Table of Contents
De Anima
Liber 1
Liber I, Tractatus I
CAPUT I. : Et est digressio declarans, quod scientia naturalis est de anima, et quis ejus ordo.
CAPUT II. : De nobilitate et utilitate scientiae de anima.
CAPUT III. : De quaesitis quid sit subjectum hujus scientiae, et de difficultate ipsius.
CAPUT IV. : Quae oportet inquirere ad investigandum propriam animae diffinitionem.
CAPUT V : Quo ordine oportet procedere quaerentem de his quae spectant ad scientiam de anima.
Liber I, Tractatus II
CAPUT I. : De his qui diffiniebant animam per hoc quod ipsa est motivum quoddam.
CAPUT II. : De opinionibus eorum qui animam per cognoscitivum diffiniendam esse dixerunt.
CAPUT V. : De contradictione opinionum in communi, quae diffiniebant animam per motivum suiipsius.
CAPUT VIII. : De improbatione opinionis quae dixit animam esse harmoniam corporis commixti.
CAPUT X. : De improbatione opinionis quae dicit animam esse numerum seipsum moventem.
CAPUT XII. : Utrum cognoscatur simile simili, sicut dixit Empedocles.
Liber 2
Liber II, Tractatus I
CAPUT I. : Quae sit libri intentio, et qualiter diffinitionem animae venari contingit.
CAPUT II. : De universali animae diffinitione, quae dicit quid est anima universaliter.
CAPUT III. : De datae diffinitionis explanatione, et est digressio quaedam.
CAPUT IV. : In quo ex praedictis demonstratur quae anima separabilis est, et quae non.
CAPUT VI. : De diffinitione animae dicente propter quid.
CAPUT VII. : Utrum quaelibet virium animae sit anima, et utrum sit tota in toto.
CAPUT X. : De enumeratione potentiarum principalium quae sunt potentiae animae.
CAPUT XI. : Ex quibus partibus componitur anima, et eadem est ratio animae et figurae.
Liber II, Tractatus II
CAPUT I. : De ordine procedendi, et quot sint et quae potentiae animae vegetabilis.
CAPUT II. : Qualiter anima est viventis corporis causa et principium.
CAPUT III. : De improbatione erroris Empedoclis circa motum et causam nutrimenti.
CAPUT V. : De alimento quod est objectum nutritivae et vegetativae.
CAPUT VI. : De officiis nutritivae et augmentativae.
CAPUT VII. : De officiis virtutis generativae.
CAPUT X. : De duplici motore nutrimenti.
Liber II, Tractatus III
CAPUT I. : In quo genere potentiae sit potentia sensitiva.
CAPUT II. : De distinctionibus potentiae passivae in apprehendendo.
CAPUT III. : De adaptatione dictae distinctionis potentiae ad potentiam sensitivam.
CAPUT IV. : Et est digressio declarans gradus abstractionis et modum.
CAPUT VII. : De visibili quod est color, qualiter secundum actum lucidi movet visum.
CAPUT VIII. : De natura diaphani et qualiter lumen est actus ejus.
CAPUT IX. : De improbatione opinionis Democriti, qui dixit lumen esse defluxum corporis.
CAPUT X. : Et est digressio declarans errorem eorum qui dicunt lumen esse corpus indivisibile.
CAPUT XII. : Et est digressio declarans veram sententiam de luce et de lumine et de natura.
CAPUT XIV. : Qualiter color in lumine videtur, et non sine lumine, et de quantitate visorum.
CAPUT XV. : Quare per vacuum non potest videri, et de visu in speculo.
CAPUT XVI. : De visu lucentium.
CAPUT XVII. : De auditu, et primo de bene sonantibus et male.
CAPUT XVIII. : Qualiter sonus generatur in aere et aqua.
CAPUT XIX. : De echo qui est sonus reflexus.
CAPUT XXI. : De differentiis sonorum quae non fiunt nisi in sono secundum actum facto.
CAPUT XXII. : De voce qualiter fiat.
CAPUT XXIII. : Quare homo non bene odorat, sed bene tangit, et ideo prudens.
CAPUT XXIV. : Qualiter odorum differentiae per analogiam ad differentias saporum accipiuntur.
