Table of Contents
De Anima
Liber 1
Liber I, Tractatus I
CAPUT I. : Et est digressio declarans, quod scientia naturalis est de anima, et quis ejus ordo.
CAPUT II. : De nobilitate et utilitate scientiae de anima.
CAPUT III. : De quaesitis quid sit subjectum hujus scientiae, et de difficultate ipsius.
CAPUT IV. : Quae oportet inquirere ad investigandum propriam animae diffinitionem.
CAPUT V : Quo ordine oportet procedere quaerentem de his quae spectant ad scientiam de anima.
Liber I, Tractatus II
CAPUT I. : De his qui diffiniebant animam per hoc quod ipsa est motivum quoddam.
CAPUT II. : De opinionibus eorum qui animam per cognoscitivum diffiniendam esse dixerunt.
CAPUT V. : De contradictione opinionum in communi, quae diffiniebant animam per motivum suiipsius.
CAPUT VIII. : De improbatione opinionis quae dixit animam esse harmoniam corporis commixti.
CAPUT X. : De improbatione opinionis quae dicit animam esse numerum seipsum moventem.
CAPUT XII. : Utrum cognoscatur simile simili, sicut dixit Empedocles.
Liber 2
Liber II, Tractatus I
CAPUT I. : Quae sit libri intentio, et qualiter diffinitionem animae venari contingit.
CAPUT II. : De universali animae diffinitione, quae dicit quid est anima universaliter.
CAPUT III. : De datae diffinitionis explanatione, et est digressio quaedam.
CAPUT IV. : In quo ex praedictis demonstratur quae anima separabilis est, et quae non.
CAPUT VI. : De diffinitione animae dicente propter quid.
CAPUT VII. : Utrum quaelibet virium animae sit anima, et utrum sit tota in toto.
CAPUT X. : De enumeratione potentiarum principalium quae sunt potentiae animae.
CAPUT XI. : Ex quibus partibus componitur anima, et eadem est ratio animae et figurae.
Liber II, Tractatus II
CAPUT I. : De ordine procedendi, et quot sint et quae potentiae animae vegetabilis.
CAPUT II. : Qualiter anima est viventis corporis causa et principium.
CAPUT III. : De improbatione erroris Empedoclis circa motum et causam nutrimenti.
CAPUT V. : De alimento quod est objectum nutritivae et vegetativae.
CAPUT VI. : De officiis nutritivae et augmentativae.
CAPUT VII. : De officiis virtutis generativae.
CAPUT X. : De duplici motore nutrimenti.
Liber II, Tractatus III
CAPUT I. : In quo genere potentiae sit potentia sensitiva.
CAPUT II. : De distinctionibus potentiae passivae in apprehendendo.
CAPUT III. : De adaptatione dictae distinctionis potentiae ad potentiam sensitivam.
CAPUT IV. : Et est digressio declarans gradus abstractionis et modum.
CAPUT VII. : De visibili quod est color, qualiter secundum actum lucidi movet visum.
CAPUT VIII. : De natura diaphani et qualiter lumen est actus ejus.
CAPUT IX. : De improbatione opinionis Democriti, qui dixit lumen esse defluxum corporis.
CAPUT X. : Et est digressio declarans errorem eorum qui dicunt lumen esse corpus indivisibile.
CAPUT XII. : Et est digressio declarans veram sententiam de luce et de lumine et de natura.
CAPUT XIV. : Qualiter color in lumine videtur, et non sine lumine, et de quantitate visorum.
CAPUT XV. : Quare per vacuum non potest videri, et de visu in speculo.
CAPUT XVI. : De visu lucentium.
CAPUT XVII. : De auditu, et primo de bene sonantibus et male.
CAPUT XVIII. : Qualiter sonus generatur in aere et aqua.
CAPUT XIX. : De echo qui est sonus reflexus.
CAPUT XXI. : De differentiis sonorum quae non fiunt nisi in sono secundum actum facto.
CAPUT XXII. : De voce qualiter fiat.
CAPUT XXIII. : Quare homo non bene odorat, sed bene tangit, et ideo prudens.
CAPUT XXIV. : Qualiter odorum differentiae per analogiam ad differentias saporum accipiuntur.
CAPUT XXV. : Qualiter odor se habet ad olfactum et ad medium, et utrum sit evaporatio fumalis.
CAPUT XXVI. : Qualiter olfactus est in respirantibus, et in non respirantibus.
CAPUT XXVII. : De gustu secundum quod est in medio secundum esse materiale ipsius.
CAPUT XXVIII. : Qualiter saporis differentiae se habent ad gustum, et e converso.
CAPUT XXIX. : De differentiis saporum secundum speciem, et qualiter se habent ad gustum.
