Table of Contents
De Anima
Liber 1
Liber I, Tractatus I
CAPUT I. : Et est digressio declarans, quod scientia naturalis est de anima, et quis ejus ordo.
CAPUT II. : De nobilitate et utilitate scientiae de anima.
CAPUT III. : De quaesitis quid sit subjectum hujus scientiae, et de difficultate ipsius.
CAPUT IV. : Quae oportet inquirere ad investigandum propriam animae diffinitionem.
CAPUT V : Quo ordine oportet procedere quaerentem de his quae spectant ad scientiam de anima.
Liber I, Tractatus II
CAPUT I. : De his qui diffiniebant animam per hoc quod ipsa est motivum quoddam.
CAPUT II. : De opinionibus eorum qui animam per cognoscitivum diffiniendam esse dixerunt.
CAPUT V. : De contradictione opinionum in communi, quae diffiniebant animam per motivum suiipsius.
CAPUT VIII. : De improbatione opinionis quae dixit animam esse harmoniam corporis commixti.
CAPUT X. : De improbatione opinionis quae dicit animam esse numerum seipsum moventem.
CAPUT XII. : Utrum cognoscatur simile simili, sicut dixit Empedocles.
Liber 2
Liber II, Tractatus I
CAPUT I. : Quae sit libri intentio, et qualiter diffinitionem animae venari contingit.
CAPUT II. : De universali animae diffinitione, quae dicit quid est anima universaliter.
CAPUT III. : De datae diffinitionis explanatione, et est digressio quaedam.
CAPUT IV. : In quo ex praedictis demonstratur quae anima separabilis est, et quae non.
CAPUT VI. : De diffinitione animae dicente propter quid.
CAPUT VII. : Utrum quaelibet virium animae sit anima, et utrum sit tota in toto.
CAPUT X. : De enumeratione potentiarum principalium quae sunt potentiae animae.
CAPUT XI. : Ex quibus partibus componitur anima, et eadem est ratio animae et figurae.
Liber II, Tractatus II
CAPUT I. : De ordine procedendi, et quot sint et quae potentiae animae vegetabilis.
CAPUT II. : Qualiter anima est viventis corporis causa et principium.
CAPUT III. : De improbatione erroris Empedoclis circa motum et causam nutrimenti.
CAPUT V. : De alimento quod est objectum nutritivae et vegetativae.
CAPUT VI. : De officiis nutritivae et augmentativae.
CAPUT VII. : De officiis virtutis generativae.
CAPUT X. : De duplici motore nutrimenti.
Liber II, Tractatus III
CAPUT I. : In quo genere potentiae sit potentia sensitiva.
CAPUT II. : De distinctionibus potentiae passivae in apprehendendo.
CAPUT III. : De adaptatione dictae distinctionis potentiae ad potentiam sensitivam.
CAPUT IV. : Et est digressio declarans gradus abstractionis et modum.
CAPUT VII. : De visibili quod est color, qualiter secundum actum lucidi movet visum.
CAPUT VIII. : De natura diaphani et qualiter lumen est actus ejus.
CAPUT IX. : De improbatione opinionis Democriti, qui dixit lumen esse defluxum corporis.
CAPUT X. : Et est digressio declarans errorem eorum qui dicunt lumen esse corpus indivisibile.
CAPUT XII. : Et est digressio declarans veram sententiam de luce et de lumine et de natura.
CAPUT XIV. : Qualiter color in lumine videtur, et non sine lumine, et de quantitate visorum.
CAPUT XV. : Quare per vacuum non potest videri, et de visu in speculo.
CAPUT XVI. : De visu lucentium.
CAPUT XVII. : De auditu, et primo de bene sonantibus et male.
CAPUT XVIII. : Qualiter sonus generatur in aere et aqua.
CAPUT XIX. : De echo qui est sonus reflexus.
CAPUT XXI. : De differentiis sonorum quae non fiunt nisi in sono secundum actum facto.
