Table of Contents
De Anima
Liber 1
Liber I, Tractatus I
CAPUT I. : Et est digressio declarans, quod scientia naturalis est de anima, et quis ejus ordo.
CAPUT II. : De nobilitate et utilitate scientiae de anima.
CAPUT III. : De quaesitis quid sit subjectum hujus scientiae, et de difficultate ipsius.
CAPUT IV. : Quae oportet inquirere ad investigandum propriam animae diffinitionem.
CAPUT V : Quo ordine oportet procedere quaerentem de his quae spectant ad scientiam de anima.
Liber I, Tractatus II
CAPUT I. : De his qui diffiniebant animam per hoc quod ipsa est motivum quoddam.
CAPUT II. : De opinionibus eorum qui animam per cognoscitivum diffiniendam esse dixerunt.
CAPUT V. : De contradictione opinionum in communi, quae diffiniebant animam per motivum suiipsius.
CAPUT VIII. : De improbatione opinionis quae dixit animam esse harmoniam corporis commixti.
CAPUT X. : De improbatione opinionis quae dicit animam esse numerum seipsum moventem.
CAPUT XII. : Utrum cognoscatur simile simili, sicut dixit Empedocles.
Liber 2
Liber II, Tractatus I
CAPUT I. : Quae sit libri intentio, et qualiter diffinitionem animae venari contingit.
CAPUT II. : De universali animae diffinitione, quae dicit quid est anima universaliter.
CAPUT III. : De datae diffinitionis explanatione, et est digressio quaedam.
CAPUT IV. : In quo ex praedictis demonstratur quae anima separabilis est, et quae non.
CAPUT VI. : De diffinitione animae dicente propter quid.
CAPUT VII. : Utrum quaelibet virium animae sit anima, et utrum sit tota in toto.
CAPUT X. : De enumeratione potentiarum principalium quae sunt potentiae animae.
CAPUT XI. : Ex quibus partibus componitur anima, et eadem est ratio animae et figurae.
Liber II, Tractatus II
CAPUT I. : De ordine procedendi, et quot sint et quae potentiae animae vegetabilis.
CAPUT II. : Qualiter anima est viventis corporis causa et principium.
CAPUT III. : De improbatione erroris Empedoclis circa motum et causam nutrimenti.
CAPUT V. : De alimento quod est objectum nutritivae et vegetativae.
CAPUT VI. : De officiis nutritivae et augmentativae.
CAPUT VII. : De officiis virtutis generativae.
CAPUT X. : De duplici motore nutrimenti.
Liber II, Tractatus III
CAPUT I. : In quo genere potentiae sit potentia sensitiva.
CAPUT II. : De distinctionibus potentiae passivae in apprehendendo.
CAPUT III. : De adaptatione dictae distinctionis potentiae ad potentiam sensitivam.
CAPUT IV. : Et est digressio declarans gradus abstractionis et modum.
CAPUT VII. : De visibili quod est color, qualiter secundum actum lucidi movet visum.
CAPUT VIII. : De natura diaphani et qualiter lumen est actus ejus.
CAPUT IX. : De improbatione opinionis Democriti, qui dixit lumen esse defluxum corporis.
CAPUT X. : Et est digressio declarans errorem eorum qui dicunt lumen esse corpus indivisibile.
CAPUT XII. : Et est digressio declarans veram sententiam de luce et de lumine et de natura.
CAPUT XIV. : Qualiter color in lumine videtur, et non sine lumine, et de quantitate visorum.
CAPUT XV. : Quare per vacuum non potest videri, et de visu in speculo.
CAPUT XVI. : De visu lucentium.
CAPUT XVII. : De auditu, et primo de bene sonantibus et male.
CAPUT XVIII. : Qualiter sonus generatur in aere et aqua.
CAPUT XIX. : De echo qui est sonus reflexus.
CAPUT XXI. : De differentiis sonorum quae non fiunt nisi in sono secundum actum facto.
CAPUT XXII. : De voce qualiter fiat.
CAPUT XXIII. : Quare homo non bene odorat, sed bene tangit, et ideo prudens.
CAPUT XXIV. : Qualiter odorum differentiae per analogiam ad differentias saporum accipiuntur.
CAPUT XXV. : Qualiter odor se habet ad olfactum et ad medium, et utrum sit evaporatio fumalis.
CAPUT XXVI. : Qualiter olfactus est in respirantibus, et in non respirantibus.
CAPUT XXVII. : De gustu secundum quod est in medio secundum esse materiale ipsius.
CAPUT XXVIII. : Qualiter saporis differentiae se habent ad gustum, et e converso.
