Table of Contents
Commentarius in Libros Sententiarum
Liber 1
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Distinctio 49
Circa textum
Distinctio. 40. huius quarti declarat de gloria electorum. Ost resurrequo ctionem vero facto vni uuerso completoque iu dicio suos fines habo but ciuitates due etc. Hic signatur. 49. dist. huius quarti quae ita habet continuari ad praecedentes. Nam postquam actum est primo de ipsa hominum resur rectione et hoc. 44. dist. Et secundo de animarum ante resurrectionem perstatione. Et hoc distinctione. 45: Nunc tertio in prae senti distinctione agit de iudicatorum remu neratione. Et habet diuidi in tres. In pri ma de remuneratione agit bonorum. In secunda iungit de retributione malorum. In tertia scrutatur de comparatione amborum. Prima in principio / siue in praesenti distin ctione. Secunda ibi. in principio sequentis videlicet. 50o. distin. Hic oritur quaestio etc. Tertia in eadem dist. in illo capitulo. Praeterea quoniam solet etc. Rursus prima particula quae est praesens distin. in qua magister de remuneratione agit beatorum: in tres partes diuiditur. In prima beatitudinem aperit spiritus. In secunda gliam corporis onndit poenitus. In tertia ondit: quod corpus fit spirituale caelitus. prima in principio. secunda ibi. Post haec quaeri solet. Tertia ibi. Proinde cum hoc corpus etc. Haec est diuisio praesentis etc.
Quaestio
¶ Quaestio ista declarat de dotibus corporum gloriosorum atque beatitudinis operatione et meritorum praemiis Et habetur a scoto in praesenti distin ctione per. 1i6. quaestiones partiales. N dos beatitu dinis operatio vere dicatur et meritorum praemium. Et arguitur quod non tripliciter.
¶ Primo sic. Dos beatitudinis seu beatitudo omnia bona includit: ergo non est operatio. patet consequenta: quia operatio est vna sola qualitas: loquor deus ea vt est in creaturis non omnia bona includens: antecedens patet per boe. 3. de consolatione. beatitudinem diffinientem. Beatitudo inquit est status omnium bonorum aggregatio ne perfecus. Et augustinus .13. de trini. capitulo. 56. post alias diffinitiones reprobatas istam in fert: beatus igitur non est nisi etiam qui ha bet omnia quae vult: et nihil male vult.
¶ Se cundo arguitur sic. Dos beatitudins seu beatitudo est coniunctio: ergo non est opera tio patet consequenta. quia operatio est quid absolutum: sed coniunctio est respectus. anteceden patet: quia alis si non esset communiunctio sed ope ratio: posset per se quis esse beatus sine obiecto beatifico: quia exquo operatio est prior et quid absolutum ipsa communiunctione non non implicat ipsam esse dato quod non sit communiunctio.
¶ Tertio arguitur sic: dos seu beatitudo est perfectio nobilissima: ergo est habitus non operatio. patet consequenta: quia habitus est perfectior operatione: quial diuturnior et causa operationis. antecedens patet ex quid nominus: sic enim loquuntur loquentes de beatitudine.
¶ In oppositum: tum primo autortoritate philosophi in 1. ethorum diffinientis felicitatem. Fclicitas est. inquit operatio optima quod in decimo specifi cificat: tum secundo. 2. caeli et mundi: omnis subia cu ius est operatio est propter operationem suam: tum tertio auctoritate aug. primo. de doctrina christiana: sunma merces est vt ipso perfruamur deo scilicet summa ant merces est beatitudo secundum ipsum et frui est operatio
¶ In ista quasti. sunt tres articli declarandi Primus est terminorum declaratiuus Quorum Secundus est quaestionis responsiuus.
¶ Pri mus terminus est dos. Unde notandum primo quod haec tria differunt in proposito: dos / donatio / parafernum. Dos enim dicitur quod dat sponsus sponsae dum nubit: sic cum christus nobis nubit dat nobis charitatem: ideo dos est charitas: donatio est quod dat maritus vxori matrimonio consumma to: sic gloria aeterna dos est: tunc enim erit com summatio nuptiarum inter nos et christum parafernum est quod datur vxori ab amicis peo nuptias: in caelis parafernalia sunt gaudia bea torum adinuicem. Et dicitur parafernum a para quod est iuxta et fernos dos quasi iuxta do tem. Rursus secundo notandum est quod dos capitur tripliciter. Primo dicitur dos id quod datur sponso a patre sponsae: et illius ha bet sponsa proprietatem et dominium: sed ma ritus habet vsum ad subleuanda matrimo nii onera: et sic deus pater ornat nos et dotat vt filias vt sponsae simus christo: et tunc dicitur dos quasi doitem: sic fiebat antion tus: sponsi pater aliquid dabat sponsae et di cebatur donatio et ne sponsa videretur emim pticia aliquid sponso redonabat: et istuo dos vocabatur. Unde catho. Uxorem fuge ne ducas sub nomine dotis: sic christus arrat nos vt sponsas et deus pater pro no bis quas suas reputat filias omnia filio subiecit. Secundo dicitur dos quod donatur a spon so sponsae. sicut patet vbi ait: Aacob sichae et filiis eius Augete dotem et mumera postu late. Et his duobus modis non oportes dotem esse subiectiue in dotato quod patet de haereditatibus pecuniariis. Tertio di citur dos theologicae secundum quod ex terrenis tho ologi in diuina scaderunt: et est hoc modo dos vt dicit thomas praesentis dist. 4. prin cipali. q. 1. perpetuus ornatus animae et corporis vite sufficiens in aeterna beatitudis iugiter perseuerans. Tho. dicit tria. Pri mum quod est ornatus animae et corporis. Ex quo innuit vt videtur quod dotes debent es se subiectiue in dotato quod negat Scotus 13. quaestione distinctione praesentis quae est de impassibilitate: si autem intelligat quod etiam exteriora quae non sunt in aliquo ornant eun tume difficultatem non habet. Secundum vitae suffi ciens: ex quo patet comparatio aeternorum bonorum istis temporalibus. Tertium dicit in aeterna beatitudine iugiter perseuerans. Ex quo patet secundum eum quod dos et beatitudo non sunt idem: quia dos est in aeterna beatitudine: et nihil proprie est in seipso: et hoc probat ipse. 4. principali. q. 2. sed altius consideranti patet quod in proposito se habent sicut ainimal et homo: omnis enim beatitudo est dos: non omnis dos est beatitudo visio enim quae est beatitudo secundum eum est dos. et fruitio quae est vera beatitudo secundum doctorem deuotum et subtilem est dos: et tunc dos informat subiectiue sicut de dote loquitur boetius li. 1. de consolatione vt breviter omnes dotes eius includam: patri similis est. Unde ouidius in libro de remedio amoris: quam potes in peius dotes deflecte puellae.
