Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions
Prev

How to Cite

Next

Capitulum 5

1

Titulus huius capituli est de existente. In quo, idest de Deo, non in quantum est in se set in quantum existit in creaturis. Et de exemplis, idest de modis essendi. Propter quos modos variis vocabulis Deus nominatur, ut bonus, sapiens, vivens, et similia. Et de hoc, idest de Deo, in quantum est in creaturis intendit tractare Dionysius. Vel dic quod ad litteram dicitur de exemplis. Quia dignitatem principalis cause ad creata probat per naturam unitatis ad numerum et per naturam centri ad circulum.

2

Transeundum autem, etc. usque ad illud: Et quidem, etc. talis est sensus: Modo convenit nos transitum facere ad laudandum nomina divina que vera sunt et de vero dicuntur. Illud autem solum laudare intendimus quod est nostre intentionis, videlicet laudare Deum secundum quod dicitur ens vel existens, non secundum quod supersubstantialem habet substantiam vel secundum quod est supersubstantialis. Hoc enim ineffabile est, quia nullo modo dicitur; et ignotum, quia nullo modo conprehenditur; et penitus non est manifestabile, quia nec intelligitur. Et excedit ipsam unitionem, idest intellectualem cognitionem. Set intendit laudare processum divine essentie principalem qui dat esse rebus. Deus enim ideo nominatione boni appellatur vel dicitur bonus, quia manifestat omnes modos quibus causa omnium, idest ipse Deus, procedit ad creaturas. Quibus scilicet extenditur per conmunionem ad omnia existentia et non existentia, idest ad visibilia et invisibilia et est super utraque omnia, quasi dicat: Deus laudatur ut bonus ratione processionis vel provissionis quam facit omnibus creaturis. Item. Ratione manifestationis ipsius processus, ut scilicet ex manifestatione divina bonitas cognoscatur et cognita laudetur. — Item. Ratione extensionis qua non solum existentibus visibilibus set etiam invisibilibus existentibus providet secundum quod unumquodque indiget. Omnibus autem superior est et omnibus supponitur non solum ratione dominationis set ratione provisionis et custoditionis, ut scilicet provisio Dei non tantum sit ad supplendam indigentiam, quod fit per bonitatem set etiam ad generalem universitatis custodiam, quod fit per potestatem vel divinam maiestatem.

3

Nota ergo ordinem divine bonitatis: primo enim procedit ad sui conmunionem faciendam. Secundo conmunionem manifestat ad sui laudationem vel cogitationem excitandam. Tertio se extendit ad conmunionem multiplicandam. Quarto omnibus supervolitat ad providentiam in omnibus gubernandam.

4

Vita autem divine bonitati attribuitur. Quoniam participatione sui ad omnia viventia extenditur tribuens eis sensum et motum. Et super viventia est, quia causa vite est. Sapientie similiter nomen divine bonitati attribuitur. Quoniam extenditur ad omnia intellectualia, idest angelos, et rationalia idest homines, et sensibilia id est alia ammalia et volatilia que magnam habent industriam sicut dicit Dominus ad Iob: Quis dedit gallo intelligentiam. Similiter de formica et de aliis pluribus. Que participant sapientia non in ratione sapiendi rationabiliter ut homo, vel intellectualiter ut angelus, set in ratione intelligendi sensibiliter ut patet in cane venatico et raynardo. Et super omnia ista est divina bonitas omnia sapienter ordinans. Huiusmodi ergo processus divine providentie ad creaturas intendit tractare beatus Dionysius, non autem promittit enarrare per se substantialem bonitatem et divinam substantiam aut vitam aut sapientiam Dei per se, videlicet supersubstantialis deitatis. Hec enim sapientia est super bonitatem et deitatem et substantiam et vitam et sapientiam conmunicabilem. Nam sapientia conmunicabilis est perscrutabilis. Illa vero nullo modo est perscrutabilis quia abscondita est sicut dicit scriptura ab oculis omnium viventium et super omnem intelligentiam collocata. Intendit autem laudare manifestos processus bonitatis et providentiam que excellenter est benefica et omnium bonorum causa, et divinam essentiam que dat esse et vitam que dat vivere, et sapientiam que dat sapere et que facit substantiam idest subsistere materialiter et vivificat sensibiliter et est sapientie donatrix causaliter: hiis videlicet que substantia ut lapides, et vita ut arbores, et ratione ut homines, et sensu ut animalia, participant. Nec propter has nominum diversitates credendum est quod ideo aliud sit bonitas, aliud essentia, aliud vita, aliud essentia, aliud vita, aliud sapientia in Deo aut quod sint diverse causalitates aut deitates excedentes et excesse et alie ad alias producant set unius simplicis essentie esse omnes processus bonitatis et dicta divina nomina et hanc esse manifestativam totius providentie unius Dei; sub hac vero quasdam esse causas universaliores, quasdam vero inferiores.

