Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions

De Anima

Liber 1

Liber I, Tractatus I

CAPUT I. : Et est digressio declarans, quod scientia naturalis est de anima, et quis ejus ordo.

CAPUT II. : De nobilitate et utilitate scientiae de anima.

CAPUT III. : De quaesitis quid sit subjectum hujus scientiae, et de difficultate ipsius.

CAPUT IV. : Quae oportet inquirere ad investigandum propriam animae diffinitionem.

CAPUT V : Quo ordine oportet procedere quaerentem de his quae spectant ad scientiam de anima.

CAPUT VI. : Quod oportet tractantem de anima inquirere utrum habeat aliquas operationes proprias, aut non.

CAPUT VII. : Qualiter differenter considerat physicus de eis quae hic quaeruntur, a dialectico et mathematico et metaphysico et mechanico, in quo est digressio quaedam.

Liber I, Tractatus II

CAPUT I. : De his qui diffiniebant animam per hoc quod ipsa est motivum quoddam.

CAPUT II. : De opinionibus eorum qui animam per cognoscitivum diffiniendam esse dixerunt.

CAPUT III. : De opinione quae et motivo et cognoscitivo animam dicit diffiniendam : in quo etiam est de opinionum collatione.

CAPUT IV. : De tribus in summa, per quae anima ab Antiquis diffiniebatur, quae sunt motivum, cognoscitivum et incorporeum.

CAPUT V. : De contradictione opinionum in communi, quae diffiniebant animam per motivum suiipsius.

CAPUT VI.

CAPUT VII. : De disputatione contra opiniones Democriti et Platonis de motibus animae, quibus movetur in corpore et movet corpus.

CAPUT VIII. : De improbatione opinionis quae dixit animam esse harmoniam corporis commixti.

CAPUT IX. : De solutione objectionis qua videtur ex alterantibus probari, quod anima movetur per se physice : et in illo est bona demonstratio de intellectualis animae immortalitate.

CAPUT X. : De improbatione opinionis quae dicit animam esse numerum seipsum moventem.

CAPUT XI. : De improbatione operationis eorum qui diffinierunt animam per cognoscitivum, dicentium simile simili cognosci, et ideo animam esse principium omnium.

CAPUT XII. : Utrum cognoscatur simile simili, sicut dixit Empedocles.

CAPUT XIII. : De causa illius opinionis, quae dixit animam esse ex elementis, et specialiter ex aere : et est digressio in eo declarans diversas causas, et tres opiniones circa hoc.

CAPUT XIV. : Et est digressio declarans causam dicti Antiquorum, quo dixerunt simile simili cognosci.

CAPUT XV. : Utrum anima diversa agat per unam substantiam et diversas potentias, vel per plures substantias et plures potentias : in quo etiam habetur utrum vegetabilis et sensibilis et rationalis una sit substantia in homine.

CAPUT XVI. : De dubitatione quae movetur de eo quod unit potentias animae, utrum ratio communis vel substantia realis, cujus vires animae sunt partes.

Liber 2

Liber II, Tractatus I

CAPUT I. : Quae sit libri intentio, et qualiter diffinitionem animae venari contingit.

CAPUT II. : De universali animae diffinitione, quae dicit quid est anima universaliter.

CAPUT III. : De datae diffinitionis explanatione, et est digressio quaedam.

CAPUT IV. : In quo ex praedictis demonstratur quae anima separabilis est, et quae non.

CAPUT V. : In quo probatur, quod oportet quaerere aliam adhuc diffinitionem, quae dicit causam superius habitae.

CAPUT VI. : De diffinitione animae dicente propter quid.

CAPUT VII. : Utrum quaelibet virium animae sit anima, et utrum sit tota in toto.

CAPUT VIII. : Qualiter intellectus est alterum genus animae et separabilis : et qualiter est umbra intelligentiae, et sensibilis est umbra intellectus, etiam vegetabilis est umbra sensibilis.

CAPUT IX. : Quod formaliter et non materialiter unitur anima, et quod ipsa est primus actus hujus corporis et non cujuslibet.

