Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions

De Anima

Liber 1

Liber I, Tractatus I

CAPUT I. : Et est digressio declarans, quod scientia naturalis est de anima, et quis ejus ordo.

CAPUT II. : De nobilitate et utilitate scientiae de anima.

CAPUT III. : De quaesitis quid sit subjectum hujus scientiae, et de difficultate ipsius.

CAPUT IV. : Quae oportet inquirere ad investigandum propriam animae diffinitionem.

CAPUT V : Quo ordine oportet procedere quaerentem de his quae spectant ad scientiam de anima.

CAPUT VI. : Quod oportet tractantem de anima inquirere utrum habeat aliquas operationes proprias, aut non.

CAPUT VII. : Qualiter differenter considerat physicus de eis quae hic quaeruntur, a dialectico et mathematico et metaphysico et mechanico, in quo est digressio quaedam.

Liber I, Tractatus II

CAPUT I. : De his qui diffiniebant animam per hoc quod ipsa est motivum quoddam.

CAPUT II. : De opinionibus eorum qui animam per cognoscitivum diffiniendam esse dixerunt.

CAPUT III. : De opinione quae et motivo et cognoscitivo animam dicit diffiniendam : in quo etiam est de opinionum collatione.

CAPUT IV. : De tribus in summa, per quae anima ab Antiquis diffiniebatur, quae sunt motivum, cognoscitivum et incorporeum.

CAPUT V. : De contradictione opinionum in communi, quae diffiniebant animam per motivum suiipsius.

CAPUT VI.

CAPUT VII. : De disputatione contra opiniones Democriti et Platonis de motibus animae, quibus movetur in corpore et movet corpus.

CAPUT VIII. : De improbatione opinionis quae dixit animam esse harmoniam corporis commixti.

CAPUT IX. : De solutione objectionis qua videtur ex alterantibus probari, quod anima movetur per se physice : et in illo est bona demonstratio de intellectualis animae immortalitate.

CAPUT X. : De improbatione opinionis quae dicit animam esse numerum seipsum moventem.

CAPUT XI. : De improbatione operationis eorum qui diffinierunt animam per cognoscitivum, dicentium simile simili cognosci, et ideo animam esse principium omnium.

CAPUT XII. : Utrum cognoscatur simile simili, sicut dixit Empedocles.

CAPUT XIII. : De causa illius opinionis, quae dixit animam esse ex elementis, et specialiter ex aere : et est digressio in eo declarans diversas causas, et tres opiniones circa hoc.

CAPUT XIV. : Et est digressio declarans causam dicti Antiquorum, quo dixerunt simile simili cognosci.

CAPUT XV. : Utrum anima diversa agat per unam substantiam et diversas potentias, vel per plures substantias et plures potentias : in quo etiam habetur utrum vegetabilis et sensibilis et rationalis una sit substantia in homine.

CAPUT XVI. : De dubitatione quae movetur de eo quod unit potentias animae, utrum ratio communis vel substantia realis, cujus vires animae sunt partes.

Liber 2

Liber II, Tractatus I

CAPUT I. : Quae sit libri intentio, et qualiter diffinitionem animae venari contingit.

CAPUT II. : De universali animae diffinitione, quae dicit quid est anima universaliter.

CAPUT III. : De datae diffinitionis explanatione, et est digressio quaedam.

CAPUT IV. : In quo ex praedictis demonstratur quae anima separabilis est, et quae non.

CAPUT V. : In quo probatur, quod oportet quaerere aliam adhuc diffinitionem, quae dicit causam superius habitae.

CAPUT VI. : De diffinitione animae dicente propter quid.

CAPUT VII. : Utrum quaelibet virium animae sit anima, et utrum sit tota in toto.

CAPUT VIII. : Qualiter intellectus est alterum genus animae et separabilis : et qualiter est umbra intelligentiae, et sensibilis est umbra intellectus, etiam vegetabilis est umbra sensibilis.

CAPUT IX. : Quod formaliter et non materialiter unitur anima, et quod ipsa est primus actus hujus corporis et non cujuslibet.

