Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions

De Anima

Liber 1

Liber I, Tractatus I

CAPUT I. : Et est digressio declarans, quod scientia naturalis est de anima, et quis ejus ordo.

CAPUT II. : De nobilitate et utilitate scientiae de anima.

CAPUT III. : De quaesitis quid sit subjectum hujus scientiae, et de difficultate ipsius.

CAPUT IV. : Quae oportet inquirere ad investigandum propriam animae diffinitionem.

CAPUT V : Quo ordine oportet procedere quaerentem de his quae spectant ad scientiam de anima.

CAPUT VI. : Quod oportet tractantem de anima inquirere utrum habeat aliquas operationes proprias, aut non.

CAPUT VII. : Qualiter differenter considerat physicus de eis quae hic quaeruntur, a dialectico et mathematico et metaphysico et mechanico, in quo est digressio quaedam.

Liber I, Tractatus II

CAPUT I. : De his qui diffiniebant animam per hoc quod ipsa est motivum quoddam.

CAPUT II. : De opinionibus eorum qui animam per cognoscitivum diffiniendam esse dixerunt.

CAPUT III. : De opinione quae et motivo et cognoscitivo animam dicit diffiniendam : in quo etiam est de opinionum collatione.

CAPUT IV. : De tribus in summa, per quae anima ab Antiquis diffiniebatur, quae sunt motivum, cognoscitivum et incorporeum.

CAPUT V. : De contradictione opinionum in communi, quae diffiniebant animam per motivum suiipsius.

CAPUT VI.

CAPUT VII. : De disputatione contra opiniones Democriti et Platonis de motibus animae, quibus movetur in corpore et movet corpus.

CAPUT VIII. : De improbatione opinionis quae dixit animam esse harmoniam corporis commixti.

CAPUT IX. : De solutione objectionis qua videtur ex alterantibus probari, quod anima movetur per se physice : et in illo est bona demonstratio de intellectualis animae immortalitate.

CAPUT X. : De improbatione opinionis quae dicit animam esse numerum seipsum moventem.

CAPUT XI. : De improbatione operationis eorum qui diffinierunt animam per cognoscitivum, dicentium simile simili cognosci, et ideo animam esse principium omnium.

CAPUT XII. : Utrum cognoscatur simile simili, sicut dixit Empedocles.

CAPUT XIII. : De causa illius opinionis, quae dixit animam esse ex elementis, et specialiter ex aere : et est digressio in eo declarans diversas causas, et tres opiniones circa hoc.

CAPUT XIV. : Et est digressio declarans causam dicti Antiquorum, quo dixerunt simile simili cognosci.

CAPUT XV. : Utrum anima diversa agat per unam substantiam et diversas potentias, vel per plures substantias et plures potentias : in quo etiam habetur utrum vegetabilis et sensibilis et rationalis una sit substantia in homine.

CAPUT XVI. : De dubitatione quae movetur de eo quod unit potentias animae, utrum ratio communis vel substantia realis, cujus vires animae sunt partes.

Liber 2

Liber II, Tractatus I

CAPUT I. : Quae sit libri intentio, et qualiter diffinitionem animae venari contingit.

CAPUT II. : De universali animae diffinitione, quae dicit quid est anima universaliter.

CAPUT III. : De datae diffinitionis explanatione, et est digressio quaedam.

CAPUT IV. : In quo ex praedictis demonstratur quae anima separabilis est, et quae non.

CAPUT V. : In quo probatur, quod oportet quaerere aliam adhuc diffinitionem, quae dicit causam superius habitae.

CAPUT VI. : De diffinitione animae dicente propter quid.

CAPUT VII. : Utrum quaelibet virium animae sit anima, et utrum sit tota in toto.

CAPUT VIII. : Qualiter intellectus est alterum genus animae et separabilis : et qualiter est umbra intelligentiae, et sensibilis est umbra intellectus, etiam vegetabilis est umbra sensibilis.

CAPUT IX. : Quod formaliter et non materialiter unitur anima, et quod ipsa est primus actus hujus corporis et non cujuslibet.