CAPUT XXII. : De voce qualiter fiat.
CAPUT XXIII. : Quare homo non bene odorat, sed bene tangit, et ideo prudens.
CAPUT XXIV. : Qualiter odorum differentiae per analogiam ad differentias saporum accipiuntur.
CAPUT XXV. : Qualiter odor se habet ad olfactum et ad medium, et utrum sit evaporatio fumalis.
CAPUT XXVI. : Qualiter olfactus est in respirantibus, et in non respirantibus.
CAPUT XXVII. : De gustu secundum quod est in medio secundum esse materiale ipsius.
CAPUT XXVIII. : Qualiter saporis differentiae se habent ad gustum, et e converso.
CAPUT XXIX. : De differentiis saporum secundum speciem, et qualiter se habent ad gustum.
CAPUT XXX. : De tactu, utrum sit unus an plures.
CAPUT XXXI. : Quod caro non est organum tactus.
CAPUT XXXII. : Utrum tactus indigeat aliquo medio extrinseco.
CAPUT XXXIII. : Et est digressio dicens intentiones Alexandri, Themistii, Averrois et Avicennae.
CAPUT XXXIV. : De medio tactus, quid sit, et quot modis dicatur.
CAPUT XXXV. : Qualiter se habet tactus ad tangibilia.
Liber II, Tractatus IV
CAPUT I. : Quod omnis sensus est susceptivus specierum sensibilium.
CAPUT II. : Utrum aliquid non habens sensum patiatur a sensibus.
CAPUT III. : In quo est probatio, quod non est sensus praeter quinque per naturam mediorum.
CAPUT IV. : In quo probatur non esse nisi quinque sensus per naturam organorum.
CAPUT V. : In quo probatur, quod nullus deest sensus ab ipsis sensibilibus.
CAPUT VI. : Quod sensatorum omnium non potest esse aliquis sensus a praedictis.
CAPUT VII. : Et est digressio declarans quinque vires animae sensibilis interiores.
CAPUT VIII. : De eo quod sensu communi nos sentimus videre et audire, et secundum alios operari.
CAPUT XII. : Et est digressio declarans qualiter sensus communis est medietas omnium sensuum.
Liber 3
Liber III, Tractatus I
CAPUT I. : Et est digressio declarans libri intentionem, et de imaginatione.
CAPUT II. : Et est digressio declarans ea quae conveniunt ex aestimatione.
CAPUT III. : Et est digressio declarans naturam phantasiae.
CAPUT V. : De improbatione erroris Antiquorum qui dixerunt quod intelligere et sentire sunt idem.
CAPUT VI. : Quod imaginatio vel phantasia, neque sensus sunt, neque opinio cum sensu.
CAPUT VII. : Quare imaginatio vel phantasia, neque sensus sunt, neque opinio cum sensu.
CAPUT IX. : De ratione nominis phantasiae et utilitate ejus.
Liber III, Tractatus II
CAPUT I. : Qui tractatus est qualiter intellectus possibilis est.
CAPUT III. : Et est digressio declarans dubia quae consequuntur ex dictis de intellectu possibili.
CAPUT IV. : Et est digressio declarans opinionem Alexandri et ejus improbationem.
CAPUT V. : Et est digressio declarans opinionem Theophrasti et Themistii, et improbationem ejusdem.
CAPUT VI. : Et est digressio declarans opinionem Avempacis et Abubacher, et improbationem ejusdem.
CAPUT VII. : Et est digressio declarans opinionem Averrois, et improbationem ejusdem.
CAPUT IX. : Et est digressio declarans opinionem Avicebron, et errorem ejusdem.
CAPUT X. : Et est digressio declarans opinionem Platonis et Gregorii Nysseni, et ejus errorem.
CAPUT XI. : Et est digressio declarans opinionem Latinorum, et errorem eorumdem.