CAPUT X. : De enumeratione potentiarum principalium quae sunt potentiae animae.

CAPUT XI. : Ex quibus partibus componitur anima, et eadem est ratio animae et figurae.

Liber II, Tractatus II

CAPUT I. : De ordine procedendi, et quot sint et quae potentiae animae vegetabilis.

CAPUT II. : Qualiter anima est viventis corporis causa et principium.

CAPUT III. : De improbatione erroris Empedoclis circa motum et causam nutrimenti.

CAPUT IV. : De improbatione erroris eorum qui dicunt augmentum et alimentum fieri per virtutem ignis.

CAPUT V. : De alimento quod est objectum nutritivae et vegetativae.

CAPUT VI. : De officiis nutritivae et augmentativae.

CAPUT VII. : De officiis virtutis generativae.

CAPUT VIII. : Et est digressio declarans quatuor virtutes materiales dictis tribus virtutibus deservientes.

CAPUT IX. : De comparatione trium virtutum animae vegetabilis ad invicem et ad seipsam animam vegetabilem.

CAPUT X. : De duplici motore nutrimenti.

Liber II, Tractatus III

CAPUT I. : In quo genere potentiae sit potentia sensitiva.

CAPUT II. : De distinctionibus potentiae passivae in apprehendendo.

CAPUT III. : De adaptatione dictae distinctionis potentiae ad potentiam sensitivam.

CAPUT IV. : Et est digressio declarans gradus abstractionis et modum.

CAPUT V. : De sensatis in communi quae sunt per se et proprie, et secundum se et commune, et per accidens.

CAPUT VI. : Et est digressio declarans utrum sit aliquod movens unum sit in sensibilibus : et est de duplici esse sensibilis quod fit in materia et in abstractione.

CAPUT VII. : De visibili quod est color, qualiter secundum actum lucidi movet visum.

CAPUT VIII. : De natura diaphani et qualiter lumen est actus ejus.

CAPUT IX. : De improbatione opinionis Democriti, qui dixit lumen esse defluxum corporis.

CAPUT X. : Et est digressio declarans errorem eorum qui dicunt lumen esse corpus indivisibile.

CAPUT XI. : Et est digressio dicens defectum aliarum quatuor opinionum superius enumeratarum de luce et lumine.

CAPUT XII. : Et est digressio declarans veram sententiam de luce et de lumine et de natura.

CAPUT XIII. : De medio visus, et quot modis dicatur visibile : in quo etiam est de his qui aspiciunt lumen.

CAPUT XIV. : Qualiter color in lumine videtur, et non sine lumine, et de quantitate visorum.

CAPUT XV. : Quare per vacuum non potest videri, et de visu in speculo.

CAPUT XVI. : De visu lucentium.

CAPUT XVII. : De auditu, et primo de bene sonantibus et male.

CAPUT XVIII. : Qualiter sonus generatur in aere et aqua.

CAPUT XIX. : De echo qui est sonus reflexus.

CAPUT XX. : Qualiter sonus venit ad auditum auris, et qualiter auris connaturalitatem habeat ad audiendum.

CAPUT XXI. : De differentiis sonorum quae non fiunt nisi in sono secundum actum facto.

CAPUT XXII. : De voce qualiter fiat.

CAPUT XXIII. : Quare homo non bene odorat, sed bene tangit, et ideo prudens.

CAPUT XXIV. : Qualiter odorum differentiae per analogiam ad differentias saporum accipiuntur.

CAPUT XXV. : Qualiter odor se habet ad olfactum et ad medium, et utrum sit evaporatio fumalis.

CAPUT XXVI. : Qualiter olfactus est in respirantibus, et in non respirantibus.

CAPUT XXVII. : De gustu secundum quod est in medio secundum esse materiale ipsius.

CAPUT XXVIII. : Qualiter saporis differentiae se habent ad gustum, et e converso.

CAPUT XXIX. : De differentiis saporum secundum speciem, et qualiter se habent ad gustum.

CAPUT XXX. : De tactu, utrum sit unus an plures.

CAPUT XXXI. : Quod caro non est organum tactus.