CAPUT X. : De enumeratione potentiarum principalium quae sunt potentiae animae.

CAPUT XI. : Ex quibus partibus componitur anima, et eadem est ratio animae et figurae.

Liber II, Tractatus II

CAPUT I. : De ordine procedendi, et quot sint et quae potentiae animae vegetabilis.

CAPUT II. : Qualiter anima est viventis corporis causa et principium.

CAPUT III. : De improbatione erroris Empedoclis circa motum et causam nutrimenti.

CAPUT IV. : De improbatione erroris eorum qui dicunt augmentum et alimentum fieri per virtutem ignis.

CAPUT V. : De alimento quod est objectum nutritivae et vegetativae.

CAPUT VI. : De officiis nutritivae et augmentativae.

CAPUT VII. : De officiis virtutis generativae.

CAPUT VIII. : Et est digressio declarans quatuor virtutes materiales dictis tribus virtutibus deservientes.

CAPUT IX. : De comparatione trium virtutum animae vegetabilis ad invicem et ad seipsam animam vegetabilem.

CAPUT X. : De duplici motore nutrimenti.

Liber II, Tractatus III

CAPUT I. : In quo genere potentiae sit potentia sensitiva.

CAPUT II. : De distinctionibus potentiae passivae in apprehendendo.

CAPUT III. : De adaptatione dictae distinctionis potentiae ad potentiam sensitivam.

CAPUT IV. : Et est digressio declarans gradus abstractionis et modum.

CAPUT V. : De sensatis in communi quae sunt per se et proprie, et secundum se et commune, et per accidens.

CAPUT VI. : Et est digressio declarans utrum sit aliquod movens unum sit in sensibilibus : et est de duplici esse sensibilis quod fit in materia et in abstractione.

CAPUT VII. : De visibili quod est color, qualiter secundum actum lucidi movet visum.

CAPUT VIII. : De natura diaphani et qualiter lumen est actus ejus.

CAPUT IX. : De improbatione opinionis Democriti, qui dixit lumen esse defluxum corporis.

CAPUT X. : Et est digressio declarans errorem eorum qui dicunt lumen esse corpus indivisibile.

CAPUT XI. : Et est digressio dicens defectum aliarum quatuor opinionum superius enumeratarum de luce et lumine.

CAPUT XII. : Et est digressio declarans veram sententiam de luce et de lumine et de natura.

CAPUT XIII. : De medio visus, et quot modis dicatur visibile : in quo etiam est de his qui aspiciunt lumen.

CAPUT XIV. : Qualiter color in lumine videtur, et non sine lumine, et de quantitate visorum.

CAPUT XV. : Quare per vacuum non potest videri, et de visu in speculo.

CAPUT XVI. : De visu lucentium.

CAPUT XVII. : De auditu, et primo de bene sonantibus et male.

CAPUT XVIII. : Qualiter sonus generatur in aere et aqua.

CAPUT XIX. : De echo qui est sonus reflexus.

CAPUT XX. : Qualiter sonus venit ad auditum auris, et qualiter auris connaturalitatem habeat ad audiendum.

CAPUT XXI. : De differentiis sonorum quae non fiunt nisi in sono secundum actum facto.

CAPUT XXII. : De voce qualiter fiat.

CAPUT XXIII. : Quare homo non bene odorat, sed bene tangit, et ideo prudens.

CAPUT XXIV. : Qualiter odorum differentiae per analogiam ad differentias saporum accipiuntur.

CAPUT XXV. : Qualiter odor se habet ad olfactum et ad medium, et utrum sit evaporatio fumalis.

CAPUT XXVI. : Qualiter olfactus est in respirantibus, et in non respirantibus.

CAPUT XXVII. : De gustu secundum quod est in medio secundum esse materiale ipsius.

CAPUT XXVIII. : Qualiter saporis differentiae se habent ad gustum, et e converso.

CAPUT XXIX. : De differentiis saporum secundum speciem, et qualiter se habent ad gustum.

CAPUT XXX. : De tactu, utrum sit unus an plures.

CAPUT XXXI. : Quod caro non est organum tactus.

CAPUT XXXII. : Utrum tactus indigeat aliquo medio extrinseco.

