Table of Contents
De Anima
Liber 1
Liber I, Tractatus I
CAPUT I. : Et est digressio declarans, quod scientia naturalis est de anima, et quis ejus ordo.
CAPUT II. : De nobilitate et utilitate scientiae de anima.
CAPUT III. : De quaesitis quid sit subjectum hujus scientiae, et de difficultate ipsius.
CAPUT IV. : Quae oportet inquirere ad investigandum propriam animae diffinitionem.
CAPUT V : Quo ordine oportet procedere quaerentem de his quae spectant ad scientiam de anima.
Liber I, Tractatus II
CAPUT I. : De his qui diffiniebant animam per hoc quod ipsa est motivum quoddam.
CAPUT II. : De opinionibus eorum qui animam per cognoscitivum diffiniendam esse dixerunt.
CAPUT V. : De contradictione opinionum in communi, quae diffiniebant animam per motivum suiipsius.
CAPUT VIII. : De improbatione opinionis quae dixit animam esse harmoniam corporis commixti.
CAPUT X. : De improbatione opinionis quae dicit animam esse numerum seipsum moventem.
CAPUT XII. : Utrum cognoscatur simile simili, sicut dixit Empedocles.
Liber 2
Liber II, Tractatus I
CAPUT I. : Quae sit libri intentio, et qualiter diffinitionem animae venari contingit.
CAPUT II. : De universali animae diffinitione, quae dicit quid est anima universaliter.
CAPUT III. : De datae diffinitionis explanatione, et est digressio quaedam.
CAPUT IV. : In quo ex praedictis demonstratur quae anima separabilis est, et quae non.
CAPUT VI. : De diffinitione animae dicente propter quid.
CAPUT VII. : Utrum quaelibet virium animae sit anima, et utrum sit tota in toto.
CAPUT X. : De enumeratione potentiarum principalium quae sunt potentiae animae.
CAPUT XI. : Ex quibus partibus componitur anima, et eadem est ratio animae et figurae.
Liber II, Tractatus II
CAPUT I. : De ordine procedendi, et quot sint et quae potentiae animae vegetabilis.
CAPUT II. : Qualiter anima est viventis corporis causa et principium.
CAPUT III. : De improbatione erroris Empedoclis circa motum et causam nutrimenti.
CAPUT V. : De alimento quod est objectum nutritivae et vegetativae.
CAPUT VI. : De officiis nutritivae et augmentativae.
CAPUT VII. : De officiis virtutis generativae.
CAPUT X. : De duplici motore nutrimenti.
Liber II, Tractatus III
CAPUT I. : In quo genere potentiae sit potentia sensitiva.
CAPUT II. : De distinctionibus potentiae passivae in apprehendendo.
CAPUT III. : De adaptatione dictae distinctionis potentiae ad potentiam sensitivam.
CAPUT IV. : Et est digressio declarans gradus abstractionis et modum.
CAPUT VII. : De visibili quod est color, qualiter secundum actum lucidi movet visum.
CAPUT VIII. : De natura diaphani et qualiter lumen est actus ejus.
CAPUT IX. : De improbatione opinionis Democriti, qui dixit lumen esse defluxum corporis.
CAPUT X. : Et est digressio declarans errorem eorum qui dicunt lumen esse corpus indivisibile.
CAPUT XII. : Et est digressio declarans veram sententiam de luce et de lumine et de natura.
CAPUT XIV. : Qualiter color in lumine videtur, et non sine lumine, et de quantitate visorum.
CAPUT XV. : Quare per vacuum non potest videri, et de visu in speculo.
CAPUT XVI. : De visu lucentium.
CAPUT XVII. : De auditu, et primo de bene sonantibus et male.
CAPUT XVIII. : Qualiter sonus generatur in aere et aqua.
CAPUT XIX. : De echo qui est sonus reflexus.
CAPUT XXI. : De differentiis sonorum quae non fiunt nisi in sono secundum actum facto.
CAPUT XXII. : De voce qualiter fiat.
CAPUT XXIII. : Quare homo non bene odorat, sed bene tangit, et ideo prudens.
CAPUT XXIV. : Qualiter odorum differentiae per analogiam ad differentias saporum accipiuntur.
CAPUT XXV. : Qualiter odor se habet ad olfactum et ad medium, et utrum sit evaporatio fumalis.
CAPUT XXVI. : Qualiter olfactus est in respirantibus, et in non respirantibus.
CAPUT XXVII. : De gustu secundum quod est in medio secundum esse materiale ipsius.
CAPUT XXVIII. : Qualiter saporis differentiae se habent ad gustum, et e converso.
CAPUT XXIX. : De differentiis saporum secundum speciem, et qualiter se habent ad gustum.
CAPUT XXX. : De tactu, utrum sit unus an plures.
CAPUT XXXI. : Quod caro non est organum tactus.
