Text List

CAPUT I.

CAPUT I.

Et est digressio declarans libri intentionem, et de imaginatione.

In hoc autem tertio libro de Anima intendimus certificare de aliis potentiis animae quae restant, quarum prima divisio est in apprehensivas et motivas, quae differunt per rationem potentiae activae et passivae : quarum potentiarum nos superius assignavimus differentiam : quoniam potentia activa semper sibi similis est, eo quod ipsa est actus, et sem per completa ad agendum : et si aliquando non agit, hoc erit propter defectum ejus in quod agit, et non propter hoc quod ipsa indigeat acquirere aliquid per quod ad agendum perficiatur. Passiva autem dissimilis est sibi, quia aliquando habet formam, et aliquando non habet eam : sed cum acquirit eam per alterationem, tunc potest agere actionem, cujus principium est forma quae acquisita per alterationem in ipsa. Haec tamen forma aliquando datur ei a generatione, sicut superius diximus de potentia sensitiva : aliquando autem requirit per alterationem, sicut est de scientia quae est perfectio intellectus. Potentiae igitur apprehensivae generaliter potentiae sunt passivae, nec habent principia agendi nisi per formam quam per apprehensionem acquirunt : propter quod etiam appre hensivae dicuntur. Tales autem non generaliter sunt omnis animae, sed sensitivae, et intellectivae tantum. Et earum quaedam sunt apprehensivae de foris existentibus suis agentibus, quaedam autem sunt apprehensivae, ita quod sua agentia proxima sunt et intus. Et illae quae habent sua agentia de foris, sunt sensus de quibus jam secundum quod sunt vires animae, expeditum est : de his autem quae sunt apprehensivae deintus, nunc determinabimus. Omnes enim has sive sint partes animae sensibilis, sive sint rationalis, conjungemus : eo quod Antiquorum quidam omnes illas quamdam partem intellectus fore dicebant, sicut in sequentibus ostendetur. Ad faciliorem autem intellectum Antiquorum sententiae de hoc, volumus loqui de tribus virtutibus quas supra enumeravimus, scilicet de imaginativa, et aestimativa, et phantastica.

Dicimus igitur imaginativam esse in qua imagines sensibilium rebus sensibilibus absentibus reservantur. Haec autem imaginativa plus abstrahit quam sensus, quoniam sensus non accipit formam nisi re praesente : ista autem reservat eam etiam re absente : propter quod etiam secundum Avicenna m et Algazelem, alia potentia est a sensu communi. Bonitas autem hujus organicae virtutis alia est a bonitate sensus, quia bonitas sensus est in recipiendo, et bonitas hujus in retinendo est, et pure repraesentando : propter quod et plures videmus subtiles in discretione sensibilium et non bene imaginantes. Bene autem imaginantes ad duo disponuntur, quorum unum est mathematicis : quia tales bene distribuunt figuras : cujus est causa, quod licet in organo imaginationis omnia distribuantur, tamen sensibilia distribuuntur in ipso prout sunt unita suis subjectis : et ideo non est imaginabilis sonus nisi prout est actus sonantis, et color prout est qualitas colorati, et sic de aliis : et ideo quod principaliter in eo distribuitur, est quantitas et figura : propter quod habentes hujusmodi organum purum et bene compositum, optime efficiuntur imaginativi : et quando cum hoc subtilis sunt intellectus cum bonitate imaginationis, proficiunt multum in mathematicis disciplinis. Si autem hujusmodi homines abstrahantur a motibus sensuum et sunt semper solitarii, et abstrahantur a cura carnis et deliciis corporis, efficiuntur prophetae. Motus enim multus sensibilium suo tumultu impedit manifestari in eis effectus coelestium. Similiter autem cura carnis et deliciae et sollicitudines et actus multi mundani occupant animam, ita quod non potest percipere impressiones coelestium : quia anima propter unionem suarum potentiarum in sua subjecta, talem habet colligationem virium suarum, quod quando intenditur operatio ejus secundum unamquamque potentiam, tunc abstrahitur ab intentione circa alias. Cujus signum est, quod intente cogitans aliquid non advertit ea quae habet prae oculis : et similiter sit, quod anima occupata circa exteriora non advertit motus et impressiones coelestium quae fiunt in suo corpore abstracta. Ab his autem sentit talia et parat eis imagines, quia connaturale est sibi sub imaginibus corporalibus cognoscere quidquid ipsa cognoscit : et in talibus impressionibus coelestium radicantur illa somnia quae aliquid signant de futuris. Qualiter autem impressiones tam motuum coelestium quam intelligentiarum quae sunt motores, veniant ad animas animalium, in prima philosophia ostendetur. Sed quod hic sufficit, est quod organum imaginationis non oportet omnino idem esse cum organo sensus communis, sed secundum esse differens, licet forte in substantia sit idem : et hoc magis inferius erit manifestum.

PrevBack to TopNext

On this page

CAPUT I.