Table of Contents
De Anima
Liber 1
Liber I, Tractatus I
CAPUT I. : Et est digressio declarans, quod scientia naturalis est de anima, et quis ejus ordo.
CAPUT II. : De nobilitate et utilitate scientiae de anima.
CAPUT III. : De quaesitis quid sit subjectum hujus scientiae, et de difficultate ipsius.
CAPUT IV. : Quae oportet inquirere ad investigandum propriam animae diffinitionem.
CAPUT V : Quo ordine oportet procedere quaerentem de his quae spectant ad scientiam de anima.
Liber I, Tractatus II
CAPUT I. : De his qui diffiniebant animam per hoc quod ipsa est motivum quoddam.
CAPUT II. : De opinionibus eorum qui animam per cognoscitivum diffiniendam esse dixerunt.
CAPUT V. : De contradictione opinionum in communi, quae diffiniebant animam per motivum suiipsius.
CAPUT VIII. : De improbatione opinionis quae dixit animam esse harmoniam corporis commixti.
CAPUT X. : De improbatione opinionis quae dicit animam esse numerum seipsum moventem.
CAPUT XII. : Utrum cognoscatur simile simili, sicut dixit Empedocles.
Liber 2
Liber II, Tractatus I
CAPUT I. : Quae sit libri intentio, et qualiter diffinitionem animae venari contingit.
CAPUT II. : De universali animae diffinitione, quae dicit quid est anima universaliter.
CAPUT III. : De datae diffinitionis explanatione, et est digressio quaedam.
CAPUT IV. : In quo ex praedictis demonstratur quae anima separabilis est, et quae non.
CAPUT VI. : De diffinitione animae dicente propter quid.
CAPUT VII. : Utrum quaelibet virium animae sit anima, et utrum sit tota in toto.
CAPUT X. : De enumeratione potentiarum principalium quae sunt potentiae animae.
CAPUT XI. : Ex quibus partibus componitur anima, et eadem est ratio animae et figurae.
Liber II, Tractatus II
CAPUT I. : De ordine procedendi, et quot sint et quae potentiae animae vegetabilis.
CAPUT II. : Qualiter anima est viventis corporis causa et principium.
CAPUT III. : De improbatione erroris Empedoclis circa motum et causam nutrimenti.
CAPUT V. : De alimento quod est objectum nutritivae et vegetativae.
CAPUT VI. : De officiis nutritivae et augmentativae.
CAPUT VII. : De officiis virtutis generativae.
CAPUT X. : De duplici motore nutrimenti.
Liber II, Tractatus III
CAPUT I. : In quo genere potentiae sit potentia sensitiva.
CAPUT II. : De distinctionibus potentiae passivae in apprehendendo.
CAPUT III. : De adaptatione dictae distinctionis potentiae ad potentiam sensitivam.
CAPUT IV. : Et est digressio declarans gradus abstractionis et modum.
CAPUT VII. : De visibili quod est color, qualiter secundum actum lucidi movet visum.
CAPUT VIII. : De natura diaphani et qualiter lumen est actus ejus.
CAPUT IX. : De improbatione opinionis Democriti, qui dixit lumen esse defluxum corporis.
CAPUT X. : Et est digressio declarans errorem eorum qui dicunt lumen esse corpus indivisibile.
CAPUT XII. : Et est digressio declarans veram sententiam de luce et de lumine et de natura.
CAPUT XIV. : Qualiter color in lumine videtur, et non sine lumine, et de quantitate visorum.
CAPUT XV. : Quare per vacuum non potest videri, et de visu in speculo.
CAPUT XVI. : De visu lucentium.
CAPUT XVII. : De auditu, et primo de bene sonantibus et male.
CAPUT XVIII. : Qualiter sonus generatur in aere et aqua.
CAPUT XIX. : De echo qui est sonus reflexus.
CAPUT XXI. : De differentiis sonorum quae non fiunt nisi in sono secundum actum facto.
CAPUT XXII. : De voce qualiter fiat.
CAPUT XXIII. : Quare homo non bene odorat, sed bene tangit, et ideo prudens.
CAPUT XXIV. : Qualiter odorum differentiae per analogiam ad differentias saporum accipiuntur.
CAPUT XXV. : Qualiter odor se habet ad olfactum et ad medium, et utrum sit evaporatio fumalis.
CAPUT XXVI. : Qualiter olfactus est in respirantibus, et in non respirantibus.
CAPUT XXVII. : De gustu secundum quod est in medio secundum esse materiale ipsius.
CAPUT XXVIII. : Qualiter saporis differentiae se habent ad gustum, et e converso.
CAPUT XXIX. : De differentiis saporum secundum speciem, et qualiter se habent ad gustum.
CAPUT XXX. : De tactu, utrum sit unus an plures.