CAPUT XXXIII. : Et est digressio dicens intentiones Alexandri, Themistii, Averrois et Avicennae.

CAPUT XXXIV. : De medio tactus, quid sit, et quot modis dicatur.

CAPUT XXXV. : Qualiter se habet tactus ad tangibilia.

Liber II, Tractatus IV

CAPUT I. : Quod omnis sensus est susceptivus specierum sensibilium.

CAPUT II. : Utrum aliquid non habens sensum patiatur a sensibus.

CAPUT III. : In quo est probatio, quod non est sensus praeter quinque per naturam mediorum.

CAPUT IV. : In quo probatur non esse nisi quinque sensus per naturam organorum.

CAPUT V. : In quo probatur, quod nullus deest sensus ab ipsis sensibilibus.

CAPUT VI. : Quod sensatorum omnium non potest esse aliquis sensus a praedictis.

CAPUT VII. : Et est digressio declarans quinque vires animae sensibilis interiores.

CAPUT VIII. : De eo quod sensu communi nos sentimus videre et audire, et secundum alios operari.

CAPUT IX. : Qualiter sensitivum sensibileque idem actu sunt et diversa in esse, et qualiter correlativa.

CAPUT X. : De probatione sensus communis per hoc quod componit et dividit inter sensata diversorum sensuum.

CAPUT XI. : In quo declaratur qualiter sensus communis est unus et indivisibilis, et qualiter diversus.

CAPUT XII. : Et est digressio declarans qualiter sensus communis est medietas omnium sensuum.

Liber 3

Liber III, Tractatus I

CAPUT I. : Et est digressio declarans libri intentionem, et de imaginatione.

CAPUT II. : Et est digressio declarans ea quae conveniunt ex aestimatione.

CAPUT III. : Et est digressio declarans naturam phantasiae.

CAPUT IV. : Et est digressio declarans quod omnes vires animae sunt organicae, et agunt mediante corpore.

CAPUT V. : De improbatione erroris Antiquorum qui dixerunt quod intelligere et sentire sunt idem.

CAPUT VI. : Quod imaginatio vel phantasia, neque sensus sunt, neque opinio cum sensu.

CAPUT VII. : Quare imaginatio vel phantasia, neque sensus sunt, neque opinio cum sensu.

CAPUT VIII. : Quid sit phantasia secundum veritatem, prout communiter agitur de imaginatione phantasiae.

CAPUT IX. : De ratione nominis phantasiae et utilitate ejus.

Liber III, Tractatus II

CAPUT I. : Qui tractatus est qualiter intellectus possibilis est.

CAPUT II. : Qualiter intellectus possibilis sit natura quaedam immixta receptibilis omnium eorum quae sunt.

CAPUT III. : Et est digressio declarans dubia quae consequuntur ex dictis de intellectu possibili.

CAPUT IV. : Et est digressio declarans opinionem Alexandri et ejus improbationem.

CAPUT V. : Et est digressio declarans opinionem Theophrasti et Themistii, et improbationem ejusdem.

CAPUT VI. : Et est digressio declarans opinionem Avempacis et Abubacher, et improbationem ejusdem.

CAPUT VII. : Et est digressio declarans opinionem Averrois, et improbationem ejusdem.

CAPUT VIII. : Et est digressio declarans opinionem eorum qui dixerunt nullam partem animae esse intellectualem, et errorem eorumdem.

CAPUT IX. : Et est digressio declarans opinionem Avicebron, et errorem ejusdem.

CAPUT X. : Et est digressio declarans opinionem Platonis et Gregorii Nysseni, et ejus errorem.

CAPUT XI. : Et est digressio declarans opinionem Latinorum, et errorem eorumdem.

CAPUT XII. : Et est digressio declarans veram sententiam de omnibus inductis dubiis Peripateticorum.

CAPUT XIII. : Et est digressio declarans solutionem duarum quaestionum difficilium relictarum ex praedictis.

CAPUT XIV. : Et est digressio declarans propter quid intellectus est separatus et immixtus.