5

Et quidem, etc. usque ad illud: Quod autem de istis, etc. talis est sensus: Potest obici ab aliquo: Cum naturaliter et causaliter prius sit esse quam vivere et vivere prius quam sapere, quomodo fit ut viventia sint digniora existentibus et sensibilia digniora hiis que vivunt et non sentiunt, et rationalia sublimiora sensibilibus et intelligentie sublimiores rationabilibus et Deo magis appropinquantes, cum ea que melioribus donis participant meliora esse debeant. Respondetur breviter: quia illud quod obicitur, locum haberet, si intellectualia non haberent esse et vivere. Set intelligentie habent esse melius et superius quam cetera existentia et vitam superiorem quam cetera viventia et intelligunt et cognoscunt superiori cognitione quam sensibilis et rationalis creatura et plus quam cetera existentia pulchrum et bonum desiderant et eo amplius participant. Et quia plura et maiora dona ab ipso participant sicut rationalia excellenter sensibilibus, quoniam preter sensualitatem additur eis rationalitas, ita sensibilia sentiunt et vivunt set plante vivunt nec sentiunt. Item plante sunt et vivunt. Inanimata vero sunt tantum et non vivunt. Et revera quia intelligentie celestes habundantius participant uno Deo qui in infinitum est munificus, ideo ipse sunt ei propinquiores et Deo conformiores quam cetera inferiora.

6

Quod autem de istis, etc. usque ad illud: Resumentes dicimus, etc. talis est sensus: Quoniam de hac preeminentia angelorum tractavimus in Angelica Ierarchia, c. iiii, deinceps, ad propositum revertamur et laudemus divinam bonitatem sicut existentem per se et omnibus existentibus prebentem substantiam. Ipsa quidem est substantificatrix causa totius esse secundum suam virtutem supersubstantialem et est creatrix omnis existentis substantie quo ad materialia, persone quo ad ratione utentia, nature quo ad omnia existentia que diversam naturam sortita sunt. Et est principium et mensura secculorum.

7

Nota quod est triplex seculum: videlicet, temporale quod habuit principium et habebit finem; eviternum quod habuit principium nec habebit finem; eternale quod neque habuit principium neque habebit finem. De quibus dicitur in Psalmis: In secula seculorum laudabunt te.

8

Dicitur ergo divina bonitas principium et mensura seculorum. Sed aliter dicitur Deus principium eternitatis, aliter evi et temporis. Dicitur enim principium eternitatis ratione intelligendi. Evi autem et temporis ratione existendi. Evum enim nichil aliud est quam quedam eternitas participata. Unde non inveniuntur antiqui multum discrepasse in differentia evi et temporis. Propter quod Dionysius aliquando uno utitur pro alio. Unde si proprie accipiatur causa vel principium, Deus dicitur principium eternitatis non qua ipse eternus est set eternitatis participate que evum est, sicut dicimus quod ipse est causa bonitatis non sue set eius que ab ipso in creaturas effluit sicut a principio. Vel potest dici, ut tactum est, quod causa vel principium conmuniter accipitur pro omni eo quod est prius secundum rationem. Cum enim divina essentia secundum viam intelligendi sit prius quam esse suum et esse prius quam eternitas, sicut mobile est prius motu, motus prior tempore, dicetur Deus esse principium sue eternitatis secundum modum intelligendi, quanquam ipse sit sua eternitas secundum rem. Nec solum divina bonitas est principium, ut dictum est, seculorum, set etiam mensura, idest quedam duratio.

