Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions

De Anima

Liber 1

Liber I, Tractatus I

CAPUT I. : Et est digressio declarans, quod scientia naturalis est de anima, et quis ejus ordo.

CAPUT II. : De nobilitate et utilitate scientiae de anima.

CAPUT III. : De quaesitis quid sit subjectum hujus scientiae, et de difficultate ipsius.

CAPUT IV. : Quae oportet inquirere ad investigandum propriam animae diffinitionem.

CAPUT V : Quo ordine oportet procedere quaerentem de his quae spectant ad scientiam de anima.

CAPUT VI. : Quod oportet tractantem de anima inquirere utrum habeat aliquas operationes proprias, aut non.

CAPUT VII. : Qualiter differenter considerat physicus de eis quae hic quaeruntur, a dialectico et mathematico et metaphysico et mechanico, in quo est digressio quaedam.

Liber I, Tractatus II

CAPUT I. : De his qui diffiniebant animam per hoc quod ipsa est motivum quoddam.

CAPUT II. : De opinionibus eorum qui animam per cognoscitivum diffiniendam esse dixerunt.

CAPUT III. : De opinione quae et motivo et cognoscitivo animam dicit diffiniendam : in quo etiam est de opinionum collatione.

CAPUT IV. : De tribus in summa, per quae anima ab Antiquis diffiniebatur, quae sunt motivum, cognoscitivum et incorporeum.

CAPUT V. : De contradictione opinionum in communi, quae diffiniebant animam per motivum suiipsius.

CAPUT VI.

CAPUT VII. : De disputatione contra opiniones Democriti et Platonis de motibus animae, quibus movetur in corpore et movet corpus.

CAPUT VIII. : De improbatione opinionis quae dixit animam esse harmoniam corporis commixti.

CAPUT IX. : De solutione objectionis qua videtur ex alterantibus probari, quod anima movetur per se physice : et in illo est bona demonstratio de intellectualis animae immortalitate.

CAPUT X. : De improbatione opinionis quae dicit animam esse numerum seipsum moventem.

CAPUT XI. : De improbatione operationis eorum qui diffinierunt animam per cognoscitivum, dicentium simile simili cognosci, et ideo animam esse principium omnium.

CAPUT XII. : Utrum cognoscatur simile simili, sicut dixit Empedocles.

CAPUT XIII. : De causa illius opinionis, quae dixit animam esse ex elementis, et specialiter ex aere : et est digressio in eo declarans diversas causas, et tres opiniones circa hoc.

CAPUT XIV. : Et est digressio declarans causam dicti Antiquorum, quo dixerunt simile simili cognosci.

CAPUT XV. : Utrum anima diversa agat per unam substantiam et diversas potentias, vel per plures substantias et plures potentias : in quo etiam habetur utrum vegetabilis et sensibilis et rationalis una sit substantia in homine.

CAPUT XVI. : De dubitatione quae movetur de eo quod unit potentias animae, utrum ratio communis vel substantia realis, cujus vires animae sunt partes.

Liber 2

Liber II, Tractatus I

CAPUT I. : Quae sit libri intentio, et qualiter diffinitionem animae venari contingit.

CAPUT II. : De universali animae diffinitione, quae dicit quid est anima universaliter.

CAPUT III. : De datae diffinitionis explanatione, et est digressio quaedam.

CAPUT IV. : In quo ex praedictis demonstratur quae anima separabilis est, et quae non.

CAPUT V. : In quo probatur, quod oportet quaerere aliam adhuc diffinitionem, quae dicit causam superius habitae.

CAPUT VI. : De diffinitione animae dicente propter quid.

CAPUT VII. : Utrum quaelibet virium animae sit anima, et utrum sit tota in toto.

CAPUT VIII. : Qualiter intellectus est alterum genus animae et separabilis : et qualiter est umbra intelligentiae, et sensibilis est umbra intellectus, etiam vegetabilis est umbra sensibilis.

CAPUT IX. : Quod formaliter et non materialiter unitur anima, et quod ipsa est primus actus hujus corporis et non cujuslibet.

CAPUT X. : De enumeratione potentiarum principalium quae sunt potentiae animae.

CAPUT XI. : Ex quibus partibus componitur anima, et eadem est ratio animae et figurae.

Liber II, Tractatus II

CAPUT I. : De ordine procedendi, et quot sint et quae potentiae animae vegetabilis.

CAPUT II. : Qualiter anima est viventis corporis causa et principium.

CAPUT III. : De improbatione erroris Empedoclis circa motum et causam nutrimenti.

CAPUT IV. : De improbatione erroris eorum qui dicunt augmentum et alimentum fieri per virtutem ignis.

CAPUT V. : De alimento quod est objectum nutritivae et vegetativae.

CAPUT VI. : De officiis nutritivae et augmentativae.

CAPUT VII. : De officiis virtutis generativae.

CAPUT VIII. : Et est digressio declarans quatuor virtutes materiales dictis tribus virtutibus deservientes.

CAPUT IX. : De comparatione trium virtutum animae vegetabilis ad invicem et ad seipsam animam vegetabilem.

CAPUT X. : De duplici motore nutrimenti.

Liber II, Tractatus III

CAPUT I. : In quo genere potentiae sit potentia sensitiva.

CAPUT II. : De distinctionibus potentiae passivae in apprehendendo.

CAPUT III. : De adaptatione dictae distinctionis potentiae ad potentiam sensitivam.

CAPUT IV. : Et est digressio declarans gradus abstractionis et modum.

CAPUT V. : De sensatis in communi quae sunt per se et proprie, et secundum se et commune, et per accidens.

CAPUT VI. : Et est digressio declarans utrum sit aliquod movens unum sit in sensibilibus : et est de duplici esse sensibilis quod fit in materia et in abstractione.

CAPUT VII. : De visibili quod est color, qualiter secundum actum lucidi movet visum.

CAPUT VIII. : De natura diaphani et qualiter lumen est actus ejus.

CAPUT IX. : De improbatione opinionis Democriti, qui dixit lumen esse defluxum corporis.

CAPUT X. : Et est digressio declarans errorem eorum qui dicunt lumen esse corpus indivisibile.

CAPUT XI. : Et est digressio dicens defectum aliarum quatuor opinionum superius enumeratarum de luce et lumine.

CAPUT XII. : Et est digressio declarans veram sententiam de luce et de lumine et de natura.

CAPUT XIII. : De medio visus, et quot modis dicatur visibile : in quo etiam est de his qui aspiciunt lumen.

CAPUT XIV. : Qualiter color in lumine videtur, et non sine lumine, et de quantitate visorum.

CAPUT XV. : Quare per vacuum non potest videri, et de visu in speculo.

CAPUT XVI. : De visu lucentium.

CAPUT XVII. : De auditu, et primo de bene sonantibus et male.

CAPUT XVIII. : Qualiter sonus generatur in aere et aqua.

CAPUT XIX. : De echo qui est sonus reflexus.

CAPUT XX. : Qualiter sonus venit ad auditum auris, et qualiter auris connaturalitatem habeat ad audiendum.

CAPUT XXI. : De differentiis sonorum quae non fiunt nisi in sono secundum actum facto.

CAPUT XXII. : De voce qualiter fiat.

CAPUT XXIII. : Quare homo non bene odorat, sed bene tangit, et ideo prudens.

CAPUT XXIV. : Qualiter odorum differentiae per analogiam ad differentias saporum accipiuntur.

CAPUT XXV. : Qualiter odor se habet ad olfactum et ad medium, et utrum sit evaporatio fumalis.

CAPUT XXVI. : Qualiter olfactus est in respirantibus, et in non respirantibus.

CAPUT XXVII. : De gustu secundum quod est in medio secundum esse materiale ipsius.

CAPUT XXVIII. : Qualiter saporis differentiae se habent ad gustum, et e converso.

CAPUT XXIX. : De differentiis saporum secundum speciem, et qualiter se habent ad gustum.

CAPUT XXX. : De tactu, utrum sit unus an plures.

CAPUT XXXI. : Quod caro non est organum tactus.

CAPUT XXXII. : Utrum tactus indigeat aliquo medio extrinseco.

CAPUT XXXIII. : Et est digressio dicens intentiones Alexandri, Themistii, Averrois et Avicennae.

CAPUT XXXIV. : De medio tactus, quid sit, et quot modis dicatur.

CAPUT XXXV. : Qualiter se habet tactus ad tangibilia.

Liber II, Tractatus IV

CAPUT I. : Quod omnis sensus est susceptivus specierum sensibilium.

CAPUT II. : Utrum aliquid non habens sensum patiatur a sensibus.

CAPUT III. : In quo est probatio, quod non est sensus praeter quinque per naturam mediorum.

CAPUT IV. : In quo probatur non esse nisi quinque sensus per naturam organorum.

CAPUT V. : In quo probatur, quod nullus deest sensus ab ipsis sensibilibus.

CAPUT VI. : Quod sensatorum omnium non potest esse aliquis sensus a praedictis.

CAPUT VII. : Et est digressio declarans quinque vires animae sensibilis interiores.

CAPUT VIII. : De eo quod sensu communi nos sentimus videre et audire, et secundum alios operari.

CAPUT IX. : Qualiter sensitivum sensibileque idem actu sunt et diversa in esse, et qualiter correlativa.

CAPUT X. : De probatione sensus communis per hoc quod componit et dividit inter sensata diversorum sensuum.

CAPUT XI. : In quo declaratur qualiter sensus communis est unus et indivisibilis, et qualiter diversus.

CAPUT XII. : Et est digressio declarans qualiter sensus communis est medietas omnium sensuum.

Liber 3

Liber III, Tractatus I

CAPUT I. : Et est digressio declarans libri intentionem, et de imaginatione.

CAPUT II. : Et est digressio declarans ea quae conveniunt ex aestimatione.

CAPUT III. : Et est digressio declarans naturam phantasiae.

CAPUT IV. : Et est digressio declarans quod omnes vires animae sunt organicae, et agunt mediante corpore.

CAPUT V. : De improbatione erroris Antiquorum qui dixerunt quod intelligere et sentire sunt idem.

CAPUT VI. : Quod imaginatio vel phantasia, neque sensus sunt, neque opinio cum sensu.

CAPUT VII. : Quare imaginatio vel phantasia, neque sensus sunt, neque opinio cum sensu.

CAPUT VIII. : Quid sit phantasia secundum veritatem, prout communiter agitur de imaginatione phantasiae.

CAPUT IX. : De ratione nominis phantasiae et utilitate ejus.

Liber III, Tractatus II

CAPUT I. : Qui tractatus est qualiter intellectus possibilis est.

CAPUT II. : Qualiter intellectus possibilis sit natura quaedam immixta receptibilis omnium eorum quae sunt.

CAPUT III. : Et est digressio declarans dubia quae consequuntur ex dictis de intellectu possibili.

CAPUT IV. : Et est digressio declarans opinionem Alexandri et ejus improbationem.

CAPUT V. : Et est digressio declarans opinionem Theophrasti et Themistii, et improbationem ejusdem.

CAPUT VI. : Et est digressio declarans opinionem Avempacis et Abubacher, et improbationem ejusdem.

CAPUT VII. : Et est digressio declarans opinionem Averrois, et improbationem ejusdem.

CAPUT VIII. : Et est digressio declarans opinionem eorum qui dixerunt nullam partem animae esse intellectualem, et errorem eorumdem.

CAPUT IX. : Et est digressio declarans opinionem Avicebron, et errorem ejusdem.

CAPUT X. : Et est digressio declarans opinionem Platonis et Gregorii Nysseni, et ejus errorem.

CAPUT XI. : Et est digressio declarans opinionem Latinorum, et errorem eorumdem.

CAPUT XII. : Et est digressio declarans veram sententiam de omnibus inductis dubiis Peripateticorum.

CAPUT XIII. : Et est digressio declarans solutionem duarum quaestionum difficilium relictarum ex praedictis.

CAPUT XIV. : Et est digressio declarans propter quid intellectus est separatus et immixtus.

CAPUT XV. : Quo probatur quod intellectus non est mixtus corpori per hoc quod sua passibilitas non est similis passibilitati sensus.

CAPUT XVI. : Quod unus intellectus est qui distinguit inter sensibile et intelligibile.

CAPUT XVII. : Qualiter intellectus est subjectum receptionis et non transmutationis, et qualiter intelligit se.

CAPUT XVIII. : De natura intellectus agentis, et qualiter anima est composita.

CAPUT XIX. : De comparatione intellectus possibilis et agentis et speculativi.

Liber III, Tractatus III

CAPUT I. : De intellectu indivisibilium diversimode dictorum.

CAPUT II. : Et quis intellectus est semper verus : et quis aliquando verus, aliquando falsus : et quod actus sensus et intellectus sunt actus perfecti et motus simplices.

CAPUT III. : Quod est idem intellectus componens et dividens intelligibilia, sicut est idem sensus communis.

CAPUT IV. : Quod eadem est analogia phantasmatum ad intellectum, quae est sensibilium ad sensitivum.

CAPUT V. : De intellectu mathematicorum et divinorum.

CAPUT VI. : Qualiter intelliguntur divina quae sunt separata : in quo est digressio declarans hoc quod dixit Alexander, et improbationem ejusdem erroris.

CAPUT VII. : Et est digressio declarans opinionem Themistii et Theophrasti in solutione quaestionis inductae.

CAPUT VIII. : Et est digressio de solutionem quaestionis Avempacis et Alfarabii in quo erraverunt.

CAPUT IX. : Et est digressio qualiter Avicenna et Algazel solvunt inductam quaestionem, et quaestio dubitationis est in dictis eo rumeorum.

CAPUT X. : Et est digressio declarans quorumdam modernorum solutionem.

CAPUT XI. : Et est digressio declarans veram causam et modum conjunctionis intellectus agentis nobiscum.

CAPUT XII. : Quomodo anima est omnia quodammodo quae sunt.

CAPUT XIII. : Et est digressio declarans quod anima non moritur morte corporis, et quod non fuit ante corpus.

CAPUT XIV. : Et est digressio declarans errorem eorum qui dicunt de omnibus animabus tantum unam remanere post mortem.

Liber III, Tractatus IV

CAPUT I. : Quae pars animae sit motiva.

CAPUT II. : Quod vegetativum secundum se et sensitivum secundum se non sunt motiva secundum locum.

CAPUT III. : Quod nec intellectivus nec operativus secundum se sunt causa motus secundum locum, sed duo horum vel tria simul.

CAPUT IV. : De differentiis intellectus practici et speculativi.

CAPUT V. : Qualiter unum specie sunt moventia et plura secundum substantiam.

CAPUT VI. : Quod intellectus semper est rectus, ille scilicet qui est movens : phantasia autem et appetitus recta et non recta.

CAPUT VII. : Quod omnia moventia sunt unum specie et diversa numero, et ad quem numerum, et ad quam speciem.

CAPUT VIII. : Qualiter est motus processivus secundum quod fit a motore immobili secundum locum.

CAPUT IX. : Quid est movens in animalibus perfectis, et quando unum movet aliud, et e converso.

CAPUT X. : Et est digressio declarans suas diversitates secundum Platonicos et Theologos.

Liber III, Tractatus V

CAPUT I. : Quod omne animatum habet vegetabile, sed non necessario habet sensum.

CAPUT II. : Quod sensus qui fiunt per media extrinseca, non nutriunt, et qualiter fiunt per media extrinseca.

CAPUT III. : Qualiter sit animalis corpus, utrum simplex aut compositum.

CAPUT IV. : Et est digressio declarans quod sensibile et vegetativum et rationale in homine sunt una anima.

Prev

How to Cite

Next

CAPUT I.

Quae sit libri intentio, et qualiter diffinitionem animae venari contingit.
1

Haec igitur quae dicta sunt, tradita sunt a prioribus Philosophis de anima, in quibus quia nihil est conveniens substantiae animae, vel ejus partibus, oportet nos omnia ea, ut ostendimus, abjicere. Redeamus autem iterum tanquam ex principio quod supra nobis praefiximus, ad inquirendum primo de substantia, et postea de partibus et operibus et accidentibus ejus. Et quaeramus determinare quid est anima ratione communi et figurali sive superficiali, et etiam quae utique sit ipsius essentialis et propria diffinitio, quae non dicit tantum quid est anima, sed etiam dicit causam propter quid unumquodque operum et accidentium inest: quia, sicut diximus superius in prooemiis, si per diffinitionem non conjecturatur facile de accidentibus, dialectica erit et vana. Venantes autem diffinitionem primo quae tantum quid est anima dicit, dicamus quod nos non disputamus utrum anima sit in generibus accidentium: quoniam scitum ab omnibus est accidens partem substantiae non esse, neque perficere substantiam. Anima autem compositi ex anima et corpore pars essentialis et dignior est, et anima perficit corpora: et ideo supponimus animam in generalitate substantiae contineri.

2

Dicamus igitur unum esse genus entis, quod est substantia: hujus autem generis aliud quidem est sicut materia, quae secundum se accepta non est hoc aliquid quod est compositum individuum substantiae, eo quod non dat ei nomen neque esse: sed substare ab ipsa primo est. Alterum autem in eodem genere substantiae acceptum est forma et species, secundum quam dicitur jam formata res naturae hoc aliquid, eo quod formando ipsum et specificando dat ei esse et rationem diffinitivam. Et tertium in genere eodem est est ex istis compositum duobus quod est res in natura producta, quam ipsa natura intendit: haec autem materia quaedam est potentia, quae subjicitur generationi et formae. Species autem est endelechia: hoc autem Latine sonat actus vel perfectio, quae dat esse specificum substantiale, secundum quod homo vel asinus dicitur aliquid. Et hoc est duplex, quorum unum sequitur alterum: unum est enim actus primus qui est esse: et aliud est actus secundus, qui est actio essentialis secundum illud esse: sicut si dicerem quod lux lucentis est esse et actus primus, et lucere est actus essentialis ejus secundus, eo quod haec est actio ejus, quae suae formae diffusio quaedam est essentialis: omnis enim essentia propriam et essentialem habet operationem qua nunquam destituitur, quando est essentialis, sicut lux non destituitur a lucere quod est ejus actio. Hujus autem exemplum in accidentalibus est scientia in sciente, quae dat ei esse scientis secundum quod sciens est: et hujus actio essentialis secundum scientiam est considerare scita quae scit per scientiam. Ita enim est in omni forma naturali, quod ipsa in habitu habita est actus primus dans esse materiae in qua est et composito: quia autem ipsa est principium essentialium et naturalium sibi actionum, ideo etiam non per aliquid aliud sibi acquisitum est actus secundus: sicut enim sciens nihil ulterius acquirit quo consideret, sed ipsa forma quae est scientia in eo, est principium considerationis per seipsam: ita etiam est de omni forma naturali et substantiali, quod est principium ipsa suarum operationum essentialium per seipsam, et non per aliud sibi additum.

3

Movet autem fortassis aliquem, quod dicimus substantiam esse genus continens materiam et formam, cum sint principia substantiae, et principia generis non sint in genere, sed ante ipsum. Adhuc autem forte mirabitur aliquis, quomodo dividimus substantiam per tria quae non aequaliter respiciunt rationem et nomen substantiae, et inter quae non est oppositio: cum duo prima sint partes tertii quod dicitur substantia composita. Sed de his determinari habet in prima philosophia: sed quantum ad hoc negotium attinet, sciendum est quod commune quod vocamus substantiam hic tria continentem, est commune secundum analogiam, prout distinguitur in VIII philosophiae primae: et ideo primo convenit uni, et aliis convenit per illud. Adhuc autem substantia dupliciter accipitur: uno enim modo accipitur secundum quod substat accidentibus, et est ipsorum accidentium universale subjectum, in quo ipsa accidentia habent esse: et sic non accipimus eam hic, quia hoc modo cadit in coordinatione praedicabilium. Alio autem modo accipitur ipsa natura substantiae secundum quod opponitur accidentali naturae: et sic est in proposito, et dicitur substantia res per se existens, et accidens res non per se existens, et quando sic dicitur, tunc continet sub se materiam et formam et compositum: et principaliter quidem hoc modo substantia est forma, qua existit quidquid per se existit: et secundo modo dicitur compositum: tertio autem materia quae non habet per se existere in natura, nisi per formam: et isti modi sunt tres, penes quos dividitur substantia in tria. Neque oportet quod talis divisio sit opposita, cum non sit divisio analogi, nisi explicatio modorum quibus analogum sub se continet quaedam.

4

Jam igitur patet qualiter dividimus hic substantiam. Inter ea autem quae sunt substantiae per se existentes, nulla ita videntur esse substantiae sicut corpora: licet enim substantiae separatae verius sint substantiae, tamen non ita videntur ad sensum. Omnes enim cognoscimus ad sensum quod corpora sunt res per se existentes. Inter corpora autem adhuc magis videntur esse substantiae physica corpora, quam artificialia: quia nos videmus quod physica corpora sunt principia artificialium corporum. Figura enim quam inducit ars, accidens est, quod non esset nisi physicum corpus sustineret ipsam, sicut patet in ligno in quo est forma lecti, quae non esset nisi lignum esset: et sic ad per se existendum principiatur artificiale a physico. Est igitur physicum corpus quod physica forma ad aliquam speciem physici corporis est determinatum, magis substantia quam artificiale. Inter physica autem corpora quaedam habent vitam, et quaedam non habent vitam, sed alia forma determinantur ad speciem physicam, sicut elementa, vel etiam commixta tantum, ut lapides et metalla secundum sua genera: vitam enim dicimus secundum principium alendi et augendi et diminuendi: quia ista sunt secundum quae primo manifestatur vita, sicut inferius probabimus. Erit igitur omne corpus physicum participans vitam essentialiter, substantia in illo modo substantiae quo diximus substantiam esse compositum.

5

Quia vero tale corpus physicum habet vitam, et habens vitam corpus, nec est ipsa vita, nec causa vitae, non potest esse quod corpus physicum sit anima: eo quod corpus cum sit habens animam et vitam per animam, non est in alio a se, sicut in subjecto, eo modo quo dicimus substantialem formam esse in subjecto, non quidem sicut accidens, quod cum sit in aliquo non est in eo velut quaedam pars: quia anima est potissima pars ipsius quod est esse compositi. Magis autem corpus physicum est subjectum in illo modo, quo diximus materiam et hyle esse generationis subjectum primum in primo libro Peri geneseos. Constat autem quod etiam anima non est compositum ex anima et corpore. Oportet igitur quod anima sit substantia sicut speciem et formam diximus esse substantiam corporis physici vitam participantis potentia habituali, hoc est, forma, quae forma potest agere operationes vitae secundas. Cum enim potentia sit duplex: una quidem materialis, quae est qua potest aliquid fieri, et est imperfecta, non est anima perfectio corporis physici vitam per talem modum potentis habere a corpore: quia tale corpus vitam non habet, neque participat vitam, licet vitam habere et participare possit per sui transmutationem, sicut quaelibet materia transmutatur ad suam formam per generationem. Sed anima est perfectio ejus quod habet vitam sic, quod actiones vitae exercere potest: et ideo secundum alium modum potentiae habet vitam, qui est modus potentiae formalis, sicut dicimus scientem esse potentem considerare cum voluerit, et ignorantem dicimus considerandi habere impotentiam. Sic igitur habemus ea quae exiguntur ad illam animae diffinitionem quae simpliciter et universaliter dicit quid est anima. Est enim anima substantia quae est forma corporis non artificialis, sed physici, et non cujuslibet physici, sed potentia habituali vitam habentis.

PrevBack to TopNext

On this page

CAPUT I.