CAPUT VI.
CAPUT VI.
Et est digressio declarans utrum sit aliquod movens unum sit in sensibilibus : et est de duplici esse sensibilis quod fit in materia et in abstractione.
Nunc autem redeundum est ad quaestionem quam superius reliquimus, utrum exteriora sensibilia habeant unum et eumdem aliquem motorem, qui agat in eis, quod efficiantur intentiones sensibiles, sicut intellecta habet unum et eumdem motorem qui est intellectus agens, qui agit in eis intentionem intellectualem : hoc enim consideratione dignum est, et est quaestio quam tangit Averroes, et dimittit insolutam. Fuerunt autem quidam modernorum magnae auctoritatis qui haec concesserunt propter praeinductam rationem, asserentes quod omne sensibile quod invenitur in omnibus sensibus, est unum in eo quod est intentionale et spirituale et non materiale : unum autem in multis participatum necesse est ab uno causari : hoc autem non casu illud movet ad aliud vel aliud : oportet igitur aliquem esse motorem qui movet ad hoc esse in omnibus sensibus. Adhuc autem manifestum est formam sensibilem secundum esse materiale esse in re sensata extra animam, et rem, et ibi rem afficit sua qualitate : secundum autem hoc esse non est in medio, nec etiam in anima : quia si color esset in aere sicut in colorato, oporteret quod videremus aerem esse coloratum, et oculum esse coloratum colore quem recipit : et hujus contrarium videmus : ergo secundum aliud esse est in abstractione quam in materia propria : aliquid igitur confert ei esse illud : et illud erit movens ipsum : quoniam in re non est abstractum sensibile nisi potentia : et id quod est in potentia, non educit seipsum ad actum, sicut ante diximus de visibili, sic est de aliis sensibilibus : oportet igitur ipsum habere unum aliquid movens. Adhuc autem phantasmata sunt majoris simplicitatis quam species sensibilis in materia : et tamen oportet phantasmata habere movens ad hoc quod efficiantur in intellectu possibili : oportebit igitur etiam ipsa sensibilia habere aliquid movens, ad hoc quod abstracta efficiantur in sensu.
Istae igitur et similes rationes sunt, quae induxerunt multos de nostris Doctoribus, quod dixerunt unum esse movens in omnibus sensibus. Sed cum debuerunt specificare quid est id, diverterunt duas in vias. Quidam enim dixerunt hoc esse lucem, propter quinque rationes potissimas. Quarum est una, quia cum movens in omnibus sensibus debeat esse unum et idem, et vident lumen esse motivum in sensu visus, dicunt ipsum oportere esse motivum in omnibus sensibus. Alia autem ratio est, quia dicunt lumen a luminoso corpore pyramidaliter et circulariter diffundi : circularem autem multitudinem vident in omnibus sensibus : quia intentiones sensibiles circa rem sensatam ad aequalem distantiam circulariter ubique generantur : et ta lem motum in inferioribus non dicunt esse nisi luminis. Tertia autem est, quia vident quod nulla qualitas inferiorum corporum agit universaliter, sed particulariter unum et non aliud, nisi forte per accidens : lumen autem quod est forma coeli, quod est corpus universaliter omnia inferiora movens, dicunt oportere esse causam universalis actionis in intentionibus sensibilibus. Quarta autem est, quia vident lumen esse in materialibus et spiritualibus ut formam, et ideo dicunt suum esse proprium quod conferat formae materiali, quod fiat intentio spiritualis. Quinta autem est quae et praecipua est cui innituntur : quia vident sensibilium esse materiale causari a qualitatibus elementorum : et ideo nullam esse qualitatem elementi, quae agat in ipso intentionem spiritualem. Nec potest dici quod sit a subjecto in quo generatur illa intentio, scilicet quod subjectum non sit aptum natum ipsam recipere nisi in esse spirituali : quia sicut supra diximus, diversitas subjecti potius est a diversitate agentis et formae quam e converso : oportet igitur quod sit ab aliqua forma agente corporis superioris : et corpus coeleste non agit in inferiora nisi per lumen : igitur lumen est quod in omnibus sensibilibus agit intentiones spirituales.
