Text List

Caput 2

Caput 2

[II.] M. Argumenta quae ex utraque parte posuisti necessaria sunt, nisi quod dicis: si alterum est, alterum esse non posse. Quare non debes a me exigere, ut alteram partem falsam ostendam ---quod ab ullo fieri non potest---, sed quomodo sibi invicem non repugnent aperiam, si a me fieri potest. Sed vellem ego prius a te ipso audire, quid his probationibus tuis obici posse opineris.

D. Hoc quod tu a me exigis, ego a te intentus exspectabam; sed quoniam tu easdem probationes asseris irreprobabiles: meum est qui dubito aperire quid me sollicitet, tuum vero est utriusque partis firmitatem et convenientiam ostendere.

M. Dic ergo tu quod sentis, et ego tentabo facere quod poscis.

D. Illam quidem propositionem quae dicit grammaticum esse hominem, hoc modo repelli existimo: quia nullus grammaticus potest intelligi sine grammatica, et omnis homo potest intelligi sine grammatica. Item: Omnis grammaticus suscipit magis et minus, et nullus homo suscipit magis et minus. Ex qua utraque contextione binarum propositionum conficitur una conclusio, id est: nullus grammaticus homo.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 2