Table of Contents
Commentarius in Libros Sententiarum
Liber 1
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Distinctio 50
Circa textum
Distinctio. co. in qua magister vltimo declarat de statu damnatorum post et ante iudicium quantum ad intellectum et affectum. Ac oritur questio ex praemissis trahens origine. Supra enim au gustinus etc. Hic signa tur. 50. dist. huius quarti: quae ita continuatur ad precedentem. Nam postquam in praecedenti distin. egit magister de remuneratione bonorum: nunc in praesenti distinctione: quae est vltima totius quarti et ope ris: agit de retributione malorum. Et habet diuidi in tres partes principales iuncta illa particula quae est huius dist: et incipit. Praeterea quaeri solet etc. Et fuit condiuisa in praecedenti dist. contra eam in qua scrutatur de com paratione amborum: malorum. scilicet et bonorum. Ir prima culpa ponitur damnatorum. In secunda paena iungitur reproborum. In tertia fit compara tio horum et illorum. Prima in principio. Se cunda sbi. Hic quaeri potest. Tertia ibi. Praeterea quaeri solet etc. Haec est diuisio praesentis distin. etc. Circa quam talis mouetur titulus questionis in speciali.
Quaestio
¶ Quaestio ista declarat de appetitu reproborum quantum ad non esse ac beatitudine corporum et beatorum qua questi. sco. per. ic. partiales pulchre de ducit ob bonore scte trinitatis quae et bundicta in secula seculorum ame. Utrum reprobi com scientiae verme sic appetere quax ant non esse: vt beati sine fine letentur amen. Et arguitur tripliciter quod non.
¶ Primo sic: non esse est minus malum igitur id reprobi appetere possunt. Patet antecedens de iuda dicit christus. Melius erati ei si natus non fuisset homo ille. probatur consequenta: quia si appetunt id quod est maius ma lum: et possunt appetere id quod minus.
¶ Secundo arguitur sic. Carentia mali est desiderabilis: igitur possunt reprobi appete re non esse: antecedens est philosophi: in. 1. rheto. 10. ca. patet consequenta: quia non esse non includit aliquod malum. Unde anselmus lib. 1. Cur deus homo. ca. 21. Fateri me necesse est: quia pro tota creatura nihil deberem facere contra voluntatem dei: et ita appetibile est etiam non esse in casu a viatore.
¶ Tertio arguitur quod beati non letabuntur sine fine: illa leticia batorum si esset aut esset aequaliter in omnibus aut inequalitur: neutrum est dicendum ergo etc. Maior patet a sufficienti diuisione: et etiam per primum principium aequale et in equale idem sunt in proposito quod equale et non aequale. Sed minor probatur. Primo quod non equalis omnium: quia dicit christus. In domo et patris mei mansiones multe sunt: et in pao. Reddet vnicuique secundum opera sua. Secundo probatur quod non in aequalis. quia scribitur. quod singuli accepernt singulos denarios.
¶ In oppo situm primi est aug. 3. de libero arbitrio: ante medium vel circa: arguens triplici ratione. Prima quia quod nihil est: nullus eligere potest. Secunda quia non esse non habet rationemboni: et ita nec melioris: exquo non est eligibile: quia electio est melioris. Tertia quia qui recte eligit: necesse est vt cum peruenerit ad id quod eligit melior sit: sed nullus fit melior per non esse.
¶ In ista quaestioe sunt tres articli declarandi Primus est terminorum declaratiuus Quorum Secundus est quaestionis responsiuus. Tertius est dubiorum motiuus. Quo ad primii articulum et termini sunt a vermis / finis / amem.
¶ Primus terminus est/ vermis vermis dicitur tripliciter: et secundum hoc tria signat. Primo vermis dicitur quasi veritas missa: et est ethim omli. et hocmodo filius dei a patre pro nob in mum dum missus et sine semine viri in vergine genitus vermis dicitur sicut aug. super illud. Ego sum vermis et non homo: vbi dicit sententialiter: quod vnigenitus dei est homo sine semine in homine genitus Secundo dicitur vermis a vere: sic sunt vermes perua animalia super costas ambulantia: quia pedibus carent: aut habent minimos: siue in terra siue in aere / siue in aqua: quia in hoc triplici ha bitant elemento et in vere communiter genantur. Tertio dicitur vermis: a verrendo: et hoc modo dicitur vermis oscientie: quia sper verrit et mordet conscientiam. De hoc verme dicitur. Uermis eorum non morietur: et ignis eorum non extinguetur: et sic accipitur in quastione.