9

Notandum autem quod tria predicta nomina, scilicet eternitas, evum et tempus, significant quandam durationem. Duratio autem omnis attenditur secundum quod aliquid est in actu.

10

Tamdiu enim res durare dicitur quamdiu in actu est et non in potentia. Esse autem in actu contingit dupliciter aut secundum quod actus ille est inconpletus et talis actus est motus; est enim motus actus existentis in potentia secundum quod huiusmodi; aut secundum quod actus est conpletus nullam additionem perfectionis recipiens et talis actus est quietus et permanens. Esse autem in tali actu contingit dupliciter: primo quia ipsum esse actu quod res habet, sibi ab alio acquisitum et tunc res habens tale esse est potentialis respectu huiusmodi actus quem tamen perfectum accepit; secundo, quando esse actu est rei ex se ipsa, ita quod est de ratione quidditatis sue, et tale esse est esse divinum. In quo non est aliqua potentialitas respectu huius actus. Sic igitur patet quod est triplex actus: quidam, cui non substernitur aliqua potentia et tale est esse divinum et operatio eius, et huic respondet loco mensure eternitas; quidam, cui substat potentia quedam set tamen est actus conpletus acquisitus in potentia illa, et huic respondet evum; quidam, cui substernitur potentia et admiscetur sibi potentia ad actum conpletum secundum successionem recipiens additionem perfectionis, et huic respondet tempus. In actu autem illo qui est conpletus actus, non est intelligere prius et posterius nec aliqua plura nunc et ita nec sucessionem. Unde mensura que respondet ei, non est per modum numeri set per modum unitatis. Sicut ergo prius et posterius temporis, prout intelliguntur numerata, conplent rationem temporis, ita permanentia actus secundum quod intelligitur in ratione unius quod habet rationem mensure, conplet rationem evi et eternitatis. Set quia esse eviternorum est ab alio acquisitum, ideo evum mensurat esse quod habet principium, non autem eternitas que mensurat esse quod non habet ab alio acquisitum. Et secundum hoc potest distingui dicta differentia, licet uniformiter sumpto principio, quia eternitas respicit illud esse quod non habet principium efficiens. Evum autem quod habet tale principium. Tempus vero respicit actum qui habet principium et finem durationis. Unde mensuratur tempore. Et de hoc ista sufficiant.

11

Divina etiam bonitas que facit esse tempora, idest diversas motuum successiones, et evum existentium, idest continuam durationem spirituum. Item. Per ipsam fit tempus eorum que aliquo modo creantur, et generatio eorum que aliquo modo generantur. Item. A Deo qui se solo existit, est evum, idest eternitas participata, et substantia, idest res spiritualis, et existens, idest quelibet res materialis, et tempus, idest motus variabilis, et generatio, idest potentia generandi. Et genitum, idest actus potentie in modo vivendi. — Item. Ab ea sunt ea que sunt in existentibus sive sint visibilia sive invisibilia. Similiter et ea que aliquo modo insunt aliis per naturalitatem vel subsunt per inferioritatem. Deus enim non dicitur aliquo particulari modo existendi existens, set simpliciter, idest generaliter et indefinite et incircunscripte, idest sine aliqua conditione essentie plenitudinem in se ipso accepit sicut Deus et preaccepit sicut eternus. Propter quod dicitur Rex seculorum. Tymo. i. Tamquam ille qui in se ipso et circa se ipsum factor est et substitutor cuiuslibet particularis esse et ipsius entis. Et qui neque erat per preteritionem neque erit per futuritionem neque est per plasmationem neque gignitur per decisionem neque gignetur per corruptionem. Immo neque est per creationem set ipse est esse existentibus. Nec solum causaliter est omnia existentia set ipsum esse existentium et existens ante secula. Ipse est enim evum evorum idest quieta et uniformis vita sanctorum et angelorum, qui est ante secula, idest ante omnem motum et successionem vel durationem omnium creatorum.

