Table of Contents
De Anima
Liber 1
Liber I, Tractatus I
CAPUT I. : Et est digressio declarans, quod scientia naturalis est de anima, et quis ejus ordo.
CAPUT II. : De nobilitate et utilitate scientiae de anima.
CAPUT III. : De quaesitis quid sit subjectum hujus scientiae, et de difficultate ipsius.
CAPUT IV. : Quae oportet inquirere ad investigandum propriam animae diffinitionem.
CAPUT V : Quo ordine oportet procedere quaerentem de his quae spectant ad scientiam de anima.
Liber I, Tractatus II
CAPUT I. : De his qui diffiniebant animam per hoc quod ipsa est motivum quoddam.
CAPUT II. : De opinionibus eorum qui animam per cognoscitivum diffiniendam esse dixerunt.
CAPUT V. : De contradictione opinionum in communi, quae diffiniebant animam per motivum suiipsius.
CAPUT VIII. : De improbatione opinionis quae dixit animam esse harmoniam corporis commixti.
CAPUT X. : De improbatione opinionis quae dicit animam esse numerum seipsum moventem.
CAPUT XII. : Utrum cognoscatur simile simili, sicut dixit Empedocles.
Liber 2
Liber II, Tractatus I
CAPUT I. : Quae sit libri intentio, et qualiter diffinitionem animae venari contingit.
CAPUT II. : De universali animae diffinitione, quae dicit quid est anima universaliter.
CAPUT III. : De datae diffinitionis explanatione, et est digressio quaedam.
CAPUT IV. : In quo ex praedictis demonstratur quae anima separabilis est, et quae non.
CAPUT VI. : De diffinitione animae dicente propter quid.
CAPUT VII. : Utrum quaelibet virium animae sit anima, et utrum sit tota in toto.
CAPUT X. : De enumeratione potentiarum principalium quae sunt potentiae animae.
CAPUT XI. : Ex quibus partibus componitur anima, et eadem est ratio animae et figurae.
Liber II, Tractatus II
CAPUT I. : De ordine procedendi, et quot sint et quae potentiae animae vegetabilis.
CAPUT II. : Qualiter anima est viventis corporis causa et principium.
CAPUT III. : De improbatione erroris Empedoclis circa motum et causam nutrimenti.
CAPUT V. : De alimento quod est objectum nutritivae et vegetativae.
CAPUT VI. : De officiis nutritivae et augmentativae.
CAPUT VII. : De officiis virtutis generativae.
CAPUT X. : De duplici motore nutrimenti.
Liber II, Tractatus III
CAPUT I. : In quo genere potentiae sit potentia sensitiva.
CAPUT II. : De distinctionibus potentiae passivae in apprehendendo.
CAPUT III. : De adaptatione dictae distinctionis potentiae ad potentiam sensitivam.
CAPUT IV. : Et est digressio declarans gradus abstractionis et modum.
CAPUT VII. : De visibili quod est color, qualiter secundum actum lucidi movet visum.
CAPUT VIII. : De natura diaphani et qualiter lumen est actus ejus.
CAPUT IX. : De improbatione opinionis Democriti, qui dixit lumen esse defluxum corporis.
CAPUT X. : Et est digressio declarans errorem eorum qui dicunt lumen esse corpus indivisibile.
CAPUT XII. : Et est digressio declarans veram sententiam de luce et de lumine et de natura.
CAPUT XIV. : Qualiter color in lumine videtur, et non sine lumine, et de quantitate visorum.
CAPUT XV. : Quare per vacuum non potest videri, et de visu in speculo.
CAPUT XVI. : De visu lucentium.
CAPUT XVII. : De auditu, et primo de bene sonantibus et male.
CAPUT XVIII. : Qualiter sonus generatur in aere et aqua.
CAPUT XIX. : De echo qui est sonus reflexus.
CAPUT XXI. : De differentiis sonorum quae non fiunt nisi in sono secundum actum facto.
CAPUT XXII. : De voce qualiter fiat.
CAPUT XXIII. : Quare homo non bene odorat, sed bene tangit, et ideo prudens.
CAPUT XXIV. : Qualiter odorum differentiae per analogiam ad differentias saporum accipiuntur.
