Table of Contents
De Anima
Liber 1
Liber I, Tractatus I
CAPUT I. : Et est digressio declarans, quod scientia naturalis est de anima, et quis ejus ordo.
CAPUT II. : De nobilitate et utilitate scientiae de anima.
CAPUT III. : De quaesitis quid sit subjectum hujus scientiae, et de difficultate ipsius.
CAPUT IV. : Quae oportet inquirere ad investigandum propriam animae diffinitionem.
CAPUT V : Quo ordine oportet procedere quaerentem de his quae spectant ad scientiam de anima.
Liber I, Tractatus II
CAPUT I. : De his qui diffiniebant animam per hoc quod ipsa est motivum quoddam.
CAPUT II. : De opinionibus eorum qui animam per cognoscitivum diffiniendam esse dixerunt.
CAPUT V. : De contradictione opinionum in communi, quae diffiniebant animam per motivum suiipsius.
CAPUT VIII. : De improbatione opinionis quae dixit animam esse harmoniam corporis commixti.
CAPUT X. : De improbatione opinionis quae dicit animam esse numerum seipsum moventem.
CAPUT XII. : Utrum cognoscatur simile simili, sicut dixit Empedocles.
Liber 2
Liber II, Tractatus I
CAPUT I. : Quae sit libri intentio, et qualiter diffinitionem animae venari contingit.
CAPUT II. : De universali animae diffinitione, quae dicit quid est anima universaliter.
CAPUT III. : De datae diffinitionis explanatione, et est digressio quaedam.
CAPUT IV. : In quo ex praedictis demonstratur quae anima separabilis est, et quae non.
CAPUT VI. : De diffinitione animae dicente propter quid.
CAPUT VII. : Utrum quaelibet virium animae sit anima, et utrum sit tota in toto.
CAPUT X. : De enumeratione potentiarum principalium quae sunt potentiae animae.
CAPUT XI. : Ex quibus partibus componitur anima, et eadem est ratio animae et figurae.
Liber II, Tractatus II
CAPUT I. : De ordine procedendi, et quot sint et quae potentiae animae vegetabilis.
CAPUT II. : Qualiter anima est viventis corporis causa et principium.
CAPUT III. : De improbatione erroris Empedoclis circa motum et causam nutrimenti.
CAPUT V. : De alimento quod est objectum nutritivae et vegetativae.
CAPUT VI. : De officiis nutritivae et augmentativae.
CAPUT VII. : De officiis virtutis generativae.
CAPUT X. : De duplici motore nutrimenti.
Liber II, Tractatus III
CAPUT I. : In quo genere potentiae sit potentia sensitiva.
CAPUT II. : De distinctionibus potentiae passivae in apprehendendo.
CAPUT III. : De adaptatione dictae distinctionis potentiae ad potentiam sensitivam.
CAPUT IV. : Et est digressio declarans gradus abstractionis et modum.
CAPUT VII. : De visibili quod est color, qualiter secundum actum lucidi movet visum.
CAPUT VIII. : De natura diaphani et qualiter lumen est actus ejus.
CAPUT IX. : De improbatione opinionis Democriti, qui dixit lumen esse defluxum corporis.
CAPUT X. : Et est digressio declarans errorem eorum qui dicunt lumen esse corpus indivisibile.
CAPUT XII. : Et est digressio declarans veram sententiam de luce et de lumine et de natura.
CAPUT XIV. : Qualiter color in lumine videtur, et non sine lumine, et de quantitate visorum.
CAPUT XV. : Quare per vacuum non potest videri, et de visu in speculo.
CAPUT XVI. : De visu lucentium.
CAPUT XVII. : De auditu, et primo de bene sonantibus et male.
CAPUT XVIII. : Qualiter sonus generatur in aere et aqua.
CAPUT XIX. : De echo qui est sonus reflexus.
CAPUT XXI. : De differentiis sonorum quae non fiunt nisi in sono secundum actum facto.
CAPUT XXII. : De voce qualiter fiat.
CAPUT XXIII. : Quare homo non bene odorat, sed bene tangit, et ideo prudens.
CAPUT XXIV. : Qualiter odorum differentiae per analogiam ad differentias saporum accipiuntur.
CAPUT XXV. : Qualiter odor se habet ad olfactum et ad medium, et utrum sit evaporatio fumalis.
CAPUT XXVI. : Qualiter olfactus est in respirantibus, et in non respirantibus.
CAPUT XXVII. : De gustu secundum quod est in medio secundum esse materiale ipsius.
CAPUT XXVIII. : Qualiter saporis differentiae se habent ad gustum, et e converso.
CAPUT XXIX. : De differentiis saporum secundum speciem, et qualiter se habent ad gustum.
CAPUT XXX. : De tactu, utrum sit unus an plures.
CAPUT XXXI. : Quod caro non est organum tactus.
CAPUT XXXII. : Utrum tactus indigeat aliquo medio extrinseco.
CAPUT XXXIII. : Et est digressio dicens intentiones Alexandri, Themistii, Averrois et Avicennae.
CAPUT XXXIV. : De medio tactus, quid sit, et quot modis dicatur.