Alii autem antiquiores his dixerunt, quod virtus animae est agens eas intentiones spirituales : et isti sunt qui dixerunt potissimam virtutem sensus esse activam et non passivam : quorum rationes in parte supra posuimus. De hoc autem quod hic dicunt, quatuor assignant rationes aliquid probabilitatis habentes, secundum quod in eorum dictis potest deprehendi, quas tangit Avicenna Philosophus, et Alfarabius, et quidam alii. Dixerunt enim isti non esse intentionem nisi ei quod judicat de intentionibus : hoc autem esse animam : et ideo necessarium esse aliquid animae esse quod conferat formae sensibili esse intentionis : et ideo dixerunt animam habere ordinem ad omne id quod instrumentaliter obsequitur ei : et cum medium in sensu sit propter sensum, dicunt animam habere virtutem agendi in medium : et taliter fit secundum eos illud quod virtus sensibilis egreditur spiritualiter, et supponit se sensibili, et confert ei esse quasi incorporeum et quasi spirituale quo in anima effici possit. Secunda vero ratio eorum est, quod in omnibus communicantiam habent agens et patiens : incorporeum autem patiens cum corporeo agente nullam omnino habet communicationem : et ideo cum anima sit sensibile suscipiens, dicunt etiam oportere quod aliqua virtus animae sit ipsum agens. Tertiam autem inducunt rationem, dicentes animam esse magis activam quam aliquam formam corpoream : et cum forma corporis agat imprimendo speciem suam in materia sibi conjuncta, multo fortius erit verum virtutes animae sensibilis quasdam esse activas, qua aliquid de specie animae influunt objectis animae, ut possint effici in sensibus : dantque simile hujusmodi, quod virtutes vegetabilis animae nunquam adveniunt de cibo corpori cui primo non influxerunt aliquid de specie animae per quam uniri possit corpori : nec esse minus activam dicunt sensibilem quam vegetabilem, sed multo magis. Quartam autem ponunt rationem : quia dicunt sentire et judicare de sensibus esse operationem quamdam vitae : haec autem operatio non potest fieri ab aliqua forma corporali, sed ab anima ipsa. Cum igitur sensibilia secundum esse rationale sint specificantia illas operationes, et formalia in ipsis et agentia, oportet quod illud esse egerat in ipsis aliquid animae quae est principium et causa vitae.
Nos autem simpliciter naturalibus insistentes haec omnia falsa reputamus, et tam illud falsum dicimus in quo ambae sectae conveniunt, quam illud in quo differunt. Dicimus enim nullo modo fore necessarium unam esse causam multitudinis quae est in multis, quae secundum unam rationem non est in eis, sed secundum rationes aequivocas : esse autem intentionale et spirituale non una ratione est in sensibus : quia unum est multo spiritualius alio, quia unum afficit et medium et organum secundum esse materiale agens in ipsum, sicut est in objectis tactus. Et ea quae habent idem medium, sicut visibilia, et audibilia, et odorabilia, non habent illud medium secundum unam et eamdem naturam medii, sed secundum diversas, sicut inferius ostendemus. Et non unius rationis est esse quod habent in ipso medio, quia spiritualius esse est coloris in medio quam soni : et iterum spiritualius esse est soni in medio quam odoris. Et ideo ventus non aufert vel affert colores, sed obtundit auferendo sonos in parte et non in toto : odores autem et affert et aufert in toto, sicut dicit Avicenna: et veritas per experta attestatur. Concedendum autem esse videtur, quod