Table of Contents
De Anima
Liber 1
Liber I, Tractatus I
CAPUT I. : Et est digressio declarans, quod scientia naturalis est de anima, et quis ejus ordo.
CAPUT II. : De nobilitate et utilitate scientiae de anima.
CAPUT III. : De quaesitis quid sit subjectum hujus scientiae, et de difficultate ipsius.
CAPUT IV. : Quae oportet inquirere ad investigandum propriam animae diffinitionem.
CAPUT V : Quo ordine oportet procedere quaerentem de his quae spectant ad scientiam de anima.
Liber I, Tractatus II
CAPUT I. : De his qui diffiniebant animam per hoc quod ipsa est motivum quoddam.
CAPUT II. : De opinionibus eorum qui animam per cognoscitivum diffiniendam esse dixerunt.
CAPUT V. : De contradictione opinionum in communi, quae diffiniebant animam per motivum suiipsius.
CAPUT VIII. : De improbatione opinionis quae dixit animam esse harmoniam corporis commixti.
CAPUT X. : De improbatione opinionis quae dicit animam esse numerum seipsum moventem.
CAPUT XII. : Utrum cognoscatur simile simili, sicut dixit Empedocles.
Liber 2
Liber II, Tractatus I
CAPUT I. : Quae sit libri intentio, et qualiter diffinitionem animae venari contingit.
CAPUT II. : De universali animae diffinitione, quae dicit quid est anima universaliter.
CAPUT III. : De datae diffinitionis explanatione, et est digressio quaedam.
CAPUT IV. : In quo ex praedictis demonstratur quae anima separabilis est, et quae non.
CAPUT VI. : De diffinitione animae dicente propter quid.
CAPUT VII. : Utrum quaelibet virium animae sit anima, et utrum sit tota in toto.
CAPUT X. : De enumeratione potentiarum principalium quae sunt potentiae animae.
CAPUT XI. : Ex quibus partibus componitur anima, et eadem est ratio animae et figurae.
Liber II, Tractatus II
CAPUT I. : De ordine procedendi, et quot sint et quae potentiae animae vegetabilis.
CAPUT II. : Qualiter anima est viventis corporis causa et principium.
CAPUT III. : De improbatione erroris Empedoclis circa motum et causam nutrimenti.
CAPUT V. : De alimento quod est objectum nutritivae et vegetativae.
CAPUT VI. : De officiis nutritivae et augmentativae.
CAPUT VII. : De officiis virtutis generativae.
CAPUT X. : De duplici motore nutrimenti.
Liber II, Tractatus III
CAPUT I. : In quo genere potentiae sit potentia sensitiva.
CAPUT II. : De distinctionibus potentiae passivae in apprehendendo.
CAPUT III. : De adaptatione dictae distinctionis potentiae ad potentiam sensitivam.
CAPUT IV. : Et est digressio declarans gradus abstractionis et modum.
CAPUT VII. : De visibili quod est color, qualiter secundum actum lucidi movet visum.
CAPUT VIII. : De natura diaphani et qualiter lumen est actus ejus.
CAPUT IX. : De improbatione opinionis Democriti, qui dixit lumen esse defluxum corporis.
CAPUT X. : Et est digressio declarans errorem eorum qui dicunt lumen esse corpus indivisibile.
CAPUT XII. : Et est digressio declarans veram sententiam de luce et de lumine et de natura.
CAPUT XIV. : Qualiter color in lumine videtur, et non sine lumine, et de quantitate visorum.
CAPUT XV. : Quare per vacuum non potest videri, et de visu in speculo.
CAPUT XVI. : De visu lucentium.
CAPUT XVII. : De auditu, et primo de bene sonantibus et male.
CAPUT XVIII. : Qualiter sonus generatur in aere et aqua.
CAPUT XIX. : De echo qui est sonus reflexus.
CAPUT XXI. : De differentiis sonorum quae non fiunt nisi in sono secundum actum facto.
CAPUT XXII. : De voce qualiter fiat.
CAPUT XXIII. : Quare homo non bene odorat, sed bene tangit, et ideo prudens.
CAPUT XXIV. : Qualiter odorum differentiae per analogiam ad differentias saporum accipiuntur.
CAPUT XXV. : Qualiter odor se habet ad olfactum et ad medium, et utrum sit evaporatio fumalis.
CAPUT XXVI. : Qualiter olfactus est in respirantibus, et in non respirantibus.
CAPUT XXVII. : De gustu secundum quod est in medio secundum esse materiale ipsius.
CAPUT XXVIII. : Qualiter saporis differentiae se habent ad gustum, et e converso.
