Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions

De Anima

Liber 1

Liber I, Tractatus I

CAPUT I. : Et est digressio declarans, quod scientia naturalis est de anima, et quis ejus ordo.

CAPUT II. : De nobilitate et utilitate scientiae de anima.

CAPUT III. : De quaesitis quid sit subjectum hujus scientiae, et de difficultate ipsius.

CAPUT IV. : Quae oportet inquirere ad investigandum propriam animae diffinitionem.

CAPUT V : Quo ordine oportet procedere quaerentem de his quae spectant ad scientiam de anima.

CAPUT VI. : Quod oportet tractantem de anima inquirere utrum habeat aliquas operationes proprias, aut non.

CAPUT VII. : Qualiter differenter considerat physicus de eis quae hic quaeruntur, a dialectico et mathematico et metaphysico et mechanico, in quo est digressio quaedam.

Liber I, Tractatus II

CAPUT I. : De his qui diffiniebant animam per hoc quod ipsa est motivum quoddam.

CAPUT II. : De opinionibus eorum qui animam per cognoscitivum diffiniendam esse dixerunt.

CAPUT III. : De opinione quae et motivo et cognoscitivo animam dicit diffiniendam : in quo etiam est de opinionum collatione.

CAPUT IV. : De tribus in summa, per quae anima ab Antiquis diffiniebatur, quae sunt motivum, cognoscitivum et incorporeum.

CAPUT V. : De contradictione opinionum in communi, quae diffiniebant animam per motivum suiipsius.

CAPUT VI.

CAPUT VII. : De disputatione contra opiniones Democriti et Platonis de motibus animae, quibus movetur in corpore et movet corpus.

CAPUT VIII. : De improbatione opinionis quae dixit animam esse harmoniam corporis commixti.

CAPUT IX. : De solutione objectionis qua videtur ex alterantibus probari, quod anima movetur per se physice : et in illo est bona demonstratio de intellectualis animae immortalitate.

CAPUT X. : De improbatione opinionis quae dicit animam esse numerum seipsum moventem.

CAPUT XI. : De improbatione operationis eorum qui diffinierunt animam per cognoscitivum, dicentium simile simili cognosci, et ideo animam esse principium omnium.

CAPUT XII. : Utrum cognoscatur simile simili, sicut dixit Empedocles.

CAPUT XIII. : De causa illius opinionis, quae dixit animam esse ex elementis, et specialiter ex aere : et est digressio in eo declarans diversas causas, et tres opiniones circa hoc.

CAPUT XIV. : Et est digressio declarans causam dicti Antiquorum, quo dixerunt simile simili cognosci.

CAPUT XV. : Utrum anima diversa agat per unam substantiam et diversas potentias, vel per plures substantias et plures potentias : in quo etiam habetur utrum vegetabilis et sensibilis et rationalis una sit substantia in homine.

CAPUT XVI. : De dubitatione quae movetur de eo quod unit potentias animae, utrum ratio communis vel substantia realis, cujus vires animae sunt partes.

Liber 2

Liber II, Tractatus I

CAPUT I. : Quae sit libri intentio, et qualiter diffinitionem animae venari contingit.

CAPUT II. : De universali animae diffinitione, quae dicit quid est anima universaliter.

CAPUT III. : De datae diffinitionis explanatione, et est digressio quaedam.

CAPUT IV. : In quo ex praedictis demonstratur quae anima separabilis est, et quae non.

CAPUT V. : In quo probatur, quod oportet quaerere aliam adhuc diffinitionem, quae dicit causam superius habitae.

CAPUT VI. : De diffinitione animae dicente propter quid.

CAPUT VII. : Utrum quaelibet virium animae sit anima, et utrum sit tota in toto.

CAPUT VIII. : Qualiter intellectus est alterum genus animae et separabilis : et qualiter est umbra intelligentiae, et sensibilis est umbra intellectus, etiam vegetabilis est umbra sensibilis.

CAPUT IX. : Quod formaliter et non materialiter unitur anima, et quod ipsa est primus actus hujus corporis et non cujuslibet.

CAPUT X. : De enumeratione potentiarum principalium quae sunt potentiae animae.

CAPUT XI. : Ex quibus partibus componitur anima, et eadem est ratio animae et figurae.