¶ Secun dus terminus est beatitudo. de isto termino dictum est multum lib. 2. distin 4. termino primo: et quomodo tentio pertinet ad btitudinem capiendo beatitudinem pro aggregatione omnium bonorum vt loquitur boetius et sic accipit frater Robertus holcot in quarto sententiarum: intentio et extentio ista soluunt multa dictum est etiam de illa auctoritate. Haec est vita aeterna: quod vita aeterna es beatitudo: quod et concedere videtur scot in praesenti distinctione. q. 6. quae est de securitate. articulo. 1. in solutione secundi dubii principalis: cuius tamen oppositum velle videtur distinctione precedenti. q. 1. respondendo eidem auctoritati: sed nominis equiuocatio totum soluit. De praesenti autem notanda est triplex beatitudinis diffinitio seu descriptio quam ponit au relius Aug. in libro de vita beata ad thed dorum quem disputando cum matre et qua busdam aliis composuit. Prima est beata vita est velle facere quaecumque deus vult ipsum facere. Secunda est beata vita est bene viuere. Tertia est beatam vita est immun dum spiritum non habere. Ex his tribus descriptionibus li. 1. dist. 1. q. 5. concludit frater Ioh. de rodinthon beatitudinem consistere in dilectione aut fruitione: non in cognitione. Unde et magister sententiarum hoc innuens di¬ cit: Fecit deus rationalem creaturam quae summum bonum intelligeret / intelligendo amareti amando possideret: possidendo frueretur: hic nostrorum finis est desideriorum.
¶ Ter tius terminus est praemium. Dicitur autem tripliciter. Primo / quasi praemium: quia prae aliis emitur t sicut de bonis mercatoribus dominus dicit: Si mile est regnum caelorum thesauro etc. sequitur: Et emit illum agrum. Secundo modo dicitur praemium quasi pro fnummo id est officio: quia iuxta labores praemia distribuuntur: vel tertio interpictatur qua si prae aliis meum: quia propter quod laboramus plus diligimus. Est autem triplex praemium: vt vult doctor deuotus. 33. dist. huius quarti arti. 2. q. 3. praemium quod dicitur aurea. praemium quod dicitur fructus. praemium quod dicitur aureola: vnde sicut gratia exempli tria dicit virgini tas habitum / statum / decorem: sic tria sibi respondent habitiu aurea: statui fructus: decori aureola.
¶ Quantum ad secundum arti. sunt tres con clusiones. Prima de beatitudine secundum animam. Secunda de dote triplici agilitatis / im passibilitatis et claritatis. Tertia de dote subtilitatis.
