Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions

De Anima

Liber 1

Liber I, Tractatus I

CAPUT I. : Et est digressio declarans, quod scientia naturalis est de anima, et quis ejus ordo.

CAPUT II. : De nobilitate et utilitate scientiae de anima.

CAPUT III. : De quaesitis quid sit subjectum hujus scientiae, et de difficultate ipsius.

CAPUT IV. : Quae oportet inquirere ad investigandum propriam animae diffinitionem.

CAPUT V : Quo ordine oportet procedere quaerentem de his quae spectant ad scientiam de anima.

CAPUT VI. : Quod oportet tractantem de anima inquirere utrum habeat aliquas operationes proprias, aut non.

CAPUT VII. : Qualiter differenter considerat physicus de eis quae hic quaeruntur, a dialectico et mathematico et metaphysico et mechanico, in quo est digressio quaedam.

Liber I, Tractatus II

CAPUT I. : De his qui diffiniebant animam per hoc quod ipsa est motivum quoddam.

CAPUT II. : De opinionibus eorum qui animam per cognoscitivum diffiniendam esse dixerunt.

CAPUT III. : De opinione quae et motivo et cognoscitivo animam dicit diffiniendam : in quo etiam est de opinionum collatione.

CAPUT IV. : De tribus in summa, per quae anima ab Antiquis diffiniebatur, quae sunt motivum, cognoscitivum et incorporeum.

CAPUT V. : De contradictione opinionum in communi, quae diffiniebant animam per motivum suiipsius.

CAPUT VI.

CAPUT VII. : De disputatione contra opiniones Democriti et Platonis de motibus animae, quibus movetur in corpore et movet corpus.

CAPUT VIII. : De improbatione opinionis quae dixit animam esse harmoniam corporis commixti.

CAPUT IX. : De solutione objectionis qua videtur ex alterantibus probari, quod anima movetur per se physice : et in illo est bona demonstratio de intellectualis animae immortalitate.

CAPUT X. : De improbatione opinionis quae dicit animam esse numerum seipsum moventem.

CAPUT XI. : De improbatione operationis eorum qui diffinierunt animam per cognoscitivum, dicentium simile simili cognosci, et ideo animam esse principium omnium.

CAPUT XII. : Utrum cognoscatur simile simili, sicut dixit Empedocles.

CAPUT XIII. : De causa illius opinionis, quae dixit animam esse ex elementis, et specialiter ex aere : et est digressio in eo declarans diversas causas, et tres opiniones circa hoc.

CAPUT XIV. : Et est digressio declarans causam dicti Antiquorum, quo dixerunt simile simili cognosci.

CAPUT XV. : Utrum anima diversa agat per unam substantiam et diversas potentias, vel per plures substantias et plures potentias : in quo etiam habetur utrum vegetabilis et sensibilis et rationalis una sit substantia in homine.

CAPUT XVI. : De dubitatione quae movetur de eo quod unit potentias animae, utrum ratio communis vel substantia realis, cujus vires animae sunt partes.

Liber 2

Liber II, Tractatus I

CAPUT I. : Quae sit libri intentio, et qualiter diffinitionem animae venari contingit.

CAPUT II. : De universali animae diffinitione, quae dicit quid est anima universaliter.

CAPUT III. : De datae diffinitionis explanatione, et est digressio quaedam.

CAPUT IV. : In quo ex praedictis demonstratur quae anima separabilis est, et quae non.

CAPUT V. : In quo probatur, quod oportet quaerere aliam adhuc diffinitionem, quae dicit causam superius habitae.

CAPUT VI. : De diffinitione animae dicente propter quid.

CAPUT VII. : Utrum quaelibet virium animae sit anima, et utrum sit tota in toto.

CAPUT VIII. : Qualiter intellectus est alterum genus animae et separabilis : et qualiter est umbra intelligentiae, et sensibilis est umbra intellectus, etiam vegetabilis est umbra sensibilis.

CAPUT IX. : Quod formaliter et non materialiter unitur anima, et quod ipsa est primus actus hujus corporis et non cujuslibet.

CAPUT X. : De enumeratione potentiarum principalium quae sunt potentiae animae.

CAPUT XI. : Ex quibus partibus componitur anima, et eadem est ratio animae et figurae.

Liber II, Tractatus II

CAPUT I. : De ordine procedendi, et quot sint et quae potentiae animae vegetabilis.

