Table of Contents
De Anima
Liber 1
Liber I, Tractatus I
CAPUT I. : Et est digressio declarans, quod scientia naturalis est de anima, et quis ejus ordo.
CAPUT II. : De nobilitate et utilitate scientiae de anima.
CAPUT III. : De quaesitis quid sit subjectum hujus scientiae, et de difficultate ipsius.
CAPUT IV. : Quae oportet inquirere ad investigandum propriam animae diffinitionem.
CAPUT V : Quo ordine oportet procedere quaerentem de his quae spectant ad scientiam de anima.
Liber I, Tractatus II
CAPUT I. : De his qui diffiniebant animam per hoc quod ipsa est motivum quoddam.
CAPUT II. : De opinionibus eorum qui animam per cognoscitivum diffiniendam esse dixerunt.
CAPUT V. : De contradictione opinionum in communi, quae diffiniebant animam per motivum suiipsius.
CAPUT VIII. : De improbatione opinionis quae dixit animam esse harmoniam corporis commixti.
CAPUT X. : De improbatione opinionis quae dicit animam esse numerum seipsum moventem.
CAPUT XII. : Utrum cognoscatur simile simili, sicut dixit Empedocles.
Liber 2
Liber II, Tractatus I
CAPUT I. : Quae sit libri intentio, et qualiter diffinitionem animae venari contingit.
CAPUT II. : De universali animae diffinitione, quae dicit quid est anima universaliter.
CAPUT III. : De datae diffinitionis explanatione, et est digressio quaedam.
CAPUT IV. : In quo ex praedictis demonstratur quae anima separabilis est, et quae non.
CAPUT VI. : De diffinitione animae dicente propter quid.
CAPUT VII. : Utrum quaelibet virium animae sit anima, et utrum sit tota in toto.
CAPUT X. : De enumeratione potentiarum principalium quae sunt potentiae animae.
CAPUT XI. : Ex quibus partibus componitur anima, et eadem est ratio animae et figurae.
Liber II, Tractatus II
CAPUT I. : De ordine procedendi, et quot sint et quae potentiae animae vegetabilis.
CAPUT II. : Qualiter anima est viventis corporis causa et principium.
CAPUT III. : De improbatione erroris Empedoclis circa motum et causam nutrimenti.
CAPUT V. : De alimento quod est objectum nutritivae et vegetativae.
CAPUT VI. : De officiis nutritivae et augmentativae.
CAPUT VII. : De officiis virtutis generativae.
CAPUT X. : De duplici motore nutrimenti.
Liber II, Tractatus III
CAPUT I. : In quo genere potentiae sit potentia sensitiva.
CAPUT II. : De distinctionibus potentiae passivae in apprehendendo.
CAPUT III. : De adaptatione dictae distinctionis potentiae ad potentiam sensitivam.
CAPUT IV. : Et est digressio declarans gradus abstractionis et modum.
CAPUT VII. : De visibili quod est color, qualiter secundum actum lucidi movet visum.
CAPUT VIII. : De natura diaphani et qualiter lumen est actus ejus.
CAPUT IX. : De improbatione opinionis Democriti, qui dixit lumen esse defluxum corporis.
CAPUT X. : Et est digressio declarans errorem eorum qui dicunt lumen esse corpus indivisibile.
CAPUT XII. : Et est digressio declarans veram sententiam de luce et de lumine et de natura.
CAPUT XIV. : Qualiter color in lumine videtur, et non sine lumine, et de quantitate visorum.
CAPUT XV. : Quare per vacuum non potest videri, et de visu in speculo.
CAPUT XVI. : De visu lucentium.
CAPUT XVII. : De auditu, et primo de bene sonantibus et male.
CAPUT XVIII. : Qualiter sonus generatur in aere et aqua.
CAPUT XIX. : De echo qui est sonus reflexus.
CAPUT XXI. : De differentiis sonorum quae non fiunt nisi in sono secundum actum facto.
CAPUT XXII. : De voce qualiter fiat.
CAPUT XXIII. : Quare homo non bene odorat, sed bene tangit, et ideo prudens.
CAPUT XXIV. : Qualiter odorum differentiae per analogiam ad differentias saporum accipiuntur.
CAPUT XXV. : Qualiter odor se habet ad olfactum et ad medium, et utrum sit evaporatio fumalis.
CAPUT XXVI. : Qualiter olfactus est in respirantibus, et in non respirantibus.
CAPUT XXVII. : De gustu secundum quod est in medio secundum esse materiale ipsius.
CAPUT XXVIII. : Qualiter saporis differentiae se habent ad gustum, et e converso.
CAPUT XXIX. : De differentiis saporum secundum speciem, et qualiter se habent ad gustum.
CAPUT XXX. : De tactu, utrum sit unus an plures.
CAPUT XXXI. : Quod caro non est organum tactus.
CAPUT XXXII. : Utrum tactus indigeat aliquo medio extrinseco.
