Table of Contents
De Anima
Liber 1
Liber I, Tractatus I
CAPUT I. : Et est digressio declarans, quod scientia naturalis est de anima, et quis ejus ordo.
CAPUT II. : De nobilitate et utilitate scientiae de anima.
CAPUT III. : De quaesitis quid sit subjectum hujus scientiae, et de difficultate ipsius.
CAPUT IV. : Quae oportet inquirere ad investigandum propriam animae diffinitionem.
CAPUT V : Quo ordine oportet procedere quaerentem de his quae spectant ad scientiam de anima.
Liber I, Tractatus II
CAPUT I. : De his qui diffiniebant animam per hoc quod ipsa est motivum quoddam.
CAPUT II. : De opinionibus eorum qui animam per cognoscitivum diffiniendam esse dixerunt.
CAPUT V. : De contradictione opinionum in communi, quae diffiniebant animam per motivum suiipsius.
CAPUT VIII. : De improbatione opinionis quae dixit animam esse harmoniam corporis commixti.
CAPUT X. : De improbatione opinionis quae dicit animam esse numerum seipsum moventem.
CAPUT XII. : Utrum cognoscatur simile simili, sicut dixit Empedocles.
Liber 2
Liber II, Tractatus I
CAPUT I. : Quae sit libri intentio, et qualiter diffinitionem animae venari contingit.
CAPUT II. : De universali animae diffinitione, quae dicit quid est anima universaliter.
CAPUT III. : De datae diffinitionis explanatione, et est digressio quaedam.
CAPUT IV. : In quo ex praedictis demonstratur quae anima separabilis est, et quae non.
CAPUT VI. : De diffinitione animae dicente propter quid.
CAPUT VII. : Utrum quaelibet virium animae sit anima, et utrum sit tota in toto.
CAPUT X. : De enumeratione potentiarum principalium quae sunt potentiae animae.
CAPUT XI. : Ex quibus partibus componitur anima, et eadem est ratio animae et figurae.
Liber II, Tractatus II
CAPUT I. : De ordine procedendi, et quot sint et quae potentiae animae vegetabilis.
CAPUT II. : Qualiter anima est viventis corporis causa et principium.
CAPUT III. : De improbatione erroris Empedoclis circa motum et causam nutrimenti.
CAPUT V. : De alimento quod est objectum nutritivae et vegetativae.
CAPUT VI. : De officiis nutritivae et augmentativae.
CAPUT VII. : De officiis virtutis generativae.
CAPUT X. : De duplici motore nutrimenti.
Liber II, Tractatus III
CAPUT I. : In quo genere potentiae sit potentia sensitiva.
CAPUT II. : De distinctionibus potentiae passivae in apprehendendo.
CAPUT III. : De adaptatione dictae distinctionis potentiae ad potentiam sensitivam.
CAPUT IV. : Et est digressio declarans gradus abstractionis et modum.
CAPUT VII. : De visibili quod est color, qualiter secundum actum lucidi movet visum.
CAPUT VIII. : De natura diaphani et qualiter lumen est actus ejus.
CAPUT IX. : De improbatione opinionis Democriti, qui dixit lumen esse defluxum corporis.
CAPUT X. : Et est digressio declarans errorem eorum qui dicunt lumen esse corpus indivisibile.
CAPUT XII. : Et est digressio declarans veram sententiam de luce et de lumine et de natura.
CAPUT XIV. : Qualiter color in lumine videtur, et non sine lumine, et de quantitate visorum.
CAPUT XV. : Quare per vacuum non potest videri, et de visu in speculo.
CAPUT XVI. : De visu lucentium.
CAPUT XVII. : De auditu, et primo de bene sonantibus et male.
CAPUT XVIII. : Qualiter sonus generatur in aere et aqua.
CAPUT XIX. : De echo qui est sonus reflexus.
CAPUT XXI. : De differentiis sonorum quae non fiunt nisi in sono secundum actum facto.
CAPUT XXII. : De voce qualiter fiat.
CAPUT XXIII. : Quare homo non bene odorat, sed bene tangit, et ideo prudens.
CAPUT XXIV. : Qualiter odorum differentiae per analogiam ad differentias saporum accipiuntur.
CAPUT XXV. : Qualiter odor se habet ad olfactum et ad medium, et utrum sit evaporatio fumalis.
CAPUT XXVI. : Qualiter olfactus est in respirantibus, et in non respirantibus.