CAPUT XXXV. : Qualiter se habet tactus ad tangibilia.
Liber II, Tractatus IV
CAPUT I. : Quod omnis sensus est susceptivus specierum sensibilium.
CAPUT II. : Utrum aliquid non habens sensum patiatur a sensibus.
CAPUT III. : In quo est probatio, quod non est sensus praeter quinque per naturam mediorum.
CAPUT IV. : In quo probatur non esse nisi quinque sensus per naturam organorum.
CAPUT V. : In quo probatur, quod nullus deest sensus ab ipsis sensibilibus.
CAPUT VI. : Quod sensatorum omnium non potest esse aliquis sensus a praedictis.
CAPUT VII. : Et est digressio declarans quinque vires animae sensibilis interiores.
CAPUT VIII. : De eo quod sensu communi nos sentimus videre et audire, et secundum alios operari.
CAPUT XII. : Et est digressio declarans qualiter sensus communis est medietas omnium sensuum.
Liber 3
Liber III, Tractatus I
CAPUT I. : Et est digressio declarans libri intentionem, et de imaginatione.
CAPUT II. : Et est digressio declarans ea quae conveniunt ex aestimatione.
CAPUT III. : Et est digressio declarans naturam phantasiae.
CAPUT V. : De improbatione erroris Antiquorum qui dixerunt quod intelligere et sentire sunt idem.
CAPUT VI. : Quod imaginatio vel phantasia, neque sensus sunt, neque opinio cum sensu.
CAPUT VII. : Quare imaginatio vel phantasia, neque sensus sunt, neque opinio cum sensu.
CAPUT IX. : De ratione nominis phantasiae et utilitate ejus.
Liber III, Tractatus II
CAPUT I. : Qui tractatus est qualiter intellectus possibilis est.
CAPUT III. : Et est digressio declarans dubia quae consequuntur ex dictis de intellectu possibili.
CAPUT IV. : Et est digressio declarans opinionem Alexandri et ejus improbationem.
CAPUT V. : Et est digressio declarans opinionem Theophrasti et Themistii, et improbationem ejusdem.
CAPUT VI. : Et est digressio declarans opinionem Avempacis et Abubacher, et improbationem ejusdem.
CAPUT VII. : Et est digressio declarans opinionem Averrois, et improbationem ejusdem.
CAPUT IX. : Et est digressio declarans opinionem Avicebron, et errorem ejusdem.
CAPUT X. : Et est digressio declarans opinionem Platonis et Gregorii Nysseni, et ejus errorem.
CAPUT XI. : Et est digressio declarans opinionem Latinorum, et errorem eorumdem.
CAPUT XII. : Et est digressio declarans veram sententiam de omnibus inductis dubiis Peripateticorum.
CAPUT XIV. : Et est digressio declarans propter quid intellectus est separatus et immixtus.
CAPUT XVI. : Quod unus intellectus est qui distinguit inter sensibile et intelligibile.
CAPUT XVIII. : De natura intellectus agentis, et qualiter anima est composita.
CAPUT XIX. : De comparatione intellectus possibilis et agentis et speculativi.
Liber III, Tractatus III
CAPUT I. : De intellectu indivisibilium diversimode dictorum.
CAPUT IV. : Quod eadem est analogia phantasmatum ad intellectum, quae est sensibilium ad sensitivum.
CAPUT V. : De intellectu mathematicorum et divinorum.
CAPUT VIII. : Et est digressio de solutionem quaestionis Avempacis et Alfarabii in quo erraverunt.
CAPUT X. : Et est digressio declarans quorumdam modernorum solutionem.
CAPUT XII. : Quomodo anima est omnia quodammodo quae sunt.
Liber III, Tractatus IV
CAPUT I. : Quae pars animae sit motiva.
CAPUT II. : Quod vegetativum secundum se et sensitivum secundum se non sunt motiva secundum locum.
CAPUT IV. : De differentiis intellectus practici et speculativi.
CAPUT V. : Qualiter unum specie sunt moventia et plura secundum substantiam.
CAPUT VIII. : Qualiter est motus processivus secundum quod fit a motore immobili secundum locum.
CAPUT IX. : Quid est movens in animalibus perfectis, et quando unum movet aliud, et e converso.
CAPUT X. : Et est digressio declarans suas diversitates secundum Platonicos et Theologos.
Liber III, Tractatus V
CAPUT I. : Quod omne animatum habet vegetabile, sed non necessario habet sensum.
CAPUT III. : Qualiter sit animalis corpus, utrum simplex aut compositum.
CAPUT XXX.
De tactu, utrum sit unus an plures.De eo autem quod potest tangi et de tactu eadem ratio est quae dicta est de aliis sensibus, quoad hoc quod tactus virtus passiva est, quae ad actum ducitur per species tangibilium qualitatum: et cum communicatio sit inter agens et patiens, si agentia in actu sunt plura genere, quorum nullum agit per aliud, oportet quod tactus sint plures virtutes, diversas habentes communicantes ad diversitatem generis agentium. Unde si tactus non est unus, tunc necessarium est quod ea quae tanguntur, sint genere plura, et e converso, si ea quae tanguntur sint genere plura, necessarium est tactum plures virtutes esse. Adhuc autem habet dubitationem magnam, utrum tactus sit plures virtutes, aut non.