CAPUT XXXIII. : Et est digressio dicens intentiones Alexandri, Themistii, Averrois et Avicennae.
CAPUT XXXIV. : De medio tactus, quid sit, et quot modis dicatur.
CAPUT XXXV. : Qualiter se habet tactus ad tangibilia.
Liber II, Tractatus IV
CAPUT I. : Quod omnis sensus est susceptivus specierum sensibilium.
CAPUT II. : Utrum aliquid non habens sensum patiatur a sensibus.
CAPUT III. : In quo est probatio, quod non est sensus praeter quinque per naturam mediorum.
CAPUT IV. : In quo probatur non esse nisi quinque sensus per naturam organorum.
CAPUT V. : In quo probatur, quod nullus deest sensus ab ipsis sensibilibus.
CAPUT VI. : Quod sensatorum omnium non potest esse aliquis sensus a praedictis.
CAPUT VII. : Et est digressio declarans quinque vires animae sensibilis interiores.
CAPUT VIII. : De eo quod sensu communi nos sentimus videre et audire, et secundum alios operari.
CAPUT XII. : Et est digressio declarans qualiter sensus communis est medietas omnium sensuum.
Liber 3
Liber III, Tractatus I
CAPUT I. : Et est digressio declarans libri intentionem, et de imaginatione.
CAPUT II. : Et est digressio declarans ea quae conveniunt ex aestimatione.
CAPUT III. : Et est digressio declarans naturam phantasiae.
CAPUT V. : De improbatione erroris Antiquorum qui dixerunt quod intelligere et sentire sunt idem.
CAPUT VI. : Quod imaginatio vel phantasia, neque sensus sunt, neque opinio cum sensu.
CAPUT VII. : Quare imaginatio vel phantasia, neque sensus sunt, neque opinio cum sensu.
CAPUT IX. : De ratione nominis phantasiae et utilitate ejus.
Liber III, Tractatus II
CAPUT I. : Qui tractatus est qualiter intellectus possibilis est.
CAPUT III. : Et est digressio declarans dubia quae consequuntur ex dictis de intellectu possibili.
CAPUT IV. : Et est digressio declarans opinionem Alexandri et ejus improbationem.
CAPUT V. : Et est digressio declarans opinionem Theophrasti et Themistii, et improbationem ejusdem.
CAPUT VI. : Et est digressio declarans opinionem Avempacis et Abubacher, et improbationem ejusdem.
CAPUT VII. : Et est digressio declarans opinionem Averrois, et improbationem ejusdem.
CAPUT IX. : Et est digressio declarans opinionem Avicebron, et errorem ejusdem.
CAPUT X. : Et est digressio declarans opinionem Platonis et Gregorii Nysseni, et ejus errorem.
CAPUT XI. : Et est digressio declarans opinionem Latinorum, et errorem eorumdem.
CAPUT XII. : Et est digressio declarans veram sententiam de omnibus inductis dubiis Peripateticorum.
CAPUT XIV. : Et est digressio declarans propter quid intellectus est separatus et immixtus.
CAPUT XVI. : Quod unus intellectus est qui distinguit inter sensibile et intelligibile.
CAPUT XVIII. : De natura intellectus agentis, et qualiter anima est composita.
CAPUT XIX. : De comparatione intellectus possibilis et agentis et speculativi.
Liber III, Tractatus III
CAPUT I. : De intellectu indivisibilium diversimode dictorum.
CAPUT IV. : Quod eadem est analogia phantasmatum ad intellectum, quae est sensibilium ad sensitivum.
CAPUT V. : De intellectu mathematicorum et divinorum.
CAPUT VIII. : Et est digressio de solutionem quaestionis Avempacis et Alfarabii in quo erraverunt.
CAPUT X. : Et est digressio declarans quorumdam modernorum solutionem.
CAPUT XII. : Quomodo anima est omnia quodammodo quae sunt.
Liber III, Tractatus IV
CAPUT I. : Quae pars animae sit motiva.
CAPUT II. : Quod vegetativum secundum se et sensitivum secundum se non sunt motiva secundum locum.
CAPUT IV. : De differentiis intellectus practici et speculativi.
CAPUT V. : Qualiter unum specie sunt moventia et plura secundum substantiam.
CAPUT VIII. : Qualiter est motus processivus secundum quod fit a motore immobili secundum locum.
CAPUT IX. : Quid est movens in animalibus perfectis, et quando unum movet aliud, et e converso.
CAPUT X. : Et est digressio declarans suas diversitates secundum Platonicos et Theologos.
Liber III, Tractatus V
CAPUT I. : Quod omne animatum habet vegetabile, sed non necessario habet sensum.
CAPUT III. : Qualiter sit animalis corpus, utrum simplex aut compositum.
CAPUT III.