CAPUT XXVII. : De gustu secundum quod est in medio secundum esse materiale ipsius.
CAPUT XXVIII. : Qualiter saporis differentiae se habent ad gustum, et e converso.
CAPUT XXIX. : De differentiis saporum secundum speciem, et qualiter se habent ad gustum.
CAPUT XXX. : De tactu, utrum sit unus an plures.
CAPUT XXXI. : Quod caro non est organum tactus.
CAPUT XXXII. : Utrum tactus indigeat aliquo medio extrinseco.
CAPUT XXXIII. : Et est digressio dicens intentiones Alexandri, Themistii, Averrois et Avicennae.
CAPUT XXXIV. : De medio tactus, quid sit, et quot modis dicatur.
CAPUT XXXV. : Qualiter se habet tactus ad tangibilia.
Liber II, Tractatus IV
CAPUT I. : Quod omnis sensus est susceptivus specierum sensibilium.
CAPUT II. : Utrum aliquid non habens sensum patiatur a sensibus.
CAPUT III. : In quo est probatio, quod non est sensus praeter quinque per naturam mediorum.
CAPUT IV. : In quo probatur non esse nisi quinque sensus per naturam organorum.
CAPUT V. : In quo probatur, quod nullus deest sensus ab ipsis sensibilibus.
CAPUT VI. : Quod sensatorum omnium non potest esse aliquis sensus a praedictis.
CAPUT VII. : Et est digressio declarans quinque vires animae sensibilis interiores.
CAPUT VIII. : De eo quod sensu communi nos sentimus videre et audire, et secundum alios operari.
CAPUT XII. : Et est digressio declarans qualiter sensus communis est medietas omnium sensuum.
Liber 3
Liber III, Tractatus I
CAPUT I. : Et est digressio declarans libri intentionem, et de imaginatione.
CAPUT II. : Et est digressio declarans ea quae conveniunt ex aestimatione.
CAPUT III. : Et est digressio declarans naturam phantasiae.
CAPUT V. : De improbatione erroris Antiquorum qui dixerunt quod intelligere et sentire sunt idem.
CAPUT VI. : Quod imaginatio vel phantasia, neque sensus sunt, neque opinio cum sensu.
CAPUT VII. : Quare imaginatio vel phantasia, neque sensus sunt, neque opinio cum sensu.
CAPUT IX. : De ratione nominis phantasiae et utilitate ejus.
Liber III, Tractatus II
CAPUT I. : Qui tractatus est qualiter intellectus possibilis est.
CAPUT III. : Et est digressio declarans dubia quae consequuntur ex dictis de intellectu possibili.
CAPUT IV. : Et est digressio declarans opinionem Alexandri et ejus improbationem.
CAPUT V. : Et est digressio declarans opinionem Theophrasti et Themistii, et improbationem ejusdem.
CAPUT VI. : Et est digressio declarans opinionem Avempacis et Abubacher, et improbationem ejusdem.
CAPUT VII. : Et est digressio declarans opinionem Averrois, et improbationem ejusdem.
CAPUT IX. : Et est digressio declarans opinionem Avicebron, et errorem ejusdem.
CAPUT X. : Et est digressio declarans opinionem Platonis et Gregorii Nysseni, et ejus errorem.
CAPUT XI. : Et est digressio declarans opinionem Latinorum, et errorem eorumdem.
CAPUT XII. : Et est digressio declarans veram sententiam de omnibus inductis dubiis Peripateticorum.
CAPUT XIV. : Et est digressio declarans propter quid intellectus est separatus et immixtus.
CAPUT XVI. : Quod unus intellectus est qui distinguit inter sensibile et intelligibile.
CAPUT XVIII. : De natura intellectus agentis, et qualiter anima est composita.
CAPUT XIX. : De comparatione intellectus possibilis et agentis et speculativi.
Liber III, Tractatus III
CAPUT I. : De intellectu indivisibilium diversimode dictorum.
CAPUT IV. : Quod eadem est analogia phantasmatum ad intellectum, quae est sensibilium ad sensitivum.
CAPUT V. : De intellectu mathematicorum et divinorum.
CAPUT VIII. : Et est digressio de solutionem quaestionis Avempacis et Alfarabii in quo erraverunt.
CAPUT X. : Et est digressio declarans quorumdam modernorum solutionem.
CAPUT XII. : Quomodo anima est omnia quodammodo quae sunt.
Liber III, Tractatus IV
CAPUT I. : Quae pars animae sit motiva.