CAPUT XXIX. : De differentiis saporum secundum speciem, et qualiter se habent ad gustum.
CAPUT XXX. : De tactu, utrum sit unus an plures.
CAPUT XXXI. : Quod caro non est organum tactus.
CAPUT XXXII. : Utrum tactus indigeat aliquo medio extrinseco.
CAPUT XXXIII. : Et est digressio dicens intentiones Alexandri, Themistii, Averrois et Avicennae.
CAPUT XXXIV. : De medio tactus, quid sit, et quot modis dicatur.
CAPUT XXXV. : Qualiter se habet tactus ad tangibilia.
Liber II, Tractatus IV
CAPUT I. : Quod omnis sensus est susceptivus specierum sensibilium.
CAPUT II. : Utrum aliquid non habens sensum patiatur a sensibus.
CAPUT III. : In quo est probatio, quod non est sensus praeter quinque per naturam mediorum.
CAPUT IV. : In quo probatur non esse nisi quinque sensus per naturam organorum.
CAPUT V. : In quo probatur, quod nullus deest sensus ab ipsis sensibilibus.
CAPUT VI. : Quod sensatorum omnium non potest esse aliquis sensus a praedictis.
CAPUT VII. : Et est digressio declarans quinque vires animae sensibilis interiores.
CAPUT VIII. : De eo quod sensu communi nos sentimus videre et audire, et secundum alios operari.
CAPUT XII. : Et est digressio declarans qualiter sensus communis est medietas omnium sensuum.
Liber 3
Liber III, Tractatus I
CAPUT I. : Et est digressio declarans libri intentionem, et de imaginatione.
CAPUT II. : Et est digressio declarans ea quae conveniunt ex aestimatione.
CAPUT III. : Et est digressio declarans naturam phantasiae.
CAPUT V. : De improbatione erroris Antiquorum qui dixerunt quod intelligere et sentire sunt idem.
CAPUT VI. : Quod imaginatio vel phantasia, neque sensus sunt, neque opinio cum sensu.
CAPUT VII. : Quare imaginatio vel phantasia, neque sensus sunt, neque opinio cum sensu.
CAPUT IX. : De ratione nominis phantasiae et utilitate ejus.
Liber III, Tractatus II
CAPUT I. : Qui tractatus est qualiter intellectus possibilis est.
CAPUT III. : Et est digressio declarans dubia quae consequuntur ex dictis de intellectu possibili.
CAPUT IV. : Et est digressio declarans opinionem Alexandri et ejus improbationem.
CAPUT V. : Et est digressio declarans opinionem Theophrasti et Themistii, et improbationem ejusdem.
CAPUT VI. : Et est digressio declarans opinionem Avempacis et Abubacher, et improbationem ejusdem.
CAPUT VII. : Et est digressio declarans opinionem Averrois, et improbationem ejusdem.
CAPUT IX. : Et est digressio declarans opinionem Avicebron, et errorem ejusdem.
CAPUT X. : Et est digressio declarans opinionem Platonis et Gregorii Nysseni, et ejus errorem.
CAPUT XI. : Et est digressio declarans opinionem Latinorum, et errorem eorumdem.
CAPUT XII. : Et est digressio declarans veram sententiam de omnibus inductis dubiis Peripateticorum.
CAPUT XIV. : Et est digressio declarans propter quid intellectus est separatus et immixtus.
CAPUT XVI. : Quod unus intellectus est qui distinguit inter sensibile et intelligibile.
CAPUT XVIII. : De natura intellectus agentis, et qualiter anima est composita.
CAPUT XIX. : De comparatione intellectus possibilis et agentis et speculativi.
Liber III, Tractatus III
CAPUT I. : De intellectu indivisibilium diversimode dictorum.
CAPUT IV. : Quod eadem est analogia phantasmatum ad intellectum, quae est sensibilium ad sensitivum.
CAPUT V. : De intellectu mathematicorum et divinorum.
CAPUT VIII. : Et est digressio de solutionem quaestionis Avempacis et Alfarabii in quo erraverunt.
CAPUT X. : Et est digressio declarans quorumdam modernorum solutionem.
CAPUT XII. : Quomodo anima est omnia quodammodo quae sunt.
Liber III, Tractatus IV
CAPUT I. : Quae pars animae sit motiva.
CAPUT II. : Quod vegetativum secundum se et sensitivum secundum se non sunt motiva secundum locum.
CAPUT IV. : De differentiis intellectus practici et speculativi.
CAPUT V. : Qualiter unum specie sunt moventia et plura secundum substantiam.