CAPUT XXIX. : De differentiis saporum secundum speciem, et qualiter se habent ad gustum.
CAPUT XXX. : De tactu, utrum sit unus an plures.
CAPUT XXXI. : Quod caro non est organum tactus.
CAPUT XXXII. : Utrum tactus indigeat aliquo medio extrinseco.
CAPUT XXXIII. : Et est digressio dicens intentiones Alexandri, Themistii, Averrois et Avicennae.
CAPUT XXXIV. : De medio tactus, quid sit, et quot modis dicatur.
CAPUT XXXV. : Qualiter se habet tactus ad tangibilia.
Liber II, Tractatus IV
CAPUT I. : Quod omnis sensus est susceptivus specierum sensibilium.
CAPUT II. : Utrum aliquid non habens sensum patiatur a sensibus.
CAPUT III. : In quo est probatio, quod non est sensus praeter quinque per naturam mediorum.
CAPUT IV. : In quo probatur non esse nisi quinque sensus per naturam organorum.
CAPUT V. : In quo probatur, quod nullus deest sensus ab ipsis sensibilibus.
CAPUT VI. : Quod sensatorum omnium non potest esse aliquis sensus a praedictis.
CAPUT VII. : Et est digressio declarans quinque vires animae sensibilis interiores.
CAPUT VIII. : De eo quod sensu communi nos sentimus videre et audire, et secundum alios operari.
CAPUT XII. : Et est digressio declarans qualiter sensus communis est medietas omnium sensuum.
Liber 3
Liber III, Tractatus I
CAPUT I. : Et est digressio declarans libri intentionem, et de imaginatione.
CAPUT II. : Et est digressio declarans ea quae conveniunt ex aestimatione.
CAPUT III. : Et est digressio declarans naturam phantasiae.
CAPUT V. : De improbatione erroris Antiquorum qui dixerunt quod intelligere et sentire sunt idem.
CAPUT VI. : Quod imaginatio vel phantasia, neque sensus sunt, neque opinio cum sensu.
CAPUT VII. : Quare imaginatio vel phantasia, neque sensus sunt, neque opinio cum sensu.
CAPUT IX. : De ratione nominis phantasiae et utilitate ejus.
Liber III, Tractatus II
CAPUT I. : Qui tractatus est qualiter intellectus possibilis est.
CAPUT III. : Et est digressio declarans dubia quae consequuntur ex dictis de intellectu possibili.
CAPUT IV. : Et est digressio declarans opinionem Alexandri et ejus improbationem.
CAPUT V. : Et est digressio declarans opinionem Theophrasti et Themistii, et improbationem ejusdem.
CAPUT VI. : Et est digressio declarans opinionem Avempacis et Abubacher, et improbationem ejusdem.
CAPUT VII. : Et est digressio declarans opinionem Averrois, et improbationem ejusdem.
CAPUT IX. : Et est digressio declarans opinionem Avicebron, et errorem ejusdem.
CAPUT X. : Et est digressio declarans opinionem Platonis et Gregorii Nysseni, et ejus errorem.
CAPUT XI. : Et est digressio declarans opinionem Latinorum, et errorem eorumdem.
CAPUT XII. : Et est digressio declarans veram sententiam de omnibus inductis dubiis Peripateticorum.
CAPUT XIV. : Et est digressio declarans propter quid intellectus est separatus et immixtus.
CAPUT XVI. : Quod unus intellectus est qui distinguit inter sensibile et intelligibile.
CAPUT XVIII. : De natura intellectus agentis, et qualiter anima est composita.
CAPUT XIX. : De comparatione intellectus possibilis et agentis et speculativi.
Liber III, Tractatus III
CAPUT I. : De intellectu indivisibilium diversimode dictorum.
CAPUT IV. : Quod eadem est analogia phantasmatum ad intellectum, quae est sensibilium ad sensitivum.
CAPUT V. : De intellectu mathematicorum et divinorum.
CAPUT VIII. : Et est digressio de solutionem quaestionis Avempacis et Alfarabii in quo erraverunt.
CAPUT X. : Et est digressio declarans quorumdam modernorum solutionem.
CAPUT XII. : Quomodo anima est omnia quodammodo quae sunt.
Liber III, Tractatus IV
CAPUT I. : Quae pars animae sit motiva.
CAPUT II. : Quod vegetativum secundum se et sensitivum secundum se non sunt motiva secundum locum.
CAPUT IV. : De differentiis intellectus practici et speculativi.
CAPUT V. : Qualiter unum specie sunt moventia et plura secundum substantiam.