CAPUT X. : De enumeratione potentiarum principalium quae sunt potentiae animae.

CAPUT XI. : Ex quibus partibus componitur anima, et eadem est ratio animae et figurae.

Liber II, Tractatus II

CAPUT I. : De ordine procedendi, et quot sint et quae potentiae animae vegetabilis.

CAPUT II. : Qualiter anima est viventis corporis causa et principium.

CAPUT III. : De improbatione erroris Empedoclis circa motum et causam nutrimenti.

CAPUT IV. : De improbatione erroris eorum qui dicunt augmentum et alimentum fieri per virtutem ignis.

CAPUT V. : De alimento quod est objectum nutritivae et vegetativae.

CAPUT VI. : De officiis nutritivae et augmentativae.

CAPUT VII. : De officiis virtutis generativae.

CAPUT VIII. : Et est digressio declarans quatuor virtutes materiales dictis tribus virtutibus deservientes.

CAPUT IX. : De comparatione trium virtutum animae vegetabilis ad invicem et ad seipsam animam vegetabilem.

CAPUT X. : De duplici motore nutrimenti.

Liber II, Tractatus III

CAPUT I. : In quo genere potentiae sit potentia sensitiva.

CAPUT II. : De distinctionibus potentiae passivae in apprehendendo.

CAPUT III. : De adaptatione dictae distinctionis potentiae ad potentiam sensitivam.

CAPUT IV. : Et est digressio declarans gradus abstractionis et modum.

CAPUT V. : De sensatis in communi quae sunt per se et proprie, et secundum se et commune, et per accidens.

CAPUT VI. : Et est digressio declarans utrum sit aliquod movens unum sit in sensibilibus : et est de duplici esse sensibilis quod fit in materia et in abstractione.

CAPUT VII. : De visibili quod est color, qualiter secundum actum lucidi movet visum.

CAPUT VIII. : De natura diaphani et qualiter lumen est actus ejus.

CAPUT IX. : De improbatione opinionis Democriti, qui dixit lumen esse defluxum corporis.

CAPUT X. : Et est digressio declarans errorem eorum qui dicunt lumen esse corpus indivisibile.

CAPUT XI. : Et est digressio dicens defectum aliarum quatuor opinionum superius enumeratarum de luce et lumine.

CAPUT XII. : Et est digressio declarans veram sententiam de luce et de lumine et de natura.

CAPUT XIII. : De medio visus, et quot modis dicatur visibile : in quo etiam est de his qui aspiciunt lumen.

CAPUT XIV. : Qualiter color in lumine videtur, et non sine lumine, et de quantitate visorum.

CAPUT XV. : Quare per vacuum non potest videri, et de visu in speculo.

CAPUT XVI. : De visu lucentium.

CAPUT XVII. : De auditu, et primo de bene sonantibus et male.

CAPUT XVIII. : Qualiter sonus generatur in aere et aqua.

CAPUT XIX. : De echo qui est sonus reflexus.

CAPUT XX. : Qualiter sonus venit ad auditum auris, et qualiter auris connaturalitatem habeat ad audiendum.

CAPUT XXI. : De differentiis sonorum quae non fiunt nisi in sono secundum actum facto.

CAPUT XXII. : De voce qualiter fiat.

CAPUT XXIII. : Quare homo non bene odorat, sed bene tangit, et ideo prudens.

CAPUT XXIV. : Qualiter odorum differentiae per analogiam ad differentias saporum accipiuntur.

CAPUT XXV. : Qualiter odor se habet ad olfactum et ad medium, et utrum sit evaporatio fumalis.

CAPUT XXVI. : Qualiter olfactus est in respirantibus, et in non respirantibus.

CAPUT XXVII. : De gustu secundum quod est in medio secundum esse materiale ipsius.

CAPUT XXVIII. : Qualiter saporis differentiae se habent ad gustum, et e converso.

CAPUT XXIX. : De differentiis saporum secundum speciem, et qualiter se habent ad gustum.

CAPUT XXX. : De tactu, utrum sit unus an plures.

CAPUT XXXI. : Quod caro non est organum tactus.

