Table of Contents
De Anima
Liber 1
Liber I, Tractatus I
CAPUT I. : Et est digressio declarans, quod scientia naturalis est de anima, et quis ejus ordo.
CAPUT II. : De nobilitate et utilitate scientiae de anima.
CAPUT III. : De quaesitis quid sit subjectum hujus scientiae, et de difficultate ipsius.
CAPUT IV. : Quae oportet inquirere ad investigandum propriam animae diffinitionem.
CAPUT V : Quo ordine oportet procedere quaerentem de his quae spectant ad scientiam de anima.
Liber I, Tractatus II
CAPUT I. : De his qui diffiniebant animam per hoc quod ipsa est motivum quoddam.
CAPUT II. : De opinionibus eorum qui animam per cognoscitivum diffiniendam esse dixerunt.
CAPUT V. : De contradictione opinionum in communi, quae diffiniebant animam per motivum suiipsius.
CAPUT VIII. : De improbatione opinionis quae dixit animam esse harmoniam corporis commixti.
CAPUT X. : De improbatione opinionis quae dicit animam esse numerum seipsum moventem.
CAPUT XII. : Utrum cognoscatur simile simili, sicut dixit Empedocles.
Liber 2
Liber II, Tractatus I
CAPUT I. : Quae sit libri intentio, et qualiter diffinitionem animae venari contingit.
CAPUT II. : De universali animae diffinitione, quae dicit quid est anima universaliter.
CAPUT III. : De datae diffinitionis explanatione, et est digressio quaedam.
CAPUT IV. : In quo ex praedictis demonstratur quae anima separabilis est, et quae non.
CAPUT VI. : De diffinitione animae dicente propter quid.
CAPUT VII. : Utrum quaelibet virium animae sit anima, et utrum sit tota in toto.
CAPUT X. : De enumeratione potentiarum principalium quae sunt potentiae animae.
CAPUT XI. : Ex quibus partibus componitur anima, et eadem est ratio animae et figurae.
Liber II, Tractatus II
CAPUT I. : De ordine procedendi, et quot sint et quae potentiae animae vegetabilis.
CAPUT II. : Qualiter anima est viventis corporis causa et principium.
CAPUT III. : De improbatione erroris Empedoclis circa motum et causam nutrimenti.
CAPUT V. : De alimento quod est objectum nutritivae et vegetativae.
CAPUT VI. : De officiis nutritivae et augmentativae.
CAPUT VII. : De officiis virtutis generativae.
CAPUT X. : De duplici motore nutrimenti.
Liber II, Tractatus III
CAPUT I. : In quo genere potentiae sit potentia sensitiva.
CAPUT II. : De distinctionibus potentiae passivae in apprehendendo.
CAPUT III. : De adaptatione dictae distinctionis potentiae ad potentiam sensitivam.
CAPUT IV. : Et est digressio declarans gradus abstractionis et modum.
CAPUT VII. : De visibili quod est color, qualiter secundum actum lucidi movet visum.
CAPUT VIII. : De natura diaphani et qualiter lumen est actus ejus.
CAPUT IX. : De improbatione opinionis Democriti, qui dixit lumen esse defluxum corporis.
CAPUT X. : Et est digressio declarans errorem eorum qui dicunt lumen esse corpus indivisibile.
CAPUT XII. : Et est digressio declarans veram sententiam de luce et de lumine et de natura.
CAPUT XIV. : Qualiter color in lumine videtur, et non sine lumine, et de quantitate visorum.
CAPUT XV. : Quare per vacuum non potest videri, et de visu in speculo.
CAPUT XVI. : De visu lucentium.
CAPUT XVII. : De auditu, et primo de bene sonantibus et male.
CAPUT XVIII. : Qualiter sonus generatur in aere et aqua.
CAPUT XIX. : De echo qui est sonus reflexus.
CAPUT XXI. : De differentiis sonorum quae non fiunt nisi in sono secundum actum facto.
CAPUT XXII. : De voce qualiter fiat.
CAPUT XXIII. : Quare homo non bene odorat, sed bene tangit, et ideo prudens.
CAPUT XXIV. : Qualiter odorum differentiae per analogiam ad differentias saporum accipiuntur.
CAPUT XXV. : Qualiter odor se habet ad olfactum et ad medium, et utrum sit evaporatio fumalis.
CAPUT XXVI. : Qualiter olfactus est in respirantibus, et in non respirantibus.
CAPUT XXVII. : De gustu secundum quod est in medio secundum esse materiale ipsius.
CAPUT XXVIII. : Qualiter saporis differentiae se habent ad gustum, et e converso.
CAPUT XXIX. : De differentiis saporum secundum speciem, et qualiter se habent ad gustum.
CAPUT XXX. : De tactu, utrum sit unus an plures.
CAPUT XXXI. : Quod caro non est organum tactus.
CAPUT XXXII. : Utrum tactus indigeat aliquo medio extrinseco.
CAPUT XXXIII. : Et est digressio dicens intentiones Alexandri, Themistii, Averrois et Avicennae.
CAPUT XXXIV. : De medio tactus, quid sit, et quot modis dicatur.