CAPUT XII. : Et est digressio declarans veram sententiam de omnibus inductis dubiis Peripateticorum.
CAPUT XIV. : Et est digressio declarans propter quid intellectus est separatus et immixtus.
CAPUT XVI. : Quod unus intellectus est qui distinguit inter sensibile et intelligibile.
CAPUT XVIII. : De natura intellectus agentis, et qualiter anima est composita.
CAPUT XIX. : De comparatione intellectus possibilis et agentis et speculativi.
Liber III, Tractatus III
CAPUT I. : De intellectu indivisibilium diversimode dictorum.
CAPUT IV. : Quod eadem est analogia phantasmatum ad intellectum, quae est sensibilium ad sensitivum.
CAPUT V. : De intellectu mathematicorum et divinorum.
CAPUT VIII. : Et est digressio de solutionem quaestionis Avempacis et Alfarabii in quo erraverunt.
CAPUT X. : Et est digressio declarans quorumdam modernorum solutionem.
CAPUT XII. : Quomodo anima est omnia quodammodo quae sunt.
Liber III, Tractatus IV
CAPUT I. : Quae pars animae sit motiva.
CAPUT II. : Quod vegetativum secundum se et sensitivum secundum se non sunt motiva secundum locum.
CAPUT IV. : De differentiis intellectus practici et speculativi.
CAPUT V. : Qualiter unum specie sunt moventia et plura secundum substantiam.
CAPUT VIII. : Qualiter est motus processivus secundum quod fit a motore immobili secundum locum.
CAPUT IX. : Quid est movens in animalibus perfectis, et quando unum movet aliud, et e converso.
CAPUT X. : Et est digressio declarans suas diversitates secundum Platonicos et Theologos.
Liber III, Tractatus V
CAPUT I. : Quod omne animatum habet vegetabile, sed non necessario habet sensum.
CAPUT III. : Qualiter sit animalis corpus, utrum simplex aut compositum.
CAPUT VI.
De officiis nutritivae et augmentativae.
His autem habitis de alimento, et de ipsis potentiis est determinandum. Est autem potentia nutritiva quae de nutrimento restaurat deperditum in corpore animato ut salvet in esse divino. Augmentativa autem est illa quae de nutrimento addit quantitati membrorum ut ad debitam longitudinem et quantitatem deducantur.
Et ex hoc accipitur, quod licet idem subjectum sit alimento et augmentativo, hoc est, ei quod auget: tamen esse eorum secundum rationem diffinitivam est alterum et alterum. Animatum enim secundum quod quantum est, alimentum augmentativum quaerit: sed non nutrit nisi secundum quod est hoc aliquid, et substantia potens recipere formam membrorum et substantiam. Nutrimentum enim non salvat nisi substantiam, et ideo, quamdiu potest nutriri, tamdiu salvatur in individuo. Sed augmentativa non agit per totam vitam, et ideo ipsa non est salvativa substantiae, sed potius perfectiva quantitatis.
Et sunt quatuor differentiae inter nutritivam et augmentativam, quarum una est et principalis, quod nutritiva non accipit alimentum nisi in quantum est potentia substantia membrorum, et non curat de quantitate. Augmentativa autem accipit ipsum in quantum potentia additur quantitati membrorum, inquantum membrorum quantitas extenditur ipso addito membris.
