Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions

De Anima

Liber 1

Liber I, Tractatus I

CAPUT I. : Et est digressio declarans, quod scientia naturalis est de anima, et quis ejus ordo.

CAPUT II. : De nobilitate et utilitate scientiae de anima.

CAPUT III. : De quaesitis quid sit subjectum hujus scientiae, et de difficultate ipsius.

CAPUT IV. : Quae oportet inquirere ad investigandum propriam animae diffinitionem.

CAPUT V : Quo ordine oportet procedere quaerentem de his quae spectant ad scientiam de anima.

CAPUT VI. : Quod oportet tractantem de anima inquirere utrum habeat aliquas operationes proprias, aut non.

CAPUT VII. : Qualiter differenter considerat physicus de eis quae hic quaeruntur, a dialectico et mathematico et metaphysico et mechanico, in quo est digressio quaedam.

Liber I, Tractatus II

CAPUT I. : De his qui diffiniebant animam per hoc quod ipsa est motivum quoddam.

CAPUT II. : De opinionibus eorum qui animam per cognoscitivum diffiniendam esse dixerunt.

CAPUT III. : De opinione quae et motivo et cognoscitivo animam dicit diffiniendam : in quo etiam est de opinionum collatione.

CAPUT IV. : De tribus in summa, per quae anima ab Antiquis diffiniebatur, quae sunt motivum, cognoscitivum et incorporeum.

CAPUT V. : De contradictione opinionum in communi, quae diffiniebant animam per motivum suiipsius.

CAPUT VI.

CAPUT VII. : De disputatione contra opiniones Democriti et Platonis de motibus animae, quibus movetur in corpore et movet corpus.

CAPUT VIII. : De improbatione opinionis quae dixit animam esse harmoniam corporis commixti.

CAPUT IX. : De solutione objectionis qua videtur ex alterantibus probari, quod anima movetur per se physice : et in illo est bona demonstratio de intellectualis animae immortalitate.

CAPUT X. : De improbatione opinionis quae dicit animam esse numerum seipsum moventem.

CAPUT XI. : De improbatione operationis eorum qui diffinierunt animam per cognoscitivum, dicentium simile simili cognosci, et ideo animam esse principium omnium.

CAPUT XII. : Utrum cognoscatur simile simili, sicut dixit Empedocles.

CAPUT XIII. : De causa illius opinionis, quae dixit animam esse ex elementis, et specialiter ex aere : et est digressio in eo declarans diversas causas, et tres opiniones circa hoc.

CAPUT XIV. : Et est digressio declarans causam dicti Antiquorum, quo dixerunt simile simili cognosci.

CAPUT XV. : Utrum anima diversa agat per unam substantiam et diversas potentias, vel per plures substantias et plures potentias : in quo etiam habetur utrum vegetabilis et sensibilis et rationalis una sit substantia in homine.

CAPUT XVI. : De dubitatione quae movetur de eo quod unit potentias animae, utrum ratio communis vel substantia realis, cujus vires animae sunt partes.

Liber 2

Liber II, Tractatus I

CAPUT I. : Quae sit libri intentio, et qualiter diffinitionem animae venari contingit.

CAPUT II. : De universali animae diffinitione, quae dicit quid est anima universaliter.

CAPUT III. : De datae diffinitionis explanatione, et est digressio quaedam.

CAPUT IV. : In quo ex praedictis demonstratur quae anima separabilis est, et quae non.

CAPUT V. : In quo probatur, quod oportet quaerere aliam adhuc diffinitionem, quae dicit causam superius habitae.

CAPUT VI. : De diffinitione animae dicente propter quid.

CAPUT VII. : Utrum quaelibet virium animae sit anima, et utrum sit tota in toto.

CAPUT VIII. : Qualiter intellectus est alterum genus animae et separabilis : et qualiter est umbra intelligentiae, et sensibilis est umbra intellectus, etiam vegetabilis est umbra sensibilis.

CAPUT IX. : Quod formaliter et non materialiter unitur anima, et quod ipsa est primus actus hujus corporis et non cujuslibet.

CAPUT X. : De enumeratione potentiarum principalium quae sunt potentiae animae.

CAPUT XI. : Ex quibus partibus componitur anima, et eadem est ratio animae et figurae.

Liber II, Tractatus II

CAPUT I. : De ordine procedendi, et quot sint et quae potentiae animae vegetabilis.

