Table of Contents
De Anima
Liber 1
Liber I, Tractatus I
CAPUT I. : Et est digressio declarans, quod scientia naturalis est de anima, et quis ejus ordo.
CAPUT II. : De nobilitate et utilitate scientiae de anima.
CAPUT III. : De quaesitis quid sit subjectum hujus scientiae, et de difficultate ipsius.
CAPUT IV. : Quae oportet inquirere ad investigandum propriam animae diffinitionem.
CAPUT V : Quo ordine oportet procedere quaerentem de his quae spectant ad scientiam de anima.
Liber I, Tractatus II
CAPUT I. : De his qui diffiniebant animam per hoc quod ipsa est motivum quoddam.
CAPUT II. : De opinionibus eorum qui animam per cognoscitivum diffiniendam esse dixerunt.
CAPUT V. : De contradictione opinionum in communi, quae diffiniebant animam per motivum suiipsius.
CAPUT VIII. : De improbatione opinionis quae dixit animam esse harmoniam corporis commixti.
CAPUT X. : De improbatione opinionis quae dicit animam esse numerum seipsum moventem.
CAPUT XII. : Utrum cognoscatur simile simili, sicut dixit Empedocles.
Liber 2
Liber II, Tractatus I
CAPUT I. : Quae sit libri intentio, et qualiter diffinitionem animae venari contingit.
CAPUT II. : De universali animae diffinitione, quae dicit quid est anima universaliter.
CAPUT III. : De datae diffinitionis explanatione, et est digressio quaedam.
CAPUT IV. : In quo ex praedictis demonstratur quae anima separabilis est, et quae non.
CAPUT VI. : De diffinitione animae dicente propter quid.
CAPUT VII. : Utrum quaelibet virium animae sit anima, et utrum sit tota in toto.
CAPUT X. : De enumeratione potentiarum principalium quae sunt potentiae animae.
CAPUT XI. : Ex quibus partibus componitur anima, et eadem est ratio animae et figurae.
Liber II, Tractatus II
CAPUT I. : De ordine procedendi, et quot sint et quae potentiae animae vegetabilis.
CAPUT II. : Qualiter anima est viventis corporis causa et principium.
CAPUT III. : De improbatione erroris Empedoclis circa motum et causam nutrimenti.
CAPUT V. : De alimento quod est objectum nutritivae et vegetativae.
CAPUT VI. : De officiis nutritivae et augmentativae.
CAPUT VII. : De officiis virtutis generativae.
CAPUT X. : De duplici motore nutrimenti.
Liber II, Tractatus III
CAPUT I. : In quo genere potentiae sit potentia sensitiva.
CAPUT II. : De distinctionibus potentiae passivae in apprehendendo.
CAPUT III. : De adaptatione dictae distinctionis potentiae ad potentiam sensitivam.
CAPUT IV. : Et est digressio declarans gradus abstractionis et modum.
CAPUT VII. : De visibili quod est color, qualiter secundum actum lucidi movet visum.
CAPUT VIII. : De natura diaphani et qualiter lumen est actus ejus.
CAPUT IX. : De improbatione opinionis Democriti, qui dixit lumen esse defluxum corporis.
CAPUT X. : Et est digressio declarans errorem eorum qui dicunt lumen esse corpus indivisibile.
CAPUT XII. : Et est digressio declarans veram sententiam de luce et de lumine et de natura.
CAPUT XIV. : Qualiter color in lumine videtur, et non sine lumine, et de quantitate visorum.
CAPUT XV. : Quare per vacuum non potest videri, et de visu in speculo.
CAPUT XVI. : De visu lucentium.
CAPUT XVII. : De auditu, et primo de bene sonantibus et male.
CAPUT XVIII. : Qualiter sonus generatur in aere et aqua.
CAPUT XIX. : De echo qui est sonus reflexus.
CAPUT XXI. : De differentiis sonorum quae non fiunt nisi in sono secundum actum facto.