¶ Prima conclusio est haec: Sic fruitio / operatio / beatitudo censetur per essentiam / vt prius voluntatem aspiret es sentia. Prima particula dicit quod beatitudo est fruitio / probatur: quia in optimo actu voluntatis est beatitudo: huiusmodi est fruitio Probatur maior: quia optima operatio est requirenda in optima potentia: secundum enim nobilitatem subiectorum est nobilitas accidentium: vt patet discurrendo. voluntas autem est potentia nobilissima in homine / tum quia libera est tum quia melius est bonum quam verum. tum tertio quia melior charitas quam fides: et non solum est. quaerenda optima operatio in optima potentia: sed debet esse principalior et melior totius illius potentiae. sed minor probatur: nequit quidem fruitio esse nolitio: quia nolle frui non est: sed potius refugere. caeteris autem pari bus melior est actus affirmatiuus negatiuo aut suo opposito contrario: nec extat fruitimo actus concupiscentiae quo amatum amatur propter amantem: hoc enim imperfectionis est signum aui in amante aut amato. Relinquitur igitur frui tio esse quo amatum propter amatum diligitur: et est perfectissimus amor si amatum tanto amore dignum sit: vt est deus et haec fruitio amor est amicitiae. quod si dicatur ex. 9. de tri. c. vlti. vbi inquit aug. appetitus inhiantis fit amor fruentis: et tamen appetitus inhians ad amorem partinet concu piscentiae. Dico viator velle concupiae vult sibi bonum et velle amiciciae vult deo beneli primus appetitus respectu boni habendi fit amor concupiscentiae boni habiti sibi: et ita amor fruentis. non tamen quo fruitur formaliter: sed eius qui fruitur alio amore vt eodem obiectoin le quod amat sibi isto amore. Sed diceres si beatitudo est fruitio et fruitio est etiam via toris. igitur viatores sunt beati: non valet consequenta quia fruitio est quod comne indifferens batato et non bto: aut dicatur clarius quod fruitio viae et patriae differunt secundum speciem seipsis quidem formalis causaliter autem causis suis: alioquin si not differrent secundum speciem sed secundum gradus tantum posset intendi fruitio viae quod efficeretur fruitro patriae. Et patet etiam manifeste exquo ad causandum fruitionem patriae praexigitur visio dei quae ad fruitionem viae nullatenus exigitur has fruitiones distingui oportet specia. Secunda particula dicit quod beatitudo est operatio: quia beatitudo est bonum sufficiens: bonum perfectum et vnitiuum cum summo bono: haec maxime conueniunt actui secundo. plusquam primo Unde arist. 12. metha. c. 6. loquens de intellectu diuino. Si non intelligat inquit quid vtique insigne erit ei et venerabile: sed habet se quemadmodum si sit dormiens. Ex quo textu liquido patet quod praeponit actum secundum actui primo. tum secundo ibidem. ca. 4. et speculatio delectationum et optimum et paulo post. Uita vtique existit etenim intellectus actus vita. Intellectus ibi accipitur genitiue et subdit. Illud autem scilicet diuinum ipse actus: actus autem vita optima: tum tertio arist. 3. metaphi. ca. 7. actus est sim pliciter potentia prior non solum tempore et diffi nitione: sed etiam substantia: hoc est perfectione quod tertium probat per hoc quod omnis potentia est actus gratia: sicut inducit in na turalibus et artificialibus: actus autem est vltimum non gratia alterius: maxime autem quando est operatio non factio vnde et includit supple quare et felicitas consistit in operatione: probat autem: vita namque qualitas quaedam est: et licet exigat huiusmodoi operatio quae est beatitudo communiunctionem vt vniatur beatus cum summo bono: modo supre mo possibili non tamen ipsa communiunctio est de in tellectu et quidditate ipsius operationis: quia ipsa operatio absolutum quid est communiunctio vero re spectus. Tertia pars conclusionis dicit quod beatitudo prius est in voluntate quam in esser tia: patet: quia operationes a potentiis sunt eli cite primario: operatio enim essentiae animae non competit nisi quia potentiae: ex. 2 de anima: et 6. metaphice. Ex quo patet defectus doctoris solennis. quolibe. 13. q. 12. dicit enim quod quia beatitudo creata est in angelis et hominibus per quendam illapsum per quem beatitudo increata qua deus illabitur ani mabus vel angelis: et a priori fiet redun dantia in posterius: cum prior sit animae esse tia aut angeli quam sit intellectus aut volut tas oportet quod beatitudo creata scilicet prius subiectiue recipiatur in animae essentia vel ange li: et per consequens in creata obiectiue: et pus in potentias redundet seu potentiam. Ex infertur primo quia prineipalius est in essetia quam in potentiis: quia per essentiam est in potentiis. Secundo infert quod quasi per essen tiam beatitudo increata animae perficit essentiam: quia per talem illapsum: potentias vero quasi modo attribuibili: quia sub ratione boni et veri. Tertio infert quod exquo glsia est gratia consummata: et gratia est principali ter in essentia animae et redundat in potentiis sub ratione habitus et virtutis: oportet etiam quod fiat in proposito. Et hoc inquit iustum est. vt digniori in distributiua iusticia plus tri buatur secundum geometricam proportionem: nobilior autem est animae essentia quam eius potentie: dicit tamen quod per amorem originaliter fit illapsus iste: quia secundum dyonisium amor est vis transformatiua amantis in amatum: et hugo super illud angelice hierarchiae: calidum acutum super feruidum sic inquit: fit per viam amo ris vt homo expelli incipiat et exui a se. Scuod tus arguit tripliciter contra hanc opinione q. 2. praesentis dist. Tum primo quia beatitudo est operatio quae primo est in potentia. Tum secun do: quia sic est deus beatificabilis et beatus in opera tione scilicet vt visione et fruitione sui. Tum ter tio: quia non aliter se habet non hatus ad batum: nisi per operationem: alioquin si per actum primum primo differrent: posset dici beatus dormiens. Etiam secundo: modus ponendi est contra eum: quia dicit quod amor hoc facit: et ita primo erit beatitudo voluntatis sicut amor: et quod dicit quod amore voluntas incipit exire: exui et expelli a se: verba sunt metaphica: sicut apparet per philosophum in politicis. non plus habet textus ioh. debet autem sic suppleri. 