CAPUT II. : Qualiter anima est viventis corporis causa et principium.

CAPUT III. : De improbatione erroris Empedoclis circa motum et causam nutrimenti.

CAPUT IV. : De improbatione erroris eorum qui dicunt augmentum et alimentum fieri per virtutem ignis.

CAPUT V. : De alimento quod est objectum nutritivae et vegetativae.

CAPUT VI. : De officiis nutritivae et augmentativae.

CAPUT VII. : De officiis virtutis generativae.

CAPUT VIII. : Et est digressio declarans quatuor virtutes materiales dictis tribus virtutibus deservientes.

CAPUT IX. : De comparatione trium virtutum animae vegetabilis ad invicem et ad seipsam animam vegetabilem.

CAPUT X. : De duplici motore nutrimenti.

Liber II, Tractatus III

CAPUT I. : In quo genere potentiae sit potentia sensitiva.

CAPUT II. : De distinctionibus potentiae passivae in apprehendendo.

CAPUT III. : De adaptatione dictae distinctionis potentiae ad potentiam sensitivam.

CAPUT IV. : Et est digressio declarans gradus abstractionis et modum.

CAPUT V. : De sensatis in communi quae sunt per se et proprie, et secundum se et commune, et per accidens.

CAPUT VI. : Et est digressio declarans utrum sit aliquod movens unum sit in sensibilibus : et est de duplici esse sensibilis quod fit in materia et in abstractione.

CAPUT VII. : De visibili quod est color, qualiter secundum actum lucidi movet visum.

CAPUT VIII. : De natura diaphani et qualiter lumen est actus ejus.

CAPUT IX. : De improbatione opinionis Democriti, qui dixit lumen esse defluxum corporis.

CAPUT X. : Et est digressio declarans errorem eorum qui dicunt lumen esse corpus indivisibile.

CAPUT XI. : Et est digressio dicens defectum aliarum quatuor opinionum superius enumeratarum de luce et lumine.

CAPUT XII. : Et est digressio declarans veram sententiam de luce et de lumine et de natura.

CAPUT XIII. : De medio visus, et quot modis dicatur visibile : in quo etiam est de his qui aspiciunt lumen.

CAPUT XIV. : Qualiter color in lumine videtur, et non sine lumine, et de quantitate visorum.

CAPUT XV. : Quare per vacuum non potest videri, et de visu in speculo.

CAPUT XVI. : De visu lucentium.

CAPUT XVII. : De auditu, et primo de bene sonantibus et male.

CAPUT XVIII. : Qualiter sonus generatur in aere et aqua.

CAPUT XIX. : De echo qui est sonus reflexus.

CAPUT XX. : Qualiter sonus venit ad auditum auris, et qualiter auris connaturalitatem habeat ad audiendum.

CAPUT XXI. : De differentiis sonorum quae non fiunt nisi in sono secundum actum facto.

CAPUT XXII. : De voce qualiter fiat.

CAPUT XXIII. : Quare homo non bene odorat, sed bene tangit, et ideo prudens.

CAPUT XXIV. : Qualiter odorum differentiae per analogiam ad differentias saporum accipiuntur.

CAPUT XXV. : Qualiter odor se habet ad olfactum et ad medium, et utrum sit evaporatio fumalis.

CAPUT XXVI. : Qualiter olfactus est in respirantibus, et in non respirantibus.

CAPUT XXVII. : De gustu secundum quod est in medio secundum esse materiale ipsius.

CAPUT XXVIII. : Qualiter saporis differentiae se habent ad gustum, et e converso.

CAPUT XXIX. : De differentiis saporum secundum speciem, et qualiter se habent ad gustum.

CAPUT XXX. : De tactu, utrum sit unus an plures.

CAPUT XXXI. : Quod caro non est organum tactus.

CAPUT XXXII. : Utrum tactus indigeat aliquo medio extrinseco.

CAPUT XXXIII. : Et est digressio dicens intentiones Alexandri, Themistii, Averrois et Avicennae.

CAPUT XXXIV. : De medio tactus, quid sit, et quot modis dicatur.

CAPUT XXXV. : Qualiter se habet tactus ad tangibilia.

Liber II, Tractatus IV

CAPUT I. : Quod omnis sensus est susceptivus specierum sensibilium.

CAPUT II. : Utrum aliquid non habens sensum patiatur a sensibus.

