Table of Contents
De Anima
Liber 1
Liber I, Tractatus I
CAPUT I. : Et est digressio declarans, quod scientia naturalis est de anima, et quis ejus ordo.
CAPUT II. : De nobilitate et utilitate scientiae de anima.
CAPUT III. : De quaesitis quid sit subjectum hujus scientiae, et de difficultate ipsius.
CAPUT IV. : Quae oportet inquirere ad investigandum propriam animae diffinitionem.
CAPUT V : Quo ordine oportet procedere quaerentem de his quae spectant ad scientiam de anima.
Liber I, Tractatus II
CAPUT I. : De his qui diffiniebant animam per hoc quod ipsa est motivum quoddam.
CAPUT II. : De opinionibus eorum qui animam per cognoscitivum diffiniendam esse dixerunt.
CAPUT V. : De contradictione opinionum in communi, quae diffiniebant animam per motivum suiipsius.
CAPUT VIII. : De improbatione opinionis quae dixit animam esse harmoniam corporis commixti.
CAPUT X. : De improbatione opinionis quae dicit animam esse numerum seipsum moventem.
CAPUT XII. : Utrum cognoscatur simile simili, sicut dixit Empedocles.
Liber 2
Liber II, Tractatus I
CAPUT I. : Quae sit libri intentio, et qualiter diffinitionem animae venari contingit.
CAPUT II. : De universali animae diffinitione, quae dicit quid est anima universaliter.
CAPUT III. : De datae diffinitionis explanatione, et est digressio quaedam.
CAPUT IV. : In quo ex praedictis demonstratur quae anima separabilis est, et quae non.
CAPUT VI. : De diffinitione animae dicente propter quid.
CAPUT VII. : Utrum quaelibet virium animae sit anima, et utrum sit tota in toto.
CAPUT X. : De enumeratione potentiarum principalium quae sunt potentiae animae.
CAPUT XI. : Ex quibus partibus componitur anima, et eadem est ratio animae et figurae.
Liber II, Tractatus II
CAPUT I. : De ordine procedendi, et quot sint et quae potentiae animae vegetabilis.
CAPUT II. : Qualiter anima est viventis corporis causa et principium.
CAPUT III. : De improbatione erroris Empedoclis circa motum et causam nutrimenti.
CAPUT V. : De alimento quod est objectum nutritivae et vegetativae.
CAPUT VI. : De officiis nutritivae et augmentativae.
CAPUT VII. : De officiis virtutis generativae.
CAPUT X. : De duplici motore nutrimenti.
Liber II, Tractatus III
CAPUT I. : In quo genere potentiae sit potentia sensitiva.
CAPUT II. : De distinctionibus potentiae passivae in apprehendendo.
CAPUT III. : De adaptatione dictae distinctionis potentiae ad potentiam sensitivam.
CAPUT IV. : Et est digressio declarans gradus abstractionis et modum.
CAPUT VII. : De visibili quod est color, qualiter secundum actum lucidi movet visum.
CAPUT VIII. : De natura diaphani et qualiter lumen est actus ejus.
CAPUT IX. : De improbatione opinionis Democriti, qui dixit lumen esse defluxum corporis.
CAPUT X. : Et est digressio declarans errorem eorum qui dicunt lumen esse corpus indivisibile.
CAPUT XII. : Et est digressio declarans veram sententiam de luce et de lumine et de natura.
CAPUT XIV. : Qualiter color in lumine videtur, et non sine lumine, et de quantitate visorum.
CAPUT XV. : Quare per vacuum non potest videri, et de visu in speculo.
CAPUT XVI. : De visu lucentium.
CAPUT XVII. : De auditu, et primo de bene sonantibus et male.
CAPUT XVIII. : Qualiter sonus generatur in aere et aqua.
CAPUT XIX. : De echo qui est sonus reflexus.
CAPUT XXI. : De differentiis sonorum quae non fiunt nisi in sono secundum actum facto.
CAPUT XXII. : De voce qualiter fiat.
CAPUT XXIII. : Quare homo non bene odorat, sed bene tangit, et ideo prudens.
CAPUT XXIV. : Qualiter odorum differentiae per analogiam ad differentias saporum accipiuntur.
CAPUT XXV. : Qualiter odor se habet ad olfactum et ad medium, et utrum sit evaporatio fumalis.
CAPUT XXVI. : Qualiter olfactus est in respirantibus, et in non respirantibus.
CAPUT XXVII. : De gustu secundum quod est in medio secundum esse materiale ipsius.
CAPUT XXVIII. : Qualiter saporis differentiae se habent ad gustum, et e converso.
CAPUT XXIX. : De differentiis saporum secundum speciem, et qualiter se habent ad gustum.
CAPUT XXX. : De tactu, utrum sit unus an plures.
CAPUT XXXI. : Quod caro non est organum tactus.
CAPUT XXXII. : Utrum tactus indigeat aliquo medio extrinseco.
CAPUT XXXIII. : Et est digressio dicens intentiones Alexandri, Themistii, Averrois et Avicennae.
CAPUT XXXIV. : De medio tactus, quid sit, et quot modis dicatur.
CAPUT XXXV. : Qualiter se habet tactus ad tangibilia.
Liber II, Tractatus IV
CAPUT I. : Quod omnis sensus est susceptivus specierum sensibilium.
CAPUT II. : Utrum aliquid non habens sensum patiatur a sensibus.
CAPUT III. : In quo est probatio, quod non est sensus praeter quinque per naturam mediorum.
CAPUT IV. : In quo probatur non esse nisi quinque sensus per naturam organorum.
CAPUT V. : In quo probatur, quod nullus deest sensus ab ipsis sensibilibus.
CAPUT VI. : Quod sensatorum omnium non potest esse aliquis sensus a praedictis.
CAPUT VII. : Et est digressio declarans quinque vires animae sensibilis interiores.
CAPUT VIII. : De eo quod sensu communi nos sentimus videre et audire, et secundum alios operari.
CAPUT XII. : Et est digressio declarans qualiter sensus communis est medietas omnium sensuum.
Liber 3
Liber III, Tractatus I
CAPUT I. : Et est digressio declarans libri intentionem, et de imaginatione.
CAPUT II. : Et est digressio declarans ea quae conveniunt ex aestimatione.
CAPUT III. : Et est digressio declarans naturam phantasiae.
CAPUT V. : De improbatione erroris Antiquorum qui dixerunt quod intelligere et sentire sunt idem.
CAPUT VI. : Quod imaginatio vel phantasia, neque sensus sunt, neque opinio cum sensu.
CAPUT VII. : Quare imaginatio vel phantasia, neque sensus sunt, neque opinio cum sensu.
CAPUT IX. : De ratione nominis phantasiae et utilitate ejus.
Liber III, Tractatus II
CAPUT I. : Qui tractatus est qualiter intellectus possibilis est.
CAPUT III. : Et est digressio declarans dubia quae consequuntur ex dictis de intellectu possibili.
CAPUT IV. : Et est digressio declarans opinionem Alexandri et ejus improbationem.
CAPUT V. : Et est digressio declarans opinionem Theophrasti et Themistii, et improbationem ejusdem.
CAPUT VI. : Et est digressio declarans opinionem Avempacis et Abubacher, et improbationem ejusdem.
CAPUT VII. : Et est digressio declarans opinionem Averrois, et improbationem ejusdem.
CAPUT IX. : Et est digressio declarans opinionem Avicebron, et errorem ejusdem.
CAPUT X. : Et est digressio declarans opinionem Platonis et Gregorii Nysseni, et ejus errorem.
CAPUT XI. : Et est digressio declarans opinionem Latinorum, et errorem eorumdem.
CAPUT XII. : Et est digressio declarans veram sententiam de omnibus inductis dubiis Peripateticorum.
CAPUT XIV. : Et est digressio declarans propter quid intellectus est separatus et immixtus.
CAPUT XVI. : Quod unus intellectus est qui distinguit inter sensibile et intelligibile.
CAPUT XVIII. : De natura intellectus agentis, et qualiter anima est composita.
CAPUT XIX. : De comparatione intellectus possibilis et agentis et speculativi.
Liber III, Tractatus III
CAPUT I. : De intellectu indivisibilium diversimode dictorum.
CAPUT IV. : Quod eadem est analogia phantasmatum ad intellectum, quae est sensibilium ad sensitivum.
CAPUT V. : De intellectu mathematicorum et divinorum.
CAPUT VIII. : Et est digressio de solutionem quaestionis Avempacis et Alfarabii in quo erraverunt.
CAPUT X. : Et est digressio declarans quorumdam modernorum solutionem.
CAPUT XII. : Quomodo anima est omnia quodammodo quae sunt.
Liber III, Tractatus IV
CAPUT I. : Quae pars animae sit motiva.
CAPUT II. : Quod vegetativum secundum se et sensitivum secundum se non sunt motiva secundum locum.
CAPUT IV. : De differentiis intellectus practici et speculativi.
CAPUT V. : Qualiter unum specie sunt moventia et plura secundum substantiam.
CAPUT VIII. : Qualiter est motus processivus secundum quod fit a motore immobili secundum locum.
CAPUT IX. : Quid est movens in animalibus perfectis, et quando unum movet aliud, et e converso.
CAPUT X. : Et est digressio declarans suas diversitates secundum Platonicos et Theologos.
Liber III, Tractatus V
CAPUT I. : Quod omne animatum habet vegetabile, sed non necessario habet sensum.
CAPUT III. : Qualiter sit animalis corpus, utrum simplex aut compositum.
CAPUT XII.
Utrum cognoscatur simile simili, sicut dixit Empedocles.Isti autem duo concesserunt quae sunt incompossibilia: dixerunt enim quod impossibile est simile a simili pati in natura, sed potius contrarium patitur a contrario semper: et cum hoc dicunt, quod non cognoscit anima nisi sibi simile, cum tamen ipsi ponant, sicut et rei veritas se habet, quod sentire est pati aliquid et etiam moveri: omne enim sentire est recipere speciem sensibile, et passio dicitur a [GREEK: pathein] Graece, quod est recipere. Si enim sentire quoddam pati est, et sentire est simile simili: patitur ergo quoddam a suo simili: non igitur impossibile est pati a suo simili, sed a contrario semper. Cum autem multas habeat dubitationes et difficultates ita dicere, sicut est dictum Empedoclis, quod si omnia quae cognoscuntur, per corporea elementa cognoscantur quae sunt principia omnium, et ad simile cognoscitur omne quod cognoscit, unum quod nunc dictum est testatur quod contraria sibi ipsis dicunt: testatur enim quod hoc ambigue et non secundum expressam veritatem dictum est. Quaecumque autem membra sunt simplicia in terrea animalium corporibus, fere nihil sentiunt, sicut ossa fere nihil sentiunt: quoniam nullum eorum sentit nisi dentes, qui quamdam habent medietatem in tactu: nervi autem licet sentiant, tamen magni nervi qui sunt ligamenta ossium ad invicem, nihil sentiunt quia sunt magis terrestres: pili autem universaliter nihil sentiunt, et similiter ungues: et tamen talia conveniret sentire si vera diceret Empedocles quod terram sentimus terra.
Amplius cum omne principium quanto fuerit universalius et prius, tanto plura debeant sciri per ipsum, sequitur secundum Empedoclem totum contrarium si elementa sunt principia sciendi: quia sequitur quod ex uno elemento in anima non scitur nisi unum cui ipsum est simile: ad omnia autem alia magis est causa ignorantiae propter dissimilitudinem: ergo unumquodque principiorum secundum Empedoclem magis erit causa ignorantiae quam scientiae: ergo elementa non sunt prima principia ad sciendum. Sequitur autem adhuc secundum Empedoclem, quod coelum quod ipse dixit esse Deum, sit insipientissimum: quia ipse dixit quod coelum non componitur nisi ex quinque, hoc est, ex igne, aere, aqua, terra, et concordia: et ideo quia ex discordia non componitur, ideo similitudinem ad discordiam non habet, et ignorat discordiam. Mortalia autem omnia cognoscuntur, ex eo quod ex sex principiis quae sunt elementa omnia componuntur. Ex quinque namque supra dictis et discordia composita sunt omnia mortalia, ut asserit Empedocles.
Universaliter autem quaerendum est ab Empedocle, quare non omnia habent animam tam simplicia quam composita ? Si enim elementum est causa cognitionis in alio quod compositum est, tunc multo magis erit cognoscitivum in seipso. Cum igitur omnia corpora secundum Empedoclem, aut sint elementum, aut ex elemento: et si ex elemento sunt, aut sunt ex uno aut ex pluribus, aut ex omnibus, videtur quod omnia corpora sint cognoscitiva aut unius aut quorumdam aut omnium corporum: omnia igitur habere videntur animas.
Dubitabit autem aliquis adhuc secundum Empedoclem, quid est quod unit et in unitate tenet elementa in eo corpore quod dicimus animatum: ipsa enim elementa mixta vel simplicia comparantur materiae: non autem convenit unire materiae, sed potius formae. Quaecumque ergo est forma animatorum, illa unit corpora animata, et illa forma est nobilius et melius quod desideratur a materia: sed omnes qui ponunt animam esse, dicunt quod nihil est nobilius et antiquius quam anima. Nobilius quidem, eo quod ipsa est divinum quoddam et optimum quod desideratur a materia. Antiquius autem, quoniam ipsa prior est diffinitione et intentione efficientis. Et haec praecipue conveniunt intellectuali animae, quae est substantia divina ens ante omnem corporeitatem et contrarietatem secundum ordinem naturae, sicut supra probatum est. Et hujus causa est, quia anima habet esse et nobilissimum et rationabilissimum secundum naturam. Rationabilissimum quidem, eo quod in se continet rationes rerum ex quibus cognoscit ea quae sunt, et dat rationem et esse corpori. Nobilissimum autem, eo quod ipsa est forma ultima secundum ordinem naturae, ad quam sunt elementa et omnes elementorum mixtiones et complexiones et compositiones. Proprium autem est, eo quod est incorporeum: et non est vis in corpore anima intellectiva, sed separata in proprio esse consistens. Cum ergo sit talis anima, et proprie sive praecipue intellectualis, et elementa dicantur esse ante ea quae sunt ex ipsis, et illa non possint esse rationabilia vel nobilia vel in proprio esse constituta, sed potius ab anima sunt accipientia rationem et nobilitatem, et proprii esse distinctionem, non potest esse anima, et praecipue intellectualis ex elementis.
Reprehenduntur autem omnes isti qui dicunt ex elementis esse animam, ex eo quod cognoscat et sentiat ea quae sunt entia in natura. Et similiter illi qui dicunt eam diffiniri magis per motivum esse, de eo quod insufficienter locuti sunt de anima: non enim omnia sensitiva moventur secundum locum procedendo de uno loco ad alium, licet forte moveantur motu dilatationis et constrictionis omnia quae habent animam sensibilem: hoc enim motu nullum illorum caret, quae sensum tactus habent: et ille solus est, qui sufficit ad constitutionem animalis sensibilem animam habentis. Similiter autem non omnia motiva sui ipsorum secundum locum, sunt scientia: quia scire est habentium intellectum. Multa autem moventur secundum locum, quae scientiam et intellectum non habent. Animatorum autem omne esse motivum secundum locum est, et quando anima diffinitur per motivum in loco, tunc de motu locali processivo intelligitur: quia hoc solo motu videtur anima movere corpus: alteratione enim movetur a qualitatibus primis: augmenti autem et decrementi causa est cibus qui ingreditur, et non anima sola. Similiter autem etiam quicumque dicunt intellectum et sensum esse ex elementis, non de omni dicunt anima: et hoc patet, quia plantae videntur vivere, et non participare loci mutationem, neque sensum praecipue secundum quod sensus est cognitio sensibilium. Quamvis enim dicat Isaac in libro de elementis plantas habere sensum, ipse tamen dicit quod ille sensus non est nisi naturalis tactus, et tactus elementi est sine cognitione. Et non verum forte dicit Isaac, quoniam non est tantum gustus tactus et tactus alimenti, sed etiam nutritiva separata a sensibili tangit nutrimentum per hoc quod ultimum radicis est infixum in nutrimento, et trahit ipsum ex vi nutritivae calorisque quae sunt in radice: hoc tamen quia sine appetitu naturali non fit, et quia radices sunt ori similes in trahendo nutrimentum, movet Isaac ad hoc quod dicit plantas habere duos sensus naturales, qui sunt gustus et tactus. Adhuc autem illi etiam qui sensum et intellectum dicunt causari ex eisdem elementis, diminute dicunt de anima: quia videmus quod multa sunt animalium sensum quidem habentia, et non intelligentiam.
Si autem aliquis intellectum et sensum segregaverit, ita quod sint diversae partes animae ejusdem, et concesserit quod ista anima intelligens et sentiens habet suum intelligere et suum sentire ex elementis ex quibus est, non adhuc sermo perfectus: iste enim sermo non est de omni anima, quia non est de vegetativa: ne que est de tota anima, quia non est de mobilibus secundum locum, quod est omnis animae habentis intelligentiam et sensum: neque est de una anima quaecumque sit illa, quia nulla talis est anima quae tantum intelligat et sentiat et nihil aliud operetur. Hanc autem eamdem reprehensionem sustinet opinio, quae tangitur in carminibus quae facit Orpheus. Is enim dixit quod totum id quod non continet, hoc est aer, quod est plenum diis, quos vocavit animas quae ingrediuntur et afferuntur ad nos respirantibus ventis per anhelitum: dulciorem tamen esse animam zephyri quam aliorum ventorum, eo quod nubes tollat et molliat auram: is enim non de omni anima dixit, sicut neque alii: quia non est possibile hoc accidere plantis quod afferant sic animam, neque etiam multis animalibus quae non respirant, quia non respirat nisi animal ambulans multum habens sanguinem. Hoc autem latuit sic opinantes.
Similiter autem ab alia parte reprehenduntur de superfluitate: sicut enim diminuti sunt in doctrina animae, sic in causis quas ponebant, sunt superflui. Dixerunt enim causam cognitionis omnium esse, quia anima est ex elementis omnibus habens in se omnium qualitates elementorum: et hoc est superfluum, quia etiamsi concedatur quod oportet dicere animam esse ex elementis, non oportet tamen quod constitui ex omnibus dicatur elementis: quia cum contraria reducantur in privationem et habitum secundum causam, ut nos diximus in libro Physicorum, sufficiens est altera pars contrarietatis, quae scilicet est per modum habitus ad dijudicandum et cognoscendum seipsam, et oppositum quod est per motum privationis. Et hoc in simili nos videre possumus: quia nos in geometricis per recti diffinitionem scimus et ipsum quid est rectum, et quid obli quum: canon enim, quod regulam sonat, est id per quod habetur judicium de utroque: obliquum autem cum sit privatio recti, neque est principium sive judex suiipsius cognitionis, neque alterius quod sibi opponitur per modum habitus. Et similiter est in qualitatibus elementorum, sicut in antehabitis libris determinatum est.
Sunt autem quidam Philosophorum, qui dicunt animam misceri in toto universo, tam in elementis eam esse ponentes, quam in elementatis. Ex qua positione etiam Philosophus Italus, qui de Italia fuit, Empedocles nomine, causam sumpsit suae opinionis, dicens omnia esse plena diis, eo quod idem dicebat esse Deum et [GREEK: noun] et universorum materiam. Hi autem habent quasdam speciales contra se dubitationes: quarum prima est, quod quaeramus ab eis quam ob causam anima cum sit in elemento simplici quod est ignis vel aer, non facit ipsum animal cognoscens et sentiens ? Hoc enim mirum videtur, cum videatur simplicioris corporis quod est causa aliorum corporum, esse debere nobilior et melior anima. Quaeret enim aliquis rationabiliter ex his, quia illi dicunt anima est principium motus, quare anima quae est in elementis, secundum eos est melior et immortalior, cum non constituat animal, quam ea quae est in animalibus, quae animal comprehendens et sentiens constituit ?
Accidit autem utrobique inconveniens et irrationabile in reprehensione istarum quaestionum: namque dicere quod animal sit ignis vel aer, est maxime irrationabilium hominum, quia dictum istorum est simile fatuorum dicto. Et dicere quod non sint animalia cum insint eis animae, inconveniens est omnino: quia secundum hoc nulla erit differentia inter esse animam in aliquo corpore, et non esse animam in ipso in constitutione animalis.
On this page