CAPUT XXX. : De tactu, utrum sit unus an plures.
CAPUT XXXI. : Quod caro non est organum tactus.
CAPUT XXXII. : Utrum tactus indigeat aliquo medio extrinseco.
CAPUT XXXIII. : Et est digressio dicens intentiones Alexandri, Themistii, Averrois et Avicennae.
CAPUT XXXIV. : De medio tactus, quid sit, et quot modis dicatur.
CAPUT XXXV. : Qualiter se habet tactus ad tangibilia.
Liber II, Tractatus IV
CAPUT I. : Quod omnis sensus est susceptivus specierum sensibilium.
CAPUT II. : Utrum aliquid non habens sensum patiatur a sensibus.
CAPUT III. : In quo est probatio, quod non est sensus praeter quinque per naturam mediorum.
CAPUT IV. : In quo probatur non esse nisi quinque sensus per naturam organorum.
CAPUT V. : In quo probatur, quod nullus deest sensus ab ipsis sensibilibus.
CAPUT VI. : Quod sensatorum omnium non potest esse aliquis sensus a praedictis.
CAPUT VII. : Et est digressio declarans quinque vires animae sensibilis interiores.
CAPUT VIII. : De eo quod sensu communi nos sentimus videre et audire, et secundum alios operari.
CAPUT XII. : Et est digressio declarans qualiter sensus communis est medietas omnium sensuum.
Liber 3
Liber III, Tractatus I
CAPUT I. : Et est digressio declarans libri intentionem, et de imaginatione.
CAPUT II. : Et est digressio declarans ea quae conveniunt ex aestimatione.
CAPUT III. : Et est digressio declarans naturam phantasiae.
CAPUT V. : De improbatione erroris Antiquorum qui dixerunt quod intelligere et sentire sunt idem.
CAPUT VI. : Quod imaginatio vel phantasia, neque sensus sunt, neque opinio cum sensu.
CAPUT VII. : Quare imaginatio vel phantasia, neque sensus sunt, neque opinio cum sensu.
CAPUT IX. : De ratione nominis phantasiae et utilitate ejus.
Liber III, Tractatus II
CAPUT I. : Qui tractatus est qualiter intellectus possibilis est.
CAPUT III. : Et est digressio declarans dubia quae consequuntur ex dictis de intellectu possibili.
CAPUT IV. : Et est digressio declarans opinionem Alexandri et ejus improbationem.
CAPUT V. : Et est digressio declarans opinionem Theophrasti et Themistii, et improbationem ejusdem.
CAPUT VI. : Et est digressio declarans opinionem Avempacis et Abubacher, et improbationem ejusdem.
CAPUT VII. : Et est digressio declarans opinionem Averrois, et improbationem ejusdem.
CAPUT IX. : Et est digressio declarans opinionem Avicebron, et errorem ejusdem.
CAPUT X. : Et est digressio declarans opinionem Platonis et Gregorii Nysseni, et ejus errorem.
CAPUT XI. : Et est digressio declarans opinionem Latinorum, et errorem eorumdem.
CAPUT XII. : Et est digressio declarans veram sententiam de omnibus inductis dubiis Peripateticorum.
CAPUT XIV. : Et est digressio declarans propter quid intellectus est separatus et immixtus.
CAPUT XVI. : Quod unus intellectus est qui distinguit inter sensibile et intelligibile.
CAPUT XVIII. : De natura intellectus agentis, et qualiter anima est composita.
CAPUT XIX. : De comparatione intellectus possibilis et agentis et speculativi.
Liber III, Tractatus III
CAPUT I. : De intellectu indivisibilium diversimode dictorum.
CAPUT IV. : Quod eadem est analogia phantasmatum ad intellectum, quae est sensibilium ad sensitivum.
CAPUT V. : De intellectu mathematicorum et divinorum.
CAPUT VIII. : Et est digressio de solutionem quaestionis Avempacis et Alfarabii in quo erraverunt.
CAPUT X. : Et est digressio declarans quorumdam modernorum solutionem.
CAPUT XII. : Quomodo anima est omnia quodammodo quae sunt.
Liber III, Tractatus IV
CAPUT I. : Quae pars animae sit motiva.
CAPUT II. : Quod vegetativum secundum se et sensitivum secundum se non sunt motiva secundum locum.
CAPUT IV. : De differentiis intellectus practici et speculativi.
CAPUT V. : Qualiter unum specie sunt moventia et plura secundum substantiam.
CAPUT VIII. : Qualiter est motus processivus secundum quod fit a motore immobili secundum locum.
CAPUT IX. : Quid est movens in animalibus perfectis, et quando unum movet aliud, et e converso.