CAPUT XXII. : De voce qualiter fiat.
CAPUT XXIII. : Quare homo non bene odorat, sed bene tangit, et ideo prudens.
CAPUT XXIV. : Qualiter odorum differentiae per analogiam ad differentias saporum accipiuntur.
CAPUT XXV. : Qualiter odor se habet ad olfactum et ad medium, et utrum sit evaporatio fumalis.
CAPUT XXVI. : Qualiter olfactus est in respirantibus, et in non respirantibus.
CAPUT XXVII. : De gustu secundum quod est in medio secundum esse materiale ipsius.
CAPUT XXVIII. : Qualiter saporis differentiae se habent ad gustum, et e converso.
CAPUT XXIX. : De differentiis saporum secundum speciem, et qualiter se habent ad gustum.
CAPUT XXX. : De tactu, utrum sit unus an plures.
CAPUT XXXI. : Quod caro non est organum tactus.
CAPUT XXXII. : Utrum tactus indigeat aliquo medio extrinseco.
CAPUT XXXIII. : Et est digressio dicens intentiones Alexandri, Themistii, Averrois et Avicennae.
CAPUT XXXIV. : De medio tactus, quid sit, et quot modis dicatur.
CAPUT XXXV. : Qualiter se habet tactus ad tangibilia.
Liber II, Tractatus IV
CAPUT I. : Quod omnis sensus est susceptivus specierum sensibilium.
CAPUT II. : Utrum aliquid non habens sensum patiatur a sensibus.
CAPUT III. : In quo est probatio, quod non est sensus praeter quinque per naturam mediorum.
CAPUT IV. : In quo probatur non esse nisi quinque sensus per naturam organorum.
CAPUT V. : In quo probatur, quod nullus deest sensus ab ipsis sensibilibus.
CAPUT VI. : Quod sensatorum omnium non potest esse aliquis sensus a praedictis.
CAPUT VII. : Et est digressio declarans quinque vires animae sensibilis interiores.
CAPUT VIII. : De eo quod sensu communi nos sentimus videre et audire, et secundum alios operari.
CAPUT XII. : Et est digressio declarans qualiter sensus communis est medietas omnium sensuum.
Liber 3
Liber III, Tractatus I
CAPUT I. : Et est digressio declarans libri intentionem, et de imaginatione.
CAPUT II. : Et est digressio declarans ea quae conveniunt ex aestimatione.
CAPUT III. : Et est digressio declarans naturam phantasiae.
CAPUT V. : De improbatione erroris Antiquorum qui dixerunt quod intelligere et sentire sunt idem.
CAPUT VI. : Quod imaginatio vel phantasia, neque sensus sunt, neque opinio cum sensu.
CAPUT VII. : Quare imaginatio vel phantasia, neque sensus sunt, neque opinio cum sensu.
CAPUT IX. : De ratione nominis phantasiae et utilitate ejus.
Liber III, Tractatus II
CAPUT I. : Qui tractatus est qualiter intellectus possibilis est.
CAPUT III. : Et est digressio declarans dubia quae consequuntur ex dictis de intellectu possibili.
CAPUT IV. : Et est digressio declarans opinionem Alexandri et ejus improbationem.
CAPUT V. : Et est digressio declarans opinionem Theophrasti et Themistii, et improbationem ejusdem.
CAPUT VI. : Et est digressio declarans opinionem Avempacis et Abubacher, et improbationem ejusdem.
CAPUT VII. : Et est digressio declarans opinionem Averrois, et improbationem ejusdem.
CAPUT IX. : Et est digressio declarans opinionem Avicebron, et errorem ejusdem.
CAPUT X. : Et est digressio declarans opinionem Platonis et Gregorii Nysseni, et ejus errorem.
CAPUT XI. : Et est digressio declarans opinionem Latinorum, et errorem eorumdem.
CAPUT XII. : Et est digressio declarans veram sententiam de omnibus inductis dubiis Peripateticorum.