CAPUT XXXII. : Utrum tactus indigeat aliquo medio extrinseco.
CAPUT XXXIII. : Et est digressio dicens intentiones Alexandri, Themistii, Averrois et Avicennae.
CAPUT XXXIV. : De medio tactus, quid sit, et quot modis dicatur.
CAPUT XXXV. : Qualiter se habet tactus ad tangibilia.
Liber II, Tractatus IV
CAPUT I. : Quod omnis sensus est susceptivus specierum sensibilium.
CAPUT II. : Utrum aliquid non habens sensum patiatur a sensibus.
CAPUT III. : In quo est probatio, quod non est sensus praeter quinque per naturam mediorum.
CAPUT IV. : In quo probatur non esse nisi quinque sensus per naturam organorum.
CAPUT V. : In quo probatur, quod nullus deest sensus ab ipsis sensibilibus.
CAPUT VI. : Quod sensatorum omnium non potest esse aliquis sensus a praedictis.
CAPUT VII. : Et est digressio declarans quinque vires animae sensibilis interiores.
CAPUT VIII. : De eo quod sensu communi nos sentimus videre et audire, et secundum alios operari.
CAPUT XII. : Et est digressio declarans qualiter sensus communis est medietas omnium sensuum.
Liber 3
Liber III, Tractatus I
CAPUT I. : Et est digressio declarans libri intentionem, et de imaginatione.
CAPUT II. : Et est digressio declarans ea quae conveniunt ex aestimatione.
CAPUT III. : Et est digressio declarans naturam phantasiae.
CAPUT V. : De improbatione erroris Antiquorum qui dixerunt quod intelligere et sentire sunt idem.
CAPUT VI. : Quod imaginatio vel phantasia, neque sensus sunt, neque opinio cum sensu.
CAPUT VII. : Quare imaginatio vel phantasia, neque sensus sunt, neque opinio cum sensu.
CAPUT IX. : De ratione nominis phantasiae et utilitate ejus.
Liber III, Tractatus II
CAPUT I. : Qui tractatus est qualiter intellectus possibilis est.
CAPUT III. : Et est digressio declarans dubia quae consequuntur ex dictis de intellectu possibili.
CAPUT IV. : Et est digressio declarans opinionem Alexandri et ejus improbationem.
CAPUT V. : Et est digressio declarans opinionem Theophrasti et Themistii, et improbationem ejusdem.
CAPUT VI. : Et est digressio declarans opinionem Avempacis et Abubacher, et improbationem ejusdem.
CAPUT VII. : Et est digressio declarans opinionem Averrois, et improbationem ejusdem.
CAPUT IX. : Et est digressio declarans opinionem Avicebron, et errorem ejusdem.
CAPUT X. : Et est digressio declarans opinionem Platonis et Gregorii Nysseni, et ejus errorem.
CAPUT XI. : Et est digressio declarans opinionem Latinorum, et errorem eorumdem.
CAPUT XII. : Et est digressio declarans veram sententiam de omnibus inductis dubiis Peripateticorum.
CAPUT XIV. : Et est digressio declarans propter quid intellectus est separatus et immixtus.
CAPUT XVI. : Quod unus intellectus est qui distinguit inter sensibile et intelligibile.
CAPUT XVIII. : De natura intellectus agentis, et qualiter anima est composita.
CAPUT XIX. : De comparatione intellectus possibilis et agentis et speculativi.
Liber III, Tractatus III
CAPUT I. : De intellectu indivisibilium diversimode dictorum.
CAPUT IV. : Quod eadem est analogia phantasmatum ad intellectum, quae est sensibilium ad sensitivum.
CAPUT V. : De intellectu mathematicorum et divinorum.
CAPUT VIII. : Et est digressio de solutionem quaestionis Avempacis et Alfarabii in quo erraverunt.
CAPUT X. : Et est digressio declarans quorumdam modernorum solutionem.
CAPUT XII. : Quomodo anima est omnia quodammodo quae sunt.
Liber III, Tractatus IV
CAPUT I. : Quae pars animae sit motiva.
CAPUT II. : Quod vegetativum secundum se et sensitivum secundum se non sunt motiva secundum locum.
CAPUT IV. : De differentiis intellectus practici et speculativi.
CAPUT V. : Qualiter unum specie sunt moventia et plura secundum substantiam.
CAPUT VIII. : Qualiter est motus processivus secundum quod fit a motore immobili secundum locum.
CAPUT IX. : Quid est movens in animalibus perfectis, et quando unum movet aliud, et e converso.
CAPUT X. : Et est digressio declarans suas diversitates secundum Platonicos et Theologos.
Liber III, Tractatus V
CAPUT I. : Quod omne animatum habet vegetabile, sed non necessario habet sensum.
CAPUT III. : Qualiter sit animalis corpus, utrum simplex aut compositum.
CAPUT VIII.