CAPUT VIII. : Qualiter est motus processivus secundum quod fit a motore immobili secundum locum.
CAPUT IX. : Quid est movens in animalibus perfectis, et quando unum movet aliud, et e converso.
CAPUT X. : Et est digressio declarans suas diversitates secundum Platonicos et Theologos.
Liber III, Tractatus V
CAPUT I. : Quod omne animatum habet vegetabile, sed non necessario habet sensum.
CAPUT III. : Qualiter sit animalis corpus, utrum simplex aut compositum.
CAPUT V.
De contradictione opinionum in communi, quae diffiniebant animam per motivum suiipsius.In contradicendo autem istis opinionibus, quoniam in veritate in multis errant, primum considerandum est de motu quo dicunt animam esse diffiniendam, et non objiciamus contra hoc quod ipsa dicitur esse motiva, sed contra hoc quod ipsa dicitur moveri a seipsa, et hoc esse substantiale et intrans diffinitionem ejus. Hoc autem con siderandum ideo est, quia magis animae videtur repugnare quam alia duo: quoniam non tantum fortassis falsum est moveri inesse sibi, sicut substantiale inest ei de cujus est substantia, sed unum etiam impossibilium est, quod ipsa per se moveatur, sicut mobile de cujus essentia non est motus. Si enim de essentia sua esset motus, ipsa in esse non salvaretur neque constitueretur, nisi per motum, sicut ventus secundum diffinitionem qua diffinitur, quod ventus est aer motus a quo si auferatur intellectus motus, jam non esset ventus: et sicut procella diffinitur, quod procella est aqua mota: tunc enim si intelligatur auferri ab aqua motus, jam non erit procella. Similiter igitur si anima diffinitur per motum, intellecto quod motus auferatur ab anima, non erit jam anima: sed hoc est irrisorium: igitur impossibile est animam diffiniri per motum. Amplius motus est actus imperfectus et imperfecti, sicut in Physicis probatum est: erit igitur hoc maxime imperfectum, in quo motus jam non est solum ut in subjecto, sed etiam intrat in essentiam ipsius, sicut diffiniens intrat in essentiam diffiniti: esset igitur anima imperfectissima inter omnes res, si motus esset diffinitivum ejus. His igitur rationibus probatur animam non debere diffiniri per motum. Quod autem dicunt necessarium esse omne movens per se moveri, nos in VIII Physicorum ostendimus non esse necessarium: quia in quolibet ordine rerum primum movens non movetur: et ita etiam in motibus animalium in quibus invenitur movens motum et invenitur motum tantum, ac perinde necessarium est in ordine inveniri id quod est movens tantum. Motum enim movens est cor: et motum tantum forte manus, aut pes. Nullum autem corporum aut pars corporis potest esse movens tantum, ut in Physicis probatum est: ergo non corporeum est id quod est movens tantum: et haec est anima. Non igitur inest ei motus sicut subjecto, quoniam id cui inest motus sicut subjecto, id movetur.
Volumus autem ostendere, quod impossibile est animam moveri. Omne enim quod movetur, altero duorum modorum motus movetur, vel utroque: aut enim movetur secundum seipsum et per se, aut secundum alterum. Secundum autem alterum dicimus moveri adhuc dupliciter. Aliquid enim dicitur moveri alterius motu, eo quod inest illi quod movetur, sicut contentum in continente, sicut nauta navis motu movetur: aut inest ei sicut pars est in toto, sicut manus movetur motu totius corporis: et utrumque istorum separatum ab eo cui inest, potest moveri per se. Quod autem nauta in navi non moveatur proprio motu et per se, manifestum est: quia nauta cum sit homo, non habet motum convenientem sibi per se, nisi motum pedum qui est ambulatio. Hoc autem quando est in navi et movetur motu navis, non utitur, sed potius navigatione. Non ergo tunc movetur per se. Secundum autem alterum etiam dicitur moveri, quod movetur motu alterius, et cum separatur ab eo, nullo modo potest moveri, sicut movetur albedo et scientia Socratis moto Socrate, licet secundum se nunquam moveri possit.