CAPUT II. : Qualiter anima est viventis corporis causa et principium.

CAPUT III. : De improbatione erroris Empedoclis circa motum et causam nutrimenti.

CAPUT IV. : De improbatione erroris eorum qui dicunt augmentum et alimentum fieri per virtutem ignis.

CAPUT V. : De alimento quod est objectum nutritivae et vegetativae.

CAPUT VI. : De officiis nutritivae et augmentativae.

CAPUT VII. : De officiis virtutis generativae.

CAPUT VIII. : Et est digressio declarans quatuor virtutes materiales dictis tribus virtutibus deservientes.

CAPUT IX. : De comparatione trium virtutum animae vegetabilis ad invicem et ad seipsam animam vegetabilem.

CAPUT X. : De duplici motore nutrimenti.

Liber II, Tractatus III

CAPUT I. : In quo genere potentiae sit potentia sensitiva.

CAPUT II. : De distinctionibus potentiae passivae in apprehendendo.

CAPUT III. : De adaptatione dictae distinctionis potentiae ad potentiam sensitivam.

CAPUT IV. : Et est digressio declarans gradus abstractionis et modum.

CAPUT V. : De sensatis in communi quae sunt per se et proprie, et secundum se et commune, et per accidens.

CAPUT VI. : Et est digressio declarans utrum sit aliquod movens unum sit in sensibilibus : et est de duplici esse sensibilis quod fit in materia et in abstractione.

CAPUT VII. : De visibili quod est color, qualiter secundum actum lucidi movet visum.

CAPUT VIII. : De natura diaphani et qualiter lumen est actus ejus.

CAPUT IX. : De improbatione opinionis Democriti, qui dixit lumen esse defluxum corporis.

CAPUT X. : Et est digressio declarans errorem eorum qui dicunt lumen esse corpus indivisibile.

CAPUT XI. : Et est digressio dicens defectum aliarum quatuor opinionum superius enumeratarum de luce et lumine.

CAPUT XII. : Et est digressio declarans veram sententiam de luce et de lumine et de natura.

CAPUT XIII. : De medio visus, et quot modis dicatur visibile : in quo etiam est de his qui aspiciunt lumen.

CAPUT XIV. : Qualiter color in lumine videtur, et non sine lumine, et de quantitate visorum.

CAPUT XV. : Quare per vacuum non potest videri, et de visu in speculo.

CAPUT XVI. : De visu lucentium.

CAPUT XVII. : De auditu, et primo de bene sonantibus et male.

CAPUT XVIII. : Qualiter sonus generatur in aere et aqua.

CAPUT XIX. : De echo qui est sonus reflexus.

CAPUT XX. : Qualiter sonus venit ad auditum auris, et qualiter auris connaturalitatem habeat ad audiendum.

CAPUT XXI. : De differentiis sonorum quae non fiunt nisi in sono secundum actum facto.

CAPUT XXII. : De voce qualiter fiat.

CAPUT XXIII. : Quare homo non bene odorat, sed bene tangit, et ideo prudens.

CAPUT XXIV. : Qualiter odorum differentiae per analogiam ad differentias saporum accipiuntur.

CAPUT XXV. : Qualiter odor se habet ad olfactum et ad medium, et utrum sit evaporatio fumalis.

CAPUT XXVI. : Qualiter olfactus est in respirantibus, et in non respirantibus.

CAPUT XXVII. : De gustu secundum quod est in medio secundum esse materiale ipsius.

CAPUT XXVIII. : Qualiter saporis differentiae se habent ad gustum, et e converso.

CAPUT XXIX. : De differentiis saporum secundum speciem, et qualiter se habent ad gustum.

CAPUT XXX. : De tactu, utrum sit unus an plures.

CAPUT XXXI. : Quod caro non est organum tactus.

CAPUT XXXII. : Utrum tactus indigeat aliquo medio extrinseco.

CAPUT XXXIII. : Et est digressio dicens intentiones Alexandri, Themistii, Averrois et Avicennae.

CAPUT XXXIV. : De medio tactus, quid sit, et quot modis dicatur.

CAPUT XXXV. : Qualiter se habet tactus ad tangibilia.

Liber II, Tractatus IV

CAPUT I. : Quod omnis sensus est susceptivus specierum sensibilium.

CAPUT II. : Utrum aliquid non habens sensum patiatur a sensibus.