CAPUT VIII. : Qualiter est motus processivus secundum quod fit a motore immobili secundum locum.
CAPUT IX. : Quid est movens in animalibus perfectis, et quando unum movet aliud, et e converso.
CAPUT X. : Et est digressio declarans suas diversitates secundum Platonicos et Theologos.
Liber III, Tractatus V
CAPUT I. : Quod omne animatum habet vegetabile, sed non necessario habet sensum.
CAPUT III. : Qualiter sit animalis corpus, utrum simplex aut compositum.
CAPUT XI.
Ex quibus partibus componitur anima, et eadem est ratio animae et figurae.Oportet autem scire quod partes ejus quod est spirituale, et hujus quod est corporale, differunt: quoniam partes corporeae rei componunt aut suam essentiam aut suam quantitatem. Et si componunt suam essentiam, tunc sunt sicut materia et forma, aut sicut mixta in eo quod mixtum vocamus. Si autem componunt suam quantitatem, tunc sunt tertiae, vel mediae, vel quartae, et sic de aliis quantitativis partibus. Et has vocare consuevi mus consuevimus integrales, primas autem essentia les. In spiritualibus autem dicimus, quoniam ipsa spiritualia potentiae quaedam sunt, et habent suas partes naturales potestates, ex quibus constituitur quoddam universum suae potestatis, sicut apparet in urbanitatibus. Cum enim dico regnum, potestatem quamdam dico, quam componunt multae potestates particulares, quae tamen omnes fluunt ex regno. Si enim diffiniens regnum dicam, quod regnum est monarchia, cujus potestates, leges et ordines vivendi omnibus distribuuntur, erit quaedam ejus particularis potestas potentia praesidis qui terrae principatur. Alia autem proconsulis, consilio cujus et nutu determinantur judicia et sententiae dantur. Alia autem tribuni, et alia ducis exercitus, et alia centurionis cohortis unius, et adhuc alia decani, et alia praefecti qui praeficitur ad paucos in lege justitiae constituendos: et sic diversae potestates junctae simul efficiunt universum quoddam, quod vocatur regnum. Et sic est in omnibus spiritualibus potentiis. In omnibus autem potestatibus, semper quidquid potest potentia inferior, potest et superior, sed non convertitur: et ideo inferior est semper in superiori secundum omnes suas operationes, sed nobilitantur operationes inferioris quando sunt in superiori. Similiter autem est in potestatibus causarum naturalium. Quaedam enim illarum sunt semper, et quaedam frequenter, et quaedam raro, sicut diximus in secundo Physicorum: et quidquid est potestatis in eo quod est raro, exercetur etiam ab eo quod est frequenter, et ab eo quod est semper, sed non convertitur. Habet tamen semper aliquid impotentiae et defectus inferior potestas, quod non potest referri ad superiorem potestatem: et ideo diximus, quod nobilius exercentur operationes inferioris potestatis a superiori quam, ab inferiori potestate.
Est autem adhuc notandum in istis potestatibus, quod si superior potestas non uniret in se potestatem inferiorem, non dicerentur omnia haec unum re gnum, nisi sicut acervus lapidum: et idcirco quanto potestas superior est simplicior, erit et universalior ad multa exercenda, quae sub illa potestate continentur. Omnino autem eodem modo est in anima quae est in potentia vitae in qua omnis potentia exercendi opera vitae continetur: et ideo particulares potestates, sicut vegetativum, et sensitivum, sunt quidem potentiae naturales ab ipsa fluentes, quae dicuntur proprietates, sed tamen inferioris potestatis opus et potentia in superiori nobilius est quam in seipsa: unde sensitiva nobilius terminat opera vegetativae, quam ipsa vegetativa sola. Nutritiva enim quae facit carnem, nobilius operatur quam illa quae facit lignum. Similiter autem est in generativa. Similiter autem est sensitiva intellectiva anima, quod omnes suas operationes nobilius participat. Et patet ex hoc jam quod in homine neque tres substantiae, sed una substantia simplicior et nobilior aliis: et ideo plures et nobiliores ab ea quam ab aliis fluunt potestates: et eaedem potestates quae sunt inferiorum, nobilius sunt in ipsa quam in eis: neque sunt istae potentiae non unitae: quia sic esset verum quod dixit Plato, quod scilicet quaedam collectio diversa operaretur: uniuntur enim semper inferiores in superiori per modum jam assignatum: et ideo particulares potestates non sunt partes essentialiter componentes animam, sed potius quae determinant suam totam potestatem ad opera vitae distributam per potentias: sicut et regnum distribuitur per potestates particulares ad distribuendam vitam, vel continendam et exercendam, quae vocatur civilis: et ideo dixerunt antiqui sapientes, quod anima est in corpore sicut rex in regno, et oculus est in ipsa sicut aliquis praefectus in potestate sibi juncta.