12

Resumentes igitur, etc. usque ad illud: Convenienter, etc. talis est sensus: Iterum de verbis huiusmodi intentionem facientes asserimus quod omnibus existentibus, idest creatis materialiter, et seculis, idest durationibus permanentibus inmobiliter et variabiliter, ut est evum et tempus, est esse a preexistente, idest a Deo qui ante omnia existit, et omne evum et tempus ut prius ex ipso est. Et ipse est preexistens principium et causa omnis seculi inmobilis et temporis variabilis et cuiuscunque rei quocumque modo existentis, et omnia que dicta sunt, Deo participant per aliquem modum conmunionis, et ipse a nullo existentium recedit per omnem modum separationis et ipse est ante omnia per existentiam et omnia in ipso consistunt per conservantiam. Et universaliter si aliquid aliquo modo est, ipsum in ipso preexistente et est per vitam et intelligitur per sapientiam et salvatur per providentiam. Et ante omnes alias participationes que scilicet a Deo conferuntur, essentie participatio antefertur. Nam ipsum esse pure in se consideratum est anterius eo quod est per se esse vitam et eo quod est esse per se sapientiam et eo quod est esse per se divinam similitudinem. Et quecunque aliquo modo participant essentia particulariter, naturaliter prius participant ipsum esse universali. Prius enim est esse vitam quam esse sapientiam et sic de aliis. Et est ipsa, secundum que omnia participant existentia, ut vita, sensus, ratto, et huiusmodi. Et ipsa omnia secundum se participant ipso esse. Et nichil est existens cuius ipse Deus non sit substantia quo ad esse, et evum quod ad durationem inmobilem vel variabilem. Indifferenter enim hic accipitur evum pro tempore et e converso.

13

Convenienter igitur, etc. usque ad illud: Si autem ista, etc. talis est sensus: Per omnimodam convenientiam principalius laudatur Deus sicut existens, quia omnia alia tanquam ex illo dono, quod inter alia dona Dei est dignius et principalius. Ipse enim est in se supersubstantialiter prehabens ante omnes et superhabens ultra omnes et preesse per anterioritatem et superesse per dignitatem. Nam ex eo quod est, fecit preexistere ipsum esse secundum se, idest alia dona excellere. Et per ipsum esse fecit subsistere omne quod aliquo modo existit. Siquidem omnia principia existentium participant esse. Et per esse et sunt et principia sunt et prius naturaliter sunt; postea principia sunt et finis viventium, ut dicatur: per se vita viventium principium esse. Et similitudo per se dicatur principium similium secundum quod sunt similia. Et per se unitio principium unitorum secundum quod sunt unita. Et per se ordinatio principium ordinatorum secundum quod sunt ordinata. Que autem dixi de hiis, et de aliis ydeis sive architypis, idest eterni verbi rationibus sentiendum est verbi gratia per se veritas, per se bonitas, per se eternitas, per se virtus et similia que simpliciter et eternaliter consistunt in verbo Dei et primordialiter causant omnia existentia: inter antiquas cau- sas, primordialior est ipsum esse per se. Quecunque ergo existentium participant aut una istarum causarum aut duabus, idest vita et sensu, aut pluribus ut vita, sensu, ratione, intellectu et bonitate gratuita etc., invenies ipsas participationes primordialius fundari in ipso esse. Primo enim est naturaliter esse quam esse vitam vel esse sensum aut sapientiam etc. Unde cetere cause primordiales sive ydeales primo fundantur in ipso esse, postea sunt principia et cause particularium existentium, ut viventium vel sentientium etc. et ita tam existentia quam existentium cause primordiales participant esse.