Liber II, Tractatus II

CAPUT I. : De ordine procedendi, et quot sint et quae potentiae animae vegetabilis.

CAPUT II. : Qualiter anima est viventis corporis causa et principium.

CAPUT III. : De improbatione erroris Empedoclis circa motum et causam nutrimenti.

CAPUT IV. : De improbatione erroris eorum qui dicunt augmentum et alimentum fieri per virtutem ignis.

CAPUT V. : De alimento quod est objectum nutritivae et vegetativae.

CAPUT VI. : De officiis nutritivae et augmentativae.

CAPUT VII. : De officiis virtutis generativae.

CAPUT VIII. : Et est digressio declarans quatuor virtutes materiales dictis tribus virtutibus deservientes.

CAPUT IX. : De comparatione trium virtutum animae vegetabilis ad invicem et ad seipsam animam vegetabilem.

CAPUT X. : De duplici motore nutrimenti.

Liber II, Tractatus III

CAPUT I. : In quo genere potentiae sit potentia sensitiva.

CAPUT II. : De distinctionibus potentiae passivae in apprehendendo.

CAPUT III. : De adaptatione dictae distinctionis potentiae ad potentiam sensitivam.

CAPUT IV. : Et est digressio declarans gradus abstractionis et modum.

CAPUT V. : De sensatis in communi quae sunt per se et proprie, et secundum se et commune, et per accidens.

CAPUT VI. : Et est digressio declarans utrum sit aliquod movens unum sit in sensibilibus : et est de duplici esse sensibilis quod fit in materia et in abstractione.

CAPUT VII. : De visibili quod est color, qualiter secundum actum lucidi movet visum.

CAPUT VIII. : De natura diaphani et qualiter lumen est actus ejus.

CAPUT IX. : De improbatione opinionis Democriti, qui dixit lumen esse defluxum corporis.

CAPUT X. : Et est digressio declarans errorem eorum qui dicunt lumen esse corpus indivisibile.

CAPUT XI. : Et est digressio dicens defectum aliarum quatuor opinionum superius enumeratarum de luce et lumine.

CAPUT XII. : Et est digressio declarans veram sententiam de luce et de lumine et de natura.

CAPUT XIII. : De medio visus, et quot modis dicatur visibile : in quo etiam est de his qui aspiciunt lumen.

CAPUT XIV. : Qualiter color in lumine videtur, et non sine lumine, et de quantitate visorum.

CAPUT XV. : Quare per vacuum non potest videri, et de visu in speculo.

CAPUT XVI. : De visu lucentium.

CAPUT XVII. : De auditu, et primo de bene sonantibus et male.

CAPUT XVIII. : Qualiter sonus generatur in aere et aqua.

CAPUT XIX. : De echo qui est sonus reflexus.

CAPUT XX. : Qualiter sonus venit ad auditum auris, et qualiter auris connaturalitatem habeat ad audiendum.

CAPUT XXI. : De differentiis sonorum quae non fiunt nisi in sono secundum actum facto.

CAPUT XXII. : De voce qualiter fiat.

CAPUT XXIII. : Quare homo non bene odorat, sed bene tangit, et ideo prudens.

CAPUT XXIV. : Qualiter odorum differentiae per analogiam ad differentias saporum accipiuntur.

CAPUT XXV. : Qualiter odor se habet ad olfactum et ad medium, et utrum sit evaporatio fumalis.

CAPUT XXVI. : Qualiter olfactus est in respirantibus, et in non respirantibus.

CAPUT XXVII. : De gustu secundum quod est in medio secundum esse materiale ipsius.

CAPUT XXVIII. : Qualiter saporis differentiae se habent ad gustum, et e converso.

CAPUT XXIX. : De differentiis saporum secundum speciem, et qualiter se habent ad gustum.

CAPUT XXX. : De tactu, utrum sit unus an plures.

CAPUT XXXI. : Quod caro non est organum tactus.

CAPUT XXXII. : Utrum tactus indigeat aliquo medio extrinseco.

CAPUT XXXIII. : Et est digressio dicens intentiones Alexandri, Themistii, Averrois et Avicennae.

CAPUT XXXIV. : De medio tactus, quid sit, et quot modis dicatur.