7. policite. ca. 5. in quo venatur philosophus qualem na tura oportet esse ciuem: vbi allegando dictum archiloli. dicit archilolus conuenienter amicis disputat quaerelans ad anim: non enim ab amicis athlanteas perforationes: et in secun do lib. c. 3. allegat aristo. phanem dicentem ex duobus amicis vnum fieri. Tertio rationes non concludunt: illapsu enim geniali est deus vbi que: isto veroillapsu qui est per beatitudinem primo est in voluntate sicut et gratia: nec illa di gnitas essentiae super potentias cogit quia eadem sunt essentia. Sed tunc surgit dubium: quia si btitudo est operatio et voluntas nostra est causa suae operationis: ergo voluntas poterit se beatificare. Dicendum quod non sequit: quia dato quod concui rat non est tamen causa totalis. Caeterum secundo dato quod beatitudo ex toto siticaunata a deo et infusa mentibus animarum vel angeli: non ex hoc desinit esse operatio. Aliter tamen soluit et tertio hoc argumentum godefredus de fontibus quoli. 11. q. 4. Et tho. in. 4. dist. hac. q. 3. in actu inquiunt duo sunt substantia et forma a qua est perfectio actus secundum substantiam prin cipium est potentia: sed secundum formam principium est habitus: tunc si est acquisitus ex toto summus actus causa: si infusus: non nisi secundum substanti am non secundum formam: sed habitus infusus est causa exterior: actus autem nostr non est beatitudo nisi ratione suae perfectionis et formae ideo apud eos argumentum non concludit: sed hoc nihil est vt pro bat scotus in prima. q. quia ista forma non est nisi quaedam conditio sequens actum talem de necessitate: vtputa talis gradus. Si ergo potentia est causa talis actus secundum substan tiam et secundum formam et gradum ideo teneatur praima aut secunda solutio: non haec tertia. Sequitur secundo defectus fris richar. de media villa praesenti di. ar. 1. q. 6. dicentis beatitudinem consistere primo in actu intellectus et volum tatis: probatur: quia in optimo consistit: non autem sunt in quocumquam genere duo optima: sicut nec duo prima nec sunt duae materiae primo duo vltimi fines duae formae ex equo primae duo principia effectiue distincta secundum esse tiam. Dico hoc propter tres personas diui nas quae tamen sunt vnum principium ad extra ideo oportet quod solum sit beatitudo aut in visione dei: si est melior: aut in fruitione si est melior: nisi accipiendo beatitudinem: vt dictum est: pro aggregatione omnium bonorum: sed tunc non solum duo sed plura ad beatitudinem requiruntur. Ex quo patet quo ad hoc meli us dixisse thomam hac distinc. arti. 1. q. 1. in solutione principali quaestiumculae secunde: vbi dicit quod beatitudo solum consistit in vna operatione optima: quia philosophus dicit 1. ethorum. quod faelicitas est operatio optima secundum optimam virtutem: et in vita perfecta: de hoc in scoto. q. 3. Sed si vna est operatio vt dicit tho. in qua consistat beatitudo per essentiam: seu quae sit beatitudo: quaeritur quae: aut visio dei: aut fruitio dicit tho. hac di. arti. eodem et quaestione quod beatitudo est esse tialiter et principaliter in actu intellectus et in actu voluntatis: sicut in quadam perfectio ne extrinseca et superueniente visioni: in qua est substantia beatitudinis: quia primo coniungit vltimo fini. q. 4. arguit scotus contra eum primo: quia fruitio magis appropinquat vltimo fini extrinseco: quia tendit in ipsum immediate: tum secundo quia vult videre detur vt ipsum diligat: non econtra diligere vt vl deat: esset enim ordo peruersus. secundum Ansel ordo peruersus esset velle amare vt intelligeret: nec tertium dicendum est quod ordinem non habeat: quia in ordinatis ad finem est ordo: etiam quia species se habent sicut numeri: ex. 6. metaphice. Tum tertio quia magis appetit suam perfectionem voluntas quam sui inteli lectus: etiam secundum dictamen recte rationis: igiu ibi est quaerenda principliciter beatitudo intrinseca. Sequitur tertio quod securitas non est de ratione formalis beatitudinis: quia beatitudo vt pa tuit est fruitio seu amor dei: amor autem vt sic securitatem formaliter non includit: bene tamen verum est quod beatitudo est aeterna. Tum primo Ibunt iusti in vitam aeternam. Et secundo. Erunt sicut angeli dei. Et tertio. In secu la seculorumm laudabunt te. Et alibi sepe. Tum secundo quia dicta sanctorum haec sentiunt. vnde aug. 13. de trini. c. 5. Btam vita esse non potest nisi sit immortalis. probat: quia si amitti potest amittet eam beatus aut nolens. ergo non est beatus: quia non habet quicquid vult aut volens: aut neque nolens nec volens: et ad vtrumque sequitur quod non est