CAPUT XV. : Quo probatur quod intellectus non est mixtus corpori per hoc quod sua passibilitas non est similis passibilitati sensus.

CAPUT XVI. : Quod unus intellectus est qui distinguit inter sensibile et intelligibile.

CAPUT XVII. : Qualiter intellectus est subjectum receptionis et non transmutationis, et qualiter intelligit se.

CAPUT XVIII. : De natura intellectus agentis, et qualiter anima est composita.

CAPUT XIX. : De comparatione intellectus possibilis et agentis et speculativi.

Liber III, Tractatus III

CAPUT I. : De intellectu indivisibilium diversimode dictorum.

CAPUT II. : Et quis intellectus est semper verus : et quis aliquando verus, aliquando falsus : et quod actus sensus et intellectus sunt actus perfecti et motus simplices.

CAPUT III. : Quod est idem intellectus componens et dividens intelligibilia, sicut est idem sensus communis.

CAPUT IV. : Quod eadem est analogia phantasmatum ad intellectum, quae est sensibilium ad sensitivum.

CAPUT V. : De intellectu mathematicorum et divinorum.

CAPUT VI. : Qualiter intelliguntur divina quae sunt separata : in quo est digressio declarans hoc quod dixit Alexander, et improbationem ejusdem erroris.

CAPUT VII. : Et est digressio declarans opinionem Themistii et Theophrasti in solutione quaestionis inductae.

CAPUT VIII. : Et est digressio de solutionem quaestionis Avempacis et Alfarabii in quo erraverunt.

CAPUT IX. : Et est digressio qualiter Avicenna et Algazel solvunt inductam quaestionem, et quaestio dubitationis est in dictis eo rumeorum.

CAPUT X. : Et est digressio declarans quorumdam modernorum solutionem.

CAPUT XI. : Et est digressio declarans veram causam et modum conjunctionis intellectus agentis nobiscum.

CAPUT XII. : Quomodo anima est omnia quodammodo quae sunt.

CAPUT XIII. : Et est digressio declarans quod anima non moritur morte corporis, et quod non fuit ante corpus.

CAPUT XIV. : Et est digressio declarans errorem eorum qui dicunt de omnibus animabus tantum unam remanere post mortem.

Liber III, Tractatus IV

CAPUT I. : Quae pars animae sit motiva.

CAPUT II. : Quod vegetativum secundum se et sensitivum secundum se non sunt motiva secundum locum.

CAPUT III. : Quod nec intellectivus nec operativus secundum se sunt causa motus secundum locum, sed duo horum vel tria simul.

CAPUT IV. : De differentiis intellectus practici et speculativi.

CAPUT V. : Qualiter unum specie sunt moventia et plura secundum substantiam.

CAPUT VI. : Quod intellectus semper est rectus, ille scilicet qui est movens : phantasia autem et appetitus recta et non recta.

CAPUT VII. : Quod omnia moventia sunt unum specie et diversa numero, et ad quem numerum, et ad quam speciem.

CAPUT VIII. : Qualiter est motus processivus secundum quod fit a motore immobili secundum locum.

CAPUT IX. : Quid est movens in animalibus perfectis, et quando unum movet aliud, et e converso.

CAPUT X. : Et est digressio declarans suas diversitates secundum Platonicos et Theologos.

Liber III, Tractatus V

CAPUT I. : Quod omne animatum habet vegetabile, sed non necessario habet sensum.

CAPUT II. : Quod sensus qui fiunt per media extrinseca, non nutriunt, et qualiter fiunt per media extrinseca.

CAPUT III. : Qualiter sit animalis corpus, utrum simplex aut compositum.

CAPUT IV. : Et est digressio declarans quod sensibile et vegetativum et rationale in homine sunt una anima.

Prev

How to Cite

Next

CAPUT XIII.