CAPUT XXXI. : Quod caro non est organum tactus.
CAPUT XXXII. : Utrum tactus indigeat aliquo medio extrinseco.
CAPUT XXXIII. : Et est digressio dicens intentiones Alexandri, Themistii, Averrois et Avicennae.
CAPUT XXXIV. : De medio tactus, quid sit, et quot modis dicatur.
CAPUT XXXV. : Qualiter se habet tactus ad tangibilia.
Liber II, Tractatus IV
CAPUT I. : Quod omnis sensus est susceptivus specierum sensibilium.
CAPUT II. : Utrum aliquid non habens sensum patiatur a sensibus.
CAPUT III. : In quo est probatio, quod non est sensus praeter quinque per naturam mediorum.
CAPUT IV. : In quo probatur non esse nisi quinque sensus per naturam organorum.
CAPUT V. : In quo probatur, quod nullus deest sensus ab ipsis sensibilibus.
CAPUT VI. : Quod sensatorum omnium non potest esse aliquis sensus a praedictis.
CAPUT VII. : Et est digressio declarans quinque vires animae sensibilis interiores.
CAPUT VIII. : De eo quod sensu communi nos sentimus videre et audire, et secundum alios operari.
CAPUT XII. : Et est digressio declarans qualiter sensus communis est medietas omnium sensuum.
Liber 3
Liber III, Tractatus I
CAPUT I. : Et est digressio declarans libri intentionem, et de imaginatione.
CAPUT II. : Et est digressio declarans ea quae conveniunt ex aestimatione.
CAPUT III. : Et est digressio declarans naturam phantasiae.
CAPUT V. : De improbatione erroris Antiquorum qui dixerunt quod intelligere et sentire sunt idem.
CAPUT VI. : Quod imaginatio vel phantasia, neque sensus sunt, neque opinio cum sensu.
CAPUT VII. : Quare imaginatio vel phantasia, neque sensus sunt, neque opinio cum sensu.
CAPUT IX. : De ratione nominis phantasiae et utilitate ejus.
Liber III, Tractatus II
CAPUT I. : Qui tractatus est qualiter intellectus possibilis est.
CAPUT III. : Et est digressio declarans dubia quae consequuntur ex dictis de intellectu possibili.
CAPUT IV. : Et est digressio declarans opinionem Alexandri et ejus improbationem.
CAPUT V. : Et est digressio declarans opinionem Theophrasti et Themistii, et improbationem ejusdem.
CAPUT VI. : Et est digressio declarans opinionem Avempacis et Abubacher, et improbationem ejusdem.
CAPUT VII. : Et est digressio declarans opinionem Averrois, et improbationem ejusdem.
CAPUT IX. : Et est digressio declarans opinionem Avicebron, et errorem ejusdem.
CAPUT X. : Et est digressio declarans opinionem Platonis et Gregorii Nysseni, et ejus errorem.
CAPUT XI. : Et est digressio declarans opinionem Latinorum, et errorem eorumdem.
CAPUT XII. : Et est digressio declarans veram sententiam de omnibus inductis dubiis Peripateticorum.
CAPUT XIV. : Et est digressio declarans propter quid intellectus est separatus et immixtus.
CAPUT XVI. : Quod unus intellectus est qui distinguit inter sensibile et intelligibile.
CAPUT XVIII. : De natura intellectus agentis, et qualiter anima est composita.
CAPUT XIX. : De comparatione intellectus possibilis et agentis et speculativi.
Liber III, Tractatus III
CAPUT I. : De intellectu indivisibilium diversimode dictorum.
CAPUT IV. : Quod eadem est analogia phantasmatum ad intellectum, quae est sensibilium ad sensitivum.
CAPUT V. : De intellectu mathematicorum et divinorum.
CAPUT VIII. : Et est digressio de solutionem quaestionis Avempacis et Alfarabii in quo erraverunt.
CAPUT X. : Et est digressio declarans quorumdam modernorum solutionem.
CAPUT XII. : Quomodo anima est omnia quodammodo quae sunt.
Liber III, Tractatus IV
CAPUT I. : Quae pars animae sit motiva.
CAPUT II. : Quod vegetativum secundum se et sensitivum secundum se non sunt motiva secundum locum.
CAPUT IV. : De differentiis intellectus practici et speculativi.
CAPUT V. : Qualiter unum specie sunt moventia et plura secundum substantiam.
CAPUT VIII. : Qualiter est motus processivus secundum quod fit a motore immobili secundum locum.
CAPUT IX. : Quid est movens in animalibus perfectis, et quando unum movet aliud, et e converso.
CAPUT X. : Et est digressio declarans suas diversitates secundum Platonicos et Theologos.
Liber III, Tractatus V
CAPUT I. : Quod omne animatum habet vegetabile, sed non necessario habet sensum.