CAPUT XXV. : Qualiter odor se habet ad olfactum et ad medium, et utrum sit evaporatio fumalis.
CAPUT XXVI. : Qualiter olfactus est in respirantibus, et in non respirantibus.
CAPUT XXVII. : De gustu secundum quod est in medio secundum esse materiale ipsius.
CAPUT XXVIII. : Qualiter saporis differentiae se habent ad gustum, et e converso.
CAPUT XXIX. : De differentiis saporum secundum speciem, et qualiter se habent ad gustum.
CAPUT XXX. : De tactu, utrum sit unus an plures.
CAPUT XXXI. : Quod caro non est organum tactus.
CAPUT XXXII. : Utrum tactus indigeat aliquo medio extrinseco.
CAPUT XXXIII. : Et est digressio dicens intentiones Alexandri, Themistii, Averrois et Avicennae.
CAPUT XXXIV. : De medio tactus, quid sit, et quot modis dicatur.
CAPUT XXXV. : Qualiter se habet tactus ad tangibilia.
Liber II, Tractatus IV
CAPUT I. : Quod omnis sensus est susceptivus specierum sensibilium.
CAPUT II. : Utrum aliquid non habens sensum patiatur a sensibus.
CAPUT III. : In quo est probatio, quod non est sensus praeter quinque per naturam mediorum.
CAPUT IV. : In quo probatur non esse nisi quinque sensus per naturam organorum.
CAPUT V. : In quo probatur, quod nullus deest sensus ab ipsis sensibilibus.
CAPUT VI. : Quod sensatorum omnium non potest esse aliquis sensus a praedictis.
CAPUT VII. : Et est digressio declarans quinque vires animae sensibilis interiores.
CAPUT VIII. : De eo quod sensu communi nos sentimus videre et audire, et secundum alios operari.
CAPUT XII. : Et est digressio declarans qualiter sensus communis est medietas omnium sensuum.
Liber 3
Liber III, Tractatus I
CAPUT I. : Et est digressio declarans libri intentionem, et de imaginatione.
CAPUT II. : Et est digressio declarans ea quae conveniunt ex aestimatione.
CAPUT III. : Et est digressio declarans naturam phantasiae.
CAPUT V. : De improbatione erroris Antiquorum qui dixerunt quod intelligere et sentire sunt idem.
CAPUT VI. : Quod imaginatio vel phantasia, neque sensus sunt, neque opinio cum sensu.
CAPUT VII. : Quare imaginatio vel phantasia, neque sensus sunt, neque opinio cum sensu.
CAPUT IX. : De ratione nominis phantasiae et utilitate ejus.
Liber III, Tractatus II
CAPUT I. : Qui tractatus est qualiter intellectus possibilis est.
CAPUT III. : Et est digressio declarans dubia quae consequuntur ex dictis de intellectu possibili.
CAPUT IV. : Et est digressio declarans opinionem Alexandri et ejus improbationem.
CAPUT V. : Et est digressio declarans opinionem Theophrasti et Themistii, et improbationem ejusdem.
CAPUT VI. : Et est digressio declarans opinionem Avempacis et Abubacher, et improbationem ejusdem.
CAPUT VII. : Et est digressio declarans opinionem Averrois, et improbationem ejusdem.
CAPUT IX. : Et est digressio declarans opinionem Avicebron, et errorem ejusdem.
CAPUT X. : Et est digressio declarans opinionem Platonis et Gregorii Nysseni, et ejus errorem.
CAPUT XI. : Et est digressio declarans opinionem Latinorum, et errorem eorumdem.
CAPUT XII. : Et est digressio declarans veram sententiam de omnibus inductis dubiis Peripateticorum.
CAPUT XIV. : Et est digressio declarans propter quid intellectus est separatus et immixtus.
CAPUT XVI. : Quod unus intellectus est qui distinguit inter sensibile et intelligibile.
CAPUT XVIII. : De natura intellectus agentis, et qualiter anima est composita.
CAPUT XIX. : De comparatione intellectus possibilis et agentis et speculativi.
Liber III, Tractatus III
CAPUT I. : De intellectu indivisibilium diversimode dictorum.
CAPUT IV. : Quod eadem est analogia phantasmatum ad intellectum, quae est sensibilium ad sensitivum.