Cum autem sic dupliciter dicat aliquid moveri per se et per accidens, nunc non intendimus inquirere si anima movetur per accidens, sed potius si movetur per seipsam, et si participat motum sicut intrantem diffinitionem suam: et jam probavimus animam non participare motum sicut diffinitum participat sua diffinientia. Restat ergo ut probemus animam non per se moveri. Cum autem quatuor sint motus species, si secundum generales terminos numerentur, licet tres tantum sint secundum genera, sicut ostendimus in V Physicorum, hoc est, loci mutatio, et alteratio, et augmentum, et diminutio, oportet concedere quod si anima movetur, quod ipsa aut secundum unam istarum specierum motus movetur, aut secundum plures eorum, aut secundum omnes. Si igitur non movetur anima secundum accidens, tunc oportet quod naturaliter sit mobilis, et ut naturaliter insit ei motus: ergo et locus convenit ei per se, quia omnes isti motus sunt in loco secundum aliquem modum: et hoc planum est de loci mutatione recta, quia illa de loco ad locum est. Similiter autem planum est de augmento et decremento: quia ibi incrementum fit in locum majorem, et decrementum in locum minorem. De alteratione etiam physica palam est, quoniam illa non fit nisi qualitatibus activis et passivis transmutantibus corpora physica. Qualitates activae et passivae dissolvunt vel constringunt partes materiae quas movent: et haec dissolutio et constrictio non fit sine motu locali partium, quae ad invicem accedunt in locum minorum, quando constringuntur, et recedunt ab invicem in locum majorem, quando dissolvuntur. Anima igitur erit in loco circumscripta, ita quod principium, medium, et finem est ei assignare in loco: ergo ipsa erit corpus: et ex hoc sequitur quod non sit primum movens, quoniam omne corpus est motum ab alio distincto ab eo per essentiam tantum, vel distincto ab eo per essentiam et locum, ut probatum est in octavo Physicorum, et in septimo. Sequitur autem etiam quod ipsa non sit cognoscitiva omnium: quoniam jam probavimus superius, quod potentia determinata corporeitate non potest fieri omnia. Sequitur etiam quod ipsa non sit incorporeum, sicut per se patet. Et sic ex illa sola positione omnia quae animam diffiniunt, sunt destructa. Quare autem quilibet istorum motuum sit per se et per accidens, in V Physicorum a nobis est ostensum.
Si autem, sicut dicunt, movere seipsam est substantia animae, sicut diffiniens est substantia diffiniti: tunc oportet quod non insit secundum accidens, ut dicimus album vel tricubitum moveri: haec enim moventur secundum accidens, ut diximus, ex eo quod insunt ei quod per se movetur, quod est corpus. Et ideo non sequitur quod albedo vel mensura tricubiti per se sit in loco. Sed hoc sequitur de anima quae secundum naturam et substantiam ponitur participare motum: non enim potest dici quod circulariter movetur, quoniam hoc modo anima animalium non movet corpus, nec talis motus manifestatur in ipsa.
Amplius omne quod movetur aliquo motu, quocumque sit illud, moveri etiam potest motu secundum locum. Quaeramus ergo de anima, quoniam si ipsa movetur naturaliter, tunc etiam movetur violenter, et e converso si movetur violenter, tunc etiam movetur naturaliter. Eodem autem modo se habet de quiete. In quemcumque enim locum movetur naturaliter, in eodem quiescit naturaliter. Et ad quemcumque locum movetur violenter, in eodem quiescit violenter, sicut monstratum est in V Physicorum, et Coelo et Mundo. In quibus autem locis anima habeat motus naturales et naturales quietes, et in quibus habeat motus violentos et quietes violentas, non erit facile assignare, etiam si licentiam habeat fingendi, quia neque simile aliquid poterit invenire. Amplius ex quo locales habet motus omne quod physice quocumque motu per se movetur, et ea sunt ejusdem naturae, quorum motus est ad locum unum eumdem, si detur anima sursum moveri, ipsa erit ignis, vel igneae naturae. Si vero detur deorsum moveri, ipsa erit terra, vel terreae naturae: quoniam isti motus sunt istorum corporum. Eodem autem modo sequitur, quod aliquid sit de na tura mediorum elementorum, si dicatur ad loca mediorum elementorum moveri per naturam. Quoniam autem omne quod est primum movens seipsum, movet se secundum motum localem, ut in Physicis determinavimus: et anima est primum movens seipsum in suo ordine, oportet quod anima moveat seipsam loci mutatione.
Quoniam autem etiam dicitur movere corpus, rationale est quod moveat ipsum corpus speciebus motum, quibus et ipsa movetur quando movet seipsam. Si autem et hoc concedatur, tunc e converso verum erit dicere, quod anima movetur motibus quibus movetur corpus: et ex hoc sequitur quod anima movetur in corpus, sicut in locum, et non sicut in id cujus est ipsa perfectio. Cum igitur corpus moveatur de loco ad locum, oportet quod animae transitus et motus sit de corpore ad corpus sicut de loco ad locum quoad vegetabile et sensitivum et rationale, aut ad minus secundum partes illas transferatur quae dicuntur movere seipsas. Si ergo sit transitus de loco ad locum, etiam potest redire quando vult ad locum unde exivit primo: ergo potest iterum ingredi corpus quod mortuum fuit ex hoc quod exivit ab eo anima: et sequitur ex hoc quod eadem corpora saepe resurgunt, et saepe moriuntur, quod est absurdum.