CAPUT XXXV. : Qualiter se habet tactus ad tangibilia.

Liber II, Tractatus IV

CAPUT I. : Quod omnis sensus est susceptivus specierum sensibilium.

CAPUT II. : Utrum aliquid non habens sensum patiatur a sensibus.

CAPUT III. : In quo est probatio, quod non est sensus praeter quinque per naturam mediorum.

CAPUT IV. : In quo probatur non esse nisi quinque sensus per naturam organorum.

CAPUT V. : In quo probatur, quod nullus deest sensus ab ipsis sensibilibus.

CAPUT VI. : Quod sensatorum omnium non potest esse aliquis sensus a praedictis.

CAPUT VII. : Et est digressio declarans quinque vires animae sensibilis interiores.

CAPUT VIII. : De eo quod sensu communi nos sentimus videre et audire, et secundum alios operari.

CAPUT IX. : Qualiter sensitivum sensibileque idem actu sunt et diversa in esse, et qualiter correlativa.

CAPUT X. : De probatione sensus communis per hoc quod componit et dividit inter sensata diversorum sensuum.

CAPUT XI. : In quo declaratur qualiter sensus communis est unus et indivisibilis, et qualiter diversus.

CAPUT XII. : Et est digressio declarans qualiter sensus communis est medietas omnium sensuum.

Liber 3

Liber III, Tractatus I

CAPUT I. : Et est digressio declarans libri intentionem, et de imaginatione.

CAPUT II. : Et est digressio declarans ea quae conveniunt ex aestimatione.

CAPUT III. : Et est digressio declarans naturam phantasiae.

CAPUT IV. : Et est digressio declarans quod omnes vires animae sunt organicae, et agunt mediante corpore.

CAPUT V. : De improbatione erroris Antiquorum qui dixerunt quod intelligere et sentire sunt idem.

CAPUT VI. : Quod imaginatio vel phantasia, neque sensus sunt, neque opinio cum sensu.

CAPUT VII. : Quare imaginatio vel phantasia, neque sensus sunt, neque opinio cum sensu.

CAPUT VIII. : Quid sit phantasia secundum veritatem, prout communiter agitur de imaginatione phantasiae.

CAPUT IX. : De ratione nominis phantasiae et utilitate ejus.

Liber III, Tractatus II

CAPUT I. : Qui tractatus est qualiter intellectus possibilis est.

CAPUT II. : Qualiter intellectus possibilis sit natura quaedam immixta receptibilis omnium eorum quae sunt.

CAPUT III. : Et est digressio declarans dubia quae consequuntur ex dictis de intellectu possibili.

CAPUT IV. : Et est digressio declarans opinionem Alexandri et ejus improbationem.

CAPUT V. : Et est digressio declarans opinionem Theophrasti et Themistii, et improbationem ejusdem.

CAPUT VI. : Et est digressio declarans opinionem Avempacis et Abubacher, et improbationem ejusdem.

CAPUT VII. : Et est digressio declarans opinionem Averrois, et improbationem ejusdem.

CAPUT VIII. : Et est digressio declarans opinionem eorum qui dixerunt nullam partem animae esse intellectualem, et errorem eorumdem.

CAPUT IX. : Et est digressio declarans opinionem Avicebron, et errorem ejusdem.

CAPUT X. : Et est digressio declarans opinionem Platonis et Gregorii Nysseni, et ejus errorem.

CAPUT XI. : Et est digressio declarans opinionem Latinorum, et errorem eorumdem.

CAPUT XII. : Et est digressio declarans veram sententiam de omnibus inductis dubiis Peripateticorum.

CAPUT XIII. : Et est digressio declarans solutionem duarum quaestionum difficilium relictarum ex praedictis.

CAPUT XIV. : Et est digressio declarans propter quid intellectus est separatus et immixtus.

CAPUT XV. : Quo probatur quod intellectus non est mixtus corpori per hoc quod sua passibilitas non est similis passibilitati sensus.

CAPUT XVI. : Quod unus intellectus est qui distinguit inter sensibile et intelligibile.

CAPUT XVII. : Qualiter intellectus est subjectum receptionis et non transmutationis, et qualiter intelligit se.