CAPUT XXV. : Qualiter odor se habet ad olfactum et ad medium, et utrum sit evaporatio fumalis.
CAPUT XXVI. : Qualiter olfactus est in respirantibus, et in non respirantibus.
CAPUT XXVII. : De gustu secundum quod est in medio secundum esse materiale ipsius.
CAPUT XXVIII. : Qualiter saporis differentiae se habent ad gustum, et e converso.
CAPUT XXIX. : De differentiis saporum secundum speciem, et qualiter se habent ad gustum.
CAPUT XXX. : De tactu, utrum sit unus an plures.
CAPUT XXXI. : Quod caro non est organum tactus.
CAPUT XXXII. : Utrum tactus indigeat aliquo medio extrinseco.
CAPUT XXXIII. : Et est digressio dicens intentiones Alexandri, Themistii, Averrois et Avicennae.
CAPUT XXXIV. : De medio tactus, quid sit, et quot modis dicatur.
CAPUT XXXV. : Qualiter se habet tactus ad tangibilia.
Liber II, Tractatus IV
CAPUT I. : Quod omnis sensus est susceptivus specierum sensibilium.
CAPUT II. : Utrum aliquid non habens sensum patiatur a sensibus.
CAPUT III. : In quo est probatio, quod non est sensus praeter quinque per naturam mediorum.
CAPUT IV. : In quo probatur non esse nisi quinque sensus per naturam organorum.
CAPUT V. : In quo probatur, quod nullus deest sensus ab ipsis sensibilibus.
CAPUT VI. : Quod sensatorum omnium non potest esse aliquis sensus a praedictis.
CAPUT VII. : Et est digressio declarans quinque vires animae sensibilis interiores.
CAPUT VIII. : De eo quod sensu communi nos sentimus videre et audire, et secundum alios operari.
CAPUT XII. : Et est digressio declarans qualiter sensus communis est medietas omnium sensuum.
Liber 3
Liber III, Tractatus I
CAPUT I. : Et est digressio declarans libri intentionem, et de imaginatione.
CAPUT II. : Et est digressio declarans ea quae conveniunt ex aestimatione.
CAPUT III. : Et est digressio declarans naturam phantasiae.
CAPUT V. : De improbatione erroris Antiquorum qui dixerunt quod intelligere et sentire sunt idem.
CAPUT VI. : Quod imaginatio vel phantasia, neque sensus sunt, neque opinio cum sensu.
CAPUT VII. : Quare imaginatio vel phantasia, neque sensus sunt, neque opinio cum sensu.
CAPUT IX. : De ratione nominis phantasiae et utilitate ejus.
Liber III, Tractatus II
CAPUT I. : Qui tractatus est qualiter intellectus possibilis est.
CAPUT III. : Et est digressio declarans dubia quae consequuntur ex dictis de intellectu possibili.
CAPUT IV. : Et est digressio declarans opinionem Alexandri et ejus improbationem.
CAPUT V. : Et est digressio declarans opinionem Theophrasti et Themistii, et improbationem ejusdem.
CAPUT VI. : Et est digressio declarans opinionem Avempacis et Abubacher, et improbationem ejusdem.
CAPUT VII. : Et est digressio declarans opinionem Averrois, et improbationem ejusdem.
CAPUT IX. : Et est digressio declarans opinionem Avicebron, et errorem ejusdem.
CAPUT X. : Et est digressio declarans opinionem Platonis et Gregorii Nysseni, et ejus errorem.
CAPUT XI. : Et est digressio declarans opinionem Latinorum, et errorem eorumdem.
CAPUT XII. : Et est digressio declarans veram sententiam de omnibus inductis dubiis Peripateticorum.
CAPUT XIV. : Et est digressio declarans propter quid intellectus est separatus et immixtus.
CAPUT XVI. : Quod unus intellectus est qui distinguit inter sensibile et intelligibile.
CAPUT XVIII. : De natura intellectus agentis, et qualiter anima est composita.
CAPUT XIX. : De comparatione intellectus possibilis et agentis et speculativi.
Liber III, Tractatus III
CAPUT I. : De intellectu indivisibilium diversimode dictorum.
CAPUT IV. : Quod eadem est analogia phantasmatum ad intellectum, quae est sensibilium ad sensitivum.