CAPUT XXXII. : Utrum tactus indigeat aliquo medio extrinseco.

CAPUT XXXIII. : Et est digressio dicens intentiones Alexandri, Themistii, Averrois et Avicennae.

CAPUT XXXIV. : De medio tactus, quid sit, et quot modis dicatur.

CAPUT XXXV. : Qualiter se habet tactus ad tangibilia.

Liber II, Tractatus IV

CAPUT I. : Quod omnis sensus est susceptivus specierum sensibilium.

CAPUT II. : Utrum aliquid non habens sensum patiatur a sensibus.

CAPUT III. : In quo est probatio, quod non est sensus praeter quinque per naturam mediorum.

CAPUT IV. : In quo probatur non esse nisi quinque sensus per naturam organorum.

CAPUT V. : In quo probatur, quod nullus deest sensus ab ipsis sensibilibus.

CAPUT VI. : Quod sensatorum omnium non potest esse aliquis sensus a praedictis.

CAPUT VII. : Et est digressio declarans quinque vires animae sensibilis interiores.

CAPUT VIII. : De eo quod sensu communi nos sentimus videre et audire, et secundum alios operari.

CAPUT IX. : Qualiter sensitivum sensibileque idem actu sunt et diversa in esse, et qualiter correlativa.

CAPUT X. : De probatione sensus communis per hoc quod componit et dividit inter sensata diversorum sensuum.

CAPUT XI. : In quo declaratur qualiter sensus communis est unus et indivisibilis, et qualiter diversus.

CAPUT XII. : Et est digressio declarans qualiter sensus communis est medietas omnium sensuum.

Liber 3

Liber III, Tractatus I

CAPUT I. : Et est digressio declarans libri intentionem, et de imaginatione.

CAPUT II. : Et est digressio declarans ea quae conveniunt ex aestimatione.

CAPUT III. : Et est digressio declarans naturam phantasiae.

CAPUT IV. : Et est digressio declarans quod omnes vires animae sunt organicae, et agunt mediante corpore.

CAPUT V. : De improbatione erroris Antiquorum qui dixerunt quod intelligere et sentire sunt idem.

CAPUT VI. : Quod imaginatio vel phantasia, neque sensus sunt, neque opinio cum sensu.

CAPUT VII. : Quare imaginatio vel phantasia, neque sensus sunt, neque opinio cum sensu.

CAPUT VIII. : Quid sit phantasia secundum veritatem, prout communiter agitur de imaginatione phantasiae.

CAPUT IX. : De ratione nominis phantasiae et utilitate ejus.

Liber III, Tractatus II

CAPUT I. : Qui tractatus est qualiter intellectus possibilis est.

CAPUT II. : Qualiter intellectus possibilis sit natura quaedam immixta receptibilis omnium eorum quae sunt.

CAPUT III. : Et est digressio declarans dubia quae consequuntur ex dictis de intellectu possibili.

CAPUT IV. : Et est digressio declarans opinionem Alexandri et ejus improbationem.

CAPUT V. : Et est digressio declarans opinionem Theophrasti et Themistii, et improbationem ejusdem.

CAPUT VI. : Et est digressio declarans opinionem Avempacis et Abubacher, et improbationem ejusdem.

CAPUT VII. : Et est digressio declarans opinionem Averrois, et improbationem ejusdem.

CAPUT VIII. : Et est digressio declarans opinionem eorum qui dixerunt nullam partem animae esse intellectualem, et errorem eorumdem.

CAPUT IX. : Et est digressio declarans opinionem Avicebron, et errorem ejusdem.

CAPUT X. : Et est digressio declarans opinionem Platonis et Gregorii Nysseni, et ejus errorem.

CAPUT XI. : Et est digressio declarans opinionem Latinorum, et errorem eorumdem.

CAPUT XII. : Et est digressio declarans veram sententiam de omnibus inductis dubiis Peripateticorum.

CAPUT XIII. : Et est digressio declarans solutionem duarum quaestionum difficilium relictarum ex praedictis.