CAPUT XXXV. : Qualiter se habet tactus ad tangibilia.
Liber II, Tractatus IV
CAPUT I. : Quod omnis sensus est susceptivus specierum sensibilium.
CAPUT II. : Utrum aliquid non habens sensum patiatur a sensibus.
CAPUT III. : In quo est probatio, quod non est sensus praeter quinque per naturam mediorum.
CAPUT IV. : In quo probatur non esse nisi quinque sensus per naturam organorum.
CAPUT V. : In quo probatur, quod nullus deest sensus ab ipsis sensibilibus.
CAPUT VI. : Quod sensatorum omnium non potest esse aliquis sensus a praedictis.
CAPUT VII. : Et est digressio declarans quinque vires animae sensibilis interiores.
CAPUT VIII. : De eo quod sensu communi nos sentimus videre et audire, et secundum alios operari.
CAPUT XII. : Et est digressio declarans qualiter sensus communis est medietas omnium sensuum.
Liber 3
Liber III, Tractatus I
CAPUT I. : Et est digressio declarans libri intentionem, et de imaginatione.
CAPUT II. : Et est digressio declarans ea quae conveniunt ex aestimatione.
CAPUT III. : Et est digressio declarans naturam phantasiae.
CAPUT V. : De improbatione erroris Antiquorum qui dixerunt quod intelligere et sentire sunt idem.
CAPUT VI. : Quod imaginatio vel phantasia, neque sensus sunt, neque opinio cum sensu.
CAPUT VII. : Quare imaginatio vel phantasia, neque sensus sunt, neque opinio cum sensu.
CAPUT IX. : De ratione nominis phantasiae et utilitate ejus.
Liber III, Tractatus II
CAPUT I. : Qui tractatus est qualiter intellectus possibilis est.
CAPUT III. : Et est digressio declarans dubia quae consequuntur ex dictis de intellectu possibili.
CAPUT IV. : Et est digressio declarans opinionem Alexandri et ejus improbationem.
CAPUT V. : Et est digressio declarans opinionem Theophrasti et Themistii, et improbationem ejusdem.
CAPUT VI. : Et est digressio declarans opinionem Avempacis et Abubacher, et improbationem ejusdem.
CAPUT VII. : Et est digressio declarans opinionem Averrois, et improbationem ejusdem.
CAPUT IX. : Et est digressio declarans opinionem Avicebron, et errorem ejusdem.
CAPUT X. : Et est digressio declarans opinionem Platonis et Gregorii Nysseni, et ejus errorem.
CAPUT XI. : Et est digressio declarans opinionem Latinorum, et errorem eorumdem.
CAPUT XII. : Et est digressio declarans veram sententiam de omnibus inductis dubiis Peripateticorum.
CAPUT XIV. : Et est digressio declarans propter quid intellectus est separatus et immixtus.
CAPUT XVI. : Quod unus intellectus est qui distinguit inter sensibile et intelligibile.
CAPUT XVIII. : De natura intellectus agentis, et qualiter anima est composita.
CAPUT XIX. : De comparatione intellectus possibilis et agentis et speculativi.
Liber III, Tractatus III
CAPUT I. : De intellectu indivisibilium diversimode dictorum.
CAPUT IV. : Quod eadem est analogia phantasmatum ad intellectum, quae est sensibilium ad sensitivum.
CAPUT V. : De intellectu mathematicorum et divinorum.
CAPUT VIII. : Et est digressio de solutionem quaestionis Avempacis et Alfarabii in quo erraverunt.
CAPUT X. : Et est digressio declarans quorumdam modernorum solutionem.
CAPUT XII. : Quomodo anima est omnia quodammodo quae sunt.
Liber III, Tractatus IV
CAPUT I. : Quae pars animae sit motiva.
CAPUT II. : Quod vegetativum secundum se et sensitivum secundum se non sunt motiva secundum locum.
CAPUT IV. : De differentiis intellectus practici et speculativi.
CAPUT V. : Qualiter unum specie sunt moventia et plura secundum substantiam.
CAPUT VIII. : Qualiter est motus processivus secundum quod fit a motore immobili secundum locum.
CAPUT IX. : Quid est movens in animalibus perfectis, et quando unum movet aliud, et e converso.
CAPUT X. : Et est digressio declarans suas diversitates secundum Platonicos et Theologos.
Liber III, Tractatus V
CAPUT I. : Quod omne animatum habet vegetabile, sed non necessario habet sensum.
CAPUT III. : Qualiter sit animalis corpus, utrum simplex aut compositum.
CAPUT VII.