CAPUT V. : De intellectu mathematicorum et divinorum.
CAPUT VIII. : Et est digressio de solutionem quaestionis Avempacis et Alfarabii in quo erraverunt.
CAPUT X. : Et est digressio declarans quorumdam modernorum solutionem.
CAPUT XII. : Quomodo anima est omnia quodammodo quae sunt.
Liber III, Tractatus IV
CAPUT I. : Quae pars animae sit motiva.
CAPUT II. : Quod vegetativum secundum se et sensitivum secundum se non sunt motiva secundum locum.
CAPUT IV. : De differentiis intellectus practici et speculativi.
CAPUT V. : Qualiter unum specie sunt moventia et plura secundum substantiam.
CAPUT VIII. : Qualiter est motus processivus secundum quod fit a motore immobili secundum locum.
CAPUT IX. : Quid est movens in animalibus perfectis, et quando unum movet aliud, et e converso.
CAPUT X. : Et est digressio declarans suas diversitates secundum Platonicos et Theologos.
Liber III, Tractatus V
CAPUT I. : Quod omne animatum habet vegetabile, sed non necessario habet sensum.
CAPUT III. : Qualiter sit animalis corpus, utrum simplex aut compositum.
CAPUT XXXI.
Quod caro non est organum tactus.Remanet autem quaerenda haec quaestio, utrum hoc organum quo sentimus, intus sit an non ? Quod autem organum tactivum exterius sit, et sit caro quae mox occurit occurrit tangibilibus, sicut quidam dixerunt, illud est signum quod inducunt ad hoc probandum, quod statim fit sensus secundum actum quando tangunt carnem tangibilia. Haec fuit causa, quod dixerunt carnem esse organum tactus: viderunt enim in aliis sensibus quod non sit sensus secundum actum, nisi quando species sensibilis est in actu vel in sensu: et arguebant ex hoc quod cum sensus sit secundum actum, quod tunc habet speciem sensibilem in organo: sed tactus carnis ad tangibilia mox est sensus tactus secundum actum: mox igitur species tangibilis recepta est in organo tactus: caro igitur organum est, et non medium. Amplius autem prius tempore sensibile est in medio quam in organo: quoniam organum accipit quod redditur a medio, et medium accipit ab objecto, sicut constat ex praedictis: si igitur medium esset caro, prius esset qualitas tangibilis in carne quam in organo, sed non est secundum actum sensus, nisi quando immutatum est organum: ergo qualitate sensibili existente in carne, non esset adhuc secundum actum sensus: et hoc nos experimur fore falsum. Et propter istas rationes tres magni viri de Peripateticorum secta, dixerunt carnem nervosam esse organum tangendi, Alexander scilicet et Themistius, et posterior eis Avicenna. Sed quia Aristotelis opinio his non concordat, dicimus nos nullum esse signum quod induxerunt ad probandum quod caro mox sensibilibus occurrens sit organum sensus. Cujus probatio est, quod si aliquis nunc circa carnem suam extenderit aliquid tenue, sicut pellem, vel membranam, et faciat sensum per tactum tangibilium similiter sicut prius, mox ut tetigerit tangibile, significabit se sensui: et non est qualitas tangibilis prius tempore in membrana vel pelle quam sentiatur in corpore: et tamen constat quod membrana non est organum sensus. Si autem aliquis dicat quod non est simile, quia membrana super inducta carni, est extranea, et caro est connaturalis et membrum animati corporis, dicemus quod est simile quantum ad hoc quod non intercidit aliquod tempus inter sentire et esse qualitatem sensibilem in pelle: sed in hoc est dissimile, quia caro eo quod naturalis est, certificat et demonstrat certius sensibile quam pellis, eo quod, sicut diximus, ipsa est pars sen tientis. Signum igitur quod induxerunt, fallax est.
Caro autem ad tangibilia videtur sic se habere, sicut si circulariter nobis aptatus esset aer sicut pars actualis animalis sentientis existens: tunc enim per unam partem nostram videremur sentire, et sonum, et odorem, et colorem: et ab unitate illius partis qua sentiremus, videretur esse unus quidam sensus auditus et visus et olfactus: nunc autem quoniam determinatum et distinctum est a nobis medium per quod sentimus tria sensata inducta, et determinata sunt organa ipsorum sensuum, ideo manifestum est quod praedicti sensus plures sunt et non unus. Medium autem forma conjunctum nobis vel determinatum non facit sensum unum vel plures, sed potius una proportio passivi et activi facit unam, et plures proportiones faciunt plures.