CAPUT III. : In quo est probatio, quod non est sensus praeter quinque per naturam mediorum.

CAPUT IV. : In quo probatur non esse nisi quinque sensus per naturam organorum.

CAPUT V. : In quo probatur, quod nullus deest sensus ab ipsis sensibilibus.

CAPUT VI. : Quod sensatorum omnium non potest esse aliquis sensus a praedictis.

CAPUT VII. : Et est digressio declarans quinque vires animae sensibilis interiores.

CAPUT VIII. : De eo quod sensu communi nos sentimus videre et audire, et secundum alios operari.

CAPUT IX. : Qualiter sensitivum sensibileque idem actu sunt et diversa in esse, et qualiter correlativa.

CAPUT X. : De probatione sensus communis per hoc quod componit et dividit inter sensata diversorum sensuum.

CAPUT XI. : In quo declaratur qualiter sensus communis est unus et indivisibilis, et qualiter diversus.

CAPUT XII. : Et est digressio declarans qualiter sensus communis est medietas omnium sensuum.

Liber 3

Liber III, Tractatus I

CAPUT I. : Et est digressio declarans libri intentionem, et de imaginatione.

CAPUT II. : Et est digressio declarans ea quae conveniunt ex aestimatione.

CAPUT III. : Et est digressio declarans naturam phantasiae.

CAPUT IV. : Et est digressio declarans quod omnes vires animae sunt organicae, et agunt mediante corpore.

CAPUT V. : De improbatione erroris Antiquorum qui dixerunt quod intelligere et sentire sunt idem.

CAPUT VI. : Quod imaginatio vel phantasia, neque sensus sunt, neque opinio cum sensu.

CAPUT VII. : Quare imaginatio vel phantasia, neque sensus sunt, neque opinio cum sensu.

CAPUT VIII. : Quid sit phantasia secundum veritatem, prout communiter agitur de imaginatione phantasiae.

CAPUT IX. : De ratione nominis phantasiae et utilitate ejus.

Liber III, Tractatus II

CAPUT I. : Qui tractatus est qualiter intellectus possibilis est.

CAPUT II. : Qualiter intellectus possibilis sit natura quaedam immixta receptibilis omnium eorum quae sunt.

CAPUT III. : Et est digressio declarans dubia quae consequuntur ex dictis de intellectu possibili.

CAPUT IV. : Et est digressio declarans opinionem Alexandri et ejus improbationem.

CAPUT V. : Et est digressio declarans opinionem Theophrasti et Themistii, et improbationem ejusdem.

CAPUT VI. : Et est digressio declarans opinionem Avempacis et Abubacher, et improbationem ejusdem.

CAPUT VII. : Et est digressio declarans opinionem Averrois, et improbationem ejusdem.

CAPUT VIII. : Et est digressio declarans opinionem eorum qui dixerunt nullam partem animae esse intellectualem, et errorem eorumdem.

CAPUT IX. : Et est digressio declarans opinionem Avicebron, et errorem ejusdem.

CAPUT X. : Et est digressio declarans opinionem Platonis et Gregorii Nysseni, et ejus errorem.

CAPUT XI. : Et est digressio declarans opinionem Latinorum, et errorem eorumdem.

CAPUT XII. : Et est digressio declarans veram sententiam de omnibus inductis dubiis Peripateticorum.

CAPUT XIII. : Et est digressio declarans solutionem duarum quaestionum difficilium relictarum ex praedictis.

CAPUT XIV. : Et est digressio declarans propter quid intellectus est separatus et immixtus.

CAPUT XV. : Quo probatur quod intellectus non est mixtus corpori per hoc quod sua passibilitas non est similis passibilitati sensus.

CAPUT XVI. : Quod unus intellectus est qui distinguit inter sensibile et intelligibile.

CAPUT XVII. : Qualiter intellectus est subjectum receptionis et non transmutationis, et qualiter intelligit se.

CAPUT XVIII. : De natura intellectus agentis, et qualiter anima est composita.

CAPUT XIX. : De comparatione intellectus possibilis et agentis et speculativi.

Liber III, Tractatus III

CAPUT I. : De intellectu indivisibilium diversimode dictorum.

CAPUT II. : Et quis intellectus est semper verus : et quis aliquando verus, aliquando falsus : et quod actus sensus et intellectus sunt actus perfecti et motus simplices.