CAPUT II. : Quod vegetativum secundum se et sensitivum secundum se non sunt motiva secundum locum.
CAPUT IV. : De differentiis intellectus practici et speculativi.
CAPUT V. : Qualiter unum specie sunt moventia et plura secundum substantiam.
CAPUT VIII. : Qualiter est motus processivus secundum quod fit a motore immobili secundum locum.
CAPUT IX. : Quid est movens in animalibus perfectis, et quando unum movet aliud, et e converso.
CAPUT X. : Et est digressio declarans suas diversitates secundum Platonicos et Theologos.
Liber III, Tractatus V
CAPUT I. : Quod omne animatum habet vegetabile, sed non necessario habet sensum.
CAPUT III. : Qualiter sit animalis corpus, utrum simplex aut compositum.
CAPUT I.
De his qui diffiniebant animam per hoc quod ipsa est motivum quoddam.Principium autem quaestionis est secundum artem demonstrationis in Posterioribus Analyticis determinatam, quod apponimus in principio ea quae maxime convenire videntur animae secundum seipsam: quia ex his manifestabuntur nobis ea quae sunt posterius, et secundum aliquid convenientia. Animatum autem differt ab inanimato in hoc quod habet animam duo operantem in ipso, quae sunt motus processivus secundum locum, et sensus: vegetativa enim a quibusdam non dicuntur habere animam, sed partem animae, ut in libro de Plantis habebitur. Anima autem rationalis non videtur quibusdam secundum eamdem rationem nomen animae participare cum aliis. Animatum ergo quod perfectam habet animam, et quae vere anima est, differt ab eo quod non est animatum tali anima, in eo quod est motivum secundum locum, et in eo quod est sensitivum. Et haec duo dicta de anima a progenitoribus nostris qui patres nostri in philosophia fuerunt, accepimus.
Dicunt enim quidam et maxime quantum ad communitatem omnis animae. Et primo quantum ad substantialiter inesse omni animae: animam enim dicunt esse id quod movet secundum locum totum corpus et membra, non quidem sicut natura movet ad unum et eodem modo, sed quod movet ad plura et multis modis, sicut vegetativa ad digerere, nutrire, et augere, egerere, et generare: sensibilia autem ad plura quae patent. Et hoc dixerunt qui existimabant quod nihil movet aliud quod ipsum in seipso non moveatur: putabant enim non posse aliquid alii dare dispositionem quam in seipso non habet, hoc est, qua non disponitur. Et ideo putabant id quod non movetur in seipso, non posse movere aliquid alterum: et quia movet anima corpus, arbitrati sunt animam esse aliquid de numero eorum quae mo ventur a seipsis. Et quia eorum moventur, primi nisi causam materialem et corporalem non viderunt, omnino nihil distinguentes de causa efficiente formali et finali, ideo ponebant quod id quod maxime motivum est in corporibus, est anima. Est autem hoc calor et ignis: et ideo Democritus animam dixit esse ignem quemdam aut calorem. Cum enim iste ponat omnium principia esse atomos, quae sunt infinitarum figurarum, sicut diximus in primo libro Peri geneseos, dicit illos atomos constituere animam, quae sunt speciei sive formae rotundae et figurae. Et quia animam dicit esse ignem aut calorem, eo quod vidit calorem naturalem esse instrumentum animae, ideo dicit quod illae atomi quae sunt rotundae, constituunt ignem et calorem et animam. Atomi autem illae sunt sicut descissiones minutissimae quae discurrunt in aere, quae videntur in radiis solis, quae ingrediuntur per portas et fenestras domorum. Harum enim descissionum omne semen Democritus dicit esse elementa omnium rerum naturalium. Idem autem dixit collega Democriti Leucippus: et nos ipsorum rationes posuimus in primo libro Peri geneseos. Inter haec autem illa quae sunt rotundae formae et figurae, dicunt esse animam propter id quod haec figura omnino vel per omnia, ut asserunt, potest penetrare, praecipue quando circumferentia est minima. Cujus sunt duae causae simul junctae. Una quidem, quia id quod secundum punctum tangit, secundum minimum tangit et maxime penetrat. Circumferentia autem sphaerici quocumque vertatur, non nisi secundum punctum tangit, sive tangat planum, sive sphaericum in eo quod est circumferentia. Figurae autem aliae etiam secundum punctum qui est in angulo, et secundum latus possunt tangere, et ideo non semper maxime penetrant. Alia autem causa jungenda isti est, quod linea circularis citius obliquatur quam aliqua linea recta versus eamdem partem protracta, ad quam curvatur circumferentia: et ideo minus resistit penetrationi. Quia igitur videbant animam ubique adesse corpori, ponebant ipsam esse rotundum indivisibile penetrans per totum: et quia rotundum est volubile de se, eo quod non est status alicujus super punctum, cum punctum non sit locus alicujus, sed superficies, et rotundum quocumque volvatur, semper est in uno puncto tantum, et ideo suum non est stare, sed perpetuo moveri, ponebant arbitrantes animam esse rotundum perpetuo movens seipsum, et ideo potens movere omnia reliqua: et hoc dixerunt, sicut diximus, quia arbitrati sunt quod anima est id quod adhibet animalibus motum localem in toto et in membris.