CAPUT XXXII. : Utrum tactus indigeat aliquo medio extrinseco.

CAPUT XXXIII. : Et est digressio dicens intentiones Alexandri, Themistii, Averrois et Avicennae.

CAPUT XXXIV. : De medio tactus, quid sit, et quot modis dicatur.

CAPUT XXXV. : Qualiter se habet tactus ad tangibilia.

Liber II, Tractatus IV

CAPUT I. : Quod omnis sensus est susceptivus specierum sensibilium.

CAPUT II. : Utrum aliquid non habens sensum patiatur a sensibus.

CAPUT III. : In quo est probatio, quod non est sensus praeter quinque per naturam mediorum.

CAPUT IV. : In quo probatur non esse nisi quinque sensus per naturam organorum.

CAPUT V. : In quo probatur, quod nullus deest sensus ab ipsis sensibilibus.

CAPUT VI. : Quod sensatorum omnium non potest esse aliquis sensus a praedictis.

CAPUT VII. : Et est digressio declarans quinque vires animae sensibilis interiores.

CAPUT VIII. : De eo quod sensu communi nos sentimus videre et audire, et secundum alios operari.

CAPUT IX. : Qualiter sensitivum sensibileque idem actu sunt et diversa in esse, et qualiter correlativa.

CAPUT X. : De probatione sensus communis per hoc quod componit et dividit inter sensata diversorum sensuum.

CAPUT XI. : In quo declaratur qualiter sensus communis est unus et indivisibilis, et qualiter diversus.

CAPUT XII. : Et est digressio declarans qualiter sensus communis est medietas omnium sensuum.

Liber 3

Liber III, Tractatus I

CAPUT I. : Et est digressio declarans libri intentionem, et de imaginatione.

CAPUT II. : Et est digressio declarans ea quae conveniunt ex aestimatione.

CAPUT III. : Et est digressio declarans naturam phantasiae.

CAPUT IV. : Et est digressio declarans quod omnes vires animae sunt organicae, et agunt mediante corpore.

CAPUT V. : De improbatione erroris Antiquorum qui dixerunt quod intelligere et sentire sunt idem.

CAPUT VI. : Quod imaginatio vel phantasia, neque sensus sunt, neque opinio cum sensu.

CAPUT VII. : Quare imaginatio vel phantasia, neque sensus sunt, neque opinio cum sensu.

CAPUT VIII. : Quid sit phantasia secundum veritatem, prout communiter agitur de imaginatione phantasiae.

CAPUT IX. : De ratione nominis phantasiae et utilitate ejus.

Liber III, Tractatus II

CAPUT I. : Qui tractatus est qualiter intellectus possibilis est.

CAPUT II. : Qualiter intellectus possibilis sit natura quaedam immixta receptibilis omnium eorum quae sunt.

CAPUT III. : Et est digressio declarans dubia quae consequuntur ex dictis de intellectu possibili.

CAPUT IV. : Et est digressio declarans opinionem Alexandri et ejus improbationem.

CAPUT V. : Et est digressio declarans opinionem Theophrasti et Themistii, et improbationem ejusdem.

CAPUT VI. : Et est digressio declarans opinionem Avempacis et Abubacher, et improbationem ejusdem.

CAPUT VII. : Et est digressio declarans opinionem Averrois, et improbationem ejusdem.

CAPUT VIII. : Et est digressio declarans opinionem eorum qui dixerunt nullam partem animae esse intellectualem, et errorem eorumdem.

CAPUT IX. : Et est digressio declarans opinionem Avicebron, et errorem ejusdem.

CAPUT X. : Et est digressio declarans opinionem Platonis et Gregorii Nysseni, et ejus errorem.

CAPUT XI. : Et est digressio declarans opinionem Latinorum, et errorem eorumdem.

CAPUT XII. : Et est digressio declarans veram sententiam de omnibus inductis dubiis Peripateticorum.

CAPUT XIII. : Et est digressio declarans solutionem duarum quaestionum difficilium relictarum ex praedictis.