¶ Secundus terminus est finis. Finis rfune dicitur: antiquitus enim mete et termini terra tum funibus constituebantur. Unde. Funes cecide runt mihi in praeclaris: etenm hereditas mea prae clara est mihi. Et alibi. Diuisit eis terram ram in funiculo distributionis. Dicitur enim secundum doct. sub. 49. di. huius. 4. q. 5. finis quattuor modois. sed illi quattuor possunt facilitur ad tres reduci. Primus est causa finalis: et in. 2. philosophicorum dicitur gratia cuius hoc modo beatitudo increata ditu finis: quia omnia ad deum ordinantur. Secundo dicitur finis perfectio intrinseca ad quam vltimo res ordinatur: et sic beatitudo creata est finis nosterTertio dicitur finis optimum et quarto vltimum: et patet quod stando in eodem hi duo modi faciliter ad vnum reducuntur: ambulamus enim ordine recto de imperfecto ad perfectum: donec deus in von videatur. Et tantum de isto termino finis: qua laccipitur in quaestione vltimo modo.
¶ Terti terminus et amen. Amen est dictio hebraica: sic interprictata remanens in latinum: quia ciues caelorum auditi sunt hoc verbo magnificare al tissimum. Unde dicitur. quod omnes angeli stabant in cit cunmitu throni etc. post dicitur. Et adorauerunt deum dicentes Amen. Et tria in hebreo signat vere: sic: fiat. vnde et metrice dicitur. Est amen hiebreum: simplexx non compositiuum Fere: sic: tiat: fideliter hiec tria signat Debet autem in fine scribi per. n. non per m. vt in catholicon dicitur: ad differentiam huius verbi amod quod de amo amas descendit: cuius finis est m. non n. Errauit autem huguitio grammaticus dicens: Amen deriuari ab a quod est sine: et me¬ ne defectus: quasi sine defectu: iuxta grecum exponens. Est enim hebreum ante grecum: sicut grecum latinum praecedit: vt priscianus in minori et maiori onndit. Indeo amen hebreum in deriuatio ne sua ex graeco non dependet: sicut in maiori compendio ad clementem papam quartum fratu Rogerus hachonis optime demonstrat. Et ciendum est vt. supra. euangelia petrus dicit comestor quod apud hebreos in fine ponitur communiter vna ha rum trium dictionum. sela / salem / amen: et in latino correspondent illis tribus nominibus hebreis tria nominia latia: perpetuum / pax / veritas. Quantum ad secundum articuium sunt a tres conclusiones. Prima est de appetitione non esse ex verme conscientie. Secunda de comparatione beatorum ad damnatos. Tertia de inaequalitate et per petuitate bonorum glisiae.
¶ Prima conclusio est haec. Ex verme conscieie nullus vt paenam fugiat potest recte non esse appetere: sed ob malum culpae deo non contradicere. Prima pars probatur a docto. sub. 50. dist. q. 1. sic. Nullus recta ratione potest appetere non esse ad fugiendum iustum et bonum: sed malum poenae est iustum et bonum: igitur propter fugam istius nullus debet appetere non esse. maior patet: nihil potest appeti sim liciter nisi esse: iustum autem et bonum magis habent ratio nem esse quam non esse: quia non esse opponitur ipsi esse minorem probo. quia poena est quid bonum et quid iustum: quia positiuum et punitiuum ipsius culpae. Frater richar. huius dist. 4. principali. q. 2. addit vnam rationem: malum enim intantum est malum inquantum adimit de bono: non esse adimit totum bonum: poena non: ideo non esse est maius malum quam poena. ergo secundum rectam rationem non debet magis appeti non esse quam in poena esse: et arguit ex opus positis maioris perfectionis et minoris: idem oppositum enim esse quod est nobilior perfectio est non esse et oppositum gaudii quod est minor perfe ctio est paena: si ergo maior perfectio vt esse: est magis appetenda: et non esse est magis fugi endum. Secunda pars probatur: vbi primo noto secundum scotum quod voluntas creata potest comparari ad non esse in proposito tripliciter. Primo vt sit cau sa sui non esse sicut est causa culpae: et sic quaestio non est: quia non potest se aduihilare. Secundo quod sit causa suae adnihilationis quantum: in se est: pec est appetat non esse. et sic non est quastio: quia maximum peccatum post odium dei: et per consequens icundm locum obtinens in gene peccatorum est velle non esse: ita quod se adnihilaret si posset. Tertio quod non habeat nolle ad sustinere: si deus inferat: im mo velit non contradicere antequam in culpa et in os fensa dei maneat: et sic dicit scotus quod mag est fugienda culpa quam non esse: ratio quilibet tenetur in se seruare diuinum praeceptum: quando non est reuo catum: et per consequens non peccare mortaliter in quocumque casu: quia est prohibitum: sed non volendo se a deo adnihilari non transgreditur praeceptum diui num: sed inclinationem naturalem: quando enim sunt probibitiones contrarie magis est obediendum superiori: cuius modi est deus in proposito: quam inclinationi naturali.