beatus: quia non amat beatitudinem: immo si volens amittit odit eam: si neuter non appreciatur eam. Tum tertio quia consonat philosophus. Unde. 2. de geneatione in fine: in omnibus inquimus naturam desiderare quod melius est: melius est autem smper es se si est possibile. est aut hoc possibile. Sed quae causa perpetuitatis: secundo qualis sit perpe tuitas. tertio qualiter insit beatitudini. De primo triplex est modus dicendi. Primus beati tudo creata est ex se necessaria formaliter causaliter autem aliunde a causa extrinseca: si cut de motu primi mobilis diceret philosophus Secundus modus: fruitio est necessaria ex voluntate necessario fruente obiecto viso: dato quod ex se non sit necessaria: vt dicebat pri mus modus. Tertius modus quod beatitudo est necessaria ex habertu determinante necessario: puta in intfiectu ex luine glie: et in voluntate ex charitate consummata pro et contra requi re in scoto quaestione de securitate quae est. 6. in qua tandem dicit quod necessitas eius voluntas est diuina eam conseruans: de secundo qualis sit ista perpetuitas dicit tho eadem dist. q. 2. arti. 3. in solutione principali: seu in questiumcu la. 3. secundae questionis principalis quod non est perpetuitas eui: quia euum secundum quod ab aeternita te distinguitur pertinet ad creaturas immutabiles: beatitudo autem excedit potentiam naturalem creaturae: vnde propria mensura eius est aeternitas. Contra obicit scotus: quia contradictio est creatum aeternitate mensurari: quia eternum non solum negat non esse secundum actum: sed etiam secundum potentiam: et licet aliquod creatum neget non esse secundum actum: nullum tamen secundum potentiam. De tertio qualiter insit beatitudinidicit tho. hac dist. q. 1. in solutione principali. 4. quaestiumculae quod includitur in ratione beati tudinis: quia beatitudo dicit finem omnium nostrorum desideriorum: et ita perpetuitatems quia bonum desideramus habere perpetuoEt a simili quia in damnatis perpetuitas est de ratione poenae: hic dicit scotus quod capiendo beatitudinem intensiue non est perpetuitas de ratione eius: et ita nec securitas: capiendo autem extensiue vtrumque ponit. Et tandem dicit quod argumentum tho. peccat in forma: btitudo est finis omnium desideriorum nostrorum. igitur includit in se omnia per se desiderata: non sequitur sed vel includit vel praexigit: et dicit in secundo articulo scotus: quod securitas beati tudinem sequitur: quia beatitudo oppositum habet obiectum securitas creatam beatitudinon Si enim petatur de quo est securus beatus: respondetur de btitudine: sed vnde sunt securi beati de sua beati tudine: exquo beatitudo de se contingens est. Dicit ibi scotus ex reuelatione dei. Sed est quasi simile dubium de gaudio sicut de securitate: vtrum gaudium de necessitate beatitu dinem consequatur: hoc mouet doc. in. q. 7. et narrat opinio. tho. quae est in suo quarto 46. dist. arti. 1. q. 3. et est etiam opinio fratris richar. praesenti dist. arti. 3. q. 6. dicentem quod non scotus remittit ad dist. 46. et istam praesentem ne sit sermo superfluus. Sed cum tantum bonum sit creata beatitudo dubitandum occurrit: vtrum omnes homines velint de necessitate beatitudinem hoc mouet doc. in. q. 9. huius dist. et dicit quod loquendo de appetitu naturali qui non est nisi quaedam inclinatio in propriam perfectionem voluntas naturaliter et summe appetit beati tudinem: loquendo autem de appetitu libero. di cit doc. solennis quilibe. tertio. q. 17. quod sic in veli: non tamen in particulari: fine obscure apprehenso et de ista patet libro 1. dist. 1. et hac dist. q. 9. ad longum. Ex quibus patet quod non potest quis ex puris naturalibus consequi vlti mum finem suum vt habere fruitionem beatificam: ex igit enim visionem dei quam nemo potest habere naturaliter: vt vult aurelius aug. ad paulinam: in libro de videndo deo: et capitur ex ambro. super lucam: et ex magistro discipulus si vult vter: si vult non vister. Unde apostolus dicit. Bratia dei vita aeterna. Frater richardus de media villa huius dist. secundo principali. q. 6. ar ti. 1. assignat rationem: quia nihil cognoscitur ni si per hoc quod cognitum est in cognoscente per modum nature suae: igitur cognitum est in cogno scente per modum cognoscentis. Ex hoc arguitur sic. Si modus essendi naturae cognite excedit modum essendi ipsius cognoscentis: necesse est cognitionem esse super naturam cognoscentis. Nunc autem modus essendi ipsius dei excedit omnem creaturam quia iste non potest esse modus essendi alicuius creature: ergo cognitio dei est supra modum cognoscendi ali cuius creature. Rursus thomas huius di. arti. 2. q. 6. Et doc. solis. quoli. 3. q. 3. Et quar to. q. 7. ad eandem partem arguunt sic. Illud oppositum non potest cognosci a cognoscente quod non est in eo per modum qui conuenit illi cognoscenti: sed deus non est in creatura per modum qui conuenit naturae cognoscenti: igitur non potest cognosci a creatura. minor probatur: nihil intelligitur nisi quod se habet ad intellectum per modum informantis: sed deus non sic se habet ad intellectum etc. Est et tertia ratio de obiecto requirente determinatam distantiam ad potentiam sicut patet in quaestione. 11. praesentis distin. vbi ostendit scotus rationes has non valere: subtilissime eas soluendo: quamuis conclusio sit vera quod homo non potest ex puris naturalibus consequi suam vltimam beatitudinem.