CAPUT XVIII. : De natura intellectus agentis, et qualiter anima est composita.

CAPUT XIX. : De comparatione intellectus possibilis et agentis et speculativi.

Liber III, Tractatus III

CAPUT I. : De intellectu indivisibilium diversimode dictorum.

CAPUT II. : Et quis intellectus est semper verus : et quis aliquando verus, aliquando falsus : et quod actus sensus et intellectus sunt actus perfecti et motus simplices.

CAPUT III. : Quod est idem intellectus componens et dividens intelligibilia, sicut est idem sensus communis.

CAPUT IV. : Quod eadem est analogia phantasmatum ad intellectum, quae est sensibilium ad sensitivum.

CAPUT V. : De intellectu mathematicorum et divinorum.

CAPUT VI. : Qualiter intelliguntur divina quae sunt separata : in quo est digressio declarans hoc quod dixit Alexander, et improbationem ejusdem erroris.

CAPUT VII. : Et est digressio declarans opinionem Themistii et Theophrasti in solutione quaestionis inductae.

CAPUT VIII. : Et est digressio de solutionem quaestionis Avempacis et Alfarabii in quo erraverunt.

CAPUT IX. : Et est digressio qualiter Avicenna et Algazel solvunt inductam quaestionem, et quaestio dubitationis est in dictis eo rumeorum.

CAPUT X. : Et est digressio declarans quorumdam modernorum solutionem.

CAPUT XI. : Et est digressio declarans veram causam et modum conjunctionis intellectus agentis nobiscum.

CAPUT XII. : Quomodo anima est omnia quodammodo quae sunt.

CAPUT XIII. : Et est digressio declarans quod anima non moritur morte corporis, et quod non fuit ante corpus.

CAPUT XIV. : Et est digressio declarans errorem eorum qui dicunt de omnibus animabus tantum unam remanere post mortem.

Liber III, Tractatus IV

CAPUT I. : Quae pars animae sit motiva.

CAPUT II. : Quod vegetativum secundum se et sensitivum secundum se non sunt motiva secundum locum.

CAPUT III. : Quod nec intellectivus nec operativus secundum se sunt causa motus secundum locum, sed duo horum vel tria simul.

CAPUT IV. : De differentiis intellectus practici et speculativi.

CAPUT V. : Qualiter unum specie sunt moventia et plura secundum substantiam.

CAPUT VI. : Quod intellectus semper est rectus, ille scilicet qui est movens : phantasia autem et appetitus recta et non recta.

CAPUT VII. : Quod omnia moventia sunt unum specie et diversa numero, et ad quem numerum, et ad quam speciem.

CAPUT VIII. : Qualiter est motus processivus secundum quod fit a motore immobili secundum locum.

CAPUT IX. : Quid est movens in animalibus perfectis, et quando unum movet aliud, et e converso.

CAPUT X. : Et est digressio declarans suas diversitates secundum Platonicos et Theologos.

Liber III, Tractatus V

CAPUT I. : Quod omne animatum habet vegetabile, sed non necessario habet sensum.

CAPUT II. : Quod sensus qui fiunt per media extrinseca, non nutriunt, et qualiter fiunt per media extrinseca.

CAPUT III. : Qualiter sit animalis corpus, utrum simplex aut compositum.

CAPUT IV. : Et est digressio declarans quod sensibile et vegetativum et rationale in homine sunt una anima.

Prev

How to Cite

Next

CAPUT XVI.

De dubitatione quae movetur de eo quod unit potentias animae, utrum ratio communis vel substantia realis, cujus vires animae sunt partes.
1