De causa illius opinionis, quae dixit animam esse ex elementis, et specialiter ex aere: et est digressio in eo declarans diversas causas, et tres opiniones circa hoc.
1

Causa autem hujus opinionis partim tacta est ab Aristotele, et partim tangetur a nobis. Dicit enim Aristoteles quod causa quare opinabantur animam esse in elementis nobiliorem et immortaliorem quam sit in his quae constituuntur ex elementis, fuit haec, quod viderunt totum et partem in simplici corpore esse similis speciei et formae: et tamen ex hoc sequitur quod necessarium sit quod etiam ipsi dicant, quod anima totalis est similis speciei et partis cum animae parte. Est autem opinio eorum de parte, quod opinantur quod animata sint mixta corpora, propter hoc quod aliquid continentis et circumdantis aeris per anhelitum recipitur intra corpora eorum: et cum pars intus recepta sit ejusdem speciei cum ea quae remanet extra de aere, et concedunt quod intus recepta est animatum corpus, dicunt consequens esse quod totus aer extra manens sit animatus. Et contra hoc dicit Aristoteles, quod si aer districtus vel discerptus, cujus quaedam pars est intra, et aliud totum est extra, est simile speciei, tunc consequens est ut etiam anima totius aeris et partis intus sit similis speciei. Si ergo exterioris aeris anima est immoralis immortalis utpote quae semper vivificabit et vivificat viva, consequens est animam quae est in aere qui intus est receptus, esse immortalem: et hoc ipsi non dixerunt: sicut enim se habet suscipiens ad suscipiens, ita anima ad animam, et e converso. Si autem aer dicatur esse speciei similis, sicut diximus, et anima dicatur esse dissimilis, tunc sequitur necessario quod non ambae partes aeris susceptibile erunt animae: sed una pars potest esse animae susceptibilis, et alia pars non erit, eo quod suscipiens proprium non habet. Sequitur igitur alterum de duobus, quod aut scilicet aer sit similis partis, et anima similiter: aut si ipsa est dissimilis et aer similium partium, tunc sequitur quod anima non sit in qualibet parte totius aeris. Haec autem inconvenientia sunt secundum ipsos. Manifestum est igitur ex his quae dicta sunt, quod neque cognoscere inest animae, propter hoc quod ex elementis sit: neque movere ponitur bene vel vere ex causis quas assignaverunt Philosophi.

2

Scias autem circa materiam istam esse tres opiniones, quarum una antiquissima est quam prosecuti sumus, quod scilicet anima sit in omnibus elementis, praecipue corporeis, sicut igne, et aere, eo quod illa sunt quae videntur animare corpora per calorem naturalem et respirationem et spiritum, sicut diximus superius. Et dicebant elementa non animare corpora composita, nisi propter hoc quod ipsa in se animata sunt, ponentes materiam subjectam eis esse divinum, eo quod videbant esse ingenerabilem et incorruptibilem: et per hoc divinum dicebant quod animabat corpora: unum quidem perforando et faciendo vias per corpus quod est calor: alterum autem quod discurrit in foraminibus corporum animatorum quod est spiritus aeris vel aereus: et ideo aerem principaliorem dicebant in animando: et haec fuit ratio Orphei et aliorum. Videbant etiam spiritum esse vehiculum virtutis in corpore per modum illum quo radius et lumen est virtutum coelestium vehiculum in mundo: et quia sic discurrit per corpus et vehit virtutem, et operatur naturales operationes et vitales et animales: naturales quidem in hepate per attractivam, digestivam, nutritivam, et expulsivam, vitales autem in corde per arterias pulsas in arteriis virorum, et animales in cerebro per sensum, et imaginationem, et caeteras operationes animales, dicebant spiritum esse animam. Est autem adhuc quod induxit eos, quod spiritus inclusus in viscositate seminis animatorum operari videtur organa corporum et figurare corpora: et ideo quia viderunt operari spiritum ut animam, dixerunt spiritum esse animam. Non autem fit anima aer propter hoc quod est intus, cum non accipiat aliquid a corpore, sed potius det refrigerium quod secum attulit: et ideo oportuit eum prius fuisse animam aut animatum: et cum sit ejusdem rationis in specie cum toto aere, dixerunt totum aerem esse animatum: et haec fuit vera ratio quae induxit istos. Et contra hoc fecit Constabenluce librum ad istum errorem elidendum: quoniam sine dubio spiritus ille corpus est, anima autem non est corpus. Similiter autem spiritus instrumentum animae est quod movet totum corpus, et anima non est instrumentum animae. Spiritus enim est corpus aereum lucidum a vapore cibi, vel per anhelitum inductum, mediante quo anima movet corpus, et quod est vehiculum virtutum quas anima influit corpori: quod quidem animae opera perficit, sicut instrumentum artificis inducit formam quam habet in mente artifex, non quidem ut est ferrum vel lignum, sed prout est ab anima directum et motum. Similiter spiritus ille quando digestus et purificatus est ab anima, et directus ab ipsa, omnes animae perficere potest operationes quas anima habet in corpore. Hic autem spiritus abundantior est in corde et in pulmone et in arteriis, sed paucior in aliis: est tamen in omnibus: quod ostendit ipsa aliorum spumositas quae est in sanguine et semine et cibo, et aliis humiditatibus, quae profecto spumositas non est nisi ex spiritu incluso in eis. Hic etiam portat formas per cellulas capitis quae sunt tres, anterior, et media, et ultima distinctae, sicut dici habet in libro de Animalibus.