¶ Secunda coclusio. Dote impassibili tatis / agilitatis / et claritatis corpora ornabum tur beatorum. Ista conclusio tres habet partes iuxta tres dotes. Prima est de impassibi litate: probatur. Mortale hoc induet immortalitatem: et corruptibile hoc incorruptionem: et ratio secundum scotum. q. 13. quae est de dote impassibilitatis: quia homo non potest esse btus in hac vita mortali totus autem homo erit beatus: quia totus meruit igitur totum erit beatum in corpore immortali: etiam quia impassibilitas realis vt contra intentionalem distinguatur animae non repugnat quo est immortalis: si cut nec resurrectio. Sed vnde huius impassibi litas surgit est magnum dubium: non potest primo dici quod causa est quia qualitates mixtum consequentes non remanent: tunc nec mixtum remaneret nec secundo: quia qualitates elementorum inibi non sunt contrariae: tunc nec remanerent elemen ta: si tamen elementa sint in mixto formaliter: de qua dictum est li. 2. di. 16. Nec tertio: quia forma cae li tollit hanc contrarietatem nequit dici quia anima intellectiua est longe nobilior forma caeli: et tamen non tollit vt patet de facto. Ecce ergo vnus ternarius non sufficiens ad inuestigandum impassibilitatem gliosorum corporm: et habet hoc ternarius ad causam reduci subiuam. Ex parte autem agentis: primo non potest poni propter aequelitatem ad pondus: non est dubium quia sic ignis immediate reliqua destrueret: nec ad iusticiam punctualem: quia forsan diceret medicus quod talis iusticia humanae complexioni non consonat: nec etiam ab extrinleco passibilitatem impediret: et tamen corpora gliosa erunt impassibilia: et ab intra et extra. Secundo non potest poni ex parte animae: sicut posuit Tho. 44. dist. huius quarti. arti. 2. q. 1. quia anima comstituta est media inter deum et creaturam corporalem: sicut igitur tunc ipsa erit perfecte subiecta deo tamquam suo superiori: ita perfecte tunc dominabitur suo corpori inferiori. Improbat hoc scotus: quia anima non repugnat istis qualitntibus in corpore: im mo supponit eas nec etiam earum affectibus: immo inquit nec supremus angelus potest per in perium voluntatis suae impedire actionem alicu ius causae naturalis. Causae enim naturales non obediunt angelis ad nutum quantum ad actionem et alterationem earum. nec tertio potest venire haec impassibilitas ex dote ipsa: sicut posuit habe ricus de gandauo quaeli. 9. q. 16. et probatur per illud aug. ad dioscorum. Tam potentis naturae fecit deus animam: vt ex eius plena felicitate redumdet in corpus sanitas perpetua et vigor incor ruptibilis: vt sicut videmus quod duricies est quadam impassibilitas prohibens quandam passionem vt incidi sic possibile est aliquam esse qualitatem prohibentem omnem passionem. Contra arguit scotus. Illa qualitas non est caelestis: quia corpus humanum talis non est susceptibile: cum sit mixtum: oportet igitur quod sit qualitas mixti aut elementi: sed / siue sic siue non: non impedit omnem actionem vel passionem: et patet in exemplo: eorum quia duricies licet prohibeat incisionem non tamen conbustionem vel aliam passionem. Ex hoc patet: quod nec hic ternarius ex parte causae actiuae sufficit ad impassibi litatem habendam in corpore. Quidigitur si hi duo ternarii nequaquam sufficiunt: ad privatiuum ternarium veniamus. Primo non im pedit alicuius ad essentiam corporis humani requisiti defectus. Iam enim corpus humanum non esset: nec secundo quod exAristo. concluditur: quia post iudicium non erit motus caelorum: motus autem caelorum vt vult Aristo. est pri mus motuum. 6. phisicorum. Primo autem ablato aufertur posterius: et ita nullus est. motus: et per consequens erit tunc impassibilitas. Contra hoc est parrhysien. articulus stante caelo approximato igne stupe quod ignis non coburat stuparm error est. Sed tertio hoc impedit dicit scotus diuina voluntas non O concurrens cum causa corruptiua: non potentia remota: sed propinqua: non igitur a cau sa intrinseca impediente: sed extrinseca impediente. Exemplum huius de igne in camino qui non egit ad consumptionem trium puero rum: non quidem propter aliquam impassibilitatem intrinsecam pueris: nec ex carentia potentiae passiue: nec ex contrario intrinseco impediente: sed quia deus ex voluntate sua non cooperabatur igni ad illam actionem: et si dicatur. Si corpus beati est impassibile: igitur non poterit aliquid sentire quia sentire est pati sicut intel ligere: hoc tamen est falsum: cum enim sesatio sit operatio perfecta non debet deesse homini btoDicit tho. dist. 44. huius quarti arti. 2. q. 1. in solutione tertiae et quarte quaestiuncule principali. Et frater Richar. praesenti distin. quarto pricipali. q. 3. quod omnes. sensus