De officiis virtutis generativae.Idem autem nutrimentum per virtutem generativam, est factivum generationis, non tamen generat id quod alitur, sed potius generat id quod est, ut id quod alitur in specie. Cujus probatio est, quia nihil generat seipsum: oporteret enim quod idem esset et non esset simul. Omne enim generans actu est: id autem quod generatur actu, non est ens: esset igitur idem, et non esset secundum substantiam: et ideo sicut alimento et augmento aliud et aliud est esse secundum idem subjectum, ita alimento et generativo necessarium est aliud esse secundum diffinitivam rationem. Propter quod notandum est, nutritivam salvare individuum per distributionem nutrimenti ad membra: et quod superfluit membris, hoc sequestrat ad membra genitalia, quae trahunt ipsum sicut ventosa trahit sanguinem. Membra autem seminaria sunt organum virtutis generativae, sicut cerebrum est organum virtutis animalis, et cor virtutis vitalis: et virtus generativa sita in membris genitalibus, imprimit in alimento superfluo virtutem formativam, quae in seminis viscositate retenta, quando fuerit in debito loco, format semen in organicum corpus: sicut enim nutritiva cibo influit speciem membrorum, per quam tendit ad membra, ita genitalia influunt ei virtutem formativam, qua formatur semen in membra corporis organici: et hoc quidem semen a toto corpore deciditur, et maxime a cerebro, et per spongiositatem membrorum, attractiva virtute testiculorum trahitur ad vasa seminaria, et ibi informatur praedicta virtute.
Et ideo virtus generativa in veritate est duplex. Una quidem in generante, quae descindit semen attrahendo, et haec operatur tribus, calore scilicet qui spumosum facit semen, ut spumosum sit spiritu deferente formativam virtutem, et hic spiritus extendit membra genitalia: et eodem calore consumit superfluum humidi seminis, ut efficiatur globosum et quasi glandulosum, quod magis retinere possit virtutes sibi impressas, et melius retineat figuras membrorum in se effigiatas. Operatur autem seipsa virtus generativa, influendo virtutem formativam quae est in semine, sicut ars est in artificiati materia: et operatur humido cibali, sicut materia etiam operatur: et operatur ventositate sicut instrumento extendente membra genitalia ad actum coitus, et ejiciendo semen a masculo in foeminam: ventositas enim propellit semen ad locum debitum.
Alia autem virtus generativa est in semine, quae est virtus formativa, duo habens instrumenta, et duas materias, et duo opera. Unum quidem suorum instrumentorum est calor seminis, qui triplici virtute est informatus: quarum unam habet a substantia in quantum est calor, et ille est virtus solutiva aut dissolutiva et subtiliativa et alterativa seminis. Secunda autem est virtus coelestis, quae virtute operatur ad vitam ex potentia motionis coeli, sicut diximus in aliis locis. Tertia est virtus animae, cujus ipse calor est instrumentum, qua virtute inducit formas organorum physici corporis potentia exercentis opera vitae. Habet etiam spiritum infra spumam seminis contentum pro instrumento, per quem vehit in omnes partes seminis suas virtutes. Duo autem humida sunt materiae in quibus haec operatur. Unum quidem est quod est in substantia seminum, et hoc est principale. Aliud autem est attractum ut addatur illi, hoc est, humidum sanguinis menstrui, loco cujus infans quaerit cibum cum a matrice separatur: et hoc humidum est supplementum quod additur humido seminali, ut sufficiat formationi membrorum. Duo autem opera sunt: unum quidem membrorum formatio, alterum autem est quod attribuitur membris, sicut numerus membrorum et ordo, et situs, et asperitas, et lenitas, et caetera hujusmodi quae membris attribuuntur. Haec igitur sunt opera virtutis generativae, et haec quidem fit ex nutrimento.
Fuerunt autem quidam contendentes, non ex nutrimento, sed ex aliquo quod actu est pars animati, fieri generationem, dicentes eam fieri ex carne, non ex superfluo nutrimenti. Sed error eorum convincitur quatuor rationibus. Quarum prima est, quod caro vel aliud quod est pars corporis animati, non est potentia corpus animatum, nisi prius a sua forma corrumpatur: semen autem potentia totum corpus. Secunda ratio est, quod illud quod est actu pars, non deciditur ab animato, nisi cum magno dolore: semen autem separatur cum delectatione. Tertia ratio est, quia actu pars non deciditur a toto corpore: semen autem deciditur a toto corpore. Quarta ratio est, quia videmus oculis nostris semina plantarum, neque lignum esse, neque folia, neque radicem, sed semina maturata: et videmus semina animalium non esse carnem, neque os, sed humorem album. Falsum igitur est quod dicunt, et rationibus inductis et multis aliis manifestatur error eorum. Quaerunt autem isti, qualiter tunc fit generatio univoca, ut ex planta planta, et ex homine homo ? Sed ad hoc nos dicimus, quod generatio dicitur aequivoca vel univoca quantum ad generans primum effective quod decidit a se semen: haec enim dat virtutem formativam semini: et sic fit ex planta planta, et ex homine homo, et sic de aliis.
Ex omnibus autem praemissis constat, quod hujusmodi principium quod vocamus animam nutritivam, est ejus quod potest salvare seipsum et suscipere tale principium secundum quod est in tali dispositione. Ad hoc enim habet eam ut salvetur in aliquibus suis dispositionibus, licet in omnibus salvari non possit, quia in quibusdam continue mutatur. Alia autem sunt quae non indigent tali principio, eo quod in omnibus suis dispositionibus semper uno modo conservantur, sicut corpora coelestia: et ideo illa habent alias virtutes quam mortalia. Non enim indigent nutritiva et augmentativa et generativa, quemadmodum diximus in aliis.
On this page