CAPUT X. : Et est digressio declarans suas diversitates secundum Platonicos et Theologos.
Liber III, Tractatus V
CAPUT I. : Quod omne animatum habet vegetabile, sed non necessario habet sensum.
CAPUT III. : Qualiter sit animalis corpus, utrum simplex aut compositum.
CAPUT II.
Et est digressio declarans ea quae conveniunt ex aestimatione.Ea autem potentia quae aestimativa dicitur, ab imaginatione differt in ipsa specie quae comprehenditur: quoniam, sicut in praelibatis est determinatum, ista elicit intentiones quae in sensu non sunt scriptae. Nec potest dici quod hoc sit sensus officium secundum quod determinavimus sensatum per accidens in superioribus: quoniam nunquam contingit cognoscere quod iste est filius Dionis, nisi habeatur notitia filiationis secundum quod est in isto: nec unquam lupus miseretur nato suo, nisi habeat cognitionem et hujus individui, et quod hoc individum individuum est natus ejus: oportet ergo aliquam esse virtutem animae elicientem hujusmodi intentiones, et quod non potest esse imaginatio nec penitus separata ab ea. Quod enim non sit imaginatio, patet, quoniam ad imaginem rei solam non sequitur motus, vel affectus vel laetitiae vel tristitiae, vel fuga, vel insecutio: ad aestimationem autem mox sequitur istorum quoddam, vel quodlibet: separata autem ab ipsa penitus esse non potest: quoniam hujusmodi intentiones non accipit secundum rationes communes et universales, sed potius in hac imagine vel illa nihil continens de communi: oportet igitur quod sicut intellectus practicus se habet ad speculativum, ita se habeat aestimativa ad imaginationem: et ideo haec virtus non penitus apprehensiva, sed et motiva est, per hoc quod determinat ad quid movere debet animal, et quo fugere. Propter quod quidam Philosophorum hanc opinionem esse dicebant, quod tamen non congruit: quia opinio rationalis animae quidem habitus est, aestimatio autem omnium est quorum est sensus, sicut jam ostendimus: superius enim diximus omnia quae habent sensum, habere motum dilatationis et constrictionis ad minus: et cum ista aliquo modo motus moveantur ad cibum, oportet imaginationem cibi esse apud eam: sed imaginatio sola non movet, ut dictum est: oportet igitur ista talia omnia habere aestimationem qua moveantur. Tres ergo istos inferiores sensus, sensum communem scilicet et imaginationem et aestimativam habet omne animal, quod aliquem vel aliquos habet de sensibus exterioribus: propter quod supra diximus quod omne habens sensum, habet desiderium cibi quod est fames: et omne habens desiderium, habet imaginationem et aestimationem quae non substantia, sed secundum esse differt ab imaginatione, sicut jam diximus. Est autem aestimativa magis activa quam imaginativa: quoniam elicere intentiones est aliquid agere, et magis perfectum est quam speculari imagines solas, sicut si speculum animatum imagines sibi impressas diceremus speculari: omnes tamen vires animae aliquo modo activae sunt: eo quod omnes agunt aliquod opus vitae, sicut superius diximus, cum de diffinitione animae secundum suam substantiam loqueremur. Licet autem plus actionis habeat aestimativa quam imaginativa, tamen proprietatem passivae potentiae habet in hoc quod non agit per se, sed per intentionem quam elicit a forma acquisita. Est autem adhuc advertendum, quod ista virtus animae in homine, sicut et caeterae, aliquando conjungitur rationi: et tunc juvatur a ratione, et suadetur ad imitandum quod aestimat vel fugiendum: et ob hanc similitudinem sui in homine ad opinionem Philosophorum quidam, sicut Plato, eam opinionem quamdam asserebant, non differre in homine et in brutis, nisi per magis esse obumbratam in brutis, et minus in hominibus: sed falsum est quod dicunt, quia opinio est de communi prout est in pluribus: aestimatio autem secundum quod hujusmodi non recedit ab hoc individuo secundum quod hoc est: et ideo in homine adjuta ratione non juvatur nisi prout est circa hoc vel illud, et tunc dicitur proprio nomine aestimatio. Si autem compositio alias opiniones similes de pluribus particularibus secundum unam intentionem in eis inventam acceperit, jam hoc non est aestimationis, sed cognitionis experimentalis quae rationis est: sed tamen ipsa ministrat sibi sensus et aestimatio. Quiaa utem Quia autem ista virtus sic conjuncta est imaginationi, ideo organum ejus etiam aut idem est cum organo imaginationis, aut propinquum est unum alteri substantialiter idem existens, et secundum esse dispositionis differens, sicut supra diximus.
On this page