bti sunt in actu suo: quia quaelibet sensatio est propria perfectio sensitiui. Scotus tamen dicit prod non videtur sibi necessitas quod omnes sensus sint in actibus suis: non enim opus est quod tunc nutriatur: concedit bene de visu et auditu si ibi sit sonus: nec talis immutatio intentio nalis est de necessitate cum immutatione cor ruptiua. Quo ad secundam partem conclusio nis de dote agilitatis quod sit in corporibus ptatorum patetm. Tanquam scintille in arundineto di scurrent. Et scribitur. Qui sperant in domino mu tabunt fortitudinem assument pecenas: vt aquile volabunt et non deficient: et non laborabunt. Sed quae est ista agilitas corporum beatorum: vel quae est dispositio in corporibus eorum vt veniat. Dicit frater richardus praesentis distin. 4. principali. q. 7. quod dispositio ad agilitatem in corporibus betorum est quaedam qualitas per quam auferentur impedimenta: vt anima possit sine labore cor pus mouere proprium: vt grauitas. Unde aug. 22. de ciuitate dei capitulo. 5. tunc pon dus graue auferetur: hic dicit doctor sub tilis hoc non intelligo: seu istam opinionem non intelligo: quia quod maneat corpus hominis et non dominetur in eo terra est tantum inconueniens: sicut dicere quod non fiat sol vel aliud corpus caeleste: et quod dominetur in eo terra: et quod non maneat grauitas manente terra: esset idem dicere quod remaneret lapis et non esset durus anima enim hominis non praeficit corpus quacumque modo dispositum: si enim esset corpus hominis ita densum sicut aurum: non esset perfe ctibile ab anima: ita si non haberet grauitatem et alias qualitates naturales suas: non esset perfectibile ab anima e t reliqua quae sequuntur in eo q. 14. quae est de dote agilitatis: ideo dicit sco tus tria per quae homo tunc habebit agilitatem. Pri mum virtus motiua in anima intendetur sicut et vi siua: poterit enim tunc beatus videre quodcunque visibile sine difficultate. Secundum amotio impedimentorum in iuncturis et neruis. Tertium est amotio omnium humorum superfluorum per totum corpus. Guills parrysien. prima parte sunme de vniuerso dat exemplum de istis fatu is quando sunt in fatuitate sua mira faciunt de corporibus suis quae facere non possent sani: vnde hoc oportet quod dicatur vnum horum trium: aut euacuantur superfluis humoribus in toto corpore: aut in neruis: quia etiam non multum comedunt: aut virtus motiua non ita alligata est sicut in sa nis: aut tria simul aut duo. Quo ad terti am partem conclusionis de dote claritatis patet. Fulgebunt iusti sicut sol. Sed quae erit haec claritas? Dicit doc. q. 15. quae est de dote claritatis quod erit quaedam refulgentia: addit autem claritas super lucem aut colorem sui manifestationem: tunc enim color clarus dicitur dum manifestatur: aut in promptu est: vt seipsum manifestet. beati autem tunc colorem habebunt manifestum ergo clarum: secundum tamen conditionem suae complexionis: non enim erunt omnes vnius complexionis: vnde nec vnius speciei coloris: immo nec in eadem specie coloris non erunt aequalitur: nigri aut albi: alii quidem nigri: alii nigriores: alii nigerrimi vt ita liceat loqui: seruata tamen pulchritu dine correspondente ciuitati dei. Ex quo infertur quod corpora beatorum plus se habebunt ad modum cristalli quam aeris: aer enim perspicuus est io susceptiuus lumins non lucis aut coloris. Cristallus autem quia solida lucem et colorem reti net et per poros corporum gliosorum licet mino res tunc sint quam nunc poterunt ab oculo glsio so interiora videri. Et quid mirum si etiam nunc linx videat per parietem. Et si obiiciatur: quia christus corpus habebat glificatum dum cum di scipulis in emaus ambulantibus ombularet nec tamen cognoscebant eum: quomodo igitur claritas: dicit frater richar. praesentis dist. 4. pricipali q. 6. quod hoc impediebat oculi non gloriosi in firmitas: sed istud non sufficit. oculus enim de bilis potest percipere q. cumque visibile: licet non apprehendat vt solem: sed reuerberabitur vt aquila. Thomas vero huius quarti. 44. dist. arti. 2. q. 4. principali in solutione tertii argumenti secundae quaestiumculae mote de clari tate dicit: quod beatus potest occultare claritatem corporis ex imperio voluntatis animae a qua redundat et fluit in corpus. Sed scotus in contrarium dicit non video quod aliqua naturalis actio subsit vo luntati create: nulla enim voluntas creata potest impedire actionem ignis ne agat in aquam approximatam: quamuis possit separare ea ab inuicem. Et ideo dicit quod causa quare claritas corporis christi immutauit oculos discipulorum fuit potentia diuina non coagens claritati ad immu tationem oculorum discipulorum et idem est iudicium de beatis quando nolunt videri.