Adhuc autem habet dubitationem quid est quo ut instrumento et ut medio sentimus in tactu, et si aliquo ut medio sentimus in ipso: hoc enim multi negaverunt. Dubitatur enim mox sensibili occurrens, caro fit quo sicut instrumento sentimus: et in his quae non habent carnem, fit membrum simile carni, quo sentiunt aliam carnem et sanguinem non habentia, an non sit hoc organum quo sentimus, sed potius caro vel simile carni sit medium per quod redditur sensus, et organum sit aliud aliquid intrinsecus, quod est primum et principale quo sentimus in tactu. Haec enim ambo habent dubitationem. Quod enim non sit unus sensus, sed plures, videtur probari ex hoc quod, sicut saepe diximus, omnis sensus unus unius contrarietatis esse videtur, sicut visus albi et nigri, auditus gravis et acuti in sonis, gustus autem amari et dulcis: in eo autem quod potest tangi, quod speciem suam generat in tactu, multae insunt contrarietates, quarum nulla sentitur per alteram, sicut calidum et frigidum, et humidum et siccum, quarum neutra per alteram sentitur. Est autem etiam talis grave et leve, quae tactu sentimus, et per aliam aliquam contrarietatem. Et quidam ponunt durum et molle, asperum et lene: sed haec non sunt adeo prima sensibilia, sicut ea quae dicta sunt, quia durum quod resistit tangenti est aliquo modo siccum: et molle est quod cedit tangenti, et est aliquo modo humidum. Similiter autem asperum quod in pluribus partibus suae superficiei tangenti resistit, aliquid est sicci: sicut et lene cujus partes in unam superficiem confluentes, est aliquid hujusmodi. Sed primo enumeratarum contrarietatum nulla omnino sentitur per aliam. Est autem etiam tactus quorumdam aliorum quaecunque sunt hujusmodi, qnod quod tangentia immutant ad speciem suam per tactum, et non per aliquam aliam priorem naturam sentiuntur: et talia sunt sicut dissolutio continuitatis in corpore, quae est ex verbere, vel vulnere, vel aliquo alio. Et sicut oppositum ejus quod est consolidatio continuitatis. Dissolutio enim non sentitur, nec ex calido, nec ex frigido, nec ex humido vel sicco, nec ex gravi vel levi. Similiter autem est de consolidatione. Corruptio quidem complexionis sentitur ex aliqua primarum qualitatum corrumpente complexionem: sed dissolutio non est contraria complexioni, sed potius compositioni: et inter complexionem et compositionem superius distinximus. Tale autem sensibile tactus est etiam delectatio quae est in venereis: sed non ea quae in potu et cibo: quia illa est calidi et sicci et humidi prout respondet fami: sed illa est frigidi et humidi prout respondet siti. Haec autem omnia tangibilia plurium generum sunt non subalternatim positorum: et ideo videtur passivum his activis respondens, plures esse sensus, et non unus specie vel numero vel genere: non enim sufficit quod haec omnia in uno sint genere generalissimo, quia sic omnia sensibilia essent unus sensus.
Habet autem solutionem sophisticam ad hanc inductam dubitationem, eo quod aliquis forte instabit et dicet quod probatio quam induximus, quod omnis sensus unus, unius sit contrarietatis, sit falsa: quoniam etiam in aliis sensibus plures videntur inesse contrarietates, sicut in voce non solum est una contrarietas quae est acutio et gravitas, sed etiam magnitudo et parvitas vocis, et lenitas et asperitas ejus, et his similia contraria quae circa vocem inveniri possunt. Sunt autem et circa colores hujusmodi plures differentiae contrariae. Sed causaliter solventi inductam dubitationem etiamsi concedamus plures contrarietates quas dicit, tamen omnes has esse videbimus circa subjectum unum commune, quod est primum genus earum: primae enim omnes sunt in voce, et secundae omnes in colore. In tangibilibus autem non invenimus aliquod subjectum primum quod sit genus contrarietatum superius inductarum. Et ideo adhuc remanet dubium, utrum tactus sit sensus unus vel plures. Inductae etiam differentiae non dicunt contraria ultima: quia ultima contraria in quolibet genere sunt simplicia, sed magnitudo et parvitas, et lenitas et asperitas non sunt ultima in voce, sed differentiae sunt vocum mediarum, sicut in libro de sensu et sensato ostendimus. Similiter autem est de his quae sunt in colore. Quod autem in sensibilibus tactus non sit genus unum, patet: quia si consideramus ea secundum esse prout physicus ista considerat, tunc calidum et frigidum et humidum et siccum sunt in qualitate, et leve et grave quae causantur a raro et denso, sunt in substantia, eo quod super substantiam non addunt nisi situm quemdam qui est in partibus materiae. Ostensum est igitur demonstrative, quod sensus tactus est plures virtutes tactivae: et sic determinata est una superius inductarum dubitationum.
On this page