Propter quod dixerunt, quod terminus et distinctio vitae est per respirationem: quoniam positio eorum fuit, sicut veritas est, quod omne animal habet cor vel membrum aliud quod habet in corpore vices cordis: et hoc motu diastoles et systoles exsufflat ex se spiritum vitalem: ex motu autem incenderetur, nisi esset spiritus refrigerans vel interius in corpore existens vel exterius, sicut in respirantibus, tamen spiritum quocumque modo in corpore hominis factum dicebant esse respirationem, animam hujusmodi spiritum esse dicentes. Dicebant enim quod nullum aliud auxilium sit coelesti virtute ad vitam per quam anima infundatur, nisi quod aer qui continet corpora animata, attractus in respiratione conducit secum figuras sphaericas, per quas reprimit eas figuras quae interiora penetrant, ne exeant quae praebent animalibus motum, sic principia per se mota, eo quod nunquam contingit quiescere propter ipsas per seipsas motas, ut dictum est. Dicunt enim quod ingredientibus in animalia hujusmodi figuris in respirando, prohibent illae quae ingrediuntur illas, quae fuerunt disgregari: prohibent autem haec cooperantes, hoc est, opera sua facientes aerem conducentem atomos rotundas et condensantem eas intus, ut undique impleant, et penetrent, et moveant. Dicunt autem unumquodque animal vivere tamdiu, quousque haec potest perficere.
Videtur autem quod id quod invenitur a Pythagoricis dictum de anima, eamdem habeat intelligentiam quoad hoc quod ponunt substantiale esse motivum animae, et quod propter illud habet diffiniri. Et ideo quidam Pythagorici ponentes principia prima esse indivisibilia secundum quantitatem, aliquando dixerant quod anima erat atomi rotundae, sicut et Democritus dicebat. Et hujus causa fuit, quia non poterant videre compositionem aliquam in rebus, nisi eam quae est quantitatis: et cum illam in principia resolvere vellent, putabant quod divisio staret in atomis. Alii autem posteriores Pythagorici subtilius aliquid intelligentes viderunt utrumque: quia idem indivisibile non poterat esse movens et motum: neque poterat esse quin multa moventia unius figurae rotundae haberent quamdam unam materiam communem, quae moveret in omnibus eis: et videbant bene quod hoc movens non fuit figura: et figura est de consequentibus naturam et esse secundum rationem, licet concomitetur secundum tempus: et ideo quasi corrigentes dictum antiquorum patrum suorum, dixerunt quod illud quod est per se movens omnes atomos rotundas, est anima: tamen dixerunt convenientes cum Antiquis, quod prima moventia mota sunt atomi, eo quod continue moventur etiamsi sit tranquillitas nimia. Hujus autem causa physica est, quoniam atomi causantur ex reliquiis vaporum elevatorum dupliciter: quoniam quando elevantur vapores, sunt quaedam minima minus commiscibilia propter terrestreitatem quam alia, et illa evadunt in aerem, quando caeterae partes vaporum continue elevan tur. Similiter autem quando resolvuntur vapores, terrestria magis sicca separantur et manent in aere: et hoc quia habent in se calorem, elevantem a loco ubi elevata sunt, moventur sursum: et per naturam gravis quae est ex terrestreitate, moventur deorsum: et aliquando ex motu ipso calefiunt, et tunc velocius reascendunt sursum: et sic habent motus incertos in aere.