Qualiter intellectus est alterum genus animae et separabilis: et qualiter est umbra intelligentiae, et sensibilis est umbra intellectus, etiam vegetabilis est umbra sensibilis.De intellectu autem et potentia perspectiva quae est speculativus intellectus, aut speculativus, non est manifestum utrum sit anima, aut pars animae: eo quod, sicut diximus, non est alicujus partis corporis, et ideo videtur alterum genus esse animae. Hoc enim solum contingit separari a corpore sicut perpetuum a corporali. Quoniam jam certificatum est, quod incorruptionis causa est esse per naturam ante corporeitatem et contrarietatem, et quod intellectus est substantia ante utrumque per naturam existens: et ideo habet esse perpetuum et incorruptibile, et aliam vitam necesse est substantiam istam habere post mortem. Et ideo falsum est quod dixerunt Epicurei, intellectum extingui corpore extincto, eo quod incipit esse cum corpore: quoniam etiamsi concedatur incipere esse cum corpore, tamen non accipit esse a corpore, aut ab aliqua ejus commixtione, sicut habitum est in Physicis: et quod non dependet ad corpus secundum suum esse, non oportet quod corrumpatur propter hoc corrupto corpore. Propter quod etiam, ut diximus, alterum genus vitae est aut animae: quoniam habet quasdam potestates vitae in corpore, et quasdam sine corpore anima intellectualis, et est in horizonte aeternitatis et temporis, supra naturam existens, et infra intelligentiam.
Propter quod eleganter dixit Isaac animam rationalem esse creatam in umbra intelligentiae, volens dicere quod anima ipsa intellectualis intelligentia est obumbrata, per hoc quod est anima corporis mortalis, quia ex hoc lux intelligentiae obumbratur ejus animae: et quod intelligentia habet in simplici rerum quidditate, anima habet per inclinationem ad continuum imaginabile et corpus, quod est materiae mobilis et transmutabilis. Et ideo intellectus humanus cum continuo et tempore intelligit, quod intelligit de conceptionibus rerum. Sicut autem anima hominis est resultatio intelligentiae obumbrata, sic etiam sensibilis est obumbraculum quoddam animae rationalis, et ideo obscuratur amplius et amittit cognitionem intellectualem, et inquisitionem de rerum veritatibus, et discretionem amittit turpis et honesti, et verecundi et inverecundi: et ideo est hoc, quod nullam habet potentiam quae non sit infixa in carne: et ideo conceptiones deputatae ad veritatis intuitum, non possunt ea quae solum habent sensibilem animam. Magis autem corpori immergitur vegetabilis, quae nullam animae formam separat a materia, sed super materiam rerum per qualitates corporeas operatur, sicut digerendo cibum per calorem, et similiter alias perficit operationes. Corpus autem proximum huic substantiae est corpus coeli: et hoc ideo dicitur esse umbra vegetabilis ab Isaac. Et sic patet qualiter anima rationalis est creata in umbra intelligentiae, et est imago quaedam aeternitatis et supra tempus existens: et anima sensibilis est umbra animae rationalis: propter quod potest super ipsius anima rationalis, et operatur in ipsam aliquas suarum operationum aut conceptionum, sicut intelligentia imprimit in animam rationalem. Vegetabilis autem est in umbra sensibilis et operatur in eam: et ideo vegetabilis cum sensibili conjuncta, facit ad organum sensus conveniens, et non ad organum vitae tantum, quoniam vegetabilis est ut instru mentum sensibilis animae, sicut et sensibilis est ut instrumentum animae rationalis, in attrahendo formas: et descendunt istae animae in diversa corpora, et ignobilitantur secundum quod magis et minus immerguntur corpori, sicut si imaginemur formam sigilli unius recipi in diversis materiis nobilioribus et ignobilioribus. Nulla enim istarum habet formam secundum quod est in sigillo, et tamen quaelibet illarum resultatio est quaedam ipsius sigilli magis et minus obscura, secundum materiae diversitatem.
Et haec fuit causa quare quidam dicebant unam numero esse animam in omni corpore, sed tamen mole materiae esse impeditam, ne in quibusdam agat operationes vitae, sicut in lapidibus, et in quibusdam plures ageret operationes vitae quam in aliis, eo quod temperantia ipsorum magis est reducta ad aequalitatem et magis separata ab excellentiis contrariorum, et ubi sit recessio a contrariorum excellentiis, quod aequalitas incipit conformari coelestibus, sicut in hominibus, et in illis habet omnes operationes suas. Et dant exemplum de igne, qui inflammatus in lignis bene cremabilibus, agit operationem lucis, et in male cremabilibus facit flammam rubeam obscuram, in aliis autem fumat tantum, et in aliis non facit nisi calorem: et videbatur ista antiquissima Stoicorum de schola Socratis opinio esse, sicut apparet ex dictis quae scribuntur in eorum libris.
On this page