Et adhuc dubitabit aliquis quam potestatem habet quaelibet partium animae in corpore: et hoc est quaerere utrum habeat potestatem partis potestativae, quae est quasi pars integralis animae potestativae, ita quod uniens potestates particulares sit una substantia animae secundum esse: aut ita sit, quod quaelibet pars animae potestatem habeat totius animae, et uniens eas non sit nisi quaedam ratio communis, et secundum rem quaelibet pars sit quaedam anima totum illud habens quod habet anima. Et siquidem dicatur quod partium unaquaeque non habet nisi particularem potestatem, tunc oportet quod sicut anima continet totum corpus, quod sic quaelibet pars potestatis ejus aliquam contineat partem corporis, et exerceat in illa suam operationem: et hoc ideo conveniens est, quia anima tota dicitur forma continens corpus: et tunc ipsa non colligitur nisi ex potestatibus particularibus partes corporis continentibus. Et si hoc concedatur, videtur sequi aliquod impossibile: quia qualem partem aut quomodo intellectus contineat, grave est fingere volenti assignare, eo quod nos scimus omnem potentiam affixam organo corporali, non esse nisi circa ea quae sunt de complexione organi illius, sicut oculi circa colores, et auris circa sonos. Intellectus autem universaliter est circa omnia, neque accipit ea corporaliter, sed simpliciter denudata ab omni materia sensibili et corporali: et ideo nullius partis ipse potest esse actus: non igitur universum totius potestatis animae continentis corpus, colligitur ex talibus particularibus potestatibus, quarum quaelibet contineat partes corporis: et per consequens non est talis comparatio partium animae ad partes corporis, qualis est comparatio ipsius animae ad totum corpus: cum ipsa contineat totum corpus, et non quaelibet partium ejus partem corporis contineat. Quod autem omnis anima ad totum corpus sicut continens ipsum comparetur, probatur ex hoc quod superius induximus, quod neque omni anima egrediente de corpore corpus exspirat et marcescit.

2

Si autem propter hoc dicat aliquis, quod uniens istas particulares potestates est una ratio communis earum quam habent ut sint animae, et quod quaelibet istarum est anima habens in facultate omnia opera animae faciendi, licet quaedam operetur in uno organo, et quaedam in alio: ille pro se habet, quod plantae videntur vivere et ubique habere omnem facultatem animae vegetativae: et licet in radice sola trahat cibum, tamen virtutem et facultatem trahentem cibum habet etiam in ramis: et hoc patet quando dividitur et figitur terrae: tunc enim in ramo trahit sicut in radice. Similiter est in his animalibus quae annulosa vel rugosa dicuntur, quae si dividantur, utraque pars retinet animam sensibilem et motivam secundum locum: et sunt istae animae eaedem specie, licet sint numero diversae: et videtur quod utraque pars etiam habeat virtutem gustativam et cibi receptivam.

3

Si autem non perficiunt tactum cibi, nullum est inconveniens: quoniam hoc contingit per accidens. Non est hoc ex defectu virtutis animae quam non habet utraque pars, sed quia deficit ei organum corporale quod in planta ubique aptatur propter homogeneitatem plantarum: sed non sic ubique potest aptari in animali propter suarum partium heterogeneitatem: unde licet non habeant instrumenta quibus salventur in natura, tamen anima perfecta secundum omnes vires videtur utrique parti inesse, et similes specie sunt animae partium ad invicem, et etiam toti sunt animae divisae similes, quia non habuit plus tota simul quam pars alterius dividens ipsam: tota ergo antequam esset separata, et animae partium sunt similes ad invicem. Et hoc est ac si tota quando corpus simul, non divisum esset divisibile per species. Quod autem est divisibile per species, est ratio communis. Una ergo divisio animae in partes, est divisio in species, sicut si divideretur animal in hominem et asinum, et non est sicut divisio subjecti in potentias et proprietates naturales, sicut dividitur ignis in calidum et rarum et lucidum, vel pomum in odorem et colorem et saporem. Si autem quis diceret, quod in plantis in quibus maxime fit hujusmodi divisio, non est anima, palam est falsum esse: quoniam in plantis videtur ad sensum inesse quoddam principium formale, quod non est forma corporea agens tantum unum, sed est virtus incorporea tantum in corpore agens diversa: et haec anima vegetabilis, qua sola communicant simul animalia et plantae: et ipsa quidem vegetabilis separatur secundum esse aliquando a sensibili primo modo, quoniam est in plantis sine sensu: sed sensibile non separatur ab ipsa, quia nihil est quod habeat sensum, quin etiam habeat vegetabilem. Hac igitur via incedendum est ad inquirendum de animae partibus.