Si autem dicant, quod secundum accidens movetur de corpore in corpus, sicut dixit Plato, quando dixit a comparibus stellis deprimi animas in haec corpora: quando autem de corpore ad corpus veniunt in secunda et tertia, et sic deinceps transcorporationem, tunc depelluntur violentia mali meriti quod gesserunt in corpore, sicut aliquando depellitur animal motu impulsionis volenter: tunc sequitur quod non naturaliter insit ei motus et sic per motum diffiniri non debuit. Cui enim naturaliter inest motus sicut diffiniens ipsum, oportet secundum hunc motum non ab alio aut secundum accidens moveri, sed per seipsum: sicut neque dicimus quod id quod est per se bonum et propter se appetibile secundum eamdem bonitatem et appetitum, sit propter aliud bonum aut ex alia causa appetibile, quae sit sibi extrinseca.
Si autem concedatur anima ab extrinseco moveri aliquo, hoc non erit sicut motus impulsionis violentus, sed sicut dicimus eam moveri a sensibilibus, secundum quod objecta sunt moventia et sensus patientes, quia sentiunt intus suscipiendo speciem sensibilem. De hoc autem motu nos in secundo hujus scientiae libro determinabimus. Amplius autem si movet anima seipsam naturaliter et substantialiter, tunc utique movetur a seipsa: omnis autem motus facit distare mobile ab aliqua natura alicujus generis in quo est motus, secundum quod convenit secundum generis diversitatem: aut enim facit distare ab ubi, aut a forma, aut a quantitate. Si igitur animae motus est in substantia ejus, ut dicit adversarius, anima per motum illum distabit a substantia ipsius in qua est, et per quam inest ei motus secundum ipsam animam: hoc enim absque dubio sequitur, nisi dicatur ei motus secundum accidens inesse: hoc autem non ponitur, sed potius quod motus sit secundum substantiam ipsius. Motus autem essentialiter est distantia ejus quod movetur: quia cum motus sit endelechia existentis in potentia secundum quod est in potentia, oportet quod omne quod movetur, distet ab eo in quod movetur: ergo si motus inest animae ut substantia ipsius, oportet quod anima substantialiter distet ab aliquo substantiali suo: et hoc non est verum, cum ipsa sit actus corporis. Haec autem omnia sequuntur, nisi dicatur animam movere seipsam secundum accidens: tamen etsi hoc concedatur, adhuc non sequitur quod ipsa per accidens sit in loco sicut alia per accidens sunt in loco: quia ipsa non est pars alicujus quod per se est in loco, per quam partem et partes ejus illud referatur ad locum alias totum. Est enim pars animati essentialis, et non quantitativa. Cum dicitur quod pars per accidens est in loco, intelligitur de illa parte quae per se potest esse in loco. Cum autem dicitur quod albedo per accidens est in loco, quia album corpus per se est in loco, est albedo forma situalis in albo et quantitativa, quorum est locus per accidens. Anima autem non determinatur quantitate per accidens: ideo etiam neque hoc modo est in loco, sed est in loco quia extra locum corporis sui non invenitur: et haec autem vocatur a quibusdam diffiniri in loco, et hoc modo per accidens potest dici esse in loco. Haec igitur sunt quae probant animam non moveri localiter, vel alio motu secundum se. Sed dicet forte aliquis quod si non est in loco per se, neque per accidens proprie loquendo: tunc forte videtur etiam non debere moveri per accidens secundum locum, praecipue cum ea quae movent immobilia existentia, non moveantur per se neque per accidens, ut probatum est in VIII Physicorum et in Coelo et Mundo. Sed sciendum quod ipsa movetur per accidens motu corporis, quia moventibus nobis moventur et omnia quae in nobis sunt: et ideo corpore translato, necessarium est eam transferri. Neque est simile de motoribus sphaerarum et animabus animalium: quia sphaera manet super idem centrum, et motor quia non est actus alicujus partis sphaerae, non movetur secundum locum neque est in loco: sed corpora animalium transeunt de loco ad locum: et ideo animae diffinitive in loco corporum existentes, motu corporum moventur per accidens de loco ad locum.
On this page