CAPUT III. : In quo est probatio, quod non est sensus praeter quinque per naturam mediorum.

CAPUT IV. : In quo probatur non esse nisi quinque sensus per naturam organorum.

CAPUT V. : In quo probatur, quod nullus deest sensus ab ipsis sensibilibus.

CAPUT VI. : Quod sensatorum omnium non potest esse aliquis sensus a praedictis.

CAPUT VII. : Et est digressio declarans quinque vires animae sensibilis interiores.

CAPUT VIII. : De eo quod sensu communi nos sentimus videre et audire, et secundum alios operari.

CAPUT IX. : Qualiter sensitivum sensibileque idem actu sunt et diversa in esse, et qualiter correlativa.

CAPUT X. : De probatione sensus communis per hoc quod componit et dividit inter sensata diversorum sensuum.

CAPUT XI. : In quo declaratur qualiter sensus communis est unus et indivisibilis, et qualiter diversus.

CAPUT XII. : Et est digressio declarans qualiter sensus communis est medietas omnium sensuum.

Liber 3

Liber III, Tractatus I

CAPUT I. : Et est digressio declarans libri intentionem, et de imaginatione.

CAPUT II. : Et est digressio declarans ea quae conveniunt ex aestimatione.

CAPUT III. : Et est digressio declarans naturam phantasiae.

CAPUT IV. : Et est digressio declarans quod omnes vires animae sunt organicae, et agunt mediante corpore.

CAPUT V. : De improbatione erroris Antiquorum qui dixerunt quod intelligere et sentire sunt idem.

CAPUT VI. : Quod imaginatio vel phantasia, neque sensus sunt, neque opinio cum sensu.

CAPUT VII. : Quare imaginatio vel phantasia, neque sensus sunt, neque opinio cum sensu.

CAPUT VIII. : Quid sit phantasia secundum veritatem, prout communiter agitur de imaginatione phantasiae.

CAPUT IX. : De ratione nominis phantasiae et utilitate ejus.

Liber III, Tractatus II

CAPUT I. : Qui tractatus est qualiter intellectus possibilis est.

CAPUT II. : Qualiter intellectus possibilis sit natura quaedam immixta receptibilis omnium eorum quae sunt.

CAPUT III. : Et est digressio declarans dubia quae consequuntur ex dictis de intellectu possibili.

CAPUT IV. : Et est digressio declarans opinionem Alexandri et ejus improbationem.

CAPUT V. : Et est digressio declarans opinionem Theophrasti et Themistii, et improbationem ejusdem.

CAPUT VI. : Et est digressio declarans opinionem Avempacis et Abubacher, et improbationem ejusdem.

CAPUT VII. : Et est digressio declarans opinionem Averrois, et improbationem ejusdem.

CAPUT VIII. : Et est digressio declarans opinionem eorum qui dixerunt nullam partem animae esse intellectualem, et errorem eorumdem.

CAPUT IX. : Et est digressio declarans opinionem Avicebron, et errorem ejusdem.

CAPUT X. : Et est digressio declarans opinionem Platonis et Gregorii Nysseni, et ejus errorem.

CAPUT XI. : Et est digressio declarans opinionem Latinorum, et errorem eorumdem.

CAPUT XII. : Et est digressio declarans veram sententiam de omnibus inductis dubiis Peripateticorum.

CAPUT XIII. : Et est digressio declarans solutionem duarum quaestionum difficilium relictarum ex praedictis.

CAPUT XIV. : Et est digressio declarans propter quid intellectus est separatus et immixtus.

CAPUT XV. : Quo probatur quod intellectus non est mixtus corpori per hoc quod sua passibilitas non est similis passibilitati sensus.

CAPUT XVI. : Quod unus intellectus est qui distinguit inter sensibile et intelligibile.

CAPUT XVII. : Qualiter intellectus est subjectum receptionis et non transmutationis, et qualiter intelligit se.

CAPUT XVIII. : De natura intellectus agentis, et qualiter anima est composita.

CAPUT XIX. : De comparatione intellectus possibilis et agentis et speculativi.

Liber III, Tractatus III

CAPUT I. : De intellectu indivisibilium diversimode dictorum.

CAPUT II. : Et quis intellectus est semper verus : et quis aliquando verus, aliquando falsus : et quod actus sensus et intellectus sunt actus perfecti et motus simplices.