Ex his jam patet, quoniam eodem modo jam erit una ratio diffinitiva animae et figurae. In figuris enim sic est, quod nulla rectilinea invenitur praeter triangulum, et eas quae ipsum sequuntur in specie figurarum: et similiter est in animabus, quod nulla est anima praeter vegetativam, et quae sunt post ipsam, in ordine animarum: quia sicut figurae habent ordinem quod una est ante, et alia post, ita etiam anima vel animae. Simplicior enim linearum est recta: eo quod est unius formae tantum, sicut saepe diximus. Et simplicior figurarum est triangulus secundum formam figurationis, quia et in lineis est unitae formae, et in superficie: quia secundum formam non dividitur in figuram aliam: quia triangulus non dividitur in aliam figuram, quam in triangulum. Circulus autem duarum formarum est in convexa et in concava, sicut saepe diximus in antehabitis libris nostris. Aliae autem figurae rectilineae, tetragonus, pentagonus, sic deinceps, dividuntur in diversas figuras. In figuris igitur est ratio quaedam communis quae omnibus convenit, ex qua tamen non scitur quaelibet figura in specie, et qualiter una se habet ad aliam: et hoc est ita quod figura est quantitas linea vel lineis terminata, vel quod figura est terminatio quanti, si consenserimus quod figura est qualitas et non quantitas: hoc enim omni figurae convenit. Ex hac tamen non scitur qualiter triangulus est in tetragono secundum potestatem et in aliis figuris: et ideo ex illa non perfecte scitur trianguli natura, sed oportet quaerere trianguli propriam rationem. Neque propria dicit perfecte figurationis rationem, et ideo necessaria est communis. Si enim diffiniens triangulum dicam, triangulus est figura prima elementalis ad omnem figuram rectilineam, in qua dividitur omnis figura rectilinea, ex illa diffinitione non cognoscam esse figurationis in triangulo, licet cognoscam posse trianguli ad alias figuras. Et ideo in scientia figurarum duas diffinitiones oportet inquirere: unam communem, et alteram propriam, et neutra sine altera sufficit. Et similiter est in animae ratione, quod communis ratio est quae omnibus convenit animabus, quae est endelechia corporis physici potentia vitam habentis: tamen quia vitae potentia non est una in omnibus animabus, sed alia et alia, ideo oportet quaerere secundum quamlibet vitae potentiam, aliam et aliam rationem. Et ideo deludendus est qui dicit sufficere communem rationem in his et in aliis similibus, quae nullius erit propria ratio: et iterum non debemus esse in propria ratione, neglecta ratione communi.
Est autem et adhuc alia similitudo inter figuras et animas: sicut enim trigonum est in tetragono, et in omnibus aliis figuris, quae sunt communiter post triangulum secundum potentiam, ita est vegetativum in sensitivo, sensitivum in intellectivo. Trigonum autem est in tetragono potentia, non secundum se: sed si distribuatur tetragonum in ea quae potest, potest tunc in operationem trigoni et plus. Quoniam si dividatur lineis diagonalibus duabus, faciet quatuor triangulos: et similiter quaecumque figura est rectilinea, in tot triangulos dividitur, quot habet angulos, lineis a quolibet angulorum ad centrum figurae deductis. Similiter autem quoniam sensitivum distribuitur in potestates suas, tunc poterit in opera vegetativi, et amplius, et eodem modo intellectivum poterit in opera vegetativi et sensitivi. Tamen quia sicut trigonum non est in tetragono, secundum actum trigoni, sed tetragoni: ita neque vegetativum est in sensitivo secundum actum vegetativum, sed sensitivum, quod est superior potestas ad ipsum: et ideo ex se potens in potestatem inferioris potentiae ad ipsum, ut diximus superius. Propter quod etiam solvitur dubium quorundam, utrum, scilicet sensitivum, sit compositum ex vegetativo et quodam alio ? Constat enim quod non, sed sensitivum est unum simplex am plioris potestatis: et ideo ex sua simplici forma exercere potest nobilius opera vegetativi, quam ipsum vegetativum per se solum. Si enim ex illo et alio componeretur, qualiter esset forma simplex perficiens animal ? Similiter autem est de intellectivo. Neque enim in figuris figura tetragoni est composita, sed simplex: quae tamen distributa in ea quae potest, potest in tetragonum et amplius. Similiter autem est in omnibus formis consequenter ordinatis sicut causa primaria et secundaria, sicut dicitur in libro de Causis de esse, vivere, sentire, et intelligere. Quaelibet enim illarum est simplex una essentia, et tamen semper consequens habet potentiam praecedentis vel praecedentium omnium, et non influit secunda nisi cum causalitate antecedentium: quia vita nulli dat vitam sine esse, neque sensus alicui dat sensum sine vita et esse. Sic et intellectus nulli dat intelligere sine esse, vivere, et sentire, in genere mortalium. In coelestibus enim intelligere forte est sine sentire: erit tamen de hoc determinandum in prima philosophia.