CAPUT III. : Quod est idem intellectus componens et dividens intelligibilia, sicut est idem sensus communis.

CAPUT IV. : Quod eadem est analogia phantasmatum ad intellectum, quae est sensibilium ad sensitivum.

CAPUT V. : De intellectu mathematicorum et divinorum.

CAPUT VI. : Qualiter intelliguntur divina quae sunt separata : in quo est digressio declarans hoc quod dixit Alexander, et improbationem ejusdem erroris.

CAPUT VII. : Et est digressio declarans opinionem Themistii et Theophrasti in solutione quaestionis inductae.

CAPUT VIII. : Et est digressio de solutionem quaestionis Avempacis et Alfarabii in quo erraverunt.

CAPUT IX. : Et est digressio qualiter Avicenna et Algazel solvunt inductam quaestionem, et quaestio dubitationis est in dictis eo rumeorum.

CAPUT X. : Et est digressio declarans quorumdam modernorum solutionem.

CAPUT XI. : Et est digressio declarans veram causam et modum conjunctionis intellectus agentis nobiscum.

CAPUT XII. : Quomodo anima est omnia quodammodo quae sunt.

CAPUT XIII. : Et est digressio declarans quod anima non moritur morte corporis, et quod non fuit ante corpus.

CAPUT XIV. : Et est digressio declarans errorem eorum qui dicunt de omnibus animabus tantum unam remanere post mortem.

Liber III, Tractatus IV

CAPUT I. : Quae pars animae sit motiva.

CAPUT II. : Quod vegetativum secundum se et sensitivum secundum se non sunt motiva secundum locum.

CAPUT III. : Quod nec intellectivus nec operativus secundum se sunt causa motus secundum locum, sed duo horum vel tria simul.

CAPUT IV. : De differentiis intellectus practici et speculativi.

CAPUT V. : Qualiter unum specie sunt moventia et plura secundum substantiam.

CAPUT VI. : Quod intellectus semper est rectus, ille scilicet qui est movens : phantasia autem et appetitus recta et non recta.

CAPUT VII. : Quod omnia moventia sunt unum specie et diversa numero, et ad quem numerum, et ad quam speciem.

CAPUT VIII. : Qualiter est motus processivus secundum quod fit a motore immobili secundum locum.

CAPUT IX. : Quid est movens in animalibus perfectis, et quando unum movet aliud, et e converso.

CAPUT X. : Et est digressio declarans suas diversitates secundum Platonicos et Theologos.

Liber III, Tractatus V

CAPUT I. : Quod omne animatum habet vegetabile, sed non necessario habet sensum.

CAPUT II. : Quod sensus qui fiunt per media extrinseca, non nutriunt, et qualiter fiunt per media extrinseca.

CAPUT III. : Qualiter sit animalis corpus, utrum simplex aut compositum.

CAPUT IV. : Et est digressio declarans quod sensibile et vegetativum et rationale in homine sunt una anima.

Prev

How to Cite

Next

CAPUT X.

De improbatione opinionis quae dicit animam esse numerum seipsum moventem.
1

Multum autem his opinionibus quae dictae sunt, irrationabilius est sive videtur dicere quod anima est numerus movens seipsum. Ad hanc enim positionem sequuntur impossibilia communia ex parte illa contingentia, qua dicunt animam movere se ipsam: et ex alia parte sequuntur ad eam impossibilia propria et specialia, quae contingunt ex hoc quod dicunt eam esse numerum: et non oportet nos reiterare impossibilia communia quae sequuntur ex hoc quod dicunt animam movere seipsam: quia plurima dicta sunt in praemissis. Qualiter autem anima non sit numerus movens seipsum, nunc ostendimus. Quomodo autem congruat intelligere unitatem moveri, primo quaeramus. Nihil enim movetur nisi quod habet situm, sicut probavimus in Physicis. Si igitur unitas movetur habebit unitas situm: et sic erit unitas ali quid in continuo, et non aliquid in discreto. Adhuc autem cum omne quod movetur, necesse sit ab aliquo moveri, quod differt ab eo, aut essentialiter tantum, aut essentialiter et localiter, sicut probavimus in VII Physicorum, quaeramus ab istis quomodo intelligi potest, quod unitas moveatur ab aliquo differente ab ipsa per substantiam et locum, aut per substantiam solum: et tamen haec ipsa unitas manet indivisibilis et indifferens existens per substantiam et locum: hoc enim non est intelligere. Quia si ponatur seipsam movens, tunc erit motiva suiipsius, et mobilis a seipsa et mota: et tunc oportet per praedicta quod differat a seipsa substantialiter, et sic per substantiam divisibilis est unitas: et hoc est contra diffinitionem et intellectum unitatis.