CAPUT XIV. : Et est digressio declarans propter quid intellectus est separatus et immixtus.
CAPUT XVI. : Quod unus intellectus est qui distinguit inter sensibile et intelligibile.
CAPUT XVIII. : De natura intellectus agentis, et qualiter anima est composita.
CAPUT XIX. : De comparatione intellectus possibilis et agentis et speculativi.
Liber III, Tractatus III
CAPUT I. : De intellectu indivisibilium diversimode dictorum.
CAPUT IV. : Quod eadem est analogia phantasmatum ad intellectum, quae est sensibilium ad sensitivum.
CAPUT V. : De intellectu mathematicorum et divinorum.
CAPUT VIII. : Et est digressio de solutionem quaestionis Avempacis et Alfarabii in quo erraverunt.
CAPUT X. : Et est digressio declarans quorumdam modernorum solutionem.
CAPUT XII. : Quomodo anima est omnia quodammodo quae sunt.
Liber III, Tractatus IV
CAPUT I. : Quae pars animae sit motiva.
CAPUT II. : Quod vegetativum secundum se et sensitivum secundum se non sunt motiva secundum locum.
CAPUT IV. : De differentiis intellectus practici et speculativi.
CAPUT V. : Qualiter unum specie sunt moventia et plura secundum substantiam.
CAPUT VIII. : Qualiter est motus processivus secundum quod fit a motore immobili secundum locum.
CAPUT IX. : Quid est movens in animalibus perfectis, et quando unum movet aliud, et e converso.
CAPUT X. : Et est digressio declarans suas diversitates secundum Platonicos et Theologos.
Liber III, Tractatus V
CAPUT I. : Quod omne animatum habet vegetabile, sed non necessario habet sensum.
CAPUT III. : Qualiter sit animalis corpus, utrum simplex aut compositum.
CAPUT VII.
Utrum quaelibet virium animae sit anima, et utrum sit tota in toto.Utrum autem unumquodque dictorum principiorum sit anima per se divisa per essentiam ab alia, aut est pars animae, non per essentiam divisa ab ipsa: et si est pars, utrum separabilis a suo toto quod est anima solum ratione differens, aut si separabilis per essentiam et locum ab ipsa, sicut dixit Plato, et mentionem hujus fecimus in libro praecedenti in fine, de quibusdam quidem harum facile est videre, sed quaedam sunt in quibus habet dubitationem.
Satis enim planum est determinare de his quae sunt actus corporum, sic quod non operantur nisi in ipsis, et divisis eis dividuntur, et unitis eis uniuntur: quoniam non sunt nisi actus corporis physici organici potentia vitam habentis, et ideo planum est de illis quod sunt animae. Sed non est adeo planum utrum quodlibet sit anima in talibus, aut sit partes ejusdem, ut in plantis, quae convalescunt divisae: et in quibusdam annulosis divisis, in quibus quaelibet pars videtur omnes animae operationes habere: et sic etiam ante divisionem videbatur anima secundum quamlibet suam operationem et potestatem esse in qualibet parte sicut in fine secundi libri Physicorum diximus: utraque pars habet sensum et motum: et si habet sensum, tunc oportet quod habeat voluptatem et tristitiam: quoniam sensus conveniens ingerit voluptatem, et sensus inconveniens ingerit tristitiam: et sic utrique parti inest appetitus. Haec autem sine phantasia esse non possunt: quoniam motus a sensu factus est phantasia: et nullo modo appetunt nisi per motum a sensu factum.