CAPUT V. : De intellectu mathematicorum et divinorum.
CAPUT VIII. : Et est digressio de solutionem quaestionis Avempacis et Alfarabii in quo erraverunt.
CAPUT X. : Et est digressio declarans quorumdam modernorum solutionem.
CAPUT XII. : Quomodo anima est omnia quodammodo quae sunt.
Liber III, Tractatus IV
CAPUT I. : Quae pars animae sit motiva.
CAPUT II. : Quod vegetativum secundum se et sensitivum secundum se non sunt motiva secundum locum.
CAPUT IV. : De differentiis intellectus practici et speculativi.
CAPUT V. : Qualiter unum specie sunt moventia et plura secundum substantiam.
CAPUT VIII. : Qualiter est motus processivus secundum quod fit a motore immobili secundum locum.
CAPUT IX. : Quid est movens in animalibus perfectis, et quando unum movet aliud, et e converso.
CAPUT X. : Et est digressio declarans suas diversitates secundum Platonicos et Theologos.
Liber III, Tractatus V
CAPUT I. : Quod omne animatum habet vegetabile, sed non necessario habet sensum.
CAPUT III. : Qualiter sit animalis corpus, utrum simplex aut compositum.
CAPUT I.
De ordine procedendi, et quot sint et quae potentiae animae vegetabilis.Necessarium autem est ei qui debet determinationem facere de istis, ut accipiat primum quid est unumquodque eorum quae dicta sunt. Sed antequam hoc fiat, oportet ut adhuc quaeramus utrum sensitivum, intellectivum, et vegetativum sint una substantia in homine, vel plures ? Videretur enim quod plures, quia corruptibilis et incorruptibilis non est substantia una. Intellectivum autem est incorruptibile, et sensitivum et vegetativum sunt corruptibilia. Ergo ipsorum non est substantia una. Intellectivum autem est incorruptibile, et sensitivum et vegetativum sunt corruptibilia. Ergo ipsorum non est substantia una. Adhuc autem separabilis et inseparabilis non est substantia una: ergo non intellectus sit separabilis, et sensus et vegetativum non sint separabilia, ipsum non est una et eadem substantia. Adhuc autem quorum actus essentiales differentes sunt, ipso rum sunt essentiae differentes: sed sic differunt actus isti, vegetare, sentire, et intelligere: ergo vegetabilis, sensibilis et intellectualis non sunt unius et ejusdem substantiae. Hanc autem quaestionem pluribus jam vicibus tetigimus et determinavimus, et ideo adhuc dicimus quod haec tria in homine sunt unius substantiae, quae quia elevatior est quam aliae, propter hoc plura operatur, et plura habet principia vitae ad exercenda opera vitae: et ideo istae tres potentiae sunt unius substantiae in homine. Et quod dicitur, quod corruptibile et incorruptibile non sunt unius substantiae, hoc est verum si corruptibile et incorruptibile est aliquid secundum substantiam. Si autem corruptibile et incorruptibile dicuntur secundum operationem, tunc nihil prohibet ab eadem substantia fluere potentias duas, quarum una est corruptibilis, et altera incorruptibilis: eo quod una est conjuncta corpori, et altera non: sicut ab una substantia separata diximus superius fluere potentiam conjunctam cum corpore, et non conjunctam. Superior enim essentia eo quod est superior, potest in omnem operationem inferioris: et per hoc patet determinatio objectorum. Dicamus igitur, sicut superius in cepimus dicere, quod ei qui debet facere determinationem certam de praemissis, quod necessarium est ei accipere quid unumquodque istorum est per rationem diffinitivam: et postea per rationem illam oportet eum determinare de habitis qui consequuntur, sicut accidentia per se, sicut est separabile esse, vel non esse separabile a corpore, et hujusmodi quae accidunt potentiis animae, et de aliis quaecumque sunt determinanda. Ex ipsis autem congruit dicere quid unumquodque istorum est per diffinitivam rationem, antequam sciamus de toto: eo quod partes priores sunt quoad nos. Tunc eadem ratione prius oportet determinare de actibus istarum potentiarum: eo quod actus praevii sunt potentiis quoad nos secundum rationem, licet simpliciter et secundum esse, potentiae sint priores actibus. Per eamdem autem rationem adhuc de objectis prius est determinandum: quia objecta magis accedunt ad nostram notitiam, quam actus vel potentiae: objecta enim sunt quae inferunt potentiis passiones, et potentiae informantur per species objectorum: et ideo objecta sunt speciem praebentia actibus, et per actus dant speciem potentiis: et propter hoc prior speculatio est de objectis quoad nos, et secunda de actibus, et tertia de potentiis quoad nos: prius igitur dicendum de sensibili et intelligibili, et postea de intellectu et sensu.