2

Amplius autem apud mathematicos commune dictum est, quod motus puncti facit lineam, et motus lineae facit planam superficiem. Constat autem ex his quae nos in Physicis diximus, quod omne quod movetur secundum locum, situm habet. Cum igitur ponant unitatem moveri, oportet quod unitas situm habeat: ergo erit idem cum puncto, quia indivisibile unum habens situm est punctum. Jam autem habitum est ex propria doctrina mathematicorum, quod fluxus puncti facit lineam et non numerum: ergo et unitas mota quae est situm habens, et idem puncto, motu suo facit lineam, et non numerum. Non igitur debent dicere quod anima sit numerus movens seipsam, sed quod sit linea movens seipsam vel superficies. Jam enim concesserunt quod numerus ille quem dicunt esse animam, est ubi, sive in loco, et quod habet positionem: quia hoc necesse fuit eos concedere propter motum quem attribuebant ei: et tunc necessario sequuntur quae inducta sunt. Amplius autem si quis auferat a numero unitatem vel nu merum, relinquitur alia numeri species: et hoc est ideo, quia numerus est multitudo numerata per unum: et sic esse numerum est a discretione: species autem numeri est a mensura determinante multitudinem quam praecipue determinat ultima numeri unitas: et ideo cum aufertur aliquid vel apponitur, relinquitur quidem causa generis numeri, quae est discretio: sed non relinquitur eadem species, quia species datur ab unitate ultima secundum quod finit et determinat multitudinem. In continuis autem non sic est: quia non ex appositione vel demptione causantur, sed potius a continuitate: et haec continuitas neque apponitur per aliquid appositum, neque tollitur per aliquid demptum: propter quod divisio lineae non facit aliam speciem, sed tantum aliam lineam in numero. Similiter autem in his animatis quae habent corpora multum similia et non diversificata per diversae figurae organa, vel parum habent diversitatis in organis corporum suorum, sicut plantae et quaedam animalia quae sunt sicut lumbrici terrae et serpentes et anguillae, quando dividuntur, magis sequuntur divisiones animarum suarum modum divisionis continui, quam modum divisionis discreti: quia in utraque parte divisa relinquitur anima ejusdem speciei: et hoc non fuit in numeris: ergo anima magis deberet dici punctus vel linea vel alia species continuae quantitatis, quam quod dicitur numerus.

3

Movet autem fortassis aliquem quod diximus unitatem motam non differre a puncto: unitatis enim origo a puncto differt essentialiter: et sic videtur unitas nunquam posse fieri punctum, sive mota ponatur esse unitas, sive non mota. Si enim nos imaginemur materiam primam nudam ab omni forma substantiali et accidentali, ipsa est unum solum et indivisibilis non habens extra partem, sicut ostendimus in primo Physicorum: habet autem partem et partem, et partem juxta partem in potentia solum et non in actu. Cum autem imaginamur formam substantialem solum et non a materia participatam, ipsa etiam erit una sola non habens in se aliquam multitudinem: et cum materia sit susceptibilis tam formae accidentalis quam substantialis, constat quod ipsa non est susceptibilis formae accidentalis, nisi per formam substantialem: et si ipsa est susceptibilis duarum formarum substantialium, non suscipiet eas secundum unam et indivisam materiam quae sit in utraque. Ponamus igitur quod suscipiat formam substantialem secundum actum, hoc necessario dividet materiam ab omnibus aliis, et faciet in se ipsam indivisam quae sub eadem forma continetur: ergo forma sic participata et terminans materiam causa est unitatis: et diversitas terminationis quae est a forma diversimode participata, causa est multitudinis: et sic unitatis origo et numeri est a forma. Suscipiat etiam materia prima primum accidens quod quantitas est: illius autem non erit susceptiva ex parte formae, quia formae non est habere partem situaliter juxta partem: ergo accidit quantitas ex parte materiae: et accidit secundum principium suum quod est punctum: punctum igitur ex parte materiae est: et sic origo unitatis est a forma, et origo puncti a materia. Qualiter igitur potest dici quod unitas est punctum ? Sed intelligendum est quod nos non dicimus, quod unitas sit punctum, vel quod ipsa fiat essentialiter, sed quod subjectum ejus et subjectum utriusque efficitur unum per hoc quod unitas dicitur moveri: eo quod nihil movetur nisi quod habet situm: et ideo licet unitas sit ex parte formae, et punctum ex parte materiae, tamen unum indivisibile erit utrumque si unitas situm habere ponatur: quia punctum nihil aliud est nisi indivisibile habens situm.