In tactu autem est hoc immanifestum et latens: eo quod medium in ipso non potest esse a nobis distinctum, cujus causa est, quod animata corpora sentientia omnia componuntur ex tangibilibus per essentiam corporis: et ideo oportuit quod non per species suas tantum, sed etiam per suas essentias corporibus animatis conjungerentur in sensu: et ideo oportuit quod actu pars esset animati medium per quod talia sentit. Nec potest esse simplex corpus ex quo componitur corpus animatum, tribus de causis. Quarum una est secundum hanc intentionem principalis: quia sicut diximus supra, medium nullam actu debet habere qualitatem illius sensibilis cujus est medium. Et hoc non potest nisi altero duorum modorum. Quorum unus est, quod sit omnino privatum, sicut absonum, et non coloratum ad sonum et colorem se habent. Alter autem est, quod sit temperamentum ad aequalitatem, et recesserit ab excellentiis qualitatum sensibilium: et hoc oportet in tactu esse medium, eo quod sentiens non potest omnino destitui qualitatibus primis, cum ex illis componatur. Cum igitur istae qualitates secundum excellentiam sint in simplicibus, simplex corpus non potuit esse medium ad eas, nec ex ipso potest fieri corpus animatum. Secunda ratio est, quia si esset ex his, non est susceptibile diversitatis organorum, hoc autem requirit omnis anima terrena, ut supra diximus. Tertia vero ratio est, quia oportet aliquod firmum esse animatum corpus commixtum ex aqua maxime et terra, ut possint in eo fieri operationes vitae et spiritus. Si enim foret simplex aereum vel aqueum, tunc omni corpori continuaretur quod tangeret ipsum. Si autem esset ex terra, tunc non haberet aptitudinem ad vitam propter frigus et siccitatem, quae duae sunt qualitates mortificativae. Relinquitur igitur animatum corpus esse mixtum ex aqua et terra, et ex aliis: et oportet ut medium sibi habeat coaptatum, ut indique tangat nocentia et convenientia, et recedat a nocentibus, et convenientibus per suam essentiam conjungatur: necessarium ergo est, quod in eo quod potest tangere et habet potentiam tactivam, sit aliquod corpus medium sic mixtum, per quod fiunt omnes sensus tangendi, cum, sicut habitum est, sint plures: hoc autem est caro quae mox occurrit tangentibus. Et etiam ideo quia nulla pars hominis vel alterius sentientis ita ad aequalitatem medii sit mixta sicut caro. Nervus enim et venae et alia non ita ad medium sunt temperata sicut caro: et ideo non inconvenienter sunt media. Et si forte aliquis inferat ex hoc, quod tactus est unus sensus ab unitate istius medii, non valeret illatio: quoniam, sicut diximus, ab unitate medii non probatur unus esse sensus, sed potius ab unitate organi passivi secundum rationem et proportionem ad suum agens.
Hoc autem quod demonstrat quod tactus est plures et non unus, est praecipue tactus qui est in lingua: ille enim tactus omnia tangit quae tangi possunt: et insuper tangit saporosa, sicut diximus, secundum eamdem partem linguae in qua est tactus: et siquidem ita esset in toto corpore sensibili, quod etiam alia pars quaelibet sentiret saporem cum tangibilibus, tunc universaliter videretur esse unus numero et specie sensus gustus et tactus: et hoc idem videretur si lingua esset animal. Nunc autem discernuntur tactus et gustus, eo quod non secundum quamlibet partem convertuntur: quidquid enim gustat sapores, secundum idem discernit tangibilia: sed non convertuntur, quod quidquid sentit tangibilia, quod secundum id judicet sapores. Quae autem subjecto separata sunt, essentialiter sunt diversa: et ideo gustus et tactus essentialiter sunt diversi sensus. Licet autem ipsi tactus subjecto non diversificentur, tamen formaliter propter causam prius inductam necesse est tactivas virtutes diversas esse.
On this page