3

Secunda autem opinio est dicentium quod elementa quidem non sunt animata extra compositum: sed tamen compositio et commixtio elementorum in se habet primam animae perfectionem et essentiam: et vocant primam animae perfectionem et essentiam inchoationem animae, eo modo quo inchoatur aliqua alia forma in sua propria materia, quando est in potentiam potentia habituali ad illam formam proximam proxima in illa. Dicunt enim illi quod anima est perfectio corporis commixti et physici: perfectio autem omnis corporis physici in ipso est secundum potentiam formalem, antequam sit in actu in eo: physicum autem corpus est commixtum ex elementis: anima igitur secundum suam primam inchoationem praecipue secundum vegetari et sentire est in elementis commixtis. Adhuc autem vegetativum et sensitivum nunquam operantur, nisi per corpus expleant suas operationes: sicut autem se habet operatio ad organum, ita se habet substantia cujus est illa operatio ad substantiam: sic substantia est vita in corpore, sicut et operatio expletur per corpus: substantia autem quae est de esse corporis, et est substantia ipsius vel perfectio primo formali potentia est in semine corporis: et videtur quod sit in commixtione elementorum anima, licet ante commixtionem elementa haud animata sint. Et hoc quidem dixit Alexander Graecus Peripateticus. Sed hoc non esse verum patet ex hoc quod anima non est harmonia, sicut supra probatum est. Et ulterius etiam hic addimus quod etiam non est aliquid sequens harmoniam, quia cum harmonia sit corporalis contemperantia elementorum, non potest aliquid sequi harmoniam, ut essen tialiter causatum ab harmonia, nisi forma corporalis: anima autem nullo modo est forma corporalis: ergo anima non est sic in commixtione elementorum. Adhuc autem si anima secundum sui inchoationem et potentiam formalem esset in elementis, vel ex elementis, oporteret etiam quod anima perfecta ultima perfectione esset ex elementis: quia, sicut diximus in fine primi Physicorum, talis potentia eadem est in essentia cum actu, licet secundum esse sit differens: hoc enim esse nominat potentiam et actum. Si autem hoc esset verum, non haberet anima operationem nisi formae corporalis quae sequitur mixtionem: omnis autem talis forma habet unicam operationem: et sic anima non haberet nisi unicam operationem: et hoc falsum est, cum et vegetabilis et sensibilis et intellectualis anima multas habeat operationes: et ideo ista opinio sane falsa intelligitur aut convincitur: unde licet anima potentia sit in semine commixto, non tamen est in semine causata a commixtis ipsis vel a commixtione, sed potius causata ab anima decidente semen, sicut infra dicemus: vel etiam ab intelligentia movente stellas, sicut in his quae ex putrefactione generantur. Quod autem quando perfecta sunt vegetativa et sensitiva non operentur nisi in corpore, hoc non ideo est, quod sint causatae a commixtione, sed potius ideo quia sunt virtutes in corpore, non a corpore causatae, nec a commixtione corporali, quamvis causantur in ipso quod corporaliter commixtum est. Hujus autem expressa ratio inferius ostendetur.

