Table of Contents
Expositio in librorum De divinis nominibus beati Dionysii
Capitulum 4
Titulus huius capituli est de bono, lumine, pulchro, amore, extasi, et zelo, secundum quod de Deo dicuntur. Dicitur enim bonus quia iustificat per gratiam; dicitur lumen quia instruit per sapientiam; dicitur pulcher quia format per innocentiam; dicitur amor quia iungit per amicitiam; dicitur extasis quia elevat per alicuius occulti apparentiam; dicitur zelus per tenere dilectionis conplacentiam. Vel dicitur bonus, lumen, pulcher, amor, extasis et zelus, quia hec creaturis conmunicat, ipsa affluenter participando non cum avaritia sibi ipsi retinendo. Item quod malum neque existens est quia tantum est privatio neque in existente, idest invisibili, quia nulla eius est positio: neque in existentibus, scilicet visibilibus, quia nulla eius invenitur creatio.
Si oportet igitur, etc. usque ad illud: Propter istos, etc. talis est sensus: Tractemus amodo de hoc nomine bonus, quod deitati videtur in scripturis divinis attribui et ipsam a cunctis distinguere ita ut ipsa divina essentia bonitas dicatur eo quod deitas substantialiter bona sit et bonitatem suam extendat ad rerum universitatem. Cuius rei qualecunque iudicium in sole visibili demonstratur, qui sine aliqua deliberatione vel electione sed ex principali nature sue proprietate per se ipsum, quantum in se est, circunquaque cuncta illuminat que sunt luminis sui capacia et ad illuminationem exposita, et hoc secundum singulorum illuminandorum proportionem. Sic etiam divina bonitas, que sine conparatione est super solem materialem, sicut superobscuram ymaginem sui, ex proprietate nature sue per ipsam essentiam suam omnibus creaturis proportionaliter inmittit radios universalis sue bonitatis, quasi dicat: Si sol materialis qui valde obscure divine bonitatis representat ymaginem, naturaliter est ita munificus, multo fortius divina bonitas erit munificentior, et liberalior creaturis.
Propter istos, etc. usque ad illud: Inde ipsis, etc. talis est sensus: Propter istos divine bonitatis radios subsistunt omnes intelligibiles substantie, idest angeli, et eorum virtutes, idest aptitudines virtuales, et operationes sive sint invisibiles sive visibiles. Et propter istos eosdem radios ipsi angeli habent esse et vivere sine defectu vite et minoratione et sunt sine aliqua corruptione et sine morte et inmateriales sunt sine generabilitate et corruptibilitate purissime existentes. Et excedunt omnem instabilem et fluxam variationem. Et intelliguntur esse sine corpore et sine materia corporali. Et sicut spiritus et pure intelligentie supermundane intelligunt et exemplaribus rationibus existentium per speciem eterni verbi illuminantur. Et rursus ipsarum rationum cognitiones ad ymagines naturales propriarum mentium intellectualiter cognitivas deferunt, per quas ymagines veritates verbi representantur, secundum quod quelibet mens ad ymaginem ipsius verbi creata est. Et eedem substantie intelligibiles ex bonitate divina habent summam in Deo mansionem per naturam et fundatam collocationem per gratiam et ab ipsa continentur ne in nichilum decidant et custodiuntur ne preter Dei voluntatem aliquid sentiant vel faciant, et ex ipsa habent internorum et eternorum bonorum refectionem. Et illi qui ipsam desiderant bonitatem ex ea habent esse per naturam et bene esse per gratiam et beate esse per gloriam. Et ipse mentes eidem, in quantum possunt, se configurantes et conformantes ea informantur et perfectam ab ea conformitatem et dona sibi ab ea distributa inferioribus conmunicant secundum quod exigit ordo legis divine.
Inde ipsis, etc. usque ad illud: Set et post illas etc. talis est sensus: Ex divina bonitate ordines angelici habent ut sibi invicem uniantur per amicitiam et ab invicem capiantur per intelligentiam et ab invicem discernantur per substantialem differentiam. Inde etiam inferiores sive subiecti habent virtutes sursumactivas ad superiores et superiores providentivas inferiorum, in quibus habent proprie virtutis custodiam. Et circa se habent intransmutabiles convolutiones, quia videlicet sibi ipsis intendunt. Et habent similiter circa desiderium suum boni ydemptitatem et summos excessus. Quia videlicet semper et eodem modo Deum summe desiderant et ex summo desiderio se ipsas excedunt. Quecumque autem alia de angelis tractavimus in Angelica Ierarchia et quecumque sunt angelicorum ordinum purgationes, idest recessus ab ignoto, et illuminationes, idest accessus ad cognitum et perfectiones, idest unitiones ad id ipsum sunt ex fontali Dei bonitate. Ex qua similiter habent ut boniformes sint et occultam Dei bonitatem in se manifestent.
Inde habent ut sint nuntii et enuntiatores divini silentii, idest ut Dei indicibilia nobis faciant intelligibilia. Inde etiam habent ut sint clara Dei luminaria, ut Dei secreta nobis interpretentur et exponant.
Set et post illas, etc. usque ad illud: Si autem, etc. talis est sensus: Ex bonitate divina ex qua sunt sacre et admirabiles, ut diximus, angelorum mentes, vere et sancte anime similiter habent quod mentes sint et quod inmortales sint et quod omnino sint et possint et quod per affectum extendantur ad angelos et per ipsos sicut bonos ductores ad Deum qui est omnium bonorum principium, sursumaguntur. Et illuminationibus ex ea emanantibus participes fieri secundum proportionem et divine bonitati secundum propriam virtutem conformentur; ab ipsa etiam divina bonitate sunt quecumque in libro De anima tractavimus, qui liber non est aput nos sed ab imperatore Frederico translatus ab eo usque nunc est occultatus, ut dicitur.
— Set et omnia ammalia irrationalia sive aerea sive terrestria sive aquatica sive volatilia sive pluribus istorum elementorum utentia per terre coopertionem vel pulveris comestionem, et simpliciter que animantur vel vivunt: propter verum bonum animata sunt et vivunt. Et plante inde habent vitam vegetabilem et motivam. Similiter et omnia inanimata inde habent ut sint quod sunt.
Si autem super omnia, etc. usque ad illud: Quod si dicat, etc. talis est sensus: Cum divina bonitas sit super omnia existentia, quomodo ergo est et carens forma et formans; et quomodo excessus substantie in ipsa sola est non existens; et excedens vita, in ipsa est non vivens; et excellens sapientia in ipsa est sine mente. Et ita de quibuscunque est excessibus formationum non habentium formas. Nec tantum existentia divina bonitate participant, set quod nundum est, tendendo in esse, quodam modo, ut ita dicam, et illud quod habet aliquam essendi certitudinem, appetit bonum quod est supersubstantiale per ablationem ab omnibus. Vel sic: Quod omnino non est, scilicet ente inferius et Deo superius, quodam modo appetit esse in bono in quantum ipsum bonum supersubstantiale est quia ab omni ente removetur. Set et motus celestis spere qui partim est et partim non est, quasi medius inter ens et non ens et continuo motu nos pretercurrendo assidue effugit, dum instantia simul incipiunt et desinunt, etiam hoc tale medium appetit bonum quod est principium et causa corporum celestium et ipsius celi, scilicet summe spere que ubique a se incipiens, ubique in se terminatur. Et nec augmentum suscipit nec diminutionem et habet substantiam invariabilem. Et ipsum bonum causa est motiva ipsius maxime volutionis celi sine sono qui a nobis audiatur, et ordinationum stellarum quo ad motum, et pulchritudinum quo ad aspectum, et luminum quo ad splendorem, et collocationum quod ad situm, et transituum, qui est multimotus planetarum erraticorum, et restitutionis circularis a puncto ad idem punctum et duorum luminarium que specialiter scriptura vocat magna, ut solis et lune. Quorum motibus mensurantur a nobis dies et noctes et menses et anni, circulares temporum motiones. Et similiter per motus istorum luminarium motiones eorum que sunt subiecta tempori, determinantur per discretionem, numerantur per conputationem, ordinantur per alternationem et continentur per nutrimenti ministrationem.
Quid si dicat, etc. usque ad illud: Et sicut omnia, etc. talis est sensus: Potest ab aliquo induci similitudo solis materialis. Sicut enim solaris radius secundum naturam suam ex bono est, et est ymago bonitatis, propter quod bonum laudatur nomine luminis sicut veritas in sua ymagine declarata. Sicut enim divina bonitas omnibus superveniens pertransit a summis substantiis usque ad ultimas, et adhuc superat omnes ita ut etiam superiores non possint pertingere usque ad ipsius inmensitatem nec inferiores ipsius ambitum valeant pertransire, set illuminat omnia luminis capacia; et creat, de nichilo ad esse deducendo; et vivificat, animam infundendo; et continet, in esse servando; et perficit in virtute et actu conplendo; et mensuram dat rebus quantitate continua permanente et continua successiva et continua discreta; et ordinat res ut bene sint, et circumdat ut intra se sint et causa est omnium initialis et finalis. Similiter et magnus iste sol evidens divine bonitatis ymago secundum possibilitatem creature corpore eminentius multis aliis totus lucens, quia nichil habet obscuritatis, et superlucens, quia quantum ad respectum habet excedentiam claritatis, et plus participat bonitate divina super omnes insensibiles creaturas. Et omnia luminis capacia illuminat quantum in se est. Et superextendit lumen ad omnem mundum sensibilem tam sursum quam deorsum proprios radios expandendo. Et si aliquid inter creata splendoribus eius non participat, hoc non est ex defectu sue illuminative virtutis set quia radio non presentatur ut opportune ab eo lumen accipiat. Et talia multa transiens radius solis etiam remotiora illuminat et nichil est visibilium ad quod non pertingat quantum est in efficatia proprii splendoris. Set et generationem visibilium corporum operatur et ad vitam vegetabilem ea movet et operatur eorum nutrimentum et augmentum et perfectionem sive consummationem et purgat desiccando et renovat refiorere faciendo. Et mensurat sol tam continue quam discrete motu suo horas et dies et horas dierum et noctium et est lumen totius nostri temporis. Et hic sol est ille qui formatus est quarta die de illa luce adhuc imperfecta, que secundum Moysen. in libro Gene. distinxit primum triduum ab initio mundi.
Et sicut omnia, etc. usque ad illud: Nunc autem, etc. Talis sensus: Sicut divina bonitas principaliter congregatrix est dispersorum, omnia ad se convertens, sic primo et principaliter vivifica; et omnia ipsam appetunt, ut principium a quo sunt, et ut continentiam in qua sunt, et ut finem ad quem sunt. Et bonum, ut dicit scriptura, est ex quo omnia subsistunt; et sunt ex eo, tanquam a causa perfectissima, adducta adesse, et quodlibet ad esse suum, et in qua omnia consistunt sicut in omnipotenti plantatione custodita. Vel sicut essent plantata in custodia omnipotentis et contenta, ad quam etiam omnia perficienda convertuntur singula sicut ad proprium finem sine quo non possunt perfici. Ipsam etiam bonitatem omnia desiderant, scilicet angeli et homines per virtutem cognitivam, irrationalia per vim sensitivam, plante vero et omnia que non sentiunt motu naturalis appetitus. Inanimata autem aptitudine essendi. Ita secundum ymaginariam inmitationem lumen solis congregat et ad se eonvertit omnia videntia, quia nichil est videns quod non eum aspiciat: et omnia que moventur ut accipiant vim motivam etque illuminantur ut accipiant vim illuminativam et que calefiunt ut accipiant vim calefactivam, et omnia que ab eis fulgoribus continentur ut scilicet ab eis et illuminentur et calefiant, propter quod et helyos appellatur, idest casa solis, idest fomentum luminis et caloris, quoniam omnia etherogenea indistincti bilia facit ut ab invicem non cognoscantur et congregat dispersa ut simul uniantur. Et omnia ipsam desiderant tanquam appetentia aut ut videri ut non examinentur aut ut illuminari ut non occultentur, aut ut calefieri ut non congelentur, aut ut totaliter a lumine contineri ut non penitus dissolvantur. Et hoc non dico secundum errorem antique ydolatrie quasi sol sit Deus et creator huius universalitatis et provideat vel procuret mundum quod nefas est credere. Sed nos pro constanti habemus quod invisibilia Dei que intra celum empyreum vel alibi continentur a creatura mundi, idest ab homine qui habet aliquid conmune cum omni creatura per ea que facta sunt in pondere materie, numero forme, et mensura virtutis intellecta per interiorem spiritum conspiciuntur, idest existere intelliguntur. Et non solum hoc set et sempiterna virtus eis, idest Dei bonitas, et divinitas, idest tota trinitas vel divina maiestas. Set hoc in Symbolica Theologia tractabimus.