14

Si autem ista, etc. usque ad illud: Nichil igitur est, etc. talis est sensus: Quoniam cause existentium participant esse, multo magis oportet quo ad hoc quod sint, aut vivant, aut sentiant, aut intelligant, ipso esse participent. Divina ergo bonitas que est proprie et naturaliter per se bonitas, primum inter omnia dona sua proponens esse laudatur, inde tanquam ex digniore sui participatione, et ex ipsa bonitate, et in ipsa est per ipsum esse et sunt existentium principia et omnia que sunt existentium et quocumque modo ab esse continentur. Et quamvis hec in se ipsis sint inconprehensibiliter et divisim et multipliciter, tamen omnia in ipsa bonitate sunt et coniunctim et singulariter. Cuius qualecunque exemplum patet in creaturis. In unitate siquidem numerus preexistit simpliciter et inconfuse. Et unitas cum sit inpartibilis et simplex, omnem numerum in se ipsa singulariter continet et omnes numeri in unitate uniuntur. Et in quantum ab unitate procedendo recedunt, in tantum discernuntur et in multitudinem aguntur. Ita et in centro circuli omnes linee ipsius circuli secundum primam unitionem coextiterunt et ipsum centrum omnes lineas a se ad circunferentiam procedentes habet simpliciter in se ipso unitas et sibi invicem et ipsi centro a quo tanquam a principio ipse linee fiunt et omnes ille linee in simplici centro perfecte uniuntur. Et ipse linee, quanto minus a centro distant, tanto minus a se invicem distant. Et quanto magis, magis. Et generaliter quanto sunt centro propinquiores, tanto et ipsi centro et sibi invicem uniuntur. Quanto vero plus a centro distant, tanto et a se invicem. Set et in generali omnium natura omnes rationes uniuscuiusque particularis nature congregantur inconfuse ad unum quasi omnium principium, scilicet ens. — Item. In anima simplici virtute congregantur et uniuntur omnes virtutes. Quibus corpus varie vegetatur, sensificatur et vivificatur in omnibus menbris et partibus.

15

Nichil igitur inconveniens, etc usque ad illud: Et quasdam quidem, etc. talis est sensus: Non est inconveniens ex collatione creaturarum que ymagines sunt invisibilium divinorum, quamvis obscure et remote, ad Deum omnium causam ascendentes, intellectualibus oculis uniformiter et unitive contemplari omnia in omnium causa etiam ea que sibi invicem sunt contraria. Omnia siquidem existentia figugurant Deum qui est principium existentium a quo est et ipsum esse et omnia existentia, omne principium, omnis finis, omnis vita, omnis inmortalitas, omnis sapientia, omnis ordo, omnis armonia, omnis virtus, omnis custodia, omnis collatio, omnis distributio, omnis intellectus, omnis sermo, omnis habitus, omnis sensus, omnis statio, omnis motus, omnis unitio, omnis concretio, omnis amicitia, omnis concordatio, omnis diffinitio, omnis discretio, omnis terminus et alia quecunque per esse existentia. Et ex eadem omnium causa sunt intelligibiles et intellectuales substantie deiformium angelorum et animarum et nature totius mundi que per se subsistunt aut in aliis quocunque modo subsistant sive dona nature sive gratie. Et quecunque etiam per excogitationem attribuuntur, ut deificatio et quelibet sublimis eternorum participatio. In hac autem omnium causa existunt summe et sanctisime substantie summe Ierarchie que Ierarchie que collocantur in vestibulis supersubtantialis trinitatis et ab ipso et in ipso habent esse et bene esse. Et substantie secunde Ierarchie minus excellenter quam ille prime et substantie in- fime Ierarchie minus excellenter quam medie ab eadem omnium causa habent et esse et bene esse. Iste autem celestes substantie quamvis quo ad angelos sint extreme, tamen superiores sunt nobis et supermundane. Ab eadem omnium causa et anime et omnia existentia similiter et esse et bene esse habent et bene sunt et in ipsa preexistunt habentia esse et bene esse et existentia et bene existentia et ex ipsa incipiunt et ex ipsa custodiuntur et in ipda terminantur.