4

Tertia vera opinio est quorundam nostrorum sociorum dicentium animas vegetabilium et brutorum animalium esse ex traductione. Dicunt enim illi, quod quando semen deciditur a corpore aut a parte corporis, deciditur etiam pars animae ab anima: et ex illo quod ab anima deciditur, fit et generatur anima generati. Hujus autem signum esse dicunt quod compertum est embrionem per cotilidones adhaerere matricibus, et habere cutariam contra arte riam matricis, et venam contra venam, et sic de aliis: ut et sic spiritum et sanguinem trahant a matrice: quod non esset, ut dicunt, nisi traduceretur anima embrionis ab anima matris. Adhuc autem dicunt non esse completam aliter propinquitatem inter parentem et prolem, nisi aliquid animae traheretur a parente in prolem, ut dicunt. Sed hoc mirum esse videtur qualiter anima potest decidi ab anima, cum anima sit indivisibilis, et nihil ab ipsa decidi possit. Adhuc autem non fit generatio ex eo quod est actu pars, sed potius ex eo quod est potentia pars corporis, quod est superfluitas digestionis: et hoc non est adhuc animatum anima parentum secundum actum: et ideo nihil animae deciditur ipso deciso. Haec autem magis pertinent ad tractandum in libro de Animalibus, ubi agetur de animalium generatione. Sed quod hic sufficit, est quod dicimus semen esse ex quo est generatio, vel id quod est sicut semen consequens materiam, ut patet in his quae ex putrefactione generantur, vel ex alia quacumque elementorum commixtione per virtutes stellarum in species plantarum vel animalium producta. In omnibus enim talibus praeter commixta elementa est resultatio virtutis animae vel intelligentiae, quae resultatio est forma inchoans animam vel essentiam animae. Sicut enim videmus in operibus artis, quod dolabrum de virtute anguli habet scindere ligna vel lapides, sed ad formam domus non deducit ea quae scindit, nisi per operationem et formam artis quae est in intellectu practico artificis: et sic dicimus artem facere artem, quia forma artis in anima artificis existens educit illam quae est in lignis et in lapidibus: et hoc non est potentia in lapidibus et lignis, secundum quod lapides sunt aut ligna, sed potius secundum quod subjiciuntur instrumentis artis et ipsi formae artis quae est in artificis mente. Sic etiam dicimus quod omne semen ex quo fit generatio, sive sit in matrice alicujus animalis, sive non sit, habet in se virtutem formativam, quae absque dubio virtus est in semine non ex elementis, sed sicut artificis forma est operans super ligna ut fiat artificiatum. Sed tamen est differentia in hoc quod virtus formativa est in semine, forma autem artis in arte operans est in anima. Haec autem virtus formativa datur ab anima, vel ab eo quod est simile animae. Ab anima quidem, quando semen maturatum maturatur in corpore animato et postea educitur ab ipso. Ab eo autem quod est loco animae, quando semen maturatur extra corpus animatum a lumine et virtutibus. In corpore autem animato fit duobus modis. In vegetabilibus fit per maturationem quae est in fructu, quia vegetabilia ubique in se virtutem habent generativam dispersam: et ideo ubique adhaerentia sibi semina maturantur, et virtutem recipiunt formativam. In animalibus autem fit per membrum determinatum ad generatione: semen enim in nulla parte corporis efficitur vere semen, hoc est, potens producere simile in specie ei cujus est semen, nisi maturatum in membro ad generationem ordinato, hoc est, testiculis vel in eo membro quod est testiculorum loco, in quibus virtus animae generativa habet situm. Sive autem fiat in corpore animato, sive extra, oportet observare qualiter fiat: et hoc bene consideratum solvit totam Antiquorum contradictionem istam.