Set et ad generationem, etc. Nota quod ad similitudinem materialis solis sol spiritualis, sicut patet ex textu, generativam per fidei infusionem, ibi: ad generationem visibilium corporum confert. motivam per operationem, ibi: Et ad vitam ipsam movet. nutritivam per orationem, ibi: Et nutrit. augmentativam per dilectionem, ibi: Et auget. perfectivam per contemplationem, ibi: Et perficit. mundativam per tribulationem, ibi: Et mundat. habet multiplicem renovativam per morum sanctificationem, ibi: Et renovat. virtutem videlicet mensurativam per gratie infusionis ad gratiam proportionis adequationem, ibi: Et mensura est. numerativam per numerorum computationem, ibi: Et numerus horarum dierum. illuminativam per secretorum divinorum revelationem, ibi: Et est nostri lumen.
Nunc autem, etc. usque ad illud: Igitur lumen, etc. talis est sensus: Tractandum est modo quomodo divina bonitas dicatur lumen intelligibile. Quod utique ideo est, quoniam ipsa implet omnem supercelestem spiritum cognitione intellectuali, qua scilicet Deum et Dei invisibilia cognoscat per speculum eternitatis. In quo etiam non solum visibilia set invisibilia aspicit in quantum ei datur. Omnem autem ignorantiam scilicet crassam et suppinam et errorem in quo sit periculum in via fidei vel morum expellit ab omnibus animabus que divinam conceperunt bonitatem. Hec autem expulsio fit per modum contrarietatis, quia lumen divine bonitatis contrariatur errori iniquitatis. Et omnibus animabus ab ista pravitate purgatis sua liberalitate tradit sanctam illuminationem que non est otiosa sed mundat oculos spirituales a circumposita ipsis fece vel inmunditia quam ex longa mora ignorantie contraxerunt. Vel appellatur hic fex difficultas videndi spiritualia que relinquitur in intellectu ex longa ignorantia. Et movet per atfectum videndi et aperit per actum videndi oculos cordis qui sunt conclusi multa gravitate tenebrarum spiritualium. Que scilicet eo sunt graviores quam spiritualiores. Quibus erat pregavatus qui dicebat: Factus sum michimetipsi gravis. Et post hoc tradit claritatem sue infirmitati conmensuratam, ut scilicet tantum videat de illo lumine quantum habet de spirituali fortitudine. Postea illis sicut gustantibus lumen per intellectualem experientiam et magis desiderantibus per inflanmatam concupiscentiam magis se ipsum inmittit maiorem sui largiendo habundantiam et habundanter superfulget per copiosiorem refulgentiam, quoniam dilexerunt multum celestium radiorum luculentiam. Et super hec omnia lumen divine bonitatis semper ad altiora extendit animas a se illuminatas secundum quod respicit eas fore proportionatas.
supercelestium mentium repletione, ibi: Omnem supercelestem mentem implet intelligibili lumine ab ignorantie et erroris expulsione, ibi: Omnem autem Ignorantiam etc. sancti luminis idest proprie cognitionis traditione, ibi: Et omnibus illis sanctum lumen tradit. a beato Dionysio a pluribus videlicet: fecis intellectualium oculorum purgatione, ibi: Et intellectuales ipsarum oculos ab ipsorum intellectualium oculorum actuali aperitione, ibi: Et movet, scilicet per desiderium, et aperit, per actum, etc. proportionate claritatis collatione, ibi: Et tradit prius quidem mensuratam claritatem ab ampliori mediante gustu et appetitu sui ipsius inmisione, ibi: Et sicut illis gustantibus lumen continua animarum illuminatarum ad anteriora extensione; ibi: Et semper extendit ad anteriora.
Igitur lumen intelligibile, etc. usque ad illud: Hoc bonum, etc. talis est sensus: Bonitas igitur divina dicitur lumen intelligibile, quoniam est super omne lumen tanquam radius fontanus, idest principalis luminis fons. Ex quo effluit luminis effusio supereffluens, idest plus effundens luminositatis quam inveniat capacitatis, omnem supermundanam mentem illuminans ex propria plenitudine ut plene delectentur in lumine. Et renovat omnes virtutes earum. Que quidem renovatio nichil aliud est quam nova quedam affectus et intellectus et aliarum virium ad ipsum lumen excitatio. Et nichilominus omnes inconparabiliter excedens, scilicet infinitate et inmensitate; et omnibus superextenditur capacitate; et omnia conprehendit potestate superincumbendo, sicut mater super filium affectuosissima pietate. Et generaliter in se ipsa coassumens per habundantiam et superhabens per effluentiam et prehabens per preeminentiam omnem illuminative virtutis donationem tanquam principaliter lucens ex se lucem omnem generando et superlucens omnibus illuminabilibus lucem effundendo. Intellectualia vero et rationalia omnia, idest angelos et homines per superfusum radium congregat, psalm.: ortus est sol et congregati sunt in Deum, per simplicem videlicet unitionem. Et indestructibilia facit per impassibilem vel incorruptibilem affectionem. Sicut enim ignorantia divisiva est ab invicem eorum qui ducti sunt in errorem, utpote in heresum multitudinem, ita intelligibilis luminis presentia, idest divina sapientia congregativa est in unitatem affectionis et illuminativa per veritatem cognitionis et perfectiva per soliditatem dilectionis eorum qui illuminantur per benignitatem celestis illustrationis. Et similiter conversiva est per simplicitatem intentionis ad vere existens, idest ad veritatem que habet verum esse, a multis opinionibus, idest a vanis credulitatibus que non habent stabile fundamentum. Et similiter vanas visiones aut magis proprie dicatur, fantasias, idest falsas conceptiones congregans manuducente lumine ad cognitionem Dei que vera est sine aliqua falsitate et munda sine aliqua nubilositate et uniformis sine aliqua diversitate. Et super hec omnia implet speculatores suos uno et unitivo lumine, idest illuminatione que et simplex est in se et alios simplificat coniungendo in se.
Hoc bonum, etc. usque ad illud: Etenim simplici, etc. talis est sensus: Iterum divina bonitas laudatur in sancta scriptura, sicut pulchrum, idest res pulchra, et sicut pulchritudo, idest causa pulchri effectiva. Et sicut dilectio ad omnia gerens affectum amoris et sicut diligibile passive quia ab omnibus diligitur. Nec solum per hoc laudatur divina bonitas sed etiam per alia convenientia vocabula exprimentia dona pulchra omnia et grata facientis pulchritudinis. Pulchrum autem et pulchritudo sicut causa et effectus non sunt dividenda, sicut prius et posterius, in deitate, que est una causa, que in sua summa causalitate omnia conprehendit. Hanc aucem divisionem pulchritudinis et pulchri facimus in creatis secundum participationes et participantia, dicentes pulchram esse creaturam que participat pulchritudinem, pulchritudinem autem participationem cause que pulchrificat omnia pulchra. Loquentes vero de summo bono, aliter utimur dicentes quod supersubstantiale pulchrum dicitur pulchritudo eo quod secundum uniuscuiusque proportionem pulchrificat omnia existentia et causat universalem omnium armoniam et claritatem. Et iuxta similitudinem solaris luminis cum magno splendore inmittit universitati rerum pulchrificas distributiones sui fontani radii et quasi omnia ad se ipsum vocat. Unde et kalos dicitur, idest pulchritudo, sicut causa que omnia causata ad eandem causam omnia congregat quemadmodum ad proprium finem. — Pulchrum autem dicitur Deus sicut pulcherrimum in superlativo omnium visibilium creaturarum. Et sicut superpulchrum in excessivo omnium celestium substantiarum et semper existens secundum eadem. Et similiter pulchrum, quia uniformiter sine aliqua dissimilitudine in sua simplicitate pulchrum perseverat. Et eius pulchritudo non est facta quia ab eterno innata; neque destructa, quia a nullo superveniente accidente corrupta; neque aucta, per additionem; neque minorata, per substractionem; neque aliqua parte pulchrum alia turpe, quia in Deo est omnimoda simplicitas et uniformitas, quod secus accidit in homine qui potest esse pulcher animo et turpis corpore vel e contrario. Vel una parte pulchrum alia turpe, quia non potest esse uno respectu pulcher alio turpis. Neque aliquando quidem aliquando non, ut uno tempore pulchritudo, alio regnet in eo turpitudo. Neque ad hoc quidem pulchrum, ad aliud autem turpe, quia non potest esse in aliquibus pulcher, in aliquibus turpis. Neque hic quidem, illic autem non ut scilicet in diversis, locis contrarias habeat formas, vel in diversis rebus. Set sicut ipsum naturaliter secundum se ipsum simplex cum se ipso per omnia similiter est uniforme semper existens pulchrum sine aliqua interpolatione. Et est etiam in se ipso prehabens, idest superexcellenter possidens excedentem fontanam pulchritudinem omnis pulchri, quia scilicet ipse est eternus fons a quo est omnis pulchritudo et omnis excessus pulchritudinis.
Etenim simplici, etc. usque ad illud: Ex hoc, etc. talis est sensus: Omnis pulchritudo et omne pulchrum uniformiter et causaliter est existens in simplici et supernaturali omnium pulchrorum natura, idest Deo. Et ex ista sic preexistente, pulchra omnia existentia habent esse pulchra, singula secundum suam proportionem. Et propter pulchrum, idest amore pulchritudinis sunt omnium concordie in rebus naturalibus, omnium amicitie in rebus spiritualibus, omnium conmuniones in celestibus spiritibus. Vel sunt omnium concordie in materiis, amicitie in formis, conmuniones in conpositis. Et pulchro omnia uniuntur ut magis unita magis fiant pulchra. Et pulchrum est principium omnium, sicut effectivum omnium, quia omnia ad esse deducens; et sicut movens omnia, omnibus animalibus sensum et motum tribuens, et continens ommia, singula in propria natura conservans, amore videlicet proprie pulchritudinis. Pulchritudo enim creature est pulchritudo cause. Unde eam servat sicut propriam. Vel aliter: continet ea amore proprie pulchritudinis, quia amando propriam pulchritudinem velut causam continet alienam sicut effectum cause. Non enim potest amari causa sine effectu eius et sic amor cause continentia est effectus. Et ipsum pulchrum est finis omnium sicut finalis causa, quia omnis intentio creature ibi finitur. Etenim pulchri causa cuncta fiunt ut videlicet eterne pulchritudini creata pulchritudo coniungatur. Vel causa pulchri cuncta fiunt ut fiat refluxus rivuli ad fontem vel effectus ad causam. Unde sicut a bono fluxerunt cuncta bona, sic a pulchro fluxerunt omnia pulchra. Ideo autem dicitur quod pulchrum est causa exemplaris omnium, quoniam secundum ipsum omnia determinantur, idest fini adaptantur, vel determinantur, idest iudicantur, ut si non est pulchrum, non est bonum. Propter quod colligitur quod idem est pulchrum et bonum tam etiam in causa quam etiam in creatis. Et ideo pulchrum et bonum sicut unum cuncta desiderant ut uno habito reliquum habeatur vel habundantius habeatur. Nichil enim est existentium quod non participet pulchro et bono. Quia quicquid habent existentia quamvis minima, omnia sunt rationem pulchritudinis et bonitatis habentia set secundum plus et minus. Que vero minus habent vel plus, non solum illud sibi desiderant conservari set etiam augmentari. Dicamus autem audacter quod non tantum illa que sunt actu existentia, set etiam illa que habere non possunt actum conpletum essendi, ut est instans vel momentum quod partim est et partim non est, quasi medium inter ens et non ens, participat pulchro et bono, quia quantumcumque de ente capiat modicum, est tamen pulchrum et bonum. Quando autem laudatur Deus ut supersubstantialiter pulchrum et bonum per omnium existentium ablationem, tunc ipsum existens in pulchrum conprehenditur. Et hoc unum pulchrum et bonum singulariter est causa omnium multorum pulchrorum et bonorum.
Ex hoc existentium, etc. usque ad illud: Et moveri, etc. talis est sensus: Ex hac causa sunt omnes existentium substantiales essentie, omnes a se invicem numero, quedam vero specie differentes; unitiones scilicet forme ad materiam. Vel animarum et angelorum ad Deum. Quarum prima est naturalis, secunda gratuita. Discretiones, idest specifice differentie, vel differentes gratie. Ydemptitates, sive sint divine, ut trium personarum, sive spirituales, ut concordie voluntatum, sive naturales, ut calor et splendor idem sunt in substantia. Alteritates tam substantiales quam accidentales. Et similitudines colorum vel rerum vel facierum vel habituum. Dissimilitudines eorumdem in quibus fuit similitudo. Conmuniones contrariorum ut ignis cum aqua et similia. Nam et contraria sub eodem sunt genere. Et inconmixtiones unitiorum ut sunt simplicia in quibus cadit conmixtio. Providentie superiorum ad inferiores. Et alterne habitudines coordinatorum in eadem Ierarchia vel ordine vel gradu. Conversiones minus habentium ad superiores suos ut eis provideant. Ex ipsa etiam sunt intransmutabiles mansiones et collocationes, idest status nature et gratie, vel diversa merita et premia que a Domino in Iohanne dicuntur mansiones. Que quidem mansiones et collocationes sunt conservative eorumdem, quia per naturam et per gratiam vel etiam per gloriam omnia in suo statu a causa causalissima conservantur. Inde conmuniones rerum: Unde erant illis omnia conmunia. Et aptationes morum vel applicationes rerum unius ad alteram secundum uniuscuiusque proprietatem. Et inconfuse amicitie, idest vere et sine fictione coniunctiones animorum. Et armonie, idest numerorum concordie in universitate rerum. Et concretiones in omnibus rebus indissolubiles ut est album et albedo et similia que non possunt actu a rebus visibilibus separari vel dissolvi. Et indeficientes rerum continentie, ut genus speciem continet, et species particularia et similia. Et successiones creaturarum, quia generatio preterit et generatio advenit. Et stationes, idest permanentie in suo statu. Et motus qui cadunt in angelos sive mentes sine deliberatione, in animas sine premeditatione et cum premeditatione, in corpora ex multiplici humorum variatione. Deus autem est super omnem motum et stationem, sicut inmobilis et installabilis; et collocat unumquodque in suo naturali statu et movet omnes motus ad Deum.
Et moveri quidem, etc. usque ad illud: Anime autem, etc. talis est sensus: Mentes angelice dicuntur moveri circulariter sursum extente, in quantum uniuntur illuminationibus pulchri et boni, que sunt sine principio; quia non inchoantur. Et sine fine sunt, quia non terminantur, sicut in circulo non invenitur principium nec finis. Talis motus est perfectus, quia tantum in perfectis spiritibus accipitur. Dicuntur etiam directe moveri divine mentes in quantum superiores procedunt ad inferiorum providentiam, cunctos ex sua provisione rectificantes ad Deum, et per medios ad infimos sine aliqua acceptione recte transeuntes. Oblique autem dicuntur moveri, idest non circulariter nec recte quando inferioribus providentes nichilominus non egrediuntur a se set manent in se uniformiter et indesinenter laudantes intra se pulchrum et bonum quod est ydemptitatis causa in omnibus creaturis.
Nota differentiam inter motum circularem, directum et obliquum. Motus enim circularis in angelis est tantum ad accipiendum divinas distributiones sine intermissione et sine mensuratione. Sine intermissione quo ad se, quia semper tendit in Deum et movetur ut semper magis habeat Deum. Sine mensuratione vero quo ad ipsum Deum qui, quantum in ipso est, in conmunicando se angelis sine mensura est. Est enim non solum effluens set et supereffluens. Ideo enim iste motus dicitur circularis, quia, sicut a centro ad circumferentiam exeunt infinite linee, sic a Deo ad animam infinite gratie et intelligentie, que sicut circulus sunt sine principio et fine, quia ab eodem fluentes ad eundem sunt sine deficientia revertentes. Motus vero rectus et obliquus non sunt ad accipiendum sed ad conmunicandum, licet differenter. Nam in motu angeli directo tota intentio, tota affectio et tota angeli operatio est ut inferioribus conmunicet de dato sibi lumine. Et sicut ipse qui movetur directus est totaliter ad dandum, sic inferiores directi et recti sunt totaliter ad accipiendum. Ideo recta omnia dicuntur pertransire, quia tam in dante quam in accipiente est rectitudo. Nichil enim a dante accipit qui se ad hoc accipiendum non erigit. In motu vero angeli obliquo quanquam tota intentio et affectio angeli feratur ad dandum non tamen tota operatio, que videlicet est circa pulchrum et bonum et bonum chorum agens, idest pulchritudinis et bonitatis sue fontem principalem laudans; licet autem in dante non sit operatio vel actio ut inferiori conmunicationem faciat, est tamen intenta, et affectuosa oblatio ut accipiat. Que quidem oblatio nichil aliud est quam proprii luminis representatio quam sic ferre offerre est. Manet ergo circa laudem boni actu set lumen offert affectu.
Anime autem motus, etc. usque ad illud: Igitur istarum, etc. talis est sensus: In anima autem motus circularis dicitur, quando ipsa quasi egrediens ad investiganda exteriora ad se intellectualiter quasi ad punctum de quo exiit, circulariter reflectitur a multitudinis devio sine erroris periculo revocata et primo ad se ipsam coadunata, scilicet per omnium virium revocationem et congregationem. Deinde uniformis facta per rectam ipsarum operationem unitur per elevationem unitis virtutibus, idest angelicis spiritibus, vel unitive unitur unitivis virtutibus, idest deiformi intellectui et deiformi affectui. Quibus mediantibus manuducitur per excessum ad pulchrum per deiformem intellectum et ad bonum per deiformem affectum. Quod quidem pulchrum et bonum est super omnia existentia omnibus preeminendo per potentiam et est unum per simplicissimam substantiam et est idem uniformem habendo voluntatem et intelligentiam. Et est sine principio, quia nunquam habuit causam preexistentem. Et est interminabile, quia subsistentiam habet indeficientem.
Nota breviter circularem motum anime esse quando de interioribus ad exteriora investiganda egreditur et de exterioritus ad interiora regreditur et per memoriam et rationem ad intelligentiam circumvolvitur. Nec per talem circumvolutionem errare a se permittitur set ad se ipsam convertitur a multiplici rerum consideratione revocata. Deinde minuens suas cogitationes faciem suam ad se convertit, sola soli intendens. Sicque uniformis facta, quia tantum sibi soli est intenta unitur suis virtutibus, scilicet deiformi intellectui et affectui, per quorum alterum in summam pulchritudinem sive unitatem, per alium vero in summam per excessum manuducitur bonitatem. Que quidem pulchra bonitas et bona pulchritudo omnia superans sicut circulus est. Cuius circumferentie uniformiter se habent ad centrum. Et ipse circulus nec principium habet nec finem. Centrum anime dicere possumus cor a quo procedunt cogitationes sicut circumferentie. Unde quando anima cogitationes a corde exeuntes et in consideratione creaturarum pure egredientes ad ipsum cor sine aliqua distractione vel dispersione revocat et per ipsas quietatas in Deum movetur, tunc motus circularis agi dicitur. Quia videlicet a se egrediens et per creaturas progrediens in Deum est ingrediens.
Oblique autem dicitur moveri a se quando secundum capacitatem naturalem a Deo illuminatur non intellectuali et simplici illuminatione set rationali et symbolica iuxta conditionem mortalium. Et sicut temporali et transitoria contemplatione a variis et multiplicibus creaturis elevatur ad contemplationes divine cognitionis que simplificant et uniunt animam in Deo.
Directe autem dicitur moveri anima quando ad exteriora progreditur non tamen inde ad se ipsam reflectitur, quod esset motus circularis; set ex illis tanquam simbolis multiplicibus ad ea que ipsam tangunt, progreditur. Ex hiis verbis colligitur quid sit directo motu animam moveri ad exteriora querendo divinam bonitatem moveri, non tamen ex exteriorum investigatione querit reflexionem ad sui intima set edificationem ad sui extrema, ut verbi gratia intima nostra sunt affectionum et cogitationum deificatio. Extrema vero sunt sensuum et morum conpositio. Tunc autem anima recte vel directe movetur, quando per exteriorum creaturarum ordinationem querit eorum que circa ipsam sunt, idest morum et sensuum conpositionem.
Nota quod isti tres anime motus in hoc differunt: Quia circularis ab eodem incipit, idest a Deo, et in eodem desinit. Obliquus vero ab interiori incipit et per extrema progrediens in interioribus desinit. Directus autem ab exterioribus incipit et in proxima desinit.
Igitur istarum trium, etc. usque ad illud: Omnibus igitur, etc. talis est sensus: Bonum et pulchrum, quod est super omnem stationem, idest statum nature, et super omnem motum gratie, causa est contentiva et finalis in animabus et mentibus triplicis huiusmodi motus rerum sensibilium, videlicet recti, circularis et obliqui. In hac visibilium rerum universitate et multo familiarius et quasi directius causa est mansionum quo ad statum nature et stationum quo ad statum gratie et collocationum quo ad statum glorie. Et propter pulchrum et bonum et ex illo tanquam ex causa effectiva et in illo tanquam in causa contentiva et ad illud tanquam ad debitum finem et ex eius grafia, idest benevolentia, est omnis statio id est permanentia in se et omnis motus, idest progressus ad aliud. Ex ipso enim sicut principio movente, et per ipsum, sicut artificem facientem, est omnis substantia corporum et vita mentium rationalium et animarum vegetabilium et sensibilium. Vel ex ipso sicut creante vel imperante et per ipsum sicut formantem, est omnis substantia visibilium et invisibilium creaturarum et omnis vita mentium intellectualium et animarum rationalium et omnes nature parvitates, equalitates, magnitudines, quia videlicet in omni rerum natura aliqua sunt que parvam a Deo acceperunt et substantiam et virtutem, alia que in hiis equipollent, alia que in utroque vel in altero excellunt. Vel aliqua sunt parva in apparentia, equalia in existentia et magna in prerogative eminentia. Ex ipso similiter sunt mensure omnes in corporalibus et existentium proportiones in virtualibus. Vel mensure, idest debitus modus essendi, et proportiones, idest conveniens habitus recipiendi vel possidendi vel faciendi. Et armonie, idest congrue rerum consonantie in situ et motu. Concretiones, idest existentie qualitatum in subiectis ut album, iustum et bonum et similia que dicuntur concreta, quia substantiam indivisam a qualitate significant. Totalitates, idest partium continentias; partes omnes idest totorum divisiones. Omne, idest contentivum partium. Unum, idest indivisibile. Multitudo, idest plurale. Coniunctiones partium, ut fundamentum cum pariete et tecto. Omnes multitudinis unitiones, ut ex multitudine particularium fit species; ex multitudine specierum genera. In specie enim particularia et in generibus species uniuntur. Perfectiones totalitatum, idest consummationes universitatum. Omnia enim particularia in sua specie et omnes species in suo genere et omnia genera in sua principali causa perficiuntur. Quale, in specie accidentis ut album, nigrum etc. Quantum in quantitate ut bicubitum, tricubitum. Quotum in numero ut tertium, quartum, quintum. Infinitum, conprehensione vel vel numeratione. Conparationes ut iste est albior illo vel iustior. Discretiones ut lapis ab arbore vita, arbor a pecore sensu, pecus ab homine ratione discernitur. Omnis infinitas, videlicet temporalis quo ad hominem et spiritualis quo ad angelum. Quantitas enim continua vel discreta infinita est homini. Numerus autem annorum futurorum vel electorum infinitus est angelo. Omnis finis, videlicet rei vel temporis. Diffinitiones omnes, idest esse rei demonstrationes. Ordines, idest locorum, statuum vel bonorum distinctiones. Consensus, idest mutue rerum vel spirituum conventiones. Elementa, idest quatuor prima conponentia: terra, aqua, aer et ignis; vel littere alphabeti. Forme, idest rerum distinctiones. Omnis substantia, idest materie et forme conpactiones. Omnis virtus, idest habituales infusiones vel naturales dispositiones. Omnis operatio, idest virtutum ad actum progressiones. Omnis habitus, idest interne vel naturales ad bonum vel ad malum dispositiones. Omnis sensus, idest anterioris vel exterioris hominis affectiones. Omne verbum, idest interioris conceptionis expressiones. Omne factum, idest cogitationum ad effectum deductiones. Omnis tactus, idest spiritualium vel corporalium sensuum probationes. Omnis scientia, idest omnium rerum ad causam materialem vel spiritualem coadunationes. Et generaliter omne existens sive sit corporale vel spirituale, ex pulchro est pulchrum et ex bono est bonum. Vel melius ex pulchro est bonum et ex bonu est pulchrum. Et in pulchro et bono est sicut participans resonantia pulchri in apparentia et boni in existentia. Et ad pulchrum et ad bonum convertitur. Ad pulchrum unde luceat vel inter existentia appareat, et ad bonum, unde virtuosum existat. Et omnia quecunque sunt naturaliter, et fiunt voluntarie sive bonum sit sive malum propter pulchrum quod est apparens et bonum quod creditur esse latens, sunt a Deo naturaliter et fiunt ad homine mendaciter vel veraciter vel a Deo utiliter. Et ad ipsum, scilicet pulchrum et bonum, omnia inspiciunt, ut scilicet ab eo habeant apparentiam in aspectu et existentiam in fructu. Et ab ipso continentur, ne a pulchritudine et virtuositate desistant. Et ipsius gratia, ut societatem haberet, et propter ipsum, ut crearet, et in ipso creata contineret, est omne principium exemplare ut omnia in sua specie et genere et statu et ordine ordinaret; finale, quia ad ipsum omnia convertuntur; efficiens quia ab ipso omnia in esse deducuntur; formale, quia ab ipso singula distinguuntur. Elementarium quia unicuique elemento sua pro- pria tribuuntur. Vel dic quod ipsius gratia et propter ipsum et in ipso est esse exemplare principium elementorum et formale et efficiens et finale. Quia eo volente, movente, ordinante, faciente et virtutem conferente omnia elementa facta sunt et eorum omnia conplementa. Et simpliciter, idest generaliter, ex pulchro et bono est omne principium principiatum. Omnis continentia, salvans sua individua. Omnis summitas excedens sua infima. Omnis finis, concludens sua extrema, aut, ut breviter dicam: Omnia existentia visibiliter sunt ex pulchro et bono quo ad nos delectabiliter. Et omnia non existentia substantiabiliter sunt ex pulchro et bono quo ad Deum et angelos utiliter. Licet enim ea que non videntur, sint nobis incontemplabilia, sunt tamen aput Deum et superiores substantias valde utilia. Et ipsum pulchrum et bonum est omnium existentium principium a quo creantur et finis a quo terminantur et superprincipale a quo conservantur, et superperfectum a quo beatificantur. Quoniam sicut dicit Apostolus: Ex ipso sicut creante et per ipsum sicut formante et in ipso sicut continente et ad ipsum sicut beatificantem sunt omnia.
Omnibus igitur est pulchrum, etc. usque ad illud: Confidet autem, etc. talis est sensus: Cum tam excellentis nature sit pulchrum et bonum, ut diximus. merito inferri potest quod pulchrum et bonum, idest Deus pulcher et bonus, omnibus est desiderabilis ratione potentie qua cunctis humiliter imperat. Et diligibilis ratione sapientie qua cuncta prudenter ordinat. Et amabilis ratione bonitatis qua cuncta in esse conservat. Vel dicitur ipsum esse pulchrum et bonum desiderabile, diligibile et amabile, quia cunctis creaturis animatis dat substantiam qua in esse constituuntur; dat virtutem qua ab aliis distinguuntur et inter meliora censentur: et quia dat actionem qua in suo statu perficiuntur. Et propter ipsum pulchrum et bonum, quia causa est omnium creativa; et ipsius gratia, quia est causa omnium salvativa: inferiora amant superiora, quia plus proxima sunt prime cause et convertunt se ad ea, ut de accepta bonitate accipiant. Quo autem magis inferiora indigent, magis se ad superiora convertunt. Et quo magis convertuntur ad ea, magis accipiunt ac per hoc magis diligunt. Illi vero spiritus qui sibi in eadem Ierarchia vel ordine aut gradu per eandem conmunionem coordinati sunt, amant invicem coordinatos de mutua conmunione gaudentes. Et similiter superiores amant inferiores et eis provisive influunt de accepta conmunione. Et singuli singulos secundum datam sibi distributionem continent. Et omnia sive superiora sive inferiora pulchrum et bonum desiderant, ut ab eo pulchras et bonas influentias accipiant. Et radix omnis voluntatis et actionis in creaturis est ipsum pulchrum et bonum, quia ad hoc omnis ipsorum fertur intentio, affectio et actio, ut pulchriora et meliora fiant quam sunt.
Nota quod omnia mala et bona sunt propter pulchrum et bonum set malum fit propter pulchrum et bonum falso apparens. Set bonum fit propter pulchrum et bonum vere existens et latens.
Confidet autem, etc. usque ad illud: Oportet videre, etc. talis est sensus: Nos possumus dicere fiducialiter et veraciter quod Deus qui est omnium causa, quia in bonitate omnia excedit, vel quia bonus est ultra quam intelligere possimus, omnia amat sibi in eis conplacendo. Cuncta facit, unum ex altero propagando vel singula per se in esse constituendo. Cuncta perficit, virtutem et dignitatem cuique secundum proportionem tribuendo. Cuncta continet, in esse proprio ne in nichilum veniant, conservando. Cuncta convertit, faciem omnis creature sive affectum ad se aspicere faciendo. Per donum enim quod creature tribuitur, quia in eo est ratio pulchri et boni, facies eius ad accipiendum plus versus dantem convertitur. Unde cum nulla sit creatura que respectu divine pulchritudinis non sit indigna, omnis creature facies ad Deum est conversa. Est autem amor Dei bonus bonis propter bonum quod eis a Deo datur et ab eis cum affectu gustatur. Vel sic: bonis per naturam est amor Dei bonus propter bonum gratie quod ab eo datur et propter bonum glorie quod ab eis per gratiam gustatur, ut videlicet bonum gratie qui facit bonum, notet causam formalem et bonum glorie quod in Deum extendit, notet causam finalem. Ipse enim amor qui operatur bona in existentibus, preexistens ab eterno in bono inconmutabili excessive, non permisit eum manere sine fecunditate germinis eternalis vel temporalis. Germina eternalia sunt filius et spiritus sanctus. Temporalia vero sunt omnes alie creature. Prima germina sic in Deo sunt quod Deus sunt.
Alia vero sic in Deo sunt quod deus sint per ydeam et sic a Deo sunt quod Deus non sunt per essentiam. Vere dico quod amor sic in Deo excedens et copiosus non fuit in Deo otiosus, sed movit ipsum ad creandum res secundum excessum bonitatis qui est generativus omnium. Quia enim Deus excessum habet amoris, ideo vicem gerere voluit creatoris, ut videlicet haberet a quo serviretur et qui tanta eius bonitatis dulcedine frueretur. Nemo autem putet nos Deo attribuere nomen amoris sine scripture sacre attestatione. Non enim est absque brutalitate sensus et pravitate affectus, cum non virtuti dictionis set dictioni solum intenditur, quod proprium vitium est illorum qui nolunt habere intelligentiam divinorum. Qui scilicet sonos vocum leviter suscipiunt et transire ad intima non permittunt. Et tales sunt qui nolunt videre quid significet dictio de qua agitur, et, quomodo per equivalentia alia verba exponatur et explanetur, audire nolunt, set patiuntur sonum litterarum, sillabarum et dictionum quas ignorant, per aures et labia resultare nec significata ipsarum ad mentem permittunt intrare, quasi dicat: Non debemus attendere ad vocum sonos et litteras et sillabas et dictiones set ad eorum significata sine quibus voces vacue sunt ad dicentis intentionem et ad vocum significantium equipollentias et circunlocutiones ad exprimendum conceptum intellectum exquisitas ut si dicatur bis duo per quatuor aut rectilineam pro habens rectas lineas et maternum solum pro patria vel aliquid aliud quod significet idem per alia verba.
Oportet autem videre, etc. usque ad illud: Set ne ista, etc. talis est sensus: Animadvertendum est secundum rectum iudicium quod nos utimur litteris et sillabi et dictionibus et lineis, signis, titulis et aspirationibus, que omnia significativa sunt, ac orationibus, non propter ipsas voces sed propter eorum significata. Quibus conceptis quasi superflue sunt voces. Sic anime nostre intellectualiter in intellectualibus se exercenti superflui sunt interim sensus corporei. Sic etiam eidem anime se inmittenti non per oculorum aspectus set per desideriorum affectus ad unitionem luminis quod est incognoscibile intellectui et inaccessibile affectui, superflue sunt intellectuales virtutes et operationes, cum anima iam sit deiformis facta et ideo non indiget operatione vel virtute qua ad lumen sursumagatur set quiete qua illa ineffabili dulcedine perfruatur. Quando vero mens per sensibilium collationem studet moveri ad intellectus contemplativos, tunc magis iuvant et provehunt planiores orationes que sensus dictionum partiuntur. Planiora vero sensibilium simbola, quando non clariores faciunt representationes, nullam utilitatem ex sua representatione menti conferunt.
Set ne ista dicere videamur, etc. usque ad illud: Nam ut decet Deum, etc. talis est sensus: Hac predicta causa nomine amoris utimur in divinis, non ista dicentes, quasi volentes pervertere sacre scripture verba set in testimonium adducentes nostre assertionis. Quod enim amoris nomen Deo attribuatur, dicitur in Prov. Ama illam, secundum aliam translationem, et servabit te. Amplexare illam et exaltabit te. Glorificaberis ab ea cum eam fueris amplexatus. Et multe alie scripture sive in Cantico amoris sive in aliis libris amoris nomine utimur in divinis licet quibusdam catholicis de Deo loquentibus indivinius videatur nomen amoris quam nomen dilectionis, idest minus congruens in divinis. Tamen alia translatio habet divinius, idest magis conveniens. Verumptamen Sanctus Ignatius sic scribit: Amor meus crucifixus est. Et in libro Sapientie qui continet multiplicem exhortationem et introductionem ad scientiam Dei, invenies Philonem dicentem de divina sapientia Hanc amavi et exquisivi a iuventute mea et quesivi eam mihi sponsam assumere et amator factus forme illius. Propter quod non est dubitandum de hoc nomine si introducatur ne aliqua in scripturis turbatio subsequatur. Unde mihi videtur quod conmuniter et uniformiter utendum sit nomine amoris et nomine dilectionis nisi quod videtur plus utendum nomine amoris ad reprimendum temeritatem depravantium nomen illud.
Nam ut decet Deum, etc. usque ad illud: Est autem extasim faciens, etc. talis est sensus: Non solum nos set et sacra scriptura laudat Deum vero amoris nomine. Quod quidem non capiunt homines animales, quia non est eis familiare utpote nomen quod magnam sonat uniformitatem ad Deum et amabilitatem. Et tales non capiunt simplicitatem spiritualis amoris et divini. Et nomen illius simplicis amoris iuxta consuetudinem sue terrenalis cognitionis et affectionis nituntur trahere ad carnis concupiscentiam que a Deo dividit et labere (?) ad perditionem permittit. Qui videlicet amor non est verus sed est ydolum, idest quedam falsa representatio veri amoris; et, ut magia dicam, est casus a vero amore amor carnalis, nec capi valet a multitudine hominum animalium virtus divini amoris qui est in se unius et simplicis nature et unum facit cum Deo. Et propter auferendam molestiam huius verbi quod a multitudine non valet intelligi, a sapientibus ordinatum est ut assumatur ad sursumactionem et suscitationem et cognitionem veri amoris in divinis, quasi dicat: Quia istud nomen amoris molestum est animalibus, ideo a sapientibus determinatum est ut eo utamur in divinis ut quo eis videtur molestius exterius, eo ipsos sursumagat interius et suscitet ad cognitionem divini amoris efficatius. Nec solum propter illos set et propter nos cautum est a theologia ne nomen amoris iuxta opinionem multorum nos possit inducere in suspitionem terreni amoris ex eo quod dicit David 1 Reg.ii. Doleo propter te frater mi Ionatha decore nimis et amabilis super amorem mulierum, etc. Qui autem divina recte intelligit, equipollenter accipit nomen amoris et nomen dilectionis indifferenter secundum quod divina manifestat scriptura et in utroque nomine est virtus vivificativa anime et coniunctiva ipsius anime ad Deum. Et similiter in utroque nomine est virtus concretiva diligentis et dilecti, quia, tam nomine amoris quam dilectionis, exprimitur dilectio activa et passiva. Et virtus huius dilectionis est in pulchro et bono materialiter et est propter pulchrum et bonum finaliter et est preexistens ex pulchro et bono causaliter et propter pulchrum et bonum tribuitur a Deo amicabiliter. Et ipsa virtus dilectionis et amoris est que continet agmina celestium substantiarum que coordinata sunt in una Ierarchia aut in uno ordine vel gradu secundum mutuam et alternam eorum habitudinem. Movet etiam prima ad providendum subiectis set collocat inferiora minus habentia per conversionem ad superiora. Quasi diceret: Conversio inferiorum ad superiora quedam est ipsis inter illa collocatio. Iuxta illud Apostoli: Nostra conversatio in celis est. Et illud: Cogitatione et aviditate in illa patria conversatus est.
Est autem extasim faciens, etc. usque ad illud: Audendum autem, etc. talis est sensus: Amor divinus elevat hominem supra se, nec sinit eum amare ea que pertinent ad se, idest carnalia et temporalia, set ea que sunt supra se, scilicet celestia que amanda sunt propter se.
Nota quod extasis est deserto exteriori homine sui ipsius supra se set non ex se voluptuosa quedam elevatio quam divini radii facit sperica operatio. Iuxta illud: Ortus est sol, idest divini radii splendor in mente refulsit, et congregati sunt, quia omnes motus mentis ad cooperationem adtrahentis radii coadunati sunt et in cubilibus suis collocabuntur, quia omnes motus in excessu inveniunt quietem suam. Virtute enim radii excessum operantis ipsi motus mentis a suis dispositionibus congregantur, et congregati, quasi coniuncti quodam modo suo fini in Domino delectantur. Unde talis delectatio est eis quedam in cubilibus collocatio.
Item. Virtus divini amoris facit superiora esse inferiorum per providentiam et coordinata in eadem Ierarchia sibi invicem per continentiam, quia et maiora per amorem minoribus provident et equalia per eundem amorem sese mutuo in eodem statu continent. Similiter inferiora sunt superiorum per amoris conversionem ad ipsa. Dum enim ad ipsa per amorem convertuntur, eisdem amore uniuntur. Unde et beatus Paulus quantitate amoris magnus et a divino amore captus ac virtute ipsius supra se ipsum raptus et Deo unitus, Deo loquente per ipsum ait: ad Gal. Vivo ego, scilicet naturalis naturaliter. Iam non ego, quia spiritalis spiritaliter. Vivit autem in me Christus, quia deificatus deiformiter.
Nota hic triplicem differentiam vite: nature, gratie et glorie. Natura autem vivit homo sibi. Gratia vivit Deo. Gloria vivit Deus in homine. Et talis vita acquiritur per amoris excessum. Cuius scilicet virtute mens supra se ipsam facta et Deo unita iam non a se regitur set totaliter a spiritu amoris divini agitur. Iuxta illud: Qui autem aguntur spiritu Dei, hii sunt filii Dei. Agi autem a spiritu est ab ipso regi totaliter. Et talis utique actio deificatio est que magis pertinet ad rationem glorie quam gratie. Licet enim per deificationem non fiat anime a corpore separatio, tamen per eam fit anime ad Deum totalis unitio que facit separationem a carne affectualem, etsi non rea- lem. Illa igitur verba que dixit Apostolus: Vivo ego, etc. non dixit sicut simulator set sicut homo qui ex veritate cordis Deum amabat, et ex amore in Deum excedebat et secundum dictum suum non sibi set Deo vivebat, et Dei vita vivebat, qui est valde amabilis et valde diligibilis.
Audendum autem, etc. usque ad illud: Quoniam autem totaliter, etc. talis est sensus: Nos audemus dicere pro vero quod ipse Deus qui est causa omnium causalissima, pulchro et bono amore amat omnia et per habundantiam amative bonitatis, idest bonitatis multum amantis extra se ipsum fit ad omnia existentia providendo eis que sunt eis necessaria. Et hoc est Deum extra se ipsum quodam modo fieri, nichil obstante ex hiis que in provisione creaturarum oportet fieri. Vel dic, quia divina bonitas extra se ipsam egreditur, quando de affectu eterno in temporalem actum creature providendo progreditur. Quia videlicet bonitate afficiente et dilectione cogente et amore inpellente trahitur ut ea manuteneat actualiter que creavit affectualiter. Ex eo autem quod Deus est super omnia causaliter et ab omnibus creaturis segregatus est subs- tantialiter ad virtutem cuiuslibet rei inditam deducitur amicabiliter et humiliter deponitur. Quod quidem facit secundum naturam sue substantialis virtutis que facit eum excedere erga creaturam per amorem humilem. Quod tamen non sinit eum a se ipso foro egressibilem, quasi dicat: Sic amor Dei ad provisionem creature fortiter intenditur quod tamen a se ipso vel extra se ipsum non egreditur sive amando sive providendo. Ipse enim in se ipso stabilis manens dat cunctis extra moveri et augeri. Propter quam considerationem illi qui profunde divina intelligunt, ipsum zelotem appellant sicut habundanter bene amantem existentia et sicut excitativum ad ferventissimum desiderium sui ipsius qui propter se ipsum amandus est. Quasi diceret: Propter hoc dicunt Deum zelotem, quia et amat vehementer et ad se amandum excitat incessanter. Ostendunt etiam ipsum Deum zelotem, quia per ipsum desiderantur et amantur desiderabilia, idest celestia. Et quia etiam per ipsum visibilia existentia fiunt amabilia. Et quia omnino est amabilitas pulchri et boni et in pulchro et bono est amor ab eterno causaliter et propter pulchrum et bonum est et gignitur amor finaliter. Naturaliter enim affectus movetur ad pulchra et bona apparentia vel existentia. Unde propter pulchrum et bonum apparens vel existens amor in omnibus creaturis est inditus vel genitus.
Quod autem totaliter, etc. usque ad illud: Amorem sive divinum, etc. talis est sensus: Sapientes in divinis ex voluntate et ex scientia aliquando Deum vocant amorem et dilectionem, quia ipse causa et genitor est amoris et dilectionis. Causa scilicet per modum emanationis. Et progenitor vel emissor per modum accessionis. Aliquando vero ipsum vocant amabilem et diligibilem. Et hoc vere, quia corda moventur per appetitum ad ipsum amandum et diligendum. Amor vero et dilectio Deo convenit, quia hoc movet ipsum ad amandum creaturam et diligendum. Dicitur ergo amabilis et diligibilis, quia omnibus est appetibilis, Et in quantum amorem aliis ingignit sua appetibilitate, moveri dicitur; in quantum vero est appetibilitas per infinitatem pulchritudinis et bonitatis omnium attractive, sicut adamans quiescendo movet ferrum, moveri dicitur. Sive moveri dicitur in quantum per bonitatem suam adductivus est sui ipsius ad existentia; movere autem in quantum est motivus et adducens existentia ad se ipsum. Sic ergo dicitur amabilis et diligibilis in quantum ipse est plenitudo bonitatis et pulchritudinis cunctis appetibilis. Dicitur autem amor et dilectio in quantum ipse est virtus movens et quasi sursumagens omnia ad se ipsum, intuitu videlicet bonitatis et pulchritudinis assequende. Vel omnia movet et sursumagit ad se ipsum naturaliter ab omnibus appetendus propter se pulchrum et bonum. Et quia ipse manifestat se ipsum per se ipsum. Et quia est bonus processus a divina unitione ab omnibus segregata emanans et ad omnia proveniens. Et talis processus est amativus motus, idest a creatura amatus sicut simplex nulla voluntatum contrarietate partitus, per se mobilis, quia ipse sui ipsius causa est motiva; per se operans, quia ipse sine alterius adminiculo movet ad opus, preexistens ab eterno in bono summe incommunicabili et ex bono summe conmmunicabili, emanans existentibus communionem ipsius desiderantibus: Sic autem per communionem existentibus tribuitur, quod tamen distributus ad formam boni, unde procedit, convertitur, ut scilicet a fonte emanando et ad fontem rursus se convertendo, eo fit communio gratiosior quo retentior et copiosior. Et in tali emanatione et conversione monstratur esse divinus amor sicut quidam eternus circulus habens sui interminabilitatem et principii carentiam. Qui videlicet circularia amoris motus est propter bonum finaliter et ex bono cansaliter et in bono materialiter et est ad bonum occasionaliter in circulatione que errare non potest circumambulans. Nam ista circulatio vel circumvolutio amoris est a bono et in bono et ad bonum et propter bonum. Et ideo non potest intervenire aliqua tenebra erroris, ubi est ordo tanti amoris. Qui videlicet amor est procedens in eodem non mutando locum et secundum idem non variando modum, semper in se manens non relinquendo se ipsum, et ad se restitutus semper suum repetendo principium. Hec autem que de amore diximus tractavit beatus Ioretheus a Deo motus in Laudibus divini amoris. Quas laudes partim memorabimus sicut est conveniens imponendo finem laudabilem sermoni venerabilis Ierothei.
Amorem sive divinum, etc. usque ad illud: Quoniam ex uno, etc. talis est sensus: Quando amorem nominamus sive divinum qui est trium divinarum personarum, sive angelicam qui est omnium celestium substantiarum, sive intel- lectualem qui est omnium rationabilium animarum, sive animalem qui est omnium bestiarum, sive naturalem qui est omnium creaturarum, videlicet naturalis quedam habitudo diligendi suum creatorem et sui in esse conservationem, quicumque amor ipse sit ex istis, intelligimus eum esse quandam virtutem increatam quantum ad primum, creatam vero quantum ad alios subsequentes. Que quidem virtus est unitiva spiritualium substantiarum, concretiva vero corporalium. Vel est unitiva multorum votorum in uno volito, iuxta illud: Erat illis cor unum et anima una, in Deo. Licet enim aliqua sit discrepantia in voluntatibus, ut cum unus vult unum uno modo, alius alio, tamen ex quo concordia est in volito, bonus iudicandus est amor ille ex quo illud volitum est secundum Deum vel ipse Deus. Similiter ista virtus amoris est concretiva multorum corporum in una domo. Ps. Qui habitare facit unius moris in domo. Vel est concretiva ad litteram multarum qualilatum in uno subiecto. Hinc est quod unus et idem homo numero dicitur et bonitate bonus et a iustitia iustus et humilitate humilis. Nec solum hec virtus amoris est unitiva et concretiva sed etiam provisiva. Movet etiam superiora ad providentiam inferiorum et coordinata sive equalia in eodem gradu ad conmunicationem mutuam ex hiis que habent. Inferiora vero movet per conversionem ad superiora. Que quidem inferiorum conversio nichil aliud est quam ostensio naturalis proprie indigentie et postulatio sufficientie a maioribus et sibi superpositis.
Quoniam ex uno, etc. usque ad illud: Et quidem etc. talis est sensus: Quoniam enumeravimus per ordinem multos amores ex uno originem habentes, consequenter dicemus quales sunt mundanorum et supermundanorum amorum cognitiones et virtutes. Inter quas excedunt ordines et ornatus amorum intellectualium et intelligibilium. Intellectualia dicit mentes que intelligunt. Intelligibilia vero bona que intelliguntur ab ipsis mentibus. Que, quo ab ipsis intelliguntur subtilius, eo ab ipsis amantur ferventius. Et talis amor supermundanus est; quia tantum est de divinis. Post quos ordines mentium celestium sunt viri spirituales qui proprii studii exercitatione vel divina revelatione intelligunt bona que mente cernunt. Et hii preeminent aliis existentibus per vere pulchros amores. Quo enim amor ipsorum est spiritualior vel pulchrior, eo status aput Deum est preeminentior. Et istos amores proprie laudavimus cum eos numerando superius ordinavimus. Iterum resumentes omnes dictos amores convolvamus eos et refundamus omnes ad unum et conmunem amorem qui omnes predictos amores gignit utpote pater omnium et ipsum universalem amorem congregemus a multis. Primo autem colligemus ipsum ad binarium amorem, scilicet pulchri et boni. Quorum virtutes universaliter amantur ab omnibus. Vel ad duas virtutes, idest ad intellectualia et rationalia, idest ad angelos et homines, quorum proprium est amare. Vel ad duas virtutes, idest ad processivum et recollectivum. Quia videlicet amor ab uno ad multa procedendo, iterum a se possessa recolligit ut que plura sunt numero a se inflammata fiant unum in idem principium a se recollecta.
Et ista duo, videlicet virtus processiva et recollectiva universaliter ab omnibus amantibus diliguntur, quia per processivnm amorem concipiunt et per recollectivum in fontem amoris redeunt. Post istos vero scilicet mundanos et supermundanos excedit et preprincipatur omnino inconprehensibilis causa omnis amoris qui est ab eo qui est super omnia, bonitate et potestate. Et ad ipsum universalis amor omnium existentium extenditur secundum naturam uniuscuiusque, quasi dicat: Causa principalis amoris, id est Dei, superare et preesse omnibus dicitur, quia ad ipsum secundum possibilitatem suam omne quod amat in creaturis, extenditur. Hoc autem facit naturalis appetitus existentibus inditus et a Deo ipsis exhibitus. Ideo per affectum in id ipsum libenter omnis creatura refluit a quo se affici recognoscit. Iterum autem duos dictos amores ad unum congregantes dicimus quod amor est una quedam virtus simplex: una propter singularitatem; simplex propter indissolubilitatem vel inconmixtibilitatem. Et est per se motiva, idest sua sola bonitate movens et mota. Movetur autem ad uniendum illa in quibus ex principali fonte bonitatis est concreatus vel infusus amor. Nec solum ad prima set usque ad extrema existentium, quamvis parvam participationem amoris habentium, procedit. Et rursus a postremis consequenter per omnia unde venit uniendo ad fontem boni redit eadem in unione confirmando. Ex eadem autem qua processit bonitatis rectitudine per eandem et in eandem se ipsam reflectit et ad eandem semper eodem modo se revolvit. Per eadem dicit non mutato cursu. In eandem non cessando a fluxu. Ad eandem vero directo recursu revolutione semper et uniformiter se habente. Hucusque Ierotheus.
Et quidem dicat aliquis, etc. usque ad illud: Igitur hoc quidem, etc. talis est sensus: Predictis verbis potest aliquis sic obicere: Dictum est in precedentibus quod pulchrum et bonum est omnibus amabile et desiderabile. Item. Quod ipsum non existens desiderat bonum et certat aliquo modo in bono esse. Item. pulchrum et bonum format carens forma et informat. Item. Quod omnia sunt supersubstantialiter in pulchro et bono. Si ergo ita est, quomodo fit ut cum tanta sit multitudo demonum, nullus eorum desiderat pulchrum et bonum set inclinata sit et inclinet ad appetitum materialium et proplasa sit ab uniformi angelico desiderio boni et causa sit sibi et aliis omnium malorum que sunt? Quomodo autem fit ut demonum tribus omnino ex bono producta non sit bono conformis vel quomodo bonum ex bono productum aliquam accepit variationem? Item. Quid est illud quod bono potuit adicere vel miscere malitiam? Item. Quid est simpliciter malum? Item. Ex quo principio constat bonum et in quibus existentibus est ? Preterea. Quomodo bonus Deus ipsum producere voluit et quomodo volens potuit? Quod si ex alia causa quam ex bono est malum, que erit causa ut existentia sint? Quomodo autem divina providentia existente potuit fieri malum aut quomodo non est destructum? Et quomodo aliquid existentium desiderat malum vel aliquid aliud preter bonum?
Igitur hoc quidem, etc. usque ad illud: Un de igitur est malum, etc. talis est sensus: Hec et hiis similia potest aliquis dubitando querere. Nos autem pro ipso ut veritatem videat instabimus orationi et interim primo taliter eius respondebimus questioni: Dicimus igitur quod malum non est ex bono; et si aliquid est ex bono, ipsum non est malum. Nam sicut contra naturam ignis est ut infrigidet, sic contra naturam boni est ut producat aliquid non bonum. Et cum omnia sint ex bono, nichil existentium est ex malo. Siquidem naturaliter bonum producit ad esse et salvat in esse nature et bene esse gratie et beato esse glorie. Malum vero corrumpit et destruit. Et res mala omnino non erit, si secundum quod est, mala est, si vero non secundum quod est, mala est, non est omnino mala, set habet aliquam boni participationem secundum quod boni. — Item. Si existentia pulchrum et bonum desiderant et omnia quecumque faciunt, propter hoc quod sibi videtur bonum, faciunt. Quia principium et finis omnis intentionis est bonum eo quod nichil facit aliquis respiciens ad naturam mali. Quomodo ergo erit malum in existentibus aut quomodo existens privabitur boni desiderio. Et si omnia existentia ex bono sunt et bonum est superius ad ipsa ergo et non existens est in bono. Malum autem nec est ens nec est non ens, si secundum quod non ens supersubstantialiter est in bono, ut dictum est supra. Bonum ergo supersimpliciter existens et non existens in bono collocatur. Malum autem nec est in existentibus neque est in non existentibus set ab ipso non existente magis absistens est quam bonum et magia alienum et magis sine substantia. Malum enim est extra ens et non ens per defectum; bonum vero extra utrumque est per excessum.
Unde igitur est malum, etc. usque ad illud: Dicit autem ad ista, etc. talis est sensus: Obicitur ab aliquo: Unde
est malum? Si enim malum omnino non est, non est aliud quam virtus neque in generali neque in particulari. Vel sic: si malum omnino non est, sequitur quod virtus et malitia idem sunt et in toto et in parte. Similiter si malitia et virtus idem sunt, malum non repugnat virtuti: quod stare non potest. Quia castitas contraria est inpudicitie et iustitia iniustitie et hoc dicit secundum iustum et iniustum, pudicum et inpudicum, actu vel habitu aut affectu. Nam antequam appareat distantia actualis virtuosi ad vitiosum, tamen multo ante in ipsa anima fuit universalis malitie cum virtutibus repugnantia. Similiter et passiones vitiorum repugnant rationi. Unde ex istis sequitur quod aliquod malum contrarium est bono. Nam bonum sibi ipsi non est contrarium set ab uno principio et ab una causa procedens gaudet conmunione et unitate et amicitia. Virtus enim virtuti conmunicat et una alteri unitur et amicitia iungitur. Set nec minus bonum contrarium est magis bono, sicut minus calidum non est contrarium magis calido nec minus frigidum magis frigido. Videtur igitur ex predictis quod malum sit in existentibus et existens et quod non adversetur bono. Et si malum est corruptio existentium, per hoc non videtur excludi ab essentia set esse generativum existentium, cum scilicet videamus multotiens quod unius rei corruptio sit alterius generatio. Et ita videtur quod malum conferat universitati rerum vel plenitudini universitatis, largiendo scilicet consummationem rebus et alias generando ut sic ipsa universitas non maneat inperfecta.
In conmunione scilicet rerum, quia facit omnia conmunia unitate corporum. Ps. Ecce quam bonum amicitia cordium. Act. Erat illis cor unum
Dicit autem ad ista, etc. usque ad illud: Quoniam per universa, etc. talis est sensus: Ad predicta veraciter respondetur quod malum secundum quod malum nec habet substantiam nec generativum est alicuius rei. Tantum autem malum facit; quia, quantum in ipso est, corrumpit substantiam existentium. Et si aliquis vult dicere quod malum operatur generationem et corruptio huius generationis facit aliam generationem, respondetur quod corruptio secundum quod corruptio non dat alicui rei generationem, set tantum malum facit et corrumpit. Generatio autem et substantia a bono fit. Est ergo malum secundum se ipsum corruptio. Dicitur autem generativum propter bonum. Malum vero secundum quod est malum vel malum secundum se, nec est existens neque effectivum existentium. Set propter bonam naturam existentem dicitur bonum et existens et bonorum effectivum. Preterea non est aliquid secundum idem bonum et malum nec eadem virtus secundum idem est generatio et corruptio eiusdem. Nec per se virtus est generatio et corruptio alicuius neque similiter corruptio est per se generatio et corruptio alicuius. Malum igitur secundum se neque existens est nec bonum neque operativum generationis neque effectivum existentium et bonorum. Bonum autem ea que perfecte infundit, perfecta facit et inmixta et integra bona: perfecta scilicet quo ad substantiam, inmixta quo ad virtutem et integra quo ad actum. Vel perfecta facit quo ad conpactum, inmixta quo ad affectum, integra quo ad actum. Que autem minus ipso participant, faciunt (?) bona inperfecta et inmixta propter sue perfectionis diminutionem. Malum autem omnino nec est bonum nec facit bonum. Set secundum quod aliquid magis vel minus bono appropinquat, magis vel minus illo participat.
perfecta quo ad suavitatem dilectionis bona bona inmixta quo ad puritatem intentionis integra quo ad veritatem actionis.
Quoniam per universa, etc. usque ad illud: Quod autem secundum omnem, etc. talis est sensus: Divina bonitas in qua est perfecta perfectio non tantum vadit ad substantias, que circa illam sunt, set in summas substantias copiose se transfundens, per media usque ad extrema proveniens, cunctis se conmunicat, primis quidem plene, mediis minus, extremis vero extreme secundum proportionem uniuscuiusque. Que enim bona sunt divine et substantialiter, bono participant totaliter ut divine persone. Que vero intellectualiter, bono participant excellenter secundum magis et minus, ut celestes substantie. Que vero participant rationalitate, ut anime, bono participant clarius vel obscurius. Que vero irrationalia sunt, bono participant secundum quod aptiora sunt. Si enim ipsum bonum eque se conmunicaret extremis ut primis, utique essent extrema divina et perfectissima sicut prima. Non autem congruit omnia eque et uniformiter participare bono cum omnia non sint ad plenariam eiusdem participationem pariter opportuna. Hec est autem superexcellens magnitudo omnipotentis bonitatis quod privata se et sui ipsius privationem facit esse secundum quod universaliter ab omnibus participatur. Et ut cum fiducia vera dicamus: Omnia ipsi adversantia et ipsius virtuti et sunt et adversari possunt. Et ut plus dicamus: Omnia existentia in quantum sunt, et bona sunt et ex bono. Set tamen in quantum bona sunt, non adversari bono nec eius virtuti possunt. In quantum privantur bono, nec bona sunt nec existunt. Nam in particularibus habitibus accidit ut eis recedentibus subiectum tamen existat. Sicut aliquid calidum est vel frigidum et tamen recedente caliditate vel frigiditate manet quod prius erat. Et multa etiam existunt que nec vita nec mente participant. Et ab ipsa substantia per excessum Deus segregatur et est supersubstantialis. Et omnino quolibet habitu aut recedente vel abeunte, aut non accedente vel non existente, existentia aliqua sunt et esse possunt.
Quod autem secundum omnem modum, etc. usque ad illud: Et malum quod quidem, etc. talis est sensus: Illud quod omnino privatur bono, nullo modo est neque fuit neque esse potest. Si autem obicis michi quod fornicarius vel inpudicus privatur bono, et tamen est, et amor eius est et privatur omni bono, respondeo quod, in quantum concupiscentia eius irrationabilis est, in tantum privatur bono et non est nec, concupiscit existens. In quantum vero appetit unitivum amorem, in quadam longinqua et obscura resonantia participat bono et appetit existens. Set et motus furibundus participat bono in quantum motus, et desiderium convertendi et redigendi ea que apparent mala ad id quod apparet pulchrum et bonum, quamvis non sit. Similiter aliquis appetens vitam que revera est pessima, sibi tamen videtur optima, secundum hoc ipsum quod desiderat vitam optimam et ad istam respicit, participat bono. Si autem omnino bonum auferas, neque relinquitur substantia neque vita neque desiderium neque motus neque aliud aliquid. Quod ergo unius rei corruptionem sequitur alterius generatio, non est ex aliqua virtute mali set ex virtute boni licet minorati. Sicut et morbus in quantum est egritudo, est ex defectu ordinate proportionis humorum. Si enim omnino que fiunt, prorsus deficerent, etiam ipse morbus non subsisteret. Set manet morbus propter modicam ordinationem que restat. Nam quod omnino est boni expers, nec existens est nec in existentibus. Quod autem est mixtum propter bonum quod habet, existit, et in existente est. Et etiam omnia existentia in quantum magis vel minus bono participant, in tantum magis vel minus sunt. Et non solum existentia set etiam quod nullo modo est aut erit set excedit ipsum ens, in bono tamen existit, ut est aliquid quod est in mente divina, non tamen est vel futurum est in propria essentia. Quod autem mixtum est, idest secundum naturam bonum et secundum culpam malum, in quantum participat bono existente, in tantum est. In quantum vero ab eo decidit, in tantum non est. In quantum vero esse participat, in tantum est et totaliter per esse ipsius quasi tenetur et sustentatur non existens eius, quia scilicet per bonum sustentatur malum.
Et malum, etc. usque ad illud: Set neque in existentibus, etc. talis est sensus: Malum quod omnino cecidit a bono, non erit propter hoc magis vel minus bonum, set omnino non erit; illud autem quod partim bonum est et partim non bonum secundum quod supra diximus, particulariter non universaliter adversatur bono; et tenetur et quasi sustentatur bono privatio ipsius boni participatione. Nam ubi bonum omnino substrahitur universaliter, nec bonum nec malum nec mixtum erit. Cum enim malum sit inperfectum bonum, sicut malus angelus vel malus homo vel mala actio, sequitur quod, ubi perfecte abest bonum, ibi etiam aberit perfectum bonum et inperfectum et tunc tantum erit aut esse videbitur aliquod malum, quod bono adversatur vel a bono segregatur. Impossibile est enim eadem secundum idem vel eadem sibi in omnibus adversari. Malum ergo non est existens.
Set neque in existentibus, etc. usque ad illud: Set neque in angelis, etc. talis est sensus: Set neque in existentibus est malum. Si enim existentia omnia sunt ex bono et bonum continet omnia que sunt in existentibus, aut malum non erit in existentibus, aut malum erit in bono. Set in bono non potest esse malum, sicut nec in igne frigidum. Ita nec bonum facit malum fieri in eo quod est malum. Si autem datur quod malum sit in bono, sequitur idem inconveniens et inpossibile. Non potest arbor bona fructus malos facere, ut dicit sancta scriptura, nec e contrario. Si autem malum est ex aliquo et non est ex bono, ergo est ex alio principio et causa et sequitur quod aut sit bonum ex malo aut malum ex bono. Quod si est inpossibile, ex uno principio et causa erit bonum et ex alio malum. Sic ergo duo erunt principia prima rerum: quod esse non potest. Quia omnis binarii principium est unitas. Et omnino inconveniens est ex uno et eodem simplici duo perfecte contraria procedere et esse. Et ipsum principium non esset vere simplex et singulare set divisibile et biforme et contrarium sibi ipsi et mutabile. Set nec possibile est esse duo principia rerum sibi contraria invicem, in universitate sibi adversantia. Si enim hoc detur, sequitur quod Deus non sit sine lesione et molestia rixe, si est aliquid semper Deo adversans. Ex quo sequitur ut rerum universitas sit inordinata et omnia semper pugnantia. Ipsum autem bonum omnibus existentibus tribuit amicitiam et laudatur a sanctis theologis ut per se pax et pacis donator, idest habet in se pacem et dat eam aliis. Propter quod omnia bona sunt amica et sibi convenientia et unam vitam germinant vel sunt unius vite germina, idest ab una vita vivificata et facta. Et sunt ad unum bonum, idest Deum laudandum vel laudabilem faciendum coordinata. Et sunt mansueta, quia voluntati Dei patentia. Et sunt similia, idest ex eodem esse existentia. Et sunt sibi invicem adiuvantia. Quare malum non est in Deo nec res remota a Deo, quia est in creatura, que inmediate est a Deo. Set nec a Deo omnino est malum. Aut enim Deus pure bonus sola bona facit et producit et non aliquando facit bona, aliquando non, set semper facit bona. Nec aliqua facit bona et aliqua non bona set omnia facit bona, alioquin pateretur transmutationem circa se ipsum qui est omnium divinissimus secundum causam. Cum autem essentia Dei bonitas sit, si ipse transit de bono, transit et de essentia et ita aliquando erit existens, aliquando non existens. Si autem Deus non propria essentia set participatione habet bonitatem, ergo ab alio ipsam accipit qui plenius habet; ergo quantum in se est potest habere et non habere et aliquando habere et aliquando non habere. Per hec ergo inconvenientia indirecte convincitur quod malum non est ex Deo nec in Deo nec eternaliter nec temporaliter.
Set neque in angelis, etc. usque ad illud: Set neque demones, etc. talis est sensus: Set neque in angelis bonis est malum. Cum enim angelus boniformis enuntiet bonitatem divinam, in hoc existens est secundum quod ipse angelus participat bono quasi secundario, scilicet post Deum, et principaliter enuntiat angelus illud quod est secundum Deum, quasi dicat: Primus secundario enuntiat ea que pertinent ad primam causam, idest Deum. Angelus enim est ymago Dei quantum ad vim intellectivam, dilectivam et memorativam. Et secundum eadem similiter homo dicitur ymago Dei et secundum plura quam angelus. Set angelus, quia separatus, habet ymaginem nobiliorem quam homo, licet non copiosiorem. Manifestatio occulti luminis quo ad vim revelativam de Ierarchia in Ierarchiam et de angelica in humanam vel ecclesiasticam. Maiores enim minoribus divina revelant et minores hominibus. Speculum purum, per nature simplicitatem, vel per nature simplicem bonitatem. Clarissimum, per intelligentie perspicitatem qua omnia obiecta percipit. Incontaminatum, per intellectus puritatem qua omne nubilum refugit. Incoinquinatum, per affectionis soliditatem qua omne pravum reicit. Inmaculatum, per actus deiformitatem qua omnem maculam abicit. Suscipiens plenitudinem pulchritudinis, quantum fas est, qua scilicet Deo et bono conformatur, et inde fit deiformis et boniformis. Et facit in se per voluntatis strenuitatem. Munde splendere faciens, sicut est possibile, incognitam bonitatem Dei que latet in occulto quasi dicat: Angelus tam simplex est in natura, tam perspicax in intelligentia, tam purus in intellectu, tam solidus in affectu, tam deiformis et sanctus in in actu quod totam plenitudinem divine pulchritudinis, quantum est in se, suscipit; et facit in se resplendere, sicut est videre in solari radio et clipeo aureo mundissimo, sicut est ipsi possibile, per fusiones quasdam divine bonitatis que a nobis conprehendi valent. Ideo in abditis esse memorantur. Propter quod in angelis non est malum. Sed nec ex eo dicendi sunt mali quod puniunt delinquentes. Secundum hoc enim sacerdotes mali essent, quia castigant peccantes et perversos, et separant eos a divinis sacramentis. Siquidem puniri non est malum, set facere unde aliquis sit pena dignus. Nec malum est propter merita vel demerita separari a sacramentis, set malum est inquinare se et recedere a sanctitate et facere se indignum sacramentis.
Nota quod angelus hic conmendatur a pluribus videlicet: a divine similitudinis dignitate, ibi: ymago Dei est angelus a divine pulchritudinis manifestatione, ibi: manifestatio occulti luminis etc a nature simplicitate, ibi: speculum purum ab intelligentie perspicacitatem, ibi: clarissimum etc. ab affectus puritate, ibi: incontaminatum ab intellectus deiformitate, ibi: incoinquinatum ab actus integra bonitate, ibi: inmaculatum a susceptionis divine nobilitate, ibi: suscipiens totam, etc. ab eiusdem susceptionis declarabilitate, ibi: et mundum splendere faciens, etc.
Set neque demones, etc. usque ad illud: Deinde quomodo, etc. talis est sensus: Set nec demones mali sunt per naturam. Si enim natura mali essent, non essent ex bono creati, nec similiter essent ex numero existentium, nec essent transmutati ex bonis ad mala, si naturaliter et semper mali fuissent. Item. Si naturaliter mali sunt, aut sibi aut aliis mali sunt. Si sibi, corrumpunt se ipsos. Si autem aliis, corrumpunt ergo in aliis aut substantiam aut virtutem aut operationem. Si substantiam, in primis hoc non est secundum naturam. Set quedam sunt naturalia incorruptibilia et illa non corrumpunt. Dices forte quod corrumpunt susceptibilia corruptionis. Set talium corruptio nec omnibus est malum nec ideo est malum nec omnino est malum, ut in cibis hominum et animalium et aliis. Preterea nichil existentium corrumpitur secundum quod est substantia et natura set ex defectu naturalis ordinationis infirmatur ratione armonie et conmensurationis que requirit uniformem permanentiam. Infirmitas autem ista imperfecta est. Nam perfecta infirmitas subiectum destruit. Unde hec infirmitas inperfecta non est malum nec bonum deficiens. Quicquid enim omnino est expers boni, non est existens. De corruptione autem virtutis et operationis est eadem ratio que de corruptione substantie.
Deinde, etc. usque ad illud: Et aliter, etc. talis est sensus: Preterea demones quomodo secundum naturam a Deo mali facti sunt? Siquidem bonum sola bona producit et facit subsistere. Dicet forte aliquis quod demones mali sunt non secundum quod sunt cum ex bono sint et bonam substantiam optinuerint, set dicuntur mali et sunt secundum quod non sunt et secundum quod fuerint infirmi servare suum principatum et dereliquerunt suum domicilium, sicut dicit Scriptura. Jud. In quo autem dicimus fieri malos demones nisi in carentia habitus et operationis divinorum bonorum. Item si demones per naturam mali sunt, ergo semper fuerunt mali, set malum instabile est, ergo secundum quod semper et uniformiter et eodem modo se habent, mali non sunt, quia proprium est boni esse semper idem. Si autem demones non sunt semper mali, ergo non sunt mali per naturam set per defectum angelicorum bonorum. Set nec omnino demones expertes sunt boni set participant bono in quantum sunt et vivunt et intelligunt. Et omnino in eis est quidam motus desiderii. Mali autem esse dicuntur, quia infirmantur circa operationem que congruit nature ipsorum. Ergo in ipsis est aversio a bono et excessus inconvenientium sibi, quia scilicet voluit esse sicut Deus; et non consecutio, quia non optinuit quod voluit; et inperfectio, scilicet amoris; et inpotentia, scilicet operis; et infirmitas virtutis, idest constantie, in qua si non fuisset infirmatus, salvasset eius perfectionem; et fuga, idest elongatio a Deo; et casus idest dampnatio vel pene additio. Quasi diceret: In hoc consistit malum in demone, quod a Deo se avertit, quia esse deus presumpsit, quia desideravit altitudinem quam non optinuit, quia in affectu boni fuit inperfectus et in actu bono inpotens. Et quia non constanter stetit in statu quo creatus fuit. Et quia semper a Deo magis se elongavit et sic se in dampnationem vel desperationem precipitavit.
Et aliter, etc. usque ad illud: Set et animas, etc. talis est sensus: Preterea quid est malum in demonibus? Furor irrationabilis, idest impetus sine ratione. Demens concupiscentia, idest appetitus sine scientia. Proterva fantasia, idest superba apprehensio. Set licet ista mala sint in demonibus, ipsa tamen que numerata sunt nec omnino nec in omnibus in quibus sunt, secundum se ipsa mala sunt. Etenim in animalibus multis, non talium habitus set carentia est corruptio in ipsis animalibus et malum. Habitus autem eorum salvat et esse facit naturam ipsorum animalium talia continentem. Colligitur igitur ex predictis quod turba demonum non est mala secundum se quod est per naturam set secundum quod non est. Et totum bonum quod acceperunt per naturam, a bono perpetuum est in eis. Set ipsi deciderunt ab integritate boni dati. Et data eis a bono naturalia angelica non dicemus inmutata set sunt integra et splendissima, quamvis ipsi non contemplentur eternam claritatem naturalibus suis virtutibus intellectualibus veri et boni inspectivis. Quod ideo est quia ipsi peccando eas averterunt et clauserunt, quasi dicat: Bene habent virtutes quibus Deum contemplentur; set ipsis abutuntur, dum avertunt eas a lumine et claudunt lumini, potius tenebras amantes nequitie quam lucem sapientie. Quia ergo sunt, ex bono sunt et boni sunt et in eo quod desiderant esse, vivere et intelligere, que sunt de numero existentium. Et ipsi similiter pulchrum et bonum naturaliter desiderant; per privationem vero gratie quam amiserunt et recessum a Deo cui adherere noluerunt; et casu in gehennam quam promeruerunt, vel casu a bonis ipsis convenientibus que in bonum non exercuerunt, mali dicuntur et sunt secundum quod non sunt. Et dum non existens desiderant, malum desiderant.
Set et animas, etc. usque ad illud: Set neque in animalibus, etc. talis est sensus: Forsitan posset aliquis dicere animas esse malas. Que quidem non ideo male sunt, quia cum malis habitant, ut eos a malis retrahant. Hoc enim est bonum et a bono, dum malos quandoque facit bonos. In quo ergo male sunt anime nisi in defectu bonorum habituum et operationum? Et quia propter propriam infirmitatem non consecuntur virtutem set ab ea prolabuntur, sicut dicimus propinquum aerem obtenebrari propter defectum et absentiam luminis. Ipsum autem lumen semper est, quod tenebras illuminat. Sic igitur non in nobis neque in demonibus est aliquod malum set est sicut defectus et desertum vel desolatio perfectionis propriorum bonorum. Bonorum dico cuiuslibet nature conpetentium.
Set neque in animalibus, etc usque ad illud: Set neque in corpore, etc. talis est sensus: Non solum in animabus, sed neque in animalibus que carent ratione, est malum. Si enim auferas ab eis furorem et concupiscentiam et similia, natura que restat, non est in se mala. Set nec iste affectiones in eis sunt male, quia naturales sunt eis. Si enim auferatur a leone animositas et superbia, non erit leo. Et si canis fiat omnibus mansuetus, non erit canis. Natura enim canis est familiarem sibi custodire et ad eum accedere, alienos autem respuere. Hec ergo que non corrumpunt naturam set salvant, non sunt mala. Corruptio autem nature est defectus et infirmitas naturalium virtutum et operationum. Et cum omnia que generantur in tempore, habeant perfici, esse inperfectum non est contra aut preter ipsorum naturam. Sunt ergo quamvis inperfecta sint. Set neque in tota natura est malum. Omnes enim nature et naturales rationes sunt a divina et universali natura, cui nichil est contrarium. In particularibus autem naturis aliquid fit secundum naturam, aliquid contra naturam. Et iterum, quod uni est naturale, alteri est innaturale. Malum autem est quod est preter naturam et contra naturam, scilicet privatio ordinis naturalium. Nulla ergo natura mala est set nature malum est inpotentem esse ad perficiendum ea que sunt proprie nature.
Set neque in corpore, etc. usque ad illud: Quomodo autem, etc. talis est sensus: Set neque in corporibus, non solum in animalibus, est malum. Nam turpitudo et infirmitas corporalis est defectus forme et privatio naturalis ordinis. Hoc autem non est omnino malum set minus bonum. Si enim perfecte destruatur pulchritudo et forma et ordo nature peribit ipsum corpus. Quod autem ipsum corpus non sit proprie causa malitie anime, inde patet quod sine corpore est malitia, ut in demonibus. Siquidem et mentibus et animabus et corporibus hoc est malum, scilicet infirmitas virtutis, que est habitus bonorum sibi conpetentium, et casus ab illa virtute. Set nec materie corporum, que dicitur yle, multum inpingi potest malum secundum quod est materia. Ipsa enim suscipit participationem ornatus et pulchritudinis et forme. Hiis autem exclusis materia secundum se ipsam existens sine qualitate et forma quomodo est aut facit malum que secundum se ipsam nec agit nec patitur. Item. Materia que sine forma etiam non existit, quomodo facit aut est bonum aut malum. Si autem des quod materia existit, cum ergo omnia existentia ex bono sint, si materia malum est, aut bonum est effectivum mali aut malum eo quod vel existit ex bono, est bonum, aut, iuxta quod dictum est supra, duo erunt rerum principia et ipsa ab uno alio principio segregante procedentia, que omnia sunt inconvenientia. Item. Si materia necessaria est ad universitatis visibilium conpletionem, quomodo erit materia malum. Malum enim non est necessarium.
Quomodo autem, etc. usque ad illud: Est autem, etc. talis est sensus: Si materia est malum, quomodo Deus, cum sit bonus, ex malo deducit res ad generationem aut quomodo est malum, quod est bono necessarium. Malum enim fugit naturam boni. — Item. Si materia est malum, quomodo procreat aut nutrit naturam. Nam malum secundum quod est malum, nec est generativum nec effectivum nec nutritivum nec salvativum alicuius rei. Si autem dicat aliquis quod materia non efficit malitiam in animabus set trahit eas ad malitiam, quomodo hoc sustineri potest, cum multe ex ipsis animabus ad bonum respiciant et convertantur. Quomodo enim ad bonum converterentur, si materia eas ad malum traheret. Non est ergo malum in animabus ex materia set ex inordinato motu peccati. Quod si materie inpingitur, cum omne malum instabile sit, sequitur quod materia instabilis necessaria sit stabilitati rerum que in se ipsis stabiliri non possunt: quod est omnino inconveniens. — Item. Quomodo potest fieri ut malum sit necessarium, vel necessarium, idest res necessaria, sit malum? Set neque in eo quod dicimus, adversatur materia bono, quod, secundum se, privatur omni forma. Perfecta enim forme privatio penitus impotens est, particularis autem habet virtutem non secundum quod est privatio set secundum quod non est perfecta privatio. Dum enim particularis est privatio, nundum est malum; penitus vero recedente particularis boni privatione que facit privationem imperfectam, etiam ipsum malum destruitur.
Est autem colligentem, etc. usque ad illud: Bonorum causa, etc. talis est sensus: Ut breviter colligamus determinationem huius tractatus de malo, dicimus quod bonum ex una causa universali est; malum autem ex multis particularibus defectibus. Deus autem videt malum et bonum et aput ipsum cause malorum virtutes sunt bone in quantum deficiunt; alioquin malum esset eternum. Quod si est, et creat et potest et est et facit. Set unde hoc haberet? aut ex bono malum aut ex malo bonum aut ambo habent ex alia causa: que omnia destructa sunt superius. Quod autem diximus virtutes causas esse malorum non est secundum naturam set secundum defectum nature. Omne igitur quod est secundum naturam ex causa determinata est. Malum vero quia sine causa est et indefinitum, non est secundum naturam nec habet rationem ydealem in verbo Dei quod est eterna ars omnium. ¿Nunquid anima est causa malorum sicut ignis causa est caloris, ut sicut ignis sibi appropinquantia repleat malitia? Absit. Set natura anime semper est bona. Operationes autem eius quandoque bone, quandoque male. Si enim natura eius vel essentia mala est, unde eam habet nisi ex bona causa que creat omnia? Et si ista bona causa est, quomodo potest esse mala substantia? Omnia enim bona sunt que ex hac causa creata sunt. Si autem secundum operationes mala est anima, illa malitia purgari et cessare potest sicut patet in multis qui post peccatum replentur virtutibus et bonis operationibus. Relinquitur ergo quod malum sit infirmitas et defectus boni.
Bonorum causa una est, etc. usque ad illud: Igitur malum, etc. talis est sensus: Bonorum causa est una tantum. Bono autem est contrarium malum. Cuius mali sunt multe cause, scilicet virtutes naturales, non secundum naturalem effectum set per inpotentiam et infirmitatem et inmoderatam dissimilium mixtionem, videlicet pravorum desideriorum cum natulibus ad bonum conatibus, vel, cum bona naturalia per se perverse et inmoderate exercentur. — Item. Mala non sunt stabilia nec inmobiliter eodem modo se habentia set sunt infinita et interminata et varie distrahentia. Et hiis in se infinitis. Principium et finis omnium malorum aliquo modo est bonum, quia consideratione boni fiunt quecumque fiunt sive bona sive contraria. Facimus enim utraque desiderantes bonum. Nullus enim ad malum respiciens vel malum sibi desiderans facit quod facit. Unde malum non habet substantiam set substantie privationem. Fit enim non gratia sui ipsius set gratia boni. Malum igitur esse dicitur per accidens et propter aliud et non ex proprio principio. Nam quando fit malum, putatur bonum esse, quia amabile est propter concupiscentiam. Revera autem malum non rectum est propter deformitatem. Quod ergo peccans opina- tur esse bonum ostendit quod ipse aliud desiderat et aliud facit.
Igitur malum, etc. usque ad illud: Quomodo sunt, etc. talis est sensus: Talibus presuppositis rationibus.potest inferri quod malum est preter viam, quia nullum habet ordinem; preter intentionem, quia nullus gratia mali facit malum; preter naturam, quia non habet esse; preter causam, quia a nullo specialiter derivatur; preter principium, quia a nullo materialiter in esse formatur; preter finem, quia nullam habet tendentiam; preter diffinitionem, quia esse eius non potest determinari; preter voluntatem, quia aliud est in desiderio, aliud in facto; preter substantiam, quia nichil est existens. Igitur malum est privatio, quia tollit; defectus quia impedit; infirmitas, quia deprimit; inconmensuratio, quia excedit; peccatum quia offendit et reum facit; sine intentione, quia non fit sui gratia; sine pulchritudine, quia inficit; sine vita, quia non habet sensum; sine mente, quia non intelligitur; sine ratione quia non discernitur; imperfectum, quia non habet formam; non collocatum, quia in nullo esse fundatur; sine causa, quia a nullo est creatum; indefinitum, quia a nullo determinatum; sine germine, quia nullam habet efficientiam; vacuum, quia nullam habet pulchritudinem; non operans, quia nullam habet potentiam; inordinatum, quia nullam inter existentia habet resonantiam; dissimile, quia nullam habet cum existentibus consonantiam; infinitum, quia nullum habet terminum; obscurum, quia tantum tenebre est; sine substantia, quia nullo modo existens est et penitus nichil existens. Et omnino quicquid potest malum, potest ex conmixtione ad bonum. Quicquid enim omnino est expers boni, nichil est et nichil potest. Cum enim bonum sit existens vere et voluntate appetitivum et potens et activum, quomodo aliud poterit quod est ipsi bono contrarium. Et est privatum substantia et voluntate et operatione. Item. Non omnia omnibus nec eadem secundum idem mala sunt. Demoni enim malum est agere contra boniformem intellectum; anime vero malum est agere contra rationem; corpori vero malum est agere preter naturam.
Quomodo sunt totaliter, etc. usque ad illud: Et demonibus, etc. talis est sensus: Queritur quomodo permittuntur esse tot mala, divina existente providentia. Respondetur: Malum secundum quod est malum non est existens nec in existentibus, et nichil existentium est sine providentia. Set et malis que fiunt, providentia divina benigne utitur ad utilitatem facientium mala aut aliorum, aut conmunem omnium aut proprie alicuius. Et unicuique existentium proprie providet. Unde varias multorum rationes super hoc non recipimus, qui dicunt quod divina providentia deberet nos etiam invitos facere virtuosos. Siquidem ad providentiam non pertinet corrumpere naturam. Unde nec cogere liberum arbitrium ad eam pertinet nec auferre. Providet ergo rationabilibus ut, proprio arbitrio non coacto, moveantur volendo et nolendo et per hoc salvat naturam singulorum et distribuit provisivas bonitates universalis et largissime providentie, et proportionaliter singulis attributas, ut habentia liberum arbitrium, et omnia et singula iuxta omnium et singulorum proprietatem participant, in quantum suscipit natura uniuscuiusque provisorum. Malum igitur non est existens neque in existentibus. Omnino enim non est malum secundum quod malum, et facere malum non est virtutis set infirmitatis.
Et demonibus, etc. usque ad illud: Et quidem dicat, etc. talis est sensus: Ipsis demonibus, quod quidem sunt, ex bono est et bonum est. Malum autem illis est ex casu a propriis bonis et ex mutabilitate, que est circa pristinam ydemptitatem, et ex infirmitate habituum suorum et perfectionis convenientis ipsis, sicut decet angelos. Et demones desiderant esse, vivere et intelligere. In quantum vero non desiderant non existere et hoc non est proprie desiderium set peccatum desiderii existentis. Scienter autem peccantes dicit scriptura esse eos qui cognoscunt sine oblivione quid sit bonum set in operatione infirmantur. Et scientes voluntatem Domini non implent precepta audita sive circa fidem sive circa operationem. Et qui nolunt intelligere ut bene agant per solam voluntatis infirmitatem et aversionem. Et, ut sepe dictum est, malum omnino est infirmitas et inpotentia et defectus aut cognitionis aut fidei aut operationis aut desiderii boni.
Et quidem, etc. usque ad illud: Nunc autem, etc. talis est sensus: Obicitur: Infirmitas condonanda est, non punienda. Respondetur: Utique condonanda est ubi deest posse. Set si Deus administrat ei posse sicut dicit Scriptura Iac. 1. Dat omnibus affluenter et non inproperat, excusationem sibimet subtrahit deficiendo ab habitu propriorum bonorum et per voluntariam aversionem et fugam et casum a vere bono. Set de hiis diligenter tractavimus in libro De iustitia et de observantia divine iustitie, ubi per vera sacre scripture testimonia contri- vimus sophisticas et insipientes eorum questiones que iniustitiam et mendacium Deo presumunt inpingere.
Nunc autem etc. usque in finem capituli talis est sensus: Ecce in hoc capitulo secundum nostram facultatem laudata est divina bonitas: sicut vere amabilis, quia proprio motu mota est ad faciendum creaturam; sicut principium in actum exiens; sicut finis omnium omnia ad se reducere cupiens; sicut circuitus existentium omnibus providens; sicut informans etiam non existentia; sicut causa omnium bonorum; sicut non causa malorum; sicut providentia perfecta datrix boni et supergrediens in donis existentia, idest visibilia, et non existentia, idest invisibilia que visibiliter non existunt. Vel existentia dicit iustos, non existentia iniustos. Quibus supergreditur dum illis gloriam, istis gehennam proprinat, quo divina bonitas conmendabilis redditur. Et non solum hoc set et mala redigit ad bonum per malitie privationem sicut omnibus desiderabilis, quia creatrix omnium, sicut amabilis, quia nutrix omnium et sicut omnibus diligibilis, quia perfectrix omnium. Et quecunque alia in hoc capitulo veraciter demonstravimus.
On this page