CAPUT XIV. : Et est digressio declarans propter quid intellectus est separatus et immixtus.

CAPUT XV. : Quo probatur quod intellectus non est mixtus corpori per hoc quod sua passibilitas non est similis passibilitati sensus.

CAPUT XVI. : Quod unus intellectus est qui distinguit inter sensibile et intelligibile.

CAPUT XVII. : Qualiter intellectus est subjectum receptionis et non transmutationis, et qualiter intelligit se.

CAPUT XVIII. : De natura intellectus agentis, et qualiter anima est composita.

CAPUT XIX. : De comparatione intellectus possibilis et agentis et speculativi.

Liber III, Tractatus III

CAPUT I. : De intellectu indivisibilium diversimode dictorum.

CAPUT II. : Et quis intellectus est semper verus : et quis aliquando verus, aliquando falsus : et quod actus sensus et intellectus sunt actus perfecti et motus simplices.

CAPUT III. : Quod est idem intellectus componens et dividens intelligibilia, sicut est idem sensus communis.

CAPUT IV. : Quod eadem est analogia phantasmatum ad intellectum, quae est sensibilium ad sensitivum.

CAPUT V. : De intellectu mathematicorum et divinorum.

CAPUT VI. : Qualiter intelliguntur divina quae sunt separata : in quo est digressio declarans hoc quod dixit Alexander, et improbationem ejusdem erroris.

CAPUT VII. : Et est digressio declarans opinionem Themistii et Theophrasti in solutione quaestionis inductae.

CAPUT VIII. : Et est digressio de solutionem quaestionis Avempacis et Alfarabii in quo erraverunt.

CAPUT IX. : Et est digressio qualiter Avicenna et Algazel solvunt inductam quaestionem, et quaestio dubitationis est in dictis eo rumeorum.

CAPUT X. : Et est digressio declarans quorumdam modernorum solutionem.

CAPUT XI. : Et est digressio declarans veram causam et modum conjunctionis intellectus agentis nobiscum.

CAPUT XII. : Quomodo anima est omnia quodammodo quae sunt.

CAPUT XIII. : Et est digressio declarans quod anima non moritur morte corporis, et quod non fuit ante corpus.

CAPUT XIV. : Et est digressio declarans errorem eorum qui dicunt de omnibus animabus tantum unam remanere post mortem.

Liber III, Tractatus IV

CAPUT I. : Quae pars animae sit motiva.

CAPUT II. : Quod vegetativum secundum se et sensitivum secundum se non sunt motiva secundum locum.

CAPUT III. : Quod nec intellectivus nec operativus secundum se sunt causa motus secundum locum, sed duo horum vel tria simul.

CAPUT IV. : De differentiis intellectus practici et speculativi.

CAPUT V. : Qualiter unum specie sunt moventia et plura secundum substantiam.

CAPUT VI. : Quod intellectus semper est rectus, ille scilicet qui est movens : phantasia autem et appetitus recta et non recta.

CAPUT VII. : Quod omnia moventia sunt unum specie et diversa numero, et ad quem numerum, et ad quam speciem.

CAPUT VIII. : Qualiter est motus processivus secundum quod fit a motore immobili secundum locum.

CAPUT IX. : Quid est movens in animalibus perfectis, et quando unum movet aliud, et e converso.

CAPUT X. : Et est digressio declarans suas diversitates secundum Platonicos et Theologos.

Liber III, Tractatus V

CAPUT I. : Quod omne animatum habet vegetabile, sed non necessario habet sensum.

CAPUT II. : Quod sensus qui fiunt per media extrinseca, non nutriunt, et qualiter fiunt per media extrinseca.

CAPUT III. : Qualiter sit animalis corpus, utrum simplex aut compositum.

CAPUT IV. : Et est digressio declarans quod sensibile et vegetativum et rationale in homine sunt una anima.

Prev

How to Cite

Next

CAPUT II.