CAPUT III. : Quod est idem intellectus componens et dividens intelligibilia, sicut est idem sensus communis.

CAPUT IV. : Quod eadem est analogia phantasmatum ad intellectum, quae est sensibilium ad sensitivum.

CAPUT V. : De intellectu mathematicorum et divinorum.

CAPUT VI. : Qualiter intelliguntur divina quae sunt separata : in quo est digressio declarans hoc quod dixit Alexander, et improbationem ejusdem erroris.

CAPUT VII. : Et est digressio declarans opinionem Themistii et Theophrasti in solutione quaestionis inductae.

CAPUT VIII. : Et est digressio de solutionem quaestionis Avempacis et Alfarabii in quo erraverunt.

CAPUT IX. : Et est digressio qualiter Avicenna et Algazel solvunt inductam quaestionem, et quaestio dubitationis est in dictis eo rumeorum.

CAPUT X. : Et est digressio declarans quorumdam modernorum solutionem.

CAPUT XI. : Et est digressio declarans veram causam et modum conjunctionis intellectus agentis nobiscum.

CAPUT XII. : Quomodo anima est omnia quodammodo quae sunt.

CAPUT XIII. : Et est digressio declarans quod anima non moritur morte corporis, et quod non fuit ante corpus.

CAPUT XIV. : Et est digressio declarans errorem eorum qui dicunt de omnibus animabus tantum unam remanere post mortem.

Liber III, Tractatus IV

CAPUT I. : Quae pars animae sit motiva.

CAPUT II. : Quod vegetativum secundum se et sensitivum secundum se non sunt motiva secundum locum.

CAPUT III. : Quod nec intellectivus nec operativus secundum se sunt causa motus secundum locum, sed duo horum vel tria simul.

CAPUT IV. : De differentiis intellectus practici et speculativi.

CAPUT V. : Qualiter unum specie sunt moventia et plura secundum substantiam.

CAPUT VI. : Quod intellectus semper est rectus, ille scilicet qui est movens : phantasia autem et appetitus recta et non recta.

CAPUT VII. : Quod omnia moventia sunt unum specie et diversa numero, et ad quem numerum, et ad quam speciem.

CAPUT VIII. : Qualiter est motus processivus secundum quod fit a motore immobili secundum locum.

CAPUT IX. : Quid est movens in animalibus perfectis, et quando unum movet aliud, et e converso.

CAPUT X. : Et est digressio declarans suas diversitates secundum Platonicos et Theologos.

Liber III, Tractatus V

CAPUT I. : Quod omne animatum habet vegetabile, sed non necessario habet sensum.

CAPUT II. : Quod sensus qui fiunt per media extrinseca, non nutriunt, et qualiter fiunt per media extrinseca.

CAPUT III. : Qualiter sit animalis corpus, utrum simplex aut compositum.

CAPUT IV. : Et est digressio declarans quod sensibile et vegetativum et rationale in homine sunt una anima.

Prev

How to Cite

Next

CAPUT IX.

De solutione objectionis qua videtur ex alterantibus probari, quod anima movetur per se physice: et in illo est bona demonstratio de intellectualis animae immortalitate.
1

Rationalius autem aliquis accipiet dubitationem an moveatur considerans ea quae nunc inducuntur: ex illis enim anima secundum seipsam moveri forte videbitur alicui motu physico, qui est alteratio, et qui etiam est in aliquibus cum motu locali: dicimus enim animam tristari, gaudere, confidere, sperare, et timere, amplius autem irasci, et sentire. Haec autem omnia motus dicere videntur: et cum haec insint animae et secundum ipsa, forte videbitur alicui moveri animam. Sunt enim omnia ista passiones sive passibiles qualitates illatae: et secundum istas diximus alterari physice in VII Physicorum.

