CAPUT VII.
CAPUT VII.
De visibili quod est color, qualiter secundum actum lucidi movet visum.
His autem habitis, dicamus sigillatim de omnibus sensibus, et primo de visu, eo quod ipse plurium est differentiarum : comprehendit enim et corruptibilia et incorruptibilia, et apprehendit suum sensatum non in una medii dispositione, sed in pluribus : colorata enim accipit in medio actu lucido, et lucida accipit in tenebroso, et quae sit hujus causa infra dicemus.
Dicamus igitur quod objectum cujus dicitur esse visus ut propria causa inferens sibi passionem, hoc communi nomine dicitur visibile : visibile autem est quidem color, et non solum color, sed etiam hoc quod communi ratione nominis est dicere visibile, sicut lucentia non sub colore sed sub lumine videntur in tenebris : et ideo unum commune nomen non habemus quod dicat communiter omne visibile proprium quod visui sua ex forma inferat passionem : visibile autem per se manifestum erit magis quando ingrediemur melius in distinctionem et tractatum per se visibilium : constat tamen quod unum visibilium est color, et quod color est de numero eorum quae per seipsa sunt visibilia, non quidem illo modo secundum se sive per se, quo praedicatum est in ratione subjecti, qui modus dicendi per se est primus, sed illo modo quo subjectum est causa praedicati, qui modus dicendi per se vel secundum se est secundus : et ideo oportet quod color per nihil extrinsecum sed per suam essentiam sit agens in visum, et sit visibilis.
Et quia haec est sua essentia, tunc diffiniatur, quod color est motivum visus secundum actum lucidi, hoc est, transparens in actu luminis completo : hoc enim convenit omni et soli colori : quia, sicut diximus, lucentia non videntur in eo quod est actu lucidum, sed potius in eo quod est actu tenebrosum : color autem sine luminis actu perficiente diaphanum, non videtur, sed potius omnis color videtur in lumine : et ideo oportet nos etiam prius tractare de lumine.
Sed nos prius quaeremus, cum color non immutet nisi diaphano illuminato, utrum lumen illuminans exigatur ad visum propter colorem vel propter me dium, hoc est quaerere utrum color non possit generare intentionem in medio, nisi sit ipse color actu illuminatus, vel ipse color sine lumine sufficiat generare intentionem suam, sed medium non sit aptum natum ipsam intentionem suscipere, nisi sit actu illuminatum. Videntur autem praecipui viri in philosophia Avicenna et Avempace consentire in hoc, quod color medium visum immutare non possit, nisi recipiat actum luminis praehabitum : hoc autem tribus probant rationibus. Una autem suarum rationum est ex coloris diffinitione, quae ponitur in libro de sensu et sensato, quae est quod color est extremitas perspicui in corpore terminato : secundum illam enim perspicuum est aliquid coloris, cum perspicuum non sit in actu perspicuum, nisi per actum luminis vel habitum secundum actum : et ideo dixerunt illi, quod colores in tenebris non sunt nisi in potentia et non in actu : et ideo tunc movere medium et visum non possunt per suas intentiones. Secunda ratio est, quod cum color sit extremitas perspicui terminati, perspicuum etiam non-terminatum quando est illuminatum, habebit aliquid coloris : et ideo lumen est color diaphani non-terminati, quod colorat ipsum in superficie et in profundo : perspicuum ergo quod est completum per lumen, habet colorem : sed nihil est susceptibile alicujus per modum per quem habet illud : cum ergo perspicuum actu illuminatum habeat colorem, non erit susceptibile coloris secundum quod hujusmodi, sed potius secundum quod non habet eum : ergo non in quantum est illuminatum recipit colorem, sed in quantum caret lumine : lumen igitur non ex igitur propter diaphanum quod est medium in visu, sed propter colorem. Tertia ratio eorum est, quae et magis quam aliae movet, quod omnia objecta unius sensus necesse est reduci ad unum genus, sive ad unam communem naturam : propter quod etiam tactus non omnino est unus sensus, eo quod tactibilia non reducuntur ad unam naturam communem, nec ad genus unum : cum igitur visus sit sensus unus, visibilia necesse est esse unum aliquid in communi : sunt autem visibilia et lumen et color : ergo necesse est quod aut unum eorum reducatur ad aliud, aut quod ambo reducantur ad unam naturam communem, in qua uniantur : non autem reducuntur ambo ad aliquid tertium quod est ante ea uniens ea : oportet igitur quod unum ad aliud reducatur : cum autem lumen non diffiniatur per colorem, sed color per lumen, oportet quod lumen sit natura communis quae facit visibile esse visibile : et sic color non est visibilis nisi per habitum luminis sibi influxum.