De opinionibus eorum qui animam per cognoscitivum diffiniendam esse dixerunt.
1

Quicumque autem dixerunt animam esse diffiniendam penes cognoscere, et sentire ea quae sunt, attribuendo cognoscitivum esse velut magis essentiale, et motivum esse sicut potentiam quae consequitur essentiam animae, isti dicunt animam esse principia rerum naturalium materialia vel agentia: quia alia principia non viderunt. Et differunt, quia alii inter eos dixerunt ista principia esse plura, et alii dixerunt ea esse unum. Empedocles enim qui dixit sex esse principia, materialia quatuor, et duo agentia, dixit animam esse ex omnibus his elementis, et animam esse unumquodque istorum. Et ratio quidem inducens istos, fuit subtilis: videbant enim quod nihil est quod sit potentia omnia fieri, et nihil eorum secundum actum in natura, nisi materia prima: et cum hanc proprietatem in cognoscitiva potentia animae invenissent, et praecipue in intellectu potentiali, arguebant cognoscitivam potentiam et intellectum potentialem esse aliquid materiae primae, sicut adhuc hodie multi errantes faciunt, [GREEK: noun], et materiam idem arbitrantes. Cujus adhuc aliam inducunt rationem fortiorem, dicentes nihil restringere potentiam materiae, nisi formam: propter quod videmus materiam determinatam quantitate et contrarietate esse pauciorum formarum capacem, quam sit materia determinata quantitate tantum. Similiter autem materia non determinata quantitate esset amplioris ca pacitatis formarum, quam illa quae quantitate determinata est. Hoc autem est, quae ex formis non habet nisi formam primam: forma autem prima est, quae constituit essentiam primam in ordine rerum naturalium: hoc autem est intellectualitas, sicut probabitur in philosophia prima: haec igitur est potentia capiens omnes formas inferiores per amplitudinem potentiae materialis quae est ipsa. Amplius autem una potestas naturae erit in omnibus in quibus est per principium unum et idem. Sed potentia recipere formas, et actu non habere, quaedam est potestas naturae, quae est in materia et in anima: inerit ergo ratione unius ejusdem principii: hoc autem principium non est nisi materia: ergo oportet quod materia prima faciat hoc in anima. Istae rationes et similes quae adhuc detinent multos, induxerunt primos Philosophos ad hoc quod dixerunt, quod anima est ex principiis materialibus naturae. Adhuc autem ipsi supposuerunt, quod cognitio non existit animae nisi per assimilationem cognoscentis et cogniti, sicut et verum est. Adhuc autem ponebant aliam propositionem veram, quod nihil cognoscitur nisi a principiis suis, sicut etiam probatur in principio Physicorum, quod intelligere et scire circa omnes scientias, non est nisi ex principiis, causis, et elementis rerum. Et posuerunt iterum tertium verum, quod anima cognoscat omnia. Et syllogizabant, quod cognoscens omnia, simile est in forma cum principiis omnium: nihil autem est simile cum principiis omnium, nisi quod est ipsa principia prima, vel ex ipsis principiis primis: igitur anima aut erit principia prima, vel ex ipsis principiis primis constans. Haec igitur sunt quae induxerunt Antiquos ad dicendum animam esse principia rerum vel ex ipsis.

2

Et propter paucitatem exercitii in studio sciverunt, quod alia est potentia cognitionis, et alia materiae: quoniam illa quae est intellectus possibilis et cognoscitivae potentiae, proportionatur universali et particulari quibus perficitur secundum actum: potentia autem materiae proportionatur formis secundum esse quibus secundum actum efficitur et perficitur: propter quod in anima non est materia vel intelligentia, sed potentia in aliquo materiae similis, et in aliquo dissimilis. Similiter autem quando Antiqui videbant quod cognitio non existit in anima nisi per assimilationem cognoscentis et cogniti, si vidissent quod haec assimilatio fit per intentiones rerum, et non per essentias earum, eo quod intentio lapidis est in anima, et non ipse lapis, non errassent. Sed nesciverant illud, et posuerunt assimilationem non posse fieri nisi secundum formam esse perficientem et dantem: et ideo in errorem inducti sunt. Sed de omnibus his nobis inferius erit inquirendum. Sed ea quae hic dicta sunt, ad excusationem Antiquorum sunt dicta, ut sciamus quoniam subtiles rationes fuerunt quae eos induxerunt. Sic igitur Empedocles dixit animae assimilationem fieri cum omnibus, quia ex principiis omnium: et ideo terra cognoscit terram, et aether quem aerem esse voluit, cognoscit aethera, et aquam aqua: et quia spiritualior est ignis, ideo dixit hoc manifestum esse, quod anima igne cognoscit ignem: et in efficientibus principiis idem dixit, quoniam concordia cognoscit concordiam, et discordia cognoscit discordiam. Haec igitur est opinio Empedoclis de anima.

3

Eodem autem modo, hoc est, per eamdem rationem Plato in Timaeo animam dixit esse ex elementis, non quidem ex eisdem quae dixit Empedocles, sed ex aliis quae Plato omnium posuit elementa. Habuit enim idem inducens quod habuit Empedocles, quantum ad similitudinem in tellectus intellectus possibilis cum materia, et quantum ad hoc quod est cognitionem fieri per assimilationem cognoscentis et cogniti, et quod non sit cognitio rerum nisi per principia rerum: et ideo dixit cognosci simile simili, et res esse ex eisdem principiis ex quibus sunt cognitae. Et verum in hoc dixit Plato, sicut patet ex praedictis. Sicut autem dixit in Timaeo, ita etiam determinavit in dictis suis de philosophia prima, ubi loquitur de primis rerum principiis. Ibi enim dixit quod ipsum animal quod est forma separata, et est genus continens in se species animalium existens ante hoc, constituitur ex ipsa idea unitatis et prima longitudine et latitudine et altitudine. Et alia quae sunt in alia coordinatione alterius generis, constituuntur simili modo. Et non fuit Platonis intellectus irrisorius, quemadmodum multi crediderunt. In omnibus enim unitas est a forma, et oportet quod in quolibet genere uno fuit una forma prima secundum intentionem quae est genus illud. Et illa forma reduplicata de potentia ad actum, constituit species diversas secundum quod reduplicatur ad diversos actus. Hanc igitur formam quia separatam posuit Plato, vocavit ideam, quod Latine sonat forma, eo quod omnia sequentia format. Separatam autem posuit, eo quod per essentialia sibi non dependet ab aliquo posteriorum. Nullo enim animali existente in specie et individuo, adhuc remanet substantia animata sensibilis, eo quod non trahit essentiam ab eis, sicut jam dictum est. Quia autem idea est substantiae corporeae, ideo prima principia corporum posuit cum idea prima esse principium animalis. Fluit autem punctum ex unitate, et linea ex binario, et superficies ex ternario et corpus ex quaternario. Quoniam si ego accipiam primum indivisibile, in hoc conveniet et punctum et unitas: si autem addidero, dicens primum indivisibile habens positionem in continuo, tunc genero punctum: punctum igitur addit supra unitatis rationem. Quandocumque autem sunt duo in genere uno, quorum unum se habet ex additione ad alterum, illud quod ex additione est, principiatur a simpliciori. Et hac ratione dixit Plato punctum principiari ex unitate. Et hac ratione discreta quantitas est ante continuam. Linea autem oritur a binario: quoniam linea constituitur in esse ex fluxu puncti in continuum: fluxus autem omnis unius et ejusdem indivisibilis necessario est ab uno indivisibili puncto in aliud indivisibile punctum: et sic linea duo indivisibilia puncta habet actu, quorum utrumque oritur ab unitate sicut binarius est perfectus in duabus unitatibus. Haec igitur ratio quare linea orta dicitur a binario. Superficies autem oritur a ternario, quia tria puncta poni secundum actum non possunt in continuo in linea una prima simplici. Dico autem lineam primam simplicem esse rectam lineam, quoniam curva compositionem habet in partibus diversis, et circularis habet compositionem in formis duabus, quae sunt convexum et concavum, sicut in Physicis et in libro de Coelo et Mundo dictum est. Tria ergo puncta posita a tribus unitatibus orta, si secundum actum sint positionem habentia, non continuabit ea linea una simplex quocumque modo protrahatur. Sed primum continuans ea est superficies. Igitur superficiei continuitas primum est in tribus punctis secundum actum positis in continuo. Si autem puncta quatuor ponam, ita quod quartum differentiam ponat a tribus, oportet quod quartum figam in profundum continui: quoniam si ponam in latum, non faciet differentiam ad tertium, et si ponam in longum, non faciet differentiam ad secundum. Si autem positis quatuor punctis nulla superficies una continuabit ea, oportet igitur quod corpus continuet haec quatuor puncta discreta a quatuor unitatibus exorta. Sicut autem dictum est, quod una forma idealis est in omni uno gene re, sicut dixit Plato, et verum dicebat, quod est resolvere omnia genera subalterna ad generalissimum, et illius forma reduplicata per differentias, format et constituit omnia alia inferiora, et contingit generalissima resolvere in ens et unum quae sunt omnium principia. Unum autem nihil dixit addere supra ens secundum rem: et ideo unitatem idealem primam dixit esse omnium principium formale, sed magnitudinem ab unitate per dimensiones fluentem dixit esse principium materiale, eo quod physica materia est illa quae tres habet indeterminatas dimensiones, sicut nos ostendimus in fine primi Physicorum. Hoc igitur modo dixit Plato principium omnium et formale et materiale esse numeros, et supponebat rem cognosci ex principiis suis: cognoscitur ergo ex talibus numeris, qui sunt essentialia rerum principia: et cum anima cognoscat omnia, oportet quod anima sit ex primis numeris, qui sunt essentialia rerum principia.

4

Adhuc autem probabat hoc Plato ex ipsis habitibus perficientibus vires animae: quia intellectus qui conceptio principiorum est, quae sunt rerum simplices quidditates, stat in uno non fluens ex uno in aliud. Scientia autem quae conclusionum est, et effectus est demonstrationis, necessario est duo: quoniam exit ab habitudine extremorum ad medium in conceptione conclusionis: et sic de perfectione ejus sunt duo, quorum unum efficitur ab altero, et est sicut unitas terminata vel sicut punctum fluens in continuum per directum vel discretum: et ideo singulariter stat fluxus ejus in uno, non obliquatus ad aliquid quod sit extra situm ejusdem rectitudinis. Opinio autem est ejus, sicut sit plani numerus, quia numeri plani primi sive superficiei est ternarius: opinio autem cum sit acceptio duplicis, exit quidem ex uno, sed non stat singulariter in uno, sed dilatatur ad timorem contradictorii, cum certa ratione non sit probata conclusio. Sensus autem firmissime corporis est, quoniam acceptivus est corporalis formae: neque hoc facit sensus exterior tantum, sed etiam sensus interiores, qui particularium formis informantur, quae ab individuantibus non sunt separatae. Cum igitur omnis acceptio sive conceptio animae, aut sit universalis, aut particularis: et siquidem universalis, tunc aut simplex, aut complexa: et si est complexa, aut est certe stans in uno, aut dilatata ad formidinem oppositi, et non possunt esse plures, oportet quod omnia quae fiunt in anima sint per haec quatuor. Cum autem omnis cognitio sit per similitudinem cognoscentis et cogniti, sicut diximus, oportet quod ipsa anima similitudinem habeat ad ista quatuor. Cum igitur unitas formae, et binarius, et trinarius, et quaternarius sint ipsae species ideales, quae sunt principia rerum et sunt de numero elementorum primo res elementantium, oportet quod anima sit ratio elementalis istorum numerorum, eo quod omnes res judicantur et cognoscuntur, aut intellectu, aut scientia, aut opinione, aut sensu, sicut dictum est. Isti enim numeri sunt formae primae et species et principia rerum. Et Plato quidem in Timaeo dicit animam esse quasi naturam mediam inter intelligentias et naturam: et sic sit media, oportet quod sit numerus idealis ab intelligentia quidem secundum ordinem naturae productus et ante naturam existens. Haec igitur dicta sint de Platonis opinionibus.

PrevBack to TopNext

On this page

CAPUT II.