CAPUT III. : Qualiter sit animalis corpus, utrum simplex aut compositum.
CAPUT VI.
Sunt autem qui ea quae dicta sunt, calumniantur dicentes, quod non est necessarium quod si aliquid movet motum, quod moveat eo motu quo ipsum movetur. Illud enim quod movetur localiter, potest movere alterando, sicut sol accedens et recedens: et id quod movetur secundum alterationem, potest movere motu locali, sicut phantasia et concupiscentia alteratione delectabili vel tristabili movente alias motu processivo, et illud est in aliis multis. Similiter autem dicunt quidam, quod non sunt tantum quatuor genera motus, secundum quae aliquid movetur, sed multo plura: et ideo dicunt nos forte non sufficienter probasse, quod non movetur anima cum moveat. Sed ad omnia haec solvenda sufficiens habetur doctrina ex libro Physicorum ultimo: quoniam in ordine illo quo distinguuntur movens tantum, et movens et motum, et motum tantum, necessarium est quod illud quod est movens motum, moveat eo motu quo ipsum movetur: et haec fuit positio eorum qui dixerunt animam movere motam: et hoc apparet ex rationibus eorum. In Phaedro enim ponuntur rationes istae, quod movens per se non movet nisi secundum substantiam suam: est autem anima movens per se: movet igitur secundum substantiam suam: sed de cujus substantia est motus, illud movetur: ergo movens per se movetur: non autem movetur ab alio cum sit movens per se: oportet igitur quod moveat seipsum. Adhuc nihil dat alii quod non habet, sed dat quod habet: dat autem movens motum ei quod movetur: ergo habet motum in seipso: et cui inest motus, illud movetur: movetur ergo omne movens per seipsum. Adhuc omnis forma quae est in alio ab alio, prius est in alio per se quod est causa quare forma illa existat in alio, sicut calidum quod est in frigido ab alio, oportet quod prius sit in igne qui est causa caloris in frigido. Similiter motus est in corpore, sicut in recipiente formam motus ab alio. Oportet igitur quod sit in alio prius sicut in causa: haec autem est anima: ergo animae inest motus: cui autem inest motus, illud movetur: ergo anima movetur in eo quod movet, et motu quo movet. Adhuc omnis causa motus quae est inter primum movens et ultimum motum, movet mota: anima est talis causa motus: ergo movet mota. Adhuc motus est actus moventis et actus mobilis: ergo sicut motum est subjectum ejus et movetur: ita et movens est subjectum ejus et movetur. Adhuc autem quidquid ex harmonicis movet numeris, componitur ex motore et mobili: anima autem movet ex harmonicis numeris: ergo componitur ex motore et mobili: sed quod componitur ex motore et mobili, movet motum: anima igitur movet mota: componitur autem anima ex harmonicis numeris, quemadmodum supra ostensum est.
Haec et his similia in Phaedro colliguntur, ubi Plato hoc dicit sparsim, non per verba, sed per sensum, quorum quaedam Macrobius ponit super Somnium Scipionis, et quaedam dimittit. Et sunt ad solvendum facillima si quis bene in memoria habeat quae diximus in libro Physicorum. Ibi enim diximus quod quidquid movet motum per se, est corpus, et quod movens primum in ordine motus est immobile, et ab ipso est motus et non in ipso: et hoc ideo quod ipsum per essentiam suam, quae non est motus, movet efficienter et non formaliter: et hoc ignorabat Plato. Unde licet anima sit inter primam causam moven tem et ultimum motum quoad productionem in esse, tamen ipsa in ordine motus corporis est primum movens, et non ordinatur ad illud quod ultimo movetur in corpore animato. Et cum Plato dicit quod ignis est causa calidi, non sumit ipse nisi causam compositam: sed calor est prima causa caloris per substantiam suam formalem: et similiter anima est causa motus, non quidem formalis, sed efficiens: et ideo haudquaquam movetur ex hoc quod movet. Et si objiciat Macrobius, si corpus movetur propter animam: ergo anima magis movetur: quoniam propter quod unumquodque tale est, illud est magis tale, est irrisorium: quoniam illud non est in efficientibus et effectivis, sed in participantibus eamdem formam.