Secunda autem est, quia nutritiva addit substantiam cibi substantiae membrorum aequalem secundum tres corporis diametros, longitudinis, et latitudinis, et profunditatis, in omnibus his aequaliter perditum restaurans. Augmentativa autem praecipue addit longitudini: et ideo indiget quod calor suus sit fortior, et membra in quibus est, sint mollia, quae extendi possint. Hoc autem sic probatur: longitudo enim non fit major nisi ossibus extensis: et haec dura sunt, et non nisi forti calore faciente discurrere nutrimentum per ipsa, fieri potest. Similiter autem non fit extensio sicci indurati, sed potius ejus quod est humidum flexibile: et ideo non fit augmentum nisi in juventute antequam adveniat siccitas nimia, quae prohibet extensionem: et haec est causarum una quare non semper augentur corpora, sed semper nutriuntur. Nutritiva enim licet secundum omnem dimensionem, ut diximus, nutriat, tamen secundum latitudinem maxime nutrit: quia ad illius incrementum non exigitur nisi assimilatio nutrimenti, et additio, et non extensio in ampliorem quantitatem, nisi quantum extenditur in addito: et hoc frequenter fit in solis membris mollibus, quae sunt caro et hujusmodi, praeter hoc quod ossa extendantur: et hoc fit calore debili magis quam forti.
Tertia differentia est, quod nutritiva hebetiori, ut dictum est, instrumento operatur: augmentativa autem acutiori. Cum enim calor naturalis utriusque sit instrumentum, hebes calor est qui solum convertit nutrimentum et assimilat: acutus autem qui facit ipsum discurrere per membra dura, quae mollificat infundendo ea acuto humore nutrimentali, et tunc extendit ea. Et causa hujus est, quia cum quaelibet virtus plus possit in materia propria quam in aliena, hebetatur calor, quanto plus de aliena materia ingeritur. Quod ut melius intelligatur, oportet scire quod duplici humido indiget omne quod nutritur. Unum quidem est seminale, quod est aliquid substantiae seminis, et illud est proprium subjectum caloris naturalis. Aliud autem est nutrimentale, quod accipitur de nutrimento quod semper retinet aliquid de natura cibi, et ideo semper aliquid habet de extraneo: propter quod non adeo efficax est in eo calor naturalis, sicut in primo humido, et quanto plus ingeritur de nutrimentali humido, quod additur radicali sive seminali, ex quo formantur membra radicalia, et quod est infusum eis, tanto plus inspissantur et indurantur, et calor plus in eo debilitatur: et ideo calor qui primo fecit duas operationes, alimenti scilicet et extensionis, tandem propter sui debilitatem et membrorum duritiam, non potest perficere nisi unam quae est nutrire: et ideo tunc stat augmentum.
Est autem circa hoc adhuc notandum, quod tempus incrementi etiam secundum Galenum et Avicennam est tempus aetatis puerilis, quia pueri sunt calidi et hu midi propter vicinitatem quam habent ad suam originem, quae est ex calido et humido. Humidum autem et calidum simul conjuncta faciunt diffusionem et extensionem. Procedente autem tempore exsiccatur paulatim humidum in tempore juventutis, et indurantur membra: et licet acutius in juvenibus sit calidum, tamen non est majus in juvenibus quam in pueris. Et de hoc dat exemplum conveniens Galenus: quia si aliqua caliditas determinatae virtutis penetrat in aquam, et eadem in essentia caliditas penetrat in materiam siccam, acutior erit caliditas in sicco, quam in humido, sed non major. Et sic est de calore puerorum et juvenum, qui aequalis est, licet acutior sit in juvenibus quam in pueris: et ideo in pueris plus de cremento operatur propter mollitiem membrorum, et in juvenibus minus propter eorumdem duritiem, licet calor sit aequalis: et hujus signum est, quod pueri circa septimum annum ut in pluribus plusquam dimidium perficiunt suae quantitatis. Haec igitur est tertia differentia.
Quarta autem est penes finem utriusque accepta: quia anima sicut et natura non est infinitae et indeterminatae intentionis: et ideo habita debita quantitate, in qua exercere potest suas operationes, non auget ultra augmentativa anima, etiamsi posset bene ultra augere: quia non abundat superfluis natura, sicut etiam non deficit in necessariis: finis autem nutritivae est salvare individuum per deperditi restaurationem: et hoc necessarium est in toto tempore, et ideo per totam periodum continue operatur. Reliqua autem quae de augmento et nutrimento dicenda sunt, in primo de Generatione et Corruptione requirantur.
On this page