2

Sed absque dubio non necessario sequitur ex his, quod alteretur anima secundum se: quia haec non sunt in anima, sed potius ab anima in corpore, vel in corporis aliqua parte quae movetur istis passionibus quae inductae sunt. Si enim inter alia quam maxime gaudere, dolere, aut intelligere possibili intellectu qui venit de ignorantia in scientiam, sunt motus physici, tunc magis contingit moveri unumquodque membrum quam animam secundum se. Sed moveri sic ab anima est, sicut irasci, aut timere, ex eo quod ex aliqua causa anima sic vel aliter cor moveat. Quando enim irascitur, primo anima movet cor secundum systolen propter conturbationem, et secundo secundum diastolem propter nocumentum repellendum. Quando autem timet, tunc movet secundum systolem continue. Intelligere autem secundum intellectum possibilem forsitan aut est hujusmodi, quod non sine motu cujusdam partis corporis expletur, aut forsitan est alterum quoddam: quoniam secundum quod communicat ei quod communicat corpori, non fit sine motu cujusdam partis corporis. Secundum autem quod est in se virtus non communicans, fit sine motu corporis, sicut in parte supra diximus: et adhuc in parte inferius in sequentibus tertii libri hujus scientiae dicemus. Eorum autem quae fiunt cum motu corporis, quaedam quidem fiunt in eo quod secundum locum movetur, quia systoles et diastoles fiunt in eo quod cor in loco movetur constringendo se et aperiendo. Quaedam autem fiunt secundum alterationem, sicut motus qui est in ipsis passionibus, calefacto sanguine vel infrigidato.

3

Dicere autem quod ipsa anima secundum seipsam moveatur irascendo, simile est ac si quis dicat animam secundum se moveri texendo vel aedificando. Cum enim aliquis texit vel aedificat, est ab anima motus, et id quod subjicitur motui, et id quod movetur, est manus, vel pes, vel aliquod aliorum membrorum exteriorum. Et similiter quando irascitur vel timet, vel gaudet, est ab anima motus: et quod subjicitur motui, est cor, vel alterum membrum interius quod movetur. Et ideo hoc non facit plus anima quam illud: quia ista non differunt nisi in hoc quod in istis movetur membrum in occultum: et ideo vulgus credit, quod in istis moveatur anima. In illis autem vident moveri membra exteriora: et ideo dicunt in talibus moveri corpus, vel conjunctum ex corpore et anima. Melius autem dicitur sine dubio non animam misereri, aut addiscere, aut intelligere, sed hominem totum per animam: quia motus et actiones proprie conjunctorum sunt secundum potentias et per potentias naturales, quae insunt aliquando animae, aliquando corpori. Quod autem dico hominem moveri in anima vel per animam, non significat rei motum esse in anima vel per animam, tanquam motus in anima existat tanquam in subjecto quod movetur, sed fiunt motus illi dupliciter. Aliquando enim pertingunt ab exterioribus usque ad ipsam: aliquando autem sunt ab ipsa, ut sensus qui est motus sensibilium specierum, est pertingens ab exterioribus usque ad animam. Remi niscentia autem et memoria incipiunt ab anima, et veniunt usque ad motus sensibilium specierum, qui sunt in organis sensuum, et usque ad quietes sensuum: eo quod sensus non semper movent secundum actum.