aliquando et in quibusdam sensibus qui scilicet sunt per medium extrinsecum, sensibile secundum aliud esse est in re sensata, et secundum aliud in medio et in organo : sed hoc esse in nullis pluribus sensibus est unius rationis. Et si quaeritur quid conferat ei hoc esse ? videtur mihi stulta quaestio, quia nos superius ostendimus omnem virtutem activam esse per se perfectam ad agendum, sine aliquo motivo extrinseco : et ideo dico quod forma sensati per seipsam generat se in medio sensus secundum esse sensibile, cujus necessaria demonstratio est, quod ab omnibus Philosophis et ab ipsa veritate convincitur, per se sensibile esse, quod in secundo modo dicendi per essentiam suam est causa sui esse sensibilis : et ideo frustra quaeritur, quid conferat ei illud ? sicut si quaeritur, quid conferat luci lucere secundum actum ? Et quod dicitur quod id quod est in potentia, non educitur in actum nisi ab eo quod est in actu, non est dictum nisi de eo quod est in potentia causae materialis, et non de eo quod est in poten tia esse formalis et efficientis : esse enim spirituale generatur a re generante tantum secundum formam, de qua actione in hujus capituli sequentibus prosequemur. Et bene concedimus quod non est congruum quod dicatur esse a subjecto spiritualiter, quia esse intentionale quod est in medio, est multo spiritualius quam ipse aer sit, vel quam sit ipsum coelum. Hoc autem quod inducunt pro simili de phantasmatibus moventibus intellectum, omnino dissimile est : quia quae est in phantasmate, non potest dare esse intellectuale, eo quod est multo simplicius quam ipsa : et ideo indiget motore ad hoc esse abjiciendum. Forma autem corporalis per se agens, nihil supra se confert quando confert esse intentionale, sicut inferius ostendemus.
Opinio autem quae dicit hoc esse lumen, omnino ridiculosa est : quia qui dicit lumen esse in tenebris, indiget sensu : et tamen scimus multa sensibilia aequaliter diffundi in tenebris et in lumine. In omnibus autem suis rationibus haec opinio fere syllogizat ex puris affirmativis in secunda figura. Quod autem isti dicunt, quod lumen moveat colorem, et conferat ei esse spirituale, ostendemus falsum esse inferius, ubi de visu loquemur : ibi enim ostendemus quod color per se est motivus visus, et quod lumen non exigitur propter colorem, sed propter medium. Et quod sensibile circulariter generatur, dicendum quod hoc accidit ei per accidens, eo quod medium recipiens ipsum circulariter circumstat : quod si non circulariter circumstaret, non diffunderetur circulariter. Quod autem dicunt nullam formam inferiorem universaliter agere, falsum est omnino : quia omnis forma inferior universaliter et non particulariter agit, et multiplicat seipsam. Sic formae sensibilium se universaliter agunt : et nihil unum et idem agit omnes. Ad hoc autem quod dicunt in materialibus esse aliquid quod confert formae esse intentionale, dicendum quod forma quae est in re, aliquando agit per qualitates materiae in qua est : et tunc agit materialiter. Aliquando autem agit per se solam : et tunc agit immaterialiter : quia et ipsa est essentia immaterialis per seipsam, et non indiget in ista secunda actione nisi se sola. In prima autem indiget alia quam seipsa. Et ideo omnino oppositum ejus est, quod supponit ratio illa ab illis inducta. Quod autem ulterius inducunt esse spirituale a nulla elementorum qualitate causari, verissimum est, sed nos ostendimus unde causatur.