CAPUT XIV. : Et est digressio declarans propter quid intellectus est separatus et immixtus.

CAPUT XV. : Quo probatur quod intellectus non est mixtus corpori per hoc quod sua passibilitas non est similis passibilitati sensus.

CAPUT XVI. : Quod unus intellectus est qui distinguit inter sensibile et intelligibile.

CAPUT XVII. : Qualiter intellectus est subjectum receptionis et non transmutationis, et qualiter intelligit se.

CAPUT XVIII. : De natura intellectus agentis, et qualiter anima est composita.

CAPUT XIX. : De comparatione intellectus possibilis et agentis et speculativi.

Liber III, Tractatus III

CAPUT I. : De intellectu indivisibilium diversimode dictorum.

CAPUT II. : Et quis intellectus est semper verus : et quis aliquando verus, aliquando falsus : et quod actus sensus et intellectus sunt actus perfecti et motus simplices.

CAPUT III. : Quod est idem intellectus componens et dividens intelligibilia, sicut est idem sensus communis.

CAPUT IV. : Quod eadem est analogia phantasmatum ad intellectum, quae est sensibilium ad sensitivum.

CAPUT V. : De intellectu mathematicorum et divinorum.

CAPUT VI. : Qualiter intelliguntur divina quae sunt separata : in quo est digressio declarans hoc quod dixit Alexander, et improbationem ejusdem erroris.

CAPUT VII. : Et est digressio declarans opinionem Themistii et Theophrasti in solutione quaestionis inductae.

CAPUT VIII. : Et est digressio de solutionem quaestionis Avempacis et Alfarabii in quo erraverunt.

CAPUT IX. : Et est digressio qualiter Avicenna et Algazel solvunt inductam quaestionem, et quaestio dubitationis est in dictis eo rumeorum.

CAPUT X. : Et est digressio declarans quorumdam modernorum solutionem.

CAPUT XI. : Et est digressio declarans veram causam et modum conjunctionis intellectus agentis nobiscum.

CAPUT XII. : Quomodo anima est omnia quodammodo quae sunt.

CAPUT XIII. : Et est digressio declarans quod anima non moritur morte corporis, et quod non fuit ante corpus.

CAPUT XIV. : Et est digressio declarans errorem eorum qui dicunt de omnibus animabus tantum unam remanere post mortem.

Liber III, Tractatus IV

CAPUT I. : Quae pars animae sit motiva.

CAPUT II. : Quod vegetativum secundum se et sensitivum secundum se non sunt motiva secundum locum.

CAPUT III. : Quod nec intellectivus nec operativus secundum se sunt causa motus secundum locum, sed duo horum vel tria simul.

CAPUT IV. : De differentiis intellectus practici et speculativi.

CAPUT V. : Qualiter unum specie sunt moventia et plura secundum substantiam.

CAPUT VI. : Quod intellectus semper est rectus, ille scilicet qui est movens : phantasia autem et appetitus recta et non recta.

CAPUT VII. : Quod omnia moventia sunt unum specie et diversa numero, et ad quem numerum, et ad quam speciem.

CAPUT VIII. : Qualiter est motus processivus secundum quod fit a motore immobili secundum locum.

CAPUT IX. : Quid est movens in animalibus perfectis, et quando unum movet aliud, et e converso.

CAPUT X. : Et est digressio declarans suas diversitates secundum Platonicos et Theologos.

Liber III, Tractatus V

CAPUT I. : Quod omne animatum habet vegetabile, sed non necessario habet sensum.

CAPUT II. : Quod sensus qui fiunt per media extrinseca, non nutriunt, et qualiter fiunt per media extrinseca.

CAPUT III. : Qualiter sit animalis corpus, utrum simplex aut compositum.

CAPUT IV. : Et est digressio declarans quod sensibile et vegetativum et rationale in homine sunt una anima.

Prev

How to Cite

Next

CAPUT XVIII.