Cum ergo ista insint partibus divisis, videtur quod etiam ante inerant partibus conjunctis: et sic anima secundum omnem suam potestatem fuit in omnibus partibus. Sed una et eadem anima secundum quamlibet potestatem suarum operationum, non potest esse in qualibet parte: oportuit igitur quod essent plures, et sic ea quae operantur in diversis partibus unius corporis, non sunt partes unius, sed sunt animae plures. Et ista est ratio cui multum innitebatur Plato, et redit ad hoc ut quaeramus, utrum ani ma vegetabilis et sensibilis sint in toto corpore totae, vel non ? Videtur quod in toto tota sit anima, quia ibi est ubi operatur: sed operatur in talibus in toto: ergo est in toto, ita quod in omnibus partibus. Cum igitur anima sit indivisibilis, oportet quod tota sit in toto. Amplius constat quod quaelibet vis sua essentiae animae est immediata: ergo tota anima cum sit indivisibilis, adest cuilibet virtuti: sed virtutes diffusae sunt per totum corpus: ergo ipsa est in toto corpore tota. Sed contrarium huic videtur esse, quia ex hoc sequitur quod sit in oculo tota: et si extrahatur oculus, videbitur tunc extrahi tota anima: quod non est verum: et haec omnia moverunt Platonem ad dicendum quod in uno corpore sunt multae animae.
Sed dicendum quod in uno corpore non est nisi anima una, et vires ejus sunt partes ejus, sicut potentia naturalis est pars potestatis ejus quod operatur per eam. Id autem quod inducitur de animalium et plantarum divisione, solutum est in praehabitis. Et cum quaeritur utrum anima quae est in animato corpore, et praecipue in tali corpore quod est simile in partibus, sicut sunt corpora plantarum et animalium annulosorum, sit in toto tota ? Dicimus quod anima est una et habet partes organicas, quae omnes continuationem habent ad unam quae est cor, et tunc dicendum quod anima est in corde et inde influit potestates suas in totum corpus, et sic non est in toto tota, ita quod in qualibet parte sit tota, sed in qualibet parte est secundum aliquam suarum potentiarum: et quae partes sunt similes in complexione et compositione, in illis est per similes potentias et operationes: et licet essentia ejus adsit cuilibet virtuti ejus, non tamen virtute separata separatur necessario essentia ejus: quia virtus illa affixa est illi organo et non essentia animae, sed potius illa est in corde, quod est organum essentiae animae deputatum: et ideo non separatur a corde essentia nisi secundum hanc operationem quam habet in membro separato et non simpliciter. Diximus enim superius, quod diviso corpore necesse est animam quodammodo per accidens dividi, licet non dividatur sicut forma situaliter in corpore distensa. Et haec est Peripateticorum sententia. Fuerunt tamen et sunt quidam adhuc, qui dixerunt quod anima est tota in toto corpore, quod non tamen fuit opinio alicujus Philosophi: et dixerunt quod non extrahitur tota in oculo, quia dicunt quod manet in alia parte principaliori secundum vitae operationem: et ideo corpus animatum remanet adhuc animatum et vivum. Non enim tota dicebatur in oculo, nisi secundum quod tota substat virtuti visivae: hoc autem est secundum quod per ipsam operatur visus: et hoc modo concedunt eam separari totam, quia de ea postea visum operatur. Ego autem multas dictarum opinionum non intelligens, dicendum puto esse cum Peripateticis, quod anima totalitatem non habet nisi suarum virium, sicut et corpus totalitatem non habet nisi suorum organorum, et ideo in uno corpore non est nisi secundum unam partem, et illo separato non separatur nisi secundum partem, et remanet in aliis potestatibus suis adhuc operans in corpore: uniens autem omnes has potestates est substantia quae est in corde: et potestates omnes animae diriguntur ad cor, et sic substantiae animae adjacent tanquam ad eam directae, sicut organa corporis omnia connectuntur cordi. Et haec opinio intellegibilis est, et veritati magis assimilatur inter dictas opiniones. Sic ergo patet solutio unius quaestionis, utrum scilicet omnes istae potestates sint animae per se, vel sint partes animae unius, quando sunt in uno et eodem corpore ? Utrum autem sint animae, vel partes animae, vel non, adhuc habet dubitationem, et ideo quaerendum est hoc.
On this page