5

Sciendum igitur quod omne agens incorporeum quod imprimit speciem suam in rem corpoream et per corporeum instrumentum, oportet quod agat aliquando sic quod species quam imprimit, sequitur magis substantiam cui imprimitur, et aliquando magis assimilatur speciei agentis, et aliquando assimilatur secundum quid utrique: et hoc fit propter diversitatem ejus quod suscipit suam impressionem sive formamin$formam in$, quam inducit. Est autem motor primus omnino incorporeum agens, quod tamen agit in materiam quae est ex contrariis et commixta ex elementis et qualitatibus elementorum, et agit per instrumentum corporeum quadrupliciter, quorum unum est virtus quae est in corporibus coelestibus, aliud autem virtus quae est in lumine $caelesti coelesti descendente, et tertium motus coelestis, et quartum est qualitates primae quae sunt in elementis: et ideo in quibusdam quae tantum commixta sunt materialiter, non inducit nisi formam corpoream, sicut in lapidibus et metallis: et hoc est differens corporaliter secundum omnem diversitatem lapidum et metallorum. In quibusdam autem quae aequalitati coeli magis appropinquant, et ab excellentia contrariorum elementalium multum elongantur, multum resultat de lumine suo sicut in intellectuali anima, quae tota est extra corporeitatem et materiam contrarietatis, sicut superius diximus, et est similitudo quaedam agentis primi: propter quod dixerunt Philosophi quidam mediante intelligentia animam causari, quia similitudo est solius intellectualis naturae primae causae quae similitudinem suam in tali et non ex tali materia producit: propter quod etiam intellectualis anima non ex materia dicitur produci, sed potius ab extrinseco ingredi, eo quod nullum elementorum divisim, neque etiam elementorum commixtio potentiam habet conjuncti quae sit radix elementalis talis animae, sed tantum lumen intelligentiae agentis est radix ejus, ita quod aliquando a Philosophis vocatur resultatio intellectus divini in corpore physico potentia vitam habente: et aliquando vocatur umbra intellectus divini, eo quod lux illa quae causatur ab intellectu agente in naturis, aliquantulum obumbratur ex inclinatione ad materiam corporis physici. Cujus signum est, quod anima intellectiva inquisitiva est, et accipit cum continuo et tempore, cum intellectus qui separatus est, omnino sit sine inquisitione, apud quem sunt simplices formae et quiditates rerum. Quod autem sic causetur pars et anima intellectualis, et non ex materia educatur, neque in materia sit radix ejus, ex hoc probatur quod supra dictum est, intellectum esse ante corporeitatem et contrarietatem secun dum naturam, et quod habitum est intellectum esse antiquiorem materia corporali secundum naturam. Habetur autem etiam ex hoc quod si radicaretur in aliqua materia vel virtute corporali, indigeret in operatione sua materia illa et virtute corporali, et non esset separata anima intellectualis. Nos in tertio hujus doctrinae libro ostendemus eum esse separatum in substantia et operatione. Nullus igitur alius modus productionis inesse potest etiam intellectualis animae, nisi qui dictus est, et nullo modo reducatur in elementis, neque ex elementis educitur. Propter quod eleganter dicit Aristoteles in XVI Animalium solum intellectum ab extrinseco, non ex elementis ingredi in esse et produci. Anima autem vegetabilis et sensibilis producuntur ex materia, et radicem habent in materia, sed virtute agentis incorporei, sive hoc sit intellectus movens stellas, sive sit virtus formativa in semine animatorum corporum, sed tamen radix istarum animarum non est forma elementalis, neque aliquid sequens commixtionem elementorum, sed potius forma impressa ab anima decidente semen vel impressa a motore orbium, sed educta instrumentis corporalibus quae sunt lumen et virtus et motus coelorum et stellarum et qualitates elementales in se habentes coeli et animae virtutes: et ideo tales animae sunt quidem virtutes in corpore existentes, et sine eo non explentes operationes suas: sed tamen radix earum et inchoatio est forma impressa semini a virtute incorporea, ut dictum est. De his autem quae generantur ex putrefactione, in IV Meteororum fecimus mentionem et assignavimus causam. Haec enim omnia quae hic diximus, apertius in libro Animalium dicentur, ubi de operatione spermatis proprium nos oportet facere tractatum. Sed ea quae hic dicta sunt, breviter ad intellectum opinionum inductarum sunt inducta.

PrevBack to TopNext

On this page

CAPUT XIII.