4

Redeuntes igitur ad propositum dicimus adhuc, quod taliter dicens animam esse unitates se moventes, nihil differret ab eo qui dicit animam esse corpora parva. Et hujus quidem causa est, quia si ponamus sphaeras indivisibiles quas dicit Democritus esse animam esse puncta, ita quod non remaneat in eis qualitas aliqua, sed quantitas sola in genere, adhuc oportet quod in eis differat movens ab eo quod movetur essentialiter, sicut patet per antedicta: et hoc accidit in magnitudine mota quae est divisibilis. Non enim sequitur quantitatem esse mobilem ex hoc quod est magna vel parva, sed ex hoc quod est quantitas: quia sic est divisibilis. Omne autem motum ostendimus esse divisibile in VI Physicorum. Si igitur unitas vel punctum ponatur moveri, oportet quod utrumque sit quantum: et sic unitas vel punctum dicentur esse corpora parva, sicut dixit Democritus. Est autem adhuc necessarium aliud esse movens a moto essentialiter. Si igitur unitates sunt motae, oportet quod aliquid per essentiam distinctum ab eis sit motivum unitatum. Si ergo anima diffiniatur essentialiter per esse motivum animalium, anima per essentiam alia erit ab unitatibus: ergo non erit mota, sed movens tantum: non ergo erit numerus seipsum movens.

5

Adhuc autem si anima dicatur unitates vel numerus, oportet quod unitas sit quaedam materialis, et quodammodo, et non simpliciter unitas formalis: oportet enim quod unitates quae sunt anima, habeant aliquam differentiam ad alias unitates quae sunt aliae res: formalis autem unitas non differt ab alia formali unitate, neque numerus a numero: decem enim canes et decem equi non differunt per denarium, sed potius per materiam, quia isti sunt canes et isti sunt equi. Cum igi tur unitates constituentes animam differant ab aliis unitatibus constituentibus alias res, oportet quod non sint formales unitates. Puncti autem solitarii, hoc est, secundum se accepti, quae utique erit differentia ab unitate nisi potentia sola, sicut superius diximus ? Cum igitur anima non sit unitates formales, sed unitates materiales, et unitates tales non differant a punctis, anima erit unitates quae sunt puncta. Siquidem igitur dicatur quod alterae unitates sunt in corpore, et alia puncta quae constituunt corpora, quam illae unitates et puncta quae constituunt animam, oportet tamen quod sint in eodem loco istae et illae. Quaelibet enim talium unitatum obtinebit locum puncti per hoc quod ponuntur motae unitates animae. Habent enim tunc necessario situm sicut et corporis unitates. Utraque ergo erunt indivisibilia habentia situm: et sic sequitur esse ipsa in loco puncti unius. Quid enim prohibet in eodem loco esse duas unitates habentes situm ? Si enim una supponatur alteri, non faciet aliam quantitatem cum ipsa: et similiter est si etiam infinitae sibi supponantur: ergo unitates animae et corporis differentiam non habent: quia quorum locus est indivisibilis, et ipsa et quae sunt in uno loco et sunt indivisibilia posita ejusdem rationis sunt posita: et hoc convenit, ut diximus, tam punctis constituentibus animam quam etiam punctis constituentibus corpus.