In idem autem feruntur quoad dicti causam omnes illi qui dicunt animam esse aliquid motivum seipsum movens. Omnes enim isti conveniunt in hoc quod motivum esse magis proprium et substantialius animae, et quod omnia alia moveantur propter animam, et animam moveri per seipsam: eo quod supponebant quod nihil movet per se, nisi et ipsum moveatur: sicut nihil calefacit per se, nisi et ipsum sit calidum: et ideo ponebant isti omnia corpora physica esse plena animabus moventibus ea continue. Ratio autem istorum fuit quae posita est in octavo Physicorum. Videbant enim omnia mota et moventia reduci ad unum movens seipsum primum, et putabant quod esset in moventibus, sicut in aliis causis formalibus et efficientibus, quae per se et univoce referuntur ad effectum. In omnibus enim illis eadem est forma in causa et effectu secundum rationem et speciem: et ideo putabant quod motus quem largitur primum movens ei quod movetur, esset per speciem et rationem in forma moventis: et ideo dixerunt primum movens necessario moveri. Hoc autem non est necessarium in his quae per essentiam suam totam movent, quoniam in illa essentia nihil potest esse motum. Et est simile ac si diceremus calorem simplicem esse calefacientem, in ipso nihil esset calidum neque disponeretur per calorem: et hoc illi discutere nesciverunt: videbant autem quod movens seipsum non est nisi animatum, et ideo credebant quod anima esset principium movens seipsum. Et qui primo ponebant numeros inter Pythagoricos, quemad modum fecit Plato, qui dixit prima continua et solida proportionibus numerorum fieri, sicut patet in secunda parte Timaei, dicebant animam esse numerum seipsum moventem. Haec igitur positio Antiquorum verissimam habuit causam dicti sui, licet falsa sit in eo quod dicit, sicut patebit in sequentibus.
Similiter autem et Anaxagoras animam dicit per se et essentialiter esse moventem omne quod movetur, et cum Anaxagora convenit quicumque alius dixit, quod intellectus agens purus et immixtus omne movet quod est in natura. Haec enim positio est Anaxagorae, et est subtilior quam praehabita, licet minus sit certificata per determinationem dictorum Anaxagorae. Non enim dixit Anaxagoras animam penitus idem esse cum intellectu, sicut dixit Democritus. Democritus enim dixit idem omnino et penitus esse animam omnem quod intellectum, eo quod ex eisdem atomis constituitur. Cum enim intellectus sit virtus apprehendens et distinguens verum secundum quod verum est adaequatio rerum et intellectum, dixit Democritus verum esse quidquid videtur et sentitur. Et cum idem objectum sit ejusdem virtutis, erit secundum eum eadem virtus sensus et intellectus. Et ideo laudat Homerum, et verum dicit eum dicere in heroicis, ubi dixit quod Hector sapiens jacet: quoniam, sicut dicit Aristoteles in libro de Problematibus, Hector patiebatur aliquando usque ad sensus amissionem et amentiam: et tunc quia caruit etiam intellectus usu. Et hoc dixit Democritus Homerum ideo dicere, quod sensus et intellectus essent omnino idem. Non enim Democritus utebatur intellectu tanquam potentia quadam quae est circa veritates simplices rerum abstractas a materia et materiae appendiciis, sed omnino idem dicit esse animam et intellectum.
Anaxagoras autem minus certificat de dictis suis quae sit sua intentio. Multoties enim invenitur in dictis suis, quod causam veritatis et motus bene et recte dicit intellectum simplicem, et alibi confundit sensum dictorum suorum, et dicit esse intellectum idem cum anima sensibili: et hoc sequitur ex dicto suo, ubi dicit quod intellectus est in omnibus animalibus magnis et parvis et honorabilibus, quae discernunt honestum, et in honorabilibus quae de honesto in moribus nihil discernunt. Et ratio fuit Anaxagorae, quia vidit omnem multitudinem quae est sub specie una, exire ex una natura generis: et ideo posuit omne movens per scientiam et cognitionem exire ab uno movente primo per intellectum, et non esse differentiam nisi tantum secundum esse quod habet in hoc et in illo: et ideo dicebat sensum in substantia idem esse cum intellectu, sed per esse differentem, et esse causam causa adumbrationis ejus. Et peccabat iste, quia licet una natura prima sit ex qua exit, tamen sunt differentiae huic naturae advenientes, et alias essentias constituentes: quia nos videmus quod intellectus qui denominatur a prudentia, et informatur virtutibus intellectualibus, non videtur omnibus animalibus inesse: et licet natura intellectualis participetur ab hominibus, tamen virtus intellectiva ad actum relata, non aequaliter ab omnibus participatur: quia videmus unum multo magis esse dispositum ad intelligendum quam alium.
On this page