4

Sed intellectus possibilis quo est omnia intelligibilia fieri, est substantia quaedam separata, et videtur non corrumpi aliquo modo corporis corruptione. Quod sic demonstratione probatur: accipiatur enim a praehabitis intellectum esse potentiam intellectuali forma determinatam ad ens in natura quod est ante corporeitatem. Omnis enim potentia qua est aliquid fieri, si debeat esse aliquid in natura, necesse est quod sit per formam dantem esse illi rei naturali distincta et determinata: et hujus probationis veritas est in omnibus absque contradictione et instantia. Intellectus autem possibilis est potentia qua est omnia fieri secundum intellectum, sicut in tertio hujus scientiae libro probabitur. Cum ergo sit in natura ista potentia, ipsa forma quae est intellectualitas determinata est et distincta: ergo est substantia quaedam separata: quia omne separatum in genere substantiae habens potentiam et actum in seipso, est substantia: habetur autem per praehabita, quod ipsa est incorporea ante quantitatem corporis et contrarietatem secundum naturam existens, licet non praecedat ipsum tempore. Inde arguitur sic: nihil eorum quae secundum naturam sunt praecedentia quaedam alia, corrumpuntur corruptione eorum quae sequuntur ipsum: intellectus autem sive anima intellectualis sic se habet ad corpus physicum: ergo impossibile est eam corrumpi corporis physici corruptione. Attendendum autem est, quod Plato propter istam demonstrationam demonstrationem dixit animam ante corpora secundum tempus fuisse, et secutus est eum in hoc Gregorius Nicenus. Hoc autem minus est concedendum, sed inferius hoc improbabitur. Est autem persuasio quae post demonstrationem inducitur: quia si intellectus possibilis corrumperetur corporis corruptione, oportet etiam, quod alteraretur corporis alteratione, sicut videmus alterari visum et auditum et omnes virtutes, quarum est communicatio cum corpore, licet hoc per accidens conveniat ipsis virtutibus, per se autem convenit organis ipsarum. Si autem sic alteraretur intellectus, hoc esset maxime a debilitate quae est a destitutione corruptionis secundum naturam, et haec est debilitas senii. In illa autem debilitantur virtutes animae: sed debilitas illa non per se accidit virtutibus quae operantur in organis, sed organis ipsis, sicut diximus: quoniam si senex accipiat per medicinam vel aliam compositionem oculum hujusmodi qui est clarus et purus, ipse videbit sicut juvenis: ergo haec debilitas quae non redundat ad virtutem animae nisi per organum, nullo modo attingit virtutem incorpoream, cujus nullum est organum omnino: talis autem virtus est intellectus possibilis, sicut supra probatum est. Senium enim non est in sustinendo aliquid animam, sed in sustinendo aliquid corpus in quo est anima, sicut et ebrietas et quaedam aliae infirmitates quae oppilant rationem, non faciunt hoc nisi per alterationes quae alterant corpus, sicut spiritum animalem, et cerebrum, et hujusmodi partes alias a quibus accipit intellectus species intelligibiles. Et haec est simpliciter causa, quod mox quidam delirant ex inordinatione et dissolutione corporis, in quo est phantasia a qua accipit intellectus: quoniam, sicut diximus superius, tametsi intellectus non communicet cum corpore, communicat tamen cum eo quod communicat corpori: et quia sic intellectus est separatus, ideo dixerunt quidam quod ipse non movetur per accidens motu corporis. Quod nos verum non esse dijudicamus, quoniam unam substantiam dicimus esse animam intellectualem, ex qua fluunt quaedam potentiae quae snut sunt virtutes in corpore et communicantes corpori: quaedam autem non sunt virtutes in corpore quae sunt separatae: propter quod est in corpore anima intellectualis, sicut determinata et distincta in ipso, non quidem sicut locatum in loco, sed sicut forma est in sua materia, et motor in suo moto quod movetur, nihil est extra id quod movetur: et ideo movetur motu corporis.

5

Istius tamen intellectus possibilis intelligere consumitur in senio et morte debilitatur, sicut diximus de deliratione senum, alio quodam quod non est suum organum corrupto vel debilitato: et hoc est organum phantasiae et imaginationis, cum quibus communicat intellectus possibilis secundum actum intelligendo: ipsum autem intellectivum secundum se impassibile est, sicut probatum est prius. Intelligere autem secundum actum et amare, quod est passio concupiscibilis, cujus contrarium est odire, non sunt passiones aut opera intellectus secundum se sumpti, etsi enim sine intellectu non sint, tamen sunt passiones aliarum virium animae quae habent intellectus ordinem, et sunt in ipsis secundum quod participant aliqualiter intellectu: et ideo sunt hujusmodi vel illius sensibilis virtutis habentis intellectum secundum resultationem secundum quod habent ipsum: quia aliter amare, et odire, et confidere, et alia quae supra inducta sunt, non essent ordinabilia ad honestum et turpe in moribus: propter quod dicit Aristoteles in fine primi Ethicorum, quod rationale est duplex, quod scilicet per essentiam est rationale, et quod participat aliqualiter ratione, ut obediens et suasibile a ratione existens. Et ideo corruptis his viribus propter corruptionem organi sui neque reminiscitur aliquis, neque amat. Istae enim passiones et operationes non erant intellectus secundum se, sed erant conjuncti animae cum corpore, quae sunt vires communicantes corpori, ut praedictum est. Intellectus autem secundum seforsitan se forsitan est divinum aliquid et impassibile quod separatur a corpore, et tunc habebit alterius modi intelligere, et alias delectationes quibus nihil est contrarium. Sed de hoc hic loqui non possumus: altioris enim eget inquisitionis quam, Deo volente, in prima philosophia perficiemus. Redeuntes autem ad id unde ratio nostra est, dicimus ex omnibus inductis manifestum esse, quod anima nullo modo motus per se movetur et physice. Si autem anima penitus non movetur, tunc manifestum est quoniam neque a seipsa moveri potest.

PrevBack to TopNext

On this page

CAPUT IX.