Experimentum autem est : quia nos videmus, quod vidente existente in tenebris et aere tenebroso juxta videntem, et tantum colore illuminato fit visio. Si autem e converso fiat color in tenebris, et videns in lumine stet, et aer sit illuminatus, non fiet visio. Similiter autem speculo posito contra lumen, et facie in tenebris, non resultabit imago in speculo. Si autem e converso fiat, statim in speculo videbitur facies. Ista igitur sunt quae moverunt istos, et quaedam alia his similia.
E converso autem Alexander et Averroes innitentes vel intendentes dictis Aristotelis, dicunt colorem esse per se visibile : ergo erit tota causa visionis per essentiam suam propriam : non igitur per admixtionem luminis. Similiter enim dicunt esse in colore et in aliis sensibilibus quae per se movent sensus. Dicunt etiam hoc non esse quod in secunda ratione praedicti viri inducunt : ibi enim supponitur quod lumen sit color, quia si esset color, tunc aer non reciperet colorem quamdiu haberet lumen : et hoc non est verum, quia videmus parie tes colorari virore plantarum, quando nubes moventur et radii solis in nubibus, et postea per plantas diriguntur ad parietes. Similiter autem quando radius transit per vitrum coloratum quocumque colore fit in aere et in pariete opposito : et tamen prius habuit lumen, et etiam tunc retinet lumen, quod non faceret si lumen esset color : non enim aliquid secundum idem recipit duos colores simul.
Nos autem quantum intelligere possumus, utrosque secundum aliquam partem utrum dicere arbitramur : et ut hoc intelligatur, videtur dicendum quod color habet duplex esse, scilicet materiale, et formale. Materiale autem dicimus quod fit per qualitates transmutantes materiam, quae sunt calidum, frigidum, humidum, et siccum : haec enim diversimode variantia superficiem corporis terminati, diversos inducunt et causant colores, licet nihil istorum sit de essentia coloris : et secundum hoc esse colores actu sunt in tenebris, sed non movent diaphanum : quia, sicut superius diximus, sensibile non agit nisi secundum simplicem formam, quando multiplicat se ad medium et ad sensum. Habet autem aliud esse formale, et hoc est a lumine : quia, sicut optime dicit Philosophus, lumen est colorum hypostasis, et hoc causatur ab hoc quod lumen influitur extremitati perspicui : terminatione enim corpus est perspicuum. Sed duplex est perspicuum : quoddam enim est perspicuum totum quod non terminat, sed per se transducit visum, sicut aer, et ignis, et aqua, et vitrum, et crystallus, et quaedam alia similia. Quoddam autem est perspicuum terminatum, et hoc non in toto sed in sua superficie est perspicuum, et ideo terminat et non transducit visum : et secundum quod corpus est perspicuum, ita recipit luminis habitum : quod enim in toto est perspicuum, recipit lumen in superficie et in profundo : quod autem non in toto sed in superficie tantum est perspicuum, non recipit lumen nisi in superficies : et ibi lumen permixtum opacitati corporis causat colorem. Et haec fuit causa quare Pythagorici colorem vocabant epiphanum : quia videbant eum esse diffusionem luminis in superficie corporis terminati : epiphanum enim est superficietenus operans : unde patet lumen esse de substantia coloris, et non calidum et frigidum et caeteras qualitates, quae causant ipsum materialiter in subjecto, et non ingrediuntur essentiam ipsius. Et ideo quando dicitur, color est motivus visus secundum actum lucidi, et hoc esse substantiam ejus, erit hoc intellectum de eo quod est vera substantia coloris secundum esse formale : et secundum hoc esse, non est actu color nisi in lumine, sicut dictum est.
Quod autem dicitur de eo quod videtur color medio tenebroso existente, videtur dicendum quod si medium est omnino tenebrosum, tunc non videbitur color, sed oportet quod sit illuminatum juxta colorem ad minus, ad hoc quod generet intentionem suam in medio. Et hujus quidem causa est, quia color lumen est ligatum materiae : et ideo movere non potest medium nisi sit in actu illuminatum, quia per hoc magis ad coloris similitudinem recipiendam disponitur : et ideo proprium medium coloris est diaphanum illuminatum : et ideo actus lucidi in visu exigitur propter medium, et color per suam essentiam movet. Per substantiam dico quae est in eo formalis et essentialis : secundum illam enim non est in tenebris nisi in potentia tantum. Lucentia autem quae habent lumen calcatum et non obligatum materiae, movent diaphanum tenebrosum : et ideo videntur in tenebris, sicut ignis, et stellae, et hujusmodi : de die autem juvatur lumen eorum fortius lumine solis : et tunc manifestatur color eorum. De his tamen inferius prolixius loquemur.
On this page