¶ Secunda conclusio. In di uina essentia non in genie proprio bti poenas vident reproborum. Secunda patet satis quia distantia inproportionata impedit tam visionem corporalem quam intellectualem rerum in genie propeo: vt vult augin li. de cura pro mortuis agenda. Sed prima pars probatur: quia diuina essentia est speculum infinitum cuncta beatis demonstrans: vt suae placitum est bonitati. Sed dubitatur an poenae reproborum in deo videantur per ideas. Dicendum quod poenarum re proborum alie sunt positiue: et haee cognoscum tur per ideas vt sunt tristiciae: aliae privatiuae hee non habent ideas in deo: sed per aliud cognoscuntur
¶ Tertia conclusio. Et si glsia batorum in extens one post in omem sit aequilis non tamen in intensione. pro batur prima pars quia glsia omnium beatorum est duratura in perpetuum. Ibunt hi in supplicium aeternum: iusti autem in vitam aeternam. Secunda pars probatur ex distributiua iusticia quae plus laboranti plus retribuit: sed vnde haec inaequilitas: tria sunt: obie ctum / potentia / merita: non ex obiecto vt obie ctum: quia omnibus se praesentat: non secundo ex potentia quia indifferens ad quemcumque gradum est. igitur teri tio ex meritis et diuino obiecto inquantum est causa libera distribuens vnicuique iuxta merita. Ex quo sequitur quod si deus ageret ad extra mere necessario omnes essent aequaliter beati. Et tantum de secundo articuloQuo ad tertium articulum sunt res difficul tates.
¶ Prima vtrum simpliciter damnati ma gis appetant non esse quam sic esse. Scotus dicit. 2. q. huius dist. credo quod appetunt non esse. Et aug in lib. de miseria huius mundi loquens de damnatis. O mors quam dulcis es: quibus tam ama ra fuisti: te solum desiderant: qui te vehementer oderunt.
¶ Secunda difficultas. Si be ati gaudent de poenis reproborum. Dicit sco tus haec verba. q. 3. nec video nec scio quomod nec ipsi nec deus gaudeant vel consolentur de poenis eorum. vnde deus dicit: Heu consolabor deu hostibus etc. ita quod concludit quod non gaudent ab lolute: sed in ordine ad diuinam iusticiam.
¶ Tertia diffi. vtrum gloria corporum bea torum erit aequilis. Dicendum secundum scotum. q. 6. seu vltima quod secundum dotes quae domint qualitatem in dota to erit inaequalitas: sed secundum dotes dicentes solam priuationem vt est impassibilitas erit aequilitas. et sic patet ad equae. quod ve reprobi conscien tiae vermae sic quaeunt appetere non esse: vt beati sine fine letentur Amenm. Tunc ad argumenta.
Conclusiones
¶ Prima conclusio. Mali in inferno malam voluntatem non deserent: freno rupto per iniquitatem. Dicit conclusio quod mali in inferno habebunt semper voluntatem peccandi fracto freno charitatis. Et ponitur a principio dist. vsque ad illud capitulum. Hic quaeri potest etc.
¶ Secunda conclusio: post iudicium tenebris ce cati erunt in vicium mali perpetrati. Dicit comclusio quod reprobi post iudicium ex toto da buntur in reprobum sensum. Et ponitur ab illo capitulo. Hic quaeri potest etc. vsque ad illud capitulum. Praeterea quaeri solet etc.