16

Et quasdam quidem, etc. usque ad illud: Ista enim omnia, etc. talis est sensus: Cum hec omnium causa cunctis existentibus esse tribuat, sublimioribus tamen substantiis distribuit quasdam speciales essendi dignitates etiam bonis naturalibus. Has autem sublimiores substantias sacra scriptura eternas vocat, ut in Psalmis: Elevamini porte eternales. Dicuntur autem eternales, quia indissolubiles sunt, vel quia eternitati penitus inherent et uniuntur, vel dicuntur eterne, quia eis participata est eternitas. Hoc autem ipsum esse generaliter omnibus existentibus distribuitur et ipsum esse est ex preexistenti omnium causa et esse est ipsius et non ipsa est esse in ipsa et ipsa non est in eo quod est esse et esse habet ipsam et participat ipsa et in ipsa non habet esse nec participat eo. Et ipsa est evum et principium et mensura essendi. Et ipsa est existens ante substantiam et ante id quod existit esse et ante evum et ipsa est substantificatrix et principium et medietas et finis omnium.

17

Nota quod creature perfectio non statim habetur in suis principiis separatis que sunt materia et forma. Quorum neutrum secundum se habet esse perfectum. In coniunctione autem unius ad alterum perficitur, quia in suo esse determinato constituitur. Verum quoniam ante coniunctionem ipsorum contingit ibi esse distantiam, distantia vero non est sine medio, ideo et in perfectione creature invenitur secundum Dionysium principium, medium et finis secundum que tria ponunt philosophi perfectionem cuiuslibet creature, ut videlicet per primum intelligantur ipsa principia, per medium inclinatio unius ad alterum naturalis, per finem coniunctio utriusque in actu essendi. Et ad hec tria potest referri quod dicitur in Sapientia: Omnia constituisti in numero, pondere et mensura, ut scilicet numerus referatur ad pluralitatem principiorum; pondus ad inclinationem principiorum in esse principiati; mensura vero ad terminationem principiorum sub esse causati terminato ita quod sub ista terminatione sumatur et terminatio in esse et in virtute et in operatione.

18

Omnium igitur causa dicitur substantificatrix dando principium, medium et finem, idest materiam et formam per principia, inclinationem utriusque ad alterum pro medio, et coniunctionem utriusque ad alterum in actu essendi cum virtute et operatione pro fine. Et ideo ipsa omnium causa vere existens secundum omnium existentium intelligentiam multipliciter nominatur et attribuitur ei recte et erat et est et erit, et factum est et fit et fiet. Eternitas enim omnia tempora complectitur. Unde cum causa omnium sit eterna, merito de ipsa omnia opera dicuntur.

19

Ita enim omnia, etc. usque ad illud: Si enim noster sol etc. talis est sensus: Hec et huiusmodi vocabula de Deo dicta, hiis qui recte divina intelligunt significant quod ipsa causa omnium secundum omnem intentionem existentium causa semper et ubique. Ipsa enim non est ita hoc ut non sit illud nec ita est alicubi ut non sit alibi, sed generaliter est omnia ut omnium causa et in ipsa sunt omnia principia, scilicet materie et forme, compositum et terminationes idest constitutiones in actu essendi perfecto et virtute. Et ipsa omnia comprehendit sicut intelligentia universalis. Et prehabet sicut potentia generalis et super omnia est sicut supersubstantialiter superexistens ante omnia sicut causa principalis. Propter quod omnia de ipsa simul predicantur et tamen nichil est omnium. Et est omnis figure cum materialibus et omnis forme cum spiritualibus et sine forma quia nichil est spiritualium vel materialium. Et est sine pulchritudine que intelligatur a nobis. Principia vero, idest materiam et formam. Et media idest inclinationem ad alterutrum naturalem. Et fines existentium idest perfectionem actus existendi est in se ipsa incomprehensibiliter et excellenter preaccipiens. Et inmaculate quantum est in se lucendo omnibus superfundit esse secundum unam superunitam causam, quasi dicat: Omnibus luculenter dat esse et ipsa non minuitur a suo esse sed remanet in se simplicissima et unicissima sicut causa causalissima.