Si autem hoc quaeritur, unde habeat consequens forma, quod potest omnium praecedentium formarum potestates operari ? Dicendum videtur quod habet a tribus, quorum unum est ipsa consequentia ordinis: non enim est consequens, nisi quia exivit a praecedente: et ideo potestas praecedentis potest in ea. Alia causa est, quia licet sit consequens secundum intellectum, tamen est vicinior secundum esse primae causae. Intellectus enim vicinior est primae causae quam sit sensus, et sic habet in se plures bonitates et nobilitates, quibus accedit ad conformitatem primae causae, et per illas bonitates plura potest quam aliqua alia essentia vel forma. Tertia causa est, quia est immaterialior et simplicior et separatior semper consequens quam praecedens, et ideo in plura potest quam antecedens ipsam. Dico autem simpliciorem secundum esse et non secundum rationem, quoniam secundum rationem est e converso: quia praecedentes formae cadunt in ejus diffinitione, ideo secundum rationem sunt ante eam et simpliciores ea. Et haec tria simul juncta dicunt veram causam, quia unica existens sequens in plura potest quam antecedens.
Et si forte aliquis objiciat, quod diffiniens et ratione prius est diffinito, et simplicius secundum esse et naturam, dicendum quod hoc est verum secundum communem naturam quae invenitur in pluribus: sed nos hic vocamus secundum esse simplicius et prius, quod in esse simplicius est et prius: et non dubitamus quin intellectus secundum esse simplicior sit quam sensus, licet communior natura sit sensus quam intellectus. Haec igitur est causa quod nulla istarum formarum composita est, et tamen in plura potest una quam alia. Si autem dicatur quod habet potentias naturales in seipsa, et sic componitur ex seipsis: dicimus quod hanc solam habet compositionem, sed illa non repugnat simplicitati formae. Rectum enim formam dicit in mathematicis: et recto tamen multa accidunt, ut propriae passiones ipsius, et potentiae naturales ejus, et tamen simplicitati suae non praejudicant: quia sunt post suam essentiam, et fluunt ab ipsa. Ita et ista post esse animae sunt et fluunt ab ipsa, et ideo non tollunt ejus simplicitatem. Ex dictis igitur patet quod non sufficit assignasse communem animae diffinitionem, nisi propriam secundum quamlibet ejus potestatem assignemus, per quam sciantur ea quae accidunt ei secundum potestates illas. Oportet igitur scire quae sit uniuscujusque anima, ut quae hominis, et quae bestiae, et quae plantae: quia, sicut diximus, sensitivum non est sine vegetativo, licet e converso vegetativum a sensitivo separetur, ut in plantis apparet. Iterum autem sine tactu non habetur aliquis aliorum sensuum: tactus autem ab aliis separatur, quia multa de numero animalium neque visum, neque auditum ne que odoratus sensum habent, sed tactum solum, et gustum secundum quod est quidam tactus, et cum sensitivo principio vitae.
Quaedam etiam habent secundum locum motum, et quaedam non habent ipsum: ultimum autem quod est finis et paucorum animalium habent quaedam intellectum, et multa non habent. Homo enim solus habet in genere mortalium, nisi secundum Platonicos inveniatur aliquod intellectivum mortale homine dignius: et quibuscumque inest intelle ctus, insunt et antecedentia omnia, sed non convertitur. Quibusdam enim inest solus sensus, et quaedam cum hoc habent imaginationem, et quaedam cum his memoriam, et quaedam cum his experimentum et artem, sicut homines. De speculativo autem intellectu altera ratio est, quia separatus est et magis proprie separatorum quam mortalium. Sed tamen in tertio hujus scientiae libro de ipso erit tractandum, et videndum quid et quorum sit. Sed ex dictis manifestum est, quod promptissima erit ratio animae qua cognoscitur quid est horum unumquodque.
On this page