6

Si autem hoc concedatur, quod scilicet puncta quae sunt in corpore constituentia corpus, sunt numerus animae qui constituit animas. Numerus enim qui est anima ex punctis est quae sunt in corpore, sicut jam diximus. Nunc quaeramus ab istis quare non omnia corpora habent animas, cum omnia corpora habeant hujusmodi corpora se constituentia, sicut illi dicunt ? puncta enim, ut illi dicunt, sunt in omnibus corporibus, quia po nunt quodlibet corpus constitui ex punctis infinitis. Amplius autem ex hoc sequitur quod nullum animatum moritur ex separatione animae a corpore, sed tantum ex resolutione continui in puncta: igitur animae animatorum nunquam a corporibus absolvuntur: quia jam probavimus in VI Physicorum, et in libello de lineis indivisibilibus, quod lineae et alia continua non resolvuntur in puncta, etsi in infinitum dividantur: remanentibus autem punctis in continuo animae remanent in ipsis, quia puncta sunt animae, sicut coguntur dicere ex sua positione. Si autem propter hoc diceretur quod est unitates materiales, quae formalem constituunt numerum quo numeratur quidquid est, tunc sequitur quod numerus habeat animam et sit animal, quod est absurdum.

7

Accidit etiam huic positioni, sicut diximus, impossibile inconveniens commune quod accidit dicentibus quod anima est corpus indivisibile: et ab alia parte accidit inconveniens proprium quod accidit Democrito, in quantum qualis dicta est, ponit causam qua moveri est ab anima. Si enim anima supponatur esse corpus constitutum ex punctis, sicut dictum est, contingit inconveniens quod contingit illis qui dicunt eam esse corpus subtile: et hoc est, quod duo corpora sint in eodem loco. Cum enim anima sensibilis sit in toto, eo quod sentit, et est partes in partibus, et tota in toto, ubique pene trahit corpus animatum sensibile: et erit quaelibet pars in loco partis corporis, et ipsa tota erit in eodem loco cum corpore quod animat: et sic duo corpora erunt in eodem loco. Hoc autem idem inconveniens accidit dicentibus eam esse numerum motum vel unitates motas. Numerum enim motum necesse est habere situm et esse idem punctis. Sequitur igitur quod punctum qui est animae pars quaedam, sit in eodem loco cum puncto qui est corporis pars quaedam: et sic in uno puncto loci oportet esse multa et multorum puncta. Sicut autem se habet locus partis ad partem, sic se habet locus totius ad totum: et ideo sicut duo puncta quorum unum est animae, et alterum corporis, sunt in eodem loco, ita tota anima ex situalibus punctis constituta in eodem loco erit cum toto corpore ex situalibus punctis constituto: ergo duo corpora erunt in eodem loco. Aut oportet concedere quod non sit anima in corpore aliquo nisi puncta, quae constituunt ipsum corpus. Sed ex hoc sequitur quod omne corpus sit animatum et habeat animam, quia omne corpus constituitur ex punctis, nisi quidam numerus differens esse ponatur, et alius qui sit anima, ab eo numero qui est punctorum corpus constituentium. Sed tunc sequitur, sicut jam diximus, duo corpora esse in eodem loco. Hoc igitur est inconveniens commune quod accidit similiter dicentibus animam esse corpus subtile, et animam esse numerum qui movetur.

8

Proprium autem inconveniens quod accidit Democrito, accidit etiam istis, sicut diximus: accidit enim istis non esse aliquam causam motus corporis animati, nisi numerum motum: et haec est similis causa, sicut posuit Democritus. Quid enim est differentiae quantum ad causam motus corporum animatorum dicere sphaeras parvas motu suo movere animal, et dicere magnificatas per situm unitates, aut universaliter unitates motu suo movere corpora animata ? utrobique enim necesse est moveri animal in eo quod illa moventur: et sic non erit voluntarius motus animalium, neque habent in facultate quiescere, sed moveri tantum, sicut etiam supra diximus.

9

Ista sunt igitur impossibilia et multa alia similia his quae accidunt illis, qui in unum complectuntur numerum. Non enim solum diffinitionem animae impossibile est hujusmodi esse, sed etiam accidentia propria quae sunt animae passiones et proprietates naturales, impossibile est attribuere numero: hoc autem facile manifestum est ei qui arguta mente tentaverit assignare causas propriarum passionum et operationum ejus, ut assignet in his causas cognitionum et sensuum, et laetitiarum et tristitiarum, et aliorum quae sunt his similia. Si enim numerus constituit animam, tunc diversitas numerorum constituet vires animae diversas, et opera, et passiones. Sicut autem superius deridendo diximus, etiamsi cui licentia divinandi concedetur de tali unitatum et numerorum diversitate, non erit ei facile in tali diversitate numeros fingere.

PrevBack to TopNext

On this page

CAPUT X.