De natura intellectus agentis, et qualiter anima est composita.
1

Quoniam autem in omni genere entium secundum naturam in quibus est aliquid sicut materia, oportet esse aliquid aliud in quolibet genere, quoniam materia est potentia omnia illa quae sunt generis illius species: et illud non potest per seipsum fieri actus de potentia: et ideo alterum necesse est esse in eodem genere, quod sit principale et efficiens, quod omnia facit quae sunt in eo vel fiunt in eo quod est potentia omnia illa quae sunt in genere suo. Et hoc quidem in praehabitis planum est ex omnibus quae in Physica diximus. In sensibus etiam patet quoniam potentia color non fit actu color nisi ab aliquo agente: hoc autem in omnibus est: in semine enim ordinavit natura agens quod est formans ad speciem, et id quod format ad speciem, posuit in materia seminis. Similiter est in omnibus: plura enim ad speciem unam formata, necesse est quod habeant agens unicum quod formet ea ad speciem illam: est autem omnium intelligibilium secundum quod intelligibilia sunt, sicut est etiam omnium visibilium secundum quod visibilia sunt, species una qua visibilia sunt: oportet igitur quod ipsorum sit agens unum ad speciem illam formandam in eis. Hoc autem agens duo facit in omnibus in quibus est, quorum primum est, quod de se facit formas inductas, et quoad hoc est simile arti factuosae quae non accipit formas artificiatorum aliunde, sed faciat ea de se, et inducit eas in materiam: sed in anima non est nisi facere formas intelligibiles secundum quod intelligibiles sunt: et compositio earum non est in anima ad res, sed potius ad intellectum possibilem: et quoad hoc intellectus agens in anima assimilatur arti, et intellectus possibilis assimilatur materiae. Sed quia forma intelligibilis prout comparatur ad aliud cujus est forma, informando movet et distinguit intellectum possibilem, et non movet nisi prout in actu est. Non autem de se in actu est, sed in potentia: et ideo etiam intellectus agens comparatur lumini, quod potentia colores facit actu colores qui secundum actum lucidi movent visum: et quoad hoc intellectus possibilis alias agens assimilatur visui vel lumini: necesse enim est quod haec duo sint in omni eo quod est agens universaliter conferens unde moveat actum ab ipso: agens enim facit formas, et cum facit eas per suas intentiones, tunc est factum principium formarum sicut ars: et cum dat eis unde moveant, tunc est faciens, sicut lux facit colores: et per hunc modum in anima rationali necesse est esse has differentias.

2

Ita quod unus intellectus sit in ea in quo anima fiant intellecta, qui formatur et distinguitur ab intellectis: et alius sit quo omnia intellecta facit et confert eis formas unde movere possint intellectum possibilem, et ille est non quidem habitus qui sit accidens, quod non est pars animae: sed habet similitudinem habitus in hoc quod per ipsum agit anima quando vult, et non indiget aliquo ad hoc extrinseco perficiente vel operante: et sicut habitus de se faciens formas separatas intelligibiles, quae prout sunt intelligibiles, non habent de se formae esse prout sunt in rebus quarum sunt formae: et est sicut lumen: lumen enim secundum quemdam modum esse formalis colorum facit potentia colores esse actu colores, sicut diximus supra: et sic ille intellectus potentia intelligibilia facit actu intelligibilia per hoc quod separet ea a materia, et a conditionibus materiae, resplendendo super ea, sicut lumen resplendendo super colores facit eos resultare in lucido.

3

Hic autem intellectus est etiam separatus et immixtus et omnino impassibilis et est substantia quae est actu: et ideo in hoc quod est separatus et immixtus, convenit cum intellectu possibili: in hoc autem quod est omnino impassibilis, possibilis autem intellectus patitur quodammodo, et differt secundum aliquid ab ipso: in hoc autem quod agens actu est, et possibilis non habet naturam nisi qua vocatur et est possibilis intellectus, differt ab eo simpliciter. Et hoc sic esse oportet, quia semper in omni natura in qua est agens et patiens, oportet quod honorabilius sit agens quam patiens, et illud quod est principiatum per suam formalem actionem, honorabilius est quam materia in qua principiatur hoc quod principiatur. Differt autem hic intellectus a possibili: quoniam cum suum intelligere nihil aliud sit nisