Text List

Prev

How to Cite

Caput 21

1

[XXI.] M. Non agitur utrum omnis qui est albus sit aliquid aut sit qui habet, sed utrum hoc nomen sua significatione contineat hoc quod dicitur aliquid aut qui habet ---sicut homo continet animal---, ut quomodo homo est .animal rationale mortale, ita albus sit aliquid habens albedinem aut qui habet albedinem. Multa namque necesse est rem quamlibet esse, quae tamen rei eiusdem nomine non significantur. Nam omne animal necesse est coloratum esse et rationale aut irrationale, nomen tamen animalis nihil horum significat. Quare licet albus non sit nisi aliquid habens aut qui habet albedinem, non tamen necesse est ut albus hoc significet. Ponamus enim quod albus sive album significet aliquid habens albedinem. Sed aliquid habens albedinem non est aliud quam aliquid album.

2

D. Non potest aliud esse.

3

M. Albus igitur sive album semper significat aliquid album.

4

D. Ita sit.

5

M. Ubi ergo ponitur albus vel album, recte semper accipitur pro albo aliquid album.

6

D. Consequitur.

7

M. Ergo ubi dicitur aliquid album, recte quoque dicitur bis: aliquid aliquid album; et ubi bis, ibi et ter, et hoc infinite.

8

D. Consequens et absurdum est hoc.

9

M. Sit quoque albus id ipsum quod est qui albedinem habet. Sed habet non est aliud quam habens est.

10

D. Nec potest esse.

11

M. Albus ergo non est aliud quam qui albedinem habens est.

12

D. Non aliud.

13

M. Cum autem dicitur albedinem habens, non aliud significat haec is oratio quam album.

14

D. Ita est.

15

M. Idem igitur est albus quod qui albus est.

16

D. Sic sequitur.

17

M. Ubicumque itaque ponitur albus, recte pro eo accipitur: qui albus est.

18

D. Non possum negare.

19

M. Si ergo albus est qui albus est, est etiam qui qui albus est est. Et si hoc est, est etiam qui qui qui albus est est est, et sic in infinitum.

20

D. Nec hoc minus consequens nec minus absurdum est, quam ut saepe sit aliquid aliquid.

21

M. Si quis autem dicit quia albus aut aliquid significat habens albedinem aut nihil: si sic intelligitur, ac si diceretur: albus aut significat aliquid habens aut significat non aliquid habens, ut non-aliquid sit infinitum nomen, non est integra nec vera divisio, et ideo nihil probat. Veluti si quis diceret: Caecus aut videt aliquid aut videt non aliquid. Si vero sic intelligitur, quia aut significat aliquid habens aut non significat: integra est divisio et vera, nec repugnat iis quae dicta sunt.

22

D. Satis apparet, quia per album non significatur aliquid habens albedinem nec qui albedinem habet, sed tantum albedinem habens, id est qualitas et habere, ex quibus solis non conficitur unum aliquid, et ideo albus est utrumque, quia pariter utrumque significat. Quam rationem in omnibus quae sine complexione dicuntur et similiter significant quamlibet plura ex quibus non fit unum, valere video; nec aliquid iis quae in hac disputatione asseruisti, obici recte posse existimo.

23

M. Nec mihi nunc videtur. Tamen quoniam scis quantum nostris temporibus dialectici certent de quaestione a te proposita, nolo te sic iis quae diximus inhaerere, ut ea pertinaciter teneas, si quis validioribus argumentis haec destruere et diversa valuerit astruere. Quod si contigerit: saltem ad exercitationem disputandi nobis haec profecisse non negabis.

PrevBack to Top

On this page

Caput 21