Et est digressio declarans naturam phantasiae.De phantasia post hoc determinantes dicimus ipsam esse potentiam componentem imagines cum intentionibus, et intentiones cum imaginibus, et imagines et intentiones cum intentionibus ad duplicem finem qui est in particularibus. Unus autem finis est cognitio particularium major quam in sensibili anima haberi potest: et illius finis est scientia de hoc quod sit id et de alio quod sit aliud: et sic de omni eo de quo sententia profertur per modum affirmationis vel negationis. Secundus autem finis est opus quod intenditur ex hujusmodi particularibus, sicut opus in habentibus rationem est finis artis: et quia talis cognitio in pluribus animalibus expresse apparet, eo quod videmus ea quaedam eligere, et alia quaedam quasi refutare: ad electionem autem et refutationem praeexigitur sententia et de cretum, et ideo multi dixerunt quod phantasia est aliquid rationis. Non autem est intentio nostra veram electionem animae sensibilis, sed aliquid simile electioni quod expresse videtur in quibusdam in brutis, et in uno plus et alio minus: nos autem videmus ea per modum artis facere casas, et providere cibum in longum tempus: cujusmodi operum oportet esse principium animae animae sensibilis potentiam aliquam: hoc autem esse non potest, nisi illa virtus quae componit et dividit imagines et intentiones modo supra dicto: haec etiam opera non in omnibus videmus in quibus est imaginatio, et aestimatio, sed in quibusdam quae perfectiora sunt. Oportet igitur phantasiam secundum aliquid esse differentem ab imaginatione et aestimativa: licet enim omnes istae potentiae passivae animae sint et patiantur a formis individui, quae sunt principia cognitionis sensibilis, quae formae eaedem esse videntur, tamen motus passionis non est idem, sed est secundum differentem gradum abstractionis: propter quod et ipsae potentiae non penitus sunt eaedem: sed, sicut superius diximus de sensu communi, videtur tota formalitas sensibilis virtutis esse phantasia: et hoc materialiter differentiam habet secundum quod inchoat ab organo unius motus ejus, vel ab organo alterius: et hoc modo videntur omnes istae vires animae sensibilis esse interiores in una essentialitate communi et substantia, differentes autem secundum esse materiale in diversis partibus cerebri, in quo organizantur istae potentiae: quae omnes sunt organicae. Et haec est causa quare Aristoteles plerisque in loci utitur istis virtutibus tanquam eisdem, et aequivoce ponit nomen unius pro alterius nomine, sed si tamen subtiliter distinguantur, ut hic sunt distinctae, sic habent distingui.
Oportet autem non latere, quod quando hae potentiae conjunctae sunt rationi, sicut sunt in homine, accipiunt ordinem agendi et operandi et regimen a ratione: et quia ratio diversificatur secundum diversitatem eorumdem de quibus ratioci natio fit, ideo operationes etiam phantasiae multiplicantur valde: quando autem sunt non cum ratione, tunc ipsae regunt ad instinctum naturae solum: et quia natura uno modo est in habentibus speciem unam, ideo opera phantasiae in omnibus habentibus speciem unam in irrationabilibus sunt uno modo: et ideo omnis hirundo uno modo facit nidum, et omnis formica uno modo providet cibum, et sic de aliis secundum visa phantasiae ad instinctum naturae operantibus. Homo autem non sic operatur propter diversa principia operis de quibus inquirit per rationem. Et hoc est quod dixerunt Philosophi quidam in philosophia naturali admodum excellentes, quod istae virtutes in brutis potius aguntur a natura quam agant, in homine autem potius agunt quam agantur: quia in homine natura instrumentaliter tantum subservit eis, in brutis autem secundum aliquid movet eas potius quam moveantur ab eis: ita etiam vis est quae multum impedit intellectum, eo quod nimis occupat animam compositione et divisione imaginationum et intentionum, quarum magna copia est apud eam: et non tantum potest componere accepta a sensibus, sed etiam fingere his similia: et quia intellectus conceptiones ut frequenter sunt similes imaginationibus et fictionibus phantasiae, ideo quando miscet concepta imaginibus et intentionibus, plerumque generat deceptionem et errorem, maxime autem quando aliquid de coelestibus et divinis intellectui imprimitur. Haec est causa quod somnia quae sunt prophetiae futurorum, plerumque applicata ad imagines, fiunt illusiones et deceptiones. Sed quando applicat conceptibus intellectus imaginationes et intentiones congruas, tunc adhuc indigent interpretationibus propter compositiones imaginationum et intentionum: eo quod non conveniunt conceptibus divinis et coelestibus imagines sensibilium et intentiones, nisi secundum metaphoram. De his autem in scientia de somno et vigilia dicemus. Multa vero sunt animalium hanc potentiam non haben tium: cujus causa est cerebri defectus in talibus animalibus vel diminutio. Totum enim cerebrum talium parumper differt a medullosa natura fluida, in qua est sensus et tenuis imaginatio: et ideo spiritus istorum non depurantur, et cerebrum eorum non confortatur ad hujusmodi operationes animales perfectas.
On this page