Sed hoc solum quod dicit de harmonicis numeris, movet plus secundum Platonem quam aliquid aliorum: quia constat quod secundum harmoniam aptatur corpori, et secundum harmoniam est ipsa movens et cognoscens ea quae cognoscit. Quoniam non nisi sibi proportionatum movet, et non nisi sibi proportionatum cognoscit. Proportio autem primum in numeris est: et ita videtur esse secundum harmonicos numeros instituta anima, et secundum illos habet in se plura, quorum unum est movens et alterum motum: et sic videtur esse movens mota: plura enim ut moventia tantum, ad idem constituendum non conveniunt: neque etiam plura ut mota tantum. Si ergo plura conveniunt ad ejusdem rei constitutionem, oportet quod quoddam istorum sit movens, et quoddam motum. Sed dicendum ex harmonicis numeris formalibus non constitui animam, sed ex harmonicis numeratis, sive numeris materialibus. Hi autem habent proportionem sicut est proportio potestatis secundae ad partes et subjecta et ad potestatem praecedentem in ordine naturae: sic enim proportionatur anima intelligentiae ut recipiens illuminationes ejus, et proportionatur viribus suis ut partibus suis potestativis, vel sic potestativis, et proportionatur corpori et organis corporis sicut subjectis potestati suae. In tali autem proportione movetur quidem anima ab intelligentia et causa prima, sed isto motu non movet corpus: et movet una potestas aliam, quando superior movet inferiorem: sed hoc est per imperium, et non sicut anima movet corpus: sed comparando eam ad corpus, omnes partes ejus movent corpus organicum et partes ejus ad prosequenda desiderata et fugienda ea quae constant: et hoc modo non movetur: servatur tamen in omnibus illis proportio, sicut in sequentibus istius libri manifestabitur. Sed haec proportio non est in harmonicis numeris, sed potius in his quae harmonice sunt composita et numerata. Et si dicat aliquis proportionata in numero numerato esse ordinata a proportione quae est in numero numerante: et sic oportet adhuc juxta sententiam Platonis principia animae et aliorum principia esse numeros formales et proportionem quae est in istis: dicemus quod non sunt principia rerum secundum quod numerata sunt et sub proportione numeri existunt, sed potius secundum quod connaturalia sunt unicuique generi quod constituit: et ideo materia et forma non constituunt substantiam secundum quod numerata sunt, aut in proportione numeri existunt, sed potius secundum quod sunt prima principia connaturalia substantiae: et simile est de constituentibus quantitatem et quodlibet genus. Et his accidit numerari, et in proportione numeri esse. Et hoc Platonem decepit: quia etiam sapientes decipiuntur secundum accidens, quod inevitabiliter sequitur nume ros esse prima principia rerum, si posset haberi quod principia rerum constituerent eas, secundum quod in proportione numerali existunt: et hoc quidem modo dictum multum valet ad intellectum omnium sequentium, ubi agetur de opinionibus Platonis.
Si autem aliquis nobis objiciat, quod nos ipsi superius concessisse videmur animam movere se, quando agit se in universum corpus: dicemus non esse illud proprie movere seipsam: et ideo revera sic movet se anima et alii motores per effectus ratione effectuum qui ab ipsis sunt, et tamen simpliciter manent immobiles. Et hoc etiam modo primus motor in quolibet ordine inducit motum immobilem: quia motus est actus moventis ut a quo est motus, et non ut in quo est sicut in subjecto, et est actus mobilis sicut in quo est sicut in subjecto. Et ideo motor non movetur, sed mobile quando inest ei motus, tunc movetur. Licet igitur multi sint modi quibus aliquid movetur per accidens in quolibet genere praedicamenti, tamen motus per se non est nisi in tribus generibus: et quia in quantitate non est contrarietas nisi secundum quod quantitas est terminus physicorum corporum, in quo convenit ei perfectum et imperfectum esse, ideo duos oportet esse motus in quantitate, et in utroque aliorum generum tantum unum secundum genus: et ita sunt quatuor generales motus: et omnes illos ab anima per rationes necessarias seclusimus, sicut patet ex praedictis. Est igitur necessario concedendum animam physico motu per se vel per accidens proprie nequaquam moveri: et sic manifesta est solutio omnium eorum quae inducta sunt ex Platonis opinionibus.
Sed id quod omnino destruere disputationem istam videtur, est quod ab antiquo Trismegisto et Socrate et nunc a divinis et incantatoribus convenienter asseritur, quod scilicet in corpore existentes quos angelos vel daemones vocant, et animae exutae a corporibus, moveantur de loco ad locum: cujus etiam veritatem nos ipsis sumus experti in magicis. Sed de his nos disputabimus in scientia de Natura deorum, quae philosophiae primae pars quaedam est, et ab Aristotele edita. Quod si tales substantiae moventur, motus erit omnino aequivocus ad motum physicum: tales enim substantiae non sunt proportionales spatio per quod est motus per aliquam quantitatem vel indivisibile quantitatis quod sit in eis. Et ideo neque mensura motus ipsarum, neque motus ipse ex principiis physicis causari potest. Hic autem de physicis loquimur tantum ostendentes physice immobilem esse animam contra eos qui ex principiis quae ipsi physica esse dicebant, causare voluerunt motum animae, et dixerunt animam movere seipsam.
On this page