Inter autem omnes potentias prius de alimento et generatione dicendum est: vegetativum enim communius inest animatis quam sensitivum et intellectivum: et commune etiam quoad nos prius est, quemadmodum diximus in principio Physicorum: vegetativum enim est potentia secundum quam omnibus inest vivere, et illius opera sunt alimento uti et generare. Tria enim habet in se potentia vegetativa, hoc est, nutritivam, et augmentativam, et generativam. Cujus haec est ratio, quoniam omne quod generatur, propter paucitatem materiae ex qua generatur, prius est imperfectum secundum quantitatem: et virtus deducens ipsum ad perfectum est augmentativa, cui contraria est diminutiva quae surgit ab imperfectione et potentia ejus. Debet autem omne quod est ex contrariis, salvari in esse: et hoc fit per virtutem nutritivam. Et indiget divino esse participare in simili secundum speciem: et hoc fit per generativam. Et ideo tres virtutes necessario habet potentia vegetabilis. Dicuntur tamen duo istorum opera, generare, et alimento uti: quia ista duo sunt ad substantiam salvandam. Alimentum quidem secundum materiam et individuum: generare autem secundum speciem et formam. Generativa enim omnibus inest viventibus quaecumque sunt de numero naturalium et non aeternarum substantiarum, et quae sunt perfecta et non imperfecta: quia imperfectum in quantitate propter hoc quod multum necesse habet ponere in substantio substantia, nihil potest ponere in semine: et ideo generare infantes et pueri non possunt: et hanc generationem habere per se et variam est facere tale alterum in individuo, et idem in specie quale est ipsum generans: et facit hoc quod est perfectum, ut diximus, et non occasionatum, sicut monstra sunt, et quaecumque non casu generantur, ut peccata naturae quae sunt monstra, sicut diximus in secundo Physicorum. Habent autem generationem variam praecipue ea quorum ultimum posse generatio est, sicut vegetativa: quia generant ex se radices et virgas et ramos et folia. In hac autem varia generatione, semper generans facit tale alterum quale est ipsum, ut virga quidem virgam, animal autem animal. Causa autem est quatenus divino esse participent quantum possunt, quod est sempiternum esse: omnia enim illud perpetuum esse optant, et illius causa agunt quidquid agunt secundum naturam. Sicut enim diximus in Coelo et Mundo, similitudinem divini esse quaedam participant sine motu, et quaedam cum motu: et eorum quae moventur, quaedam reiterantur eadem numero, quaedam eadem specie: et sic diximus in fine de Generatione et Corruptione. Quaedam autem reiterantur eadem specie non numero, sicut generabilia et corruptibilia.
Id autem quod est causa finalis cujus causa fit id quod fit, dupliciter dicitur: hoc quidem cujus causa tantum fit quidquid fit ad illud. Aliud autem est quo res est id quod est, et haec est causa formalis: unde esse perpetuum causa finalis est generationis, sicut ejus causa fit tota successio generationis, et quam non consequitur natura una generatione, sed per totam et infinitam generationis successionem: et ideo hoc est tantum cujus causa fit quidquid fit secundum naturam: forma autem dans esse generato est finis quem consequitur natura per unicam generationem: et hoc est finis in quo quiescit actus unius particularis generantis, sicut in quo est esse ejus quod generatur: quia forma dat esse generato. Et quia generabilia communicare non possunt esse divinum, quod est perpetuitas esse in seipsis, eo quod nihil corruptibilium continue potest manere, communicant tamen quantum possunt, ut saltem remaneant eadem specie: et tunc remanent quidem non unum, sed ut unum. Numero enim non unum permanent, sed specie unum: et ideo, sicut praediximus, esse divinum quaedam participant plus, et quaedam minus, unumquodque sicut potest.
On this page