Table of Contents
Caput 1
DISCIPULUS. De ,grammatico' peto ut me certum facias utrum sit substantia an qualitas, ut hoc cognito, quid de aliis quae similiter denominative dicuntur sentire debeam, agnoscam.
D. Ne ergo festines contradicere quidquid dixero, sed patere me orationem meam ad suum finem perducere, deinde aut approba aut corrige.
D. Ut quidem grammaticus probetur esse substantia, sufficit quia is omnis grammaticus homo, et omnis homo substantia. Quidquid enim habet grammaticus ut sequatur eum substantia, non habet nisi ex eo quia homo est. Quare hoc concesso ut homo sit: quaecumque sequuntur hominem, sequuntur grammaticum. Quod vero grammaticus sit qualitas, aperte fatentur philosophi qui de hac re tractaverunt. Quorum auctoritatem de his rebus est impudentia improbare. Item quoniam necesse est ut grammaticus r sit aut substantia aut qualitas, ut quodlibet horum sit alterum non sit, et quodlibet non sit alterum necesse sit esse: quidquid valet ad astruendam unam partem, destruit alteram, et quidquid unam debilitat, alteram roborat, Cum ergo alterum horum verum sit, alterum falsum: rogo ut falsitatem detegens aperias mihi veritatem.
On this page