Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 20

1

[XX.] D. Planius mihi vellem explicari quomodo non fiat unum aliquid ex iis quae significat albus.

2

M. Si aliquid constat ex eis, aut est substantia aut aliquid aliorum praedicamentorum.

3

D. Aliud esse non potest.

4

M. Sed nihil horum fit ex habere et albedine.

5

D. Non possum contradicere.

6

M. Item: Unum non fit ex pluribus nisi aut compositione partium quae sunt eiusdem praedicamenti, ut animal constat corpore et anima; aut convenientia generis et differentiae unius vel plurium, ut corpus et homo; aut specie et proprietatum collectione, ut Plato. Illa vero quae albus significat, non sunt unius praedicamenti, nec est alterum alteri genus aut differentia aut species aut collectio proprietatum, nec sunt differentiae unius generis, sed sunt accidentia eiusdem subiecti, quod tamen sublectum albus non significat, quia omnino nihil significat aliud quam habere et qualitatem. Quare non fit unum ex iis quae albus significat.

7

D. Quamquam ratio mihi asserere videatur quae disseris, vellem tamen audire quid responderes, si quis ad hoc quod dicis quia nihil omnino significat albus aliud quam habere et qualitatem, sic obiceret: Albus cum sit idem quod habens albedinem, non significat determinate hoc vel illud habens, velut corpus, sed indeterminate aliquid habens albedinem. Albus enim aut est qui habet albedinem, aut qui non habet. Sed qui non habet albedinem, non est albus. Albus igitur est qui habet albedinem. Quare quoniam omnis qui albedinem habet non nisi aliquid est, necesse est ut albus sit aliquid quod habet albedinem, aut aliquid habens albedinem. Denique albus aut aliquid significat habens albedinem aut nihil. Sed nihil non potest intelligi habens albedinem. Necesse est ergo ut albus significet aliquid habens albedinem.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 20