20

Si enim noster sol, etc. usque ad illud: Si autem, etc. talis est sensus: Exemplum naturale suorum dictorum confirmativum proponitur: Cum sol iste materialis qui singulariter unus est lumen suum uniformiter superfundens sensibilium substantias et qualitates tam multas et tam ab invicem differentes sua operatione et cooperatione renovet veterata, nutriat deficientia, custodiat derelicta, perficiat imperfecta, discernat confusa et uniat divisa et reflorere faciat arida, et germinare faciat seminata et augeat parvula et conmutet insolida et collocet in sua dignitate singula et ex planta prodire faciat per transplantationem vel abscissionem aut incissionem et sursum moveat per augmentationem et vivificet omnia per humoris subministrationem videlicet terre nascentia et unumquodque sensibilium omnium iuxta singulorum proprietatem sole participent et singulariter unus sol omnium sui participationum causas in se ipso simpliciter preaccepit: multo magis concedendum est exemplaria esse in causa ipsius solis et omnium existentium secundum excessum a substantia, quia substantias quas producit, inexcessibiliter precellit et antecellit. Exemplaria autem in Deo esse dicimus substantificas rationes existentium simpliciter et singulariter in simplici verbo Dei eternaliter preexistentes quas apostolus ad romanos innuit dici debere predestina-. tiones, ubi dicit: quos predestinavit, hos et vocavit. Et similiter divinas et bonas voluntates que distinguunt existentia et efficiunt, secundum quas divina et supersubstantialis essentia omnia predestinavit inmobiliter previdendo et ad esse produxit in sua virtute et operatione perficiendo.

21

Si autem philosophus, etc. usque ad illud: Omnium igitur, etc. talis est sensus: Licet beatus Clemens, in quantum fuit philosophus, opinatus fuerit quod principales cause que in ipsis rebus sunt et create sunt, aliqua ratione dicantur rerum exeemplaria, ille tamen cause non proprie dicuntur exemplaria per se set ipse sunt causaliter ab eternis exemplaribus verbi que proprie et perfecte causant omnia ut merito Deus tanquam causa omnium adoretur et non aliquod creatum. Quod invenitur Sapientia: Non vidistis etc. usque errore deceptus. Dicendum est igitur et recte determinandum, secundum sacram scripturam, quod creature, quamvis nobis sint utiles, non tamen sunt adorande, set per eas manuducendi et provocandi sumus ad cause proprie cognitionem et venerationem. Omnium igitur exi- stentium creatio ipsi singulariter est attribuenda. Processus siquidem substantificans omnia existentia, ab essentia bonitatis originem habens, et per omnia fluens, et ex ipsa bonitatis essentia omnia implens, et omnibus existentibus exuberans, omnia quidem in se ipsa prehabet, secundum excessum divine simplicitatis, omnem duplicitatem respuens et eodem modo omnia continens secundum suam supersimplicem infinitatem. Et ab omnibus singulariter participatur sicut est videre in voce que cum una sit, ab omnibus tamen audientibus uniformiter participatur.

22

Omnium igitur, etc. usque in finem capituli talis est sensus: Deus omnium existentium preexistit principium et finis: principium quidem sicut causa, finis vero ut cuius gratia sunt. Insuper est terminus omnium et infinitas et omnem infinitatem continens, et excedens per excessum extremitates etiam oppositorum vel quasi oppositorum sicut boni et mali, que, quamvis in eodem genere qualitatis sint, tamen opposita sunt. Ut enim sepius dictum est, in simplici verbo omnia existentia et prehabet et preexistere facit, presens omnibus et ubique et secundum unum et idem et secundum idem omne et ad omnia procedens et manens in se ipso et stans et motus nec habet principium nec medium nec finem nec est in aliquo existentium nec est aliquid existentium nec omnino ipsi convenit aliquid eternaliter secundum participatam eternitatem existens, aut temporaliter subsistens set segregatur ab eterno, supple participabili, ut est evum, et a tempore et ab omnibus que sunt in tempore. Unde et ipsum evum, et existentia omnia, et mensure existentium, idest durationes, et mensurata omnia, idest in evo vel tempore existentia, per ipsum sunt sicut volente et ab ipso sunt sicut creante.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 5