Opinio autem secunda est multo probabilior, licet pauci modernorum pauci teneant eam : erat enim illa Platonis et etiam Augustini et multorum aliorum magnorum virorum. Tamen sine praejudicio aut ego non intelligo eos, aut ipsi falsum dixerunt. Quod enim dicunt virtutem sensibilem egredi et supponere se sensibus, propter universalem ordinem quem habet ad ipsam, intelligi non potest nisi sicut egreditur virtus a magnete ad ferrum : et in veritate ita dixerunt : et pro se induxit Plato oculos fascinationis, ubi virtus egreditur ab uno fascinando ipsum : sed hoc falsum est, quia virtus illa non ingreditur nisi in suo vehiculo quod est spiritus : multoties autem spiritus non possent extendi usque ad sensibile quod multum distat aliquando, et praecipue in visu et odoratum quorumdam animalium. Praeterea etiam, sicut dixit Avicenna, spiritus egressus a corpore dissolvitur statim et continuatur aeri : dissolvetur igitur etiam virtus et peribit. Quod autem dicunt quod communicantiam habent et agens et patiens, verum quidem est, sed non oportet quod habeant communicantiam, ita quod sint ejusdem naturae et essentiae, sed quod habeant proportionem ad invicem sicut propria materia ad propriam formam, et proprium agens ad proprium patiens : et sic communicantiam habent forma sensibilis agens et sensus patiens, in eo quod sicut sensus spiritualiter patitur, ita etiam forma sensibilis spiritualiter agit in ipsum. Et quod dicunt animam sensibilem esse activam, supra ostendimus esse falsum. Nec oportet aliquo modo illud fore verum, quod licet agens sit honorabilius patiente, quod hoc agens propter hoc sit honorabilius hoc patiente. Et quod dicunt de anima vegetabili, superius est determinatum. Quod autem dicunt sentire esse opus vitae, et in illo esse formalem speciem sensibilem, dicendum quod sentire est opus vitae secundum quod egreditur ab anima, et non secundum quod specificatur a forma sensibili : non enim specificatur ab ipsa sensibili in speciem vitae, sed potius ad notitiam rei exterioris habendam.
His habitis, oportet nos determinare qualiter a sensibili fiat hujusmodi actio : quia aliter in incerto dimitteremus. Dicimus igitur sequendo directe Peripateticorum sententiam, qui dicunt communiter quod cum dicitur sensibile esse per se, sicut color, et odor, et sonus, et hujusmodi, quod hoc est secundum modum dicendi per se in primo Posteriorum determinatum : et hoc est quando subjectum est causa praedicati, sicut quando dicitur homo risibilis vel disciplinabilis : oportet igitur quod color et odor et sonus et caetera sensibilia per proprias operationes aut essentias, causa sint sensibilitatis et sensus secundum actum facti : non ergo adhuc habent motivum aliquod extrinsecum. Dicimus autem aliud esse agens formam in materia, et aliud agens formas tantum : agens enim formam in materia, in qua ipsa ligata cum materia habet esse materiale, est agens quod transmutat materiam, sicut calidum, frigidum, humidum, et siccum : agens autem formam tantum, non est agens materiale, sed potius ipsa forma : et sic agit se per hoc quod ipsa est essentia simplex suiipsius multiplicativa : et sic omnis forma multiplicat intentionem suam : et cum forma sit essentia simplicior omni corpore, non potest inveniri aliqua forma corporalis quae posset ei esse intentionale conferre : et quia quidam ignorarunt quod forma in eo quod forma sic multiplicat se, dixerunt quod oporteret eam habere agens praeter ipsam. Et quidam existimabant propter hoc quod forma simplex, et sic agendo se quasi efficitur ubique, aestimabant quod non multiplicat se, sed est ubique per essentiam : et de hac opinione quia subtilis est multum, non possumus facere mentionem nisi in tertio libro. Et quod hic determinamus, hoc est, quod forma sensibilis multiplicat in esse sensibili aut spirituali, et sufficit sibi ad hoc : et sic omnis forma in propria et essentiali actione sibi sufficit. Haec autem sententia quasi pro fundamento poni dicit in hac scientia, quia ex ipsa infiniti circa opera et passiones animae eliduntur errores. Jam autem patet quod duplex esse habet forma : unum simplex et spirituale, quod habet in abstractione quod fit a simplici agente quod est forma rei : alterum autem materiale in re, in qua est per agens generans non simplex, quod agit eam educendo de materia per generationem.
On this page