¶ Tertia com clusio est haec. Sic subtilitatis dote cor pus gloriosum ornatum est: vt cum alio corpore in loco eodem esse quaeat: probatur conclusio auctorita te Dam. lib. 4. ca. vlti. et fundatur super illud ianuis clausis intrauit iesus: et ita fuerunt corpora duo simili. Sed qualiter haec veritas concipi tur: vt sit possibile duo corpora intrare simils et manere in loco eodem vt vnum reliquum non re moueat. Dimissa heretica opinione qua dicit nullo modo esse possibile duo corpora in eodem nec diuine potentie nec create. Tum primo quia side tenemus quod christus natus est de maria vir gine: et remanserunt integra claustra virgis Tum secundo quia christus resurrexit clauso sepulcbro. Tum tertio quia corpora batorum erunt simiul cum caelo empireo. Dimissa etiam opinione fa tua quae dicit: quod anima tantum habebit in corpus giluliosum dominium vt possit eum in quamcunque quantitatem transmutare: et ita minimam vt transire valeat per foramen acus: et per poros alterius corporis. His dimissis sunt tres binarii. hanc aperientes veritatem. Primus duorum fratrum minorum. secundus duorum fratrum praedica torum. tertius duorum secularium. Frater Ioh. bonauem. 2. parte huius dist. arti. 2. principali q. 1. de dote subtilitatis dixit. Loqui possumus de quanto mathematito et sic duo quanta non possunt esse similis in eodem situ: quoniam ef ficerentur vnum: aut de corpore naturali: et sic possunt esse duo corpora similis vel duo quanta: quia dato quod non distinguantur situ: distinguuntur subiecto hoc non placet scoto: quia eadem est linea matema thica et naturalis: situs vero est posterinor: ideo quod i hoc dicitur de vna dicitur de alia: aut saltem debet dici Frater richar. huius dist. 4. principali. q. 5. opinione secunda. dicit: quod hoc fit virtute ali cuius formae: vt formae subtilitatis: sed non vi detur quamcumque qualitatem accidentalem habere huiusmodi virtutem: vt dictum est in simil de dote agilitatis. Ecce primus binarius et est fratrum cordigerorum. Frater petrus de tha rentasia huius dist. problemate. 4. q. 3. dicit quod ratio quare nequeunt duo corpora esse simul est. grossities: cum ergo tollitur grossities possunt esse simul: sed contra quia non implicat contra dictionem duo grossa remanente grossitie: vt videbitur in ista materia esse in eo dem loco. Sanctus thomas huius quarti dist 44. arti. 2. q. 2. in solutione principali secunde quaestiunculae: dicit tria. Primum quod deus potest facere solus quod duo corpora habeant distincta esse in eodem loco. Secundum quod diuersae materiae requirunt diuersum situm. Tertium est quod non conseruantur in esse distincto: tunc a causis secundis. Ex quo infert scotus: quia tunc ma teria istius est materia illius: et forma istius forma illius: quia si dicat quod non: patet quod non solus deus conseruat in esse distincto illa corpo ra: sed etiam eorum principia essentialia: En secundus binarius fratrum praedicatorum. Doc. solem. qualib. 9. q. vltima. soluendo primum argumentum dicit quod in habentibus se secundum prius et po sterius quando sunt absoluta potest deus facere aut conseruare prius non conseruando posterius vt suhiectum sine accidente: quantitas autem est causa si tus: et diuersa quantitas diuersi situs: pote rit ergo facere deus quod sint diuersae quanti tates: et tamen vnus solus situs: et hanc sequitur doc. sub. opinionem et docto. solis. a quae multa vera accepit et si aliquando ab eo discordet: gar defredus de fontibus quolibe. 6. q. 5. dicit quod corpus gloriosum potest esse cum non glorioso per miraculum: modus enim quantita tiuus est ratio quare aliquid est localiter in loco: et hic modus quantitatiuus potest tolli a corpore: et sic non erit localiter in loco: esse aut cum alio corpore et tamen non localiter non est inconueniens. Contra inquit scotus hoc non valet: quia quod est in loco sibi eque li: est in loco localiter: sed tale corpus quando est cum alio corpore in loco: est in loco sibi aequali: ergo etc. vnde bene verum est quod deus potest hoc facere: sed propter hoc non oportet vt faciat. En tertius secularium binarius. Et si dicatur per dotem subtilitatis non potest idem corpus esse in diuersis locis: igitur nec duo corpora in eodem loco. Dicit frater Richardus praesentis distin. 4. principali. q. 5. in solutio. sexti argumenti quod non est simile: maior enim virt requiritur ad hoc quod vnum corpus sit in duobus locis quam quod duo in eodem loco. Dicit doIobes. q. 16. quod solutio non valet: quia vtrumque non est nisi potentiae increate: igitur equa lis virtutis: sicut ergo vnum posset esse per dotem ita et reliquum. Et tantum de secundo ar ticulo. Quantum ad tertium articulum tt tres difficultates.
¶ Prima vtrum beatus posset esse beatus sine beatitudine creata. Diceret frater Iohes de ripa quod sic de potentia dei absoluta: sicut de charitate libro 1. dist. 17.
¶ Secunda difficultas. Quomodo sancti erunt in caelo empireo: aut iacentes: aut sedentes: aut erecti. Dicit sco. huius distin. q. 14. quod erecti. quod confirmat auctorita te Aug. in lib. de simbolo: exponens illus simboli. Sedens ad dexteram patris: vult enim quod non intelligatur de sessione corporali. Stephanus vidit iesum stantem.
¶ Tertia difficultas. Si potest esse corpus gloriosum cum glorioso sicut cum non glorioso. Dicendum quod sic absolute loquendo de potentia dei ab soluta: non est tamen data potestas. Ex quibus patet ad quaesitum: quod videlet dos beatitudinis operatio vere dicatur: et si non pvieclter et meritorum praemium. Tunc ad argumenta.
¶ Ad primi dicendum ad boetium quod loquitur de beatitudine extensiua. Et ad Aug. dicendum quod debet intelli gi quae habet quicquid vult id est vnum in quo omni contenta sunt eminenter: et illud est deus.
Conclusiones
¶ Prima conclusio. Inerit mentibus sanctam felicitas / nec omnibus fiet aequilitas. Dicit conclusio quod beatitudo inerit sanctis non tamen equa liter. Et ponitur a principio dist. vsque ad illud ca. Post hoc quaeri solet etc.