4

Quaestiones autem in hoc ultimo capitulo motae, licet non essent solvendae hic, sed potius in libris de Vegetabilibus et Animalibus in quibus agetur de corporum animatorum diversitate, tamen propter doctrinae bonitatem et facilitatem dicimus esse pro verissimo tenendum, quod una secundum substantiam est anima in corpore uno, et quod illa potestatibus aliquibus affigitur corpori, et non est necesse quod secundum omnes corpori affigatur: quoniam anima illa quae similior est intelligentiae agenti et magis elevata est supra naturam, quasdam habet proprietates affixas corpori, et quasdam conjunctas corpori habet, et haec est anima rationalis. Similiter autem corpora animata sunt aliquando valde similia, et habent organa non ex diversis, non in forma composita, sed quasi homogenia, sicut plantae: et haec divisa convalescunt, quia quaelibet pars potest esse os et organum salvans naturam in talibus. Quae autem sunt similia quidem, sed non omnino, sicut quorum corpus componitur totum quasi ex quibusdam circulis sive annulis, sicut serpentes, et lumbrici, lacertae, et anguillae, et hujusmodi, haec omnia virtutes suas motivas habent maxime in annulis, sicut in libro de Motibus animalium est determinatum: et ideo divisa per transversum in utraque parte retinent et sensum et motum: si autem per totam longitudinem corporum suorum in duo dividantur, dividetur quilibet circulorum in duos semicirculos: et quia circulis illis utebantur pro membris officialibus in sensu et motu, ideo tali divisione in eis facta, statim moriuntur et jacent immobilia, eo quod nullum habent organum in quo fiat operatio sensus vel motus. Quaedam autem sunt valde diversae compositionis in organis corporis, et illorum potestates animales sunt valde diversae: et ideo divisis illorum corporibus statim moriun tur, quia anima exspirat et non potest salvari, cum inveniat in una parte totam diversitatem organorum quam requirit propter suarum potestatum differentiam. Sed hominum genus specialem habet in hoc proprietatem, eo quod sicut diximus supra, anima ejus quae sibi est propria, separata est, et non communicat corpori per seipsam, sed per aliam potentiam corpori communicantem. Propter quod etiam non dividitur anima hominis diviso corpore, sed abstrahitur cum non habet in quo operetur. Sic autem divisis, ut dictum est, plantis et annulosis corporibus, quae per se divisibilia sunt, anima quae una numero fuit in toto, efficitur duae numero per divisionem, eo quod est divisibilis per accidens diviso corpore: quia tamen anima non est forma corporea, quae distendatur quantitate corporis, sicut albedo vel alia forma situalis in corpore: ideo putabat Plato quod anima non posset etiam dividi per accidens sicut dividitur albedo: et ideo dixit in toto integro fuisse multas animas unitas in ratione, quarum multitudo manifestatur per divisionem. Sed hoc est inconveniens, quia non esset ratio quare unius corporis perfectibilis essent plures animae vel perfectiones, cum una sufficiat: natura enim non abundat superfluis. Et ideo dicendum quod ad divisionem corporis sequitur divisio animae, et ideo quod dividitur per accidens est duplex, sed quod habet quantitatem per accidens secundum quam dividitur, et est minus in minori, et majus in majori, sicut formae corporeae dividuntur per accidens, quae sunt ut calidum, frigidum, et humidum, et siccum, et hujusmodi. Et est divisibile per accidens, quod licet in se sit divisibile non habens quantitatem, tamen secundum suam totam facultatem inest diversis partibus corporis, et ideo divisis corporis particulis, secundum totam facultatem suam remanet in illis divisis: et sic anima est divisibilis per accidens. Et simile est sicut si signavero punctum in linea media. Non enim indivisibile est: et tamen si divisero lineam in puncto illo, remanet punctum integrum in utraque linea, et erunt duo puncta. Hoc autem Plato ignoravit. Quidam autem etiam hoc ignorantes convertunt se ad magis impossibile dicentes quod in utraque parte divisa remanet una anima numero: sed illi nesciunt quod idem numero est in quo non invenitur in numerando diversitas. In partibus autem divisis diversitas in numerando invenitur. Adhuc autem quod dividitur ab aliquo loco et subjecto, necesse est numero differre ab ipso: partes autem divisae, et loco et subjecto sunt divisae: non igitur est in eis una anima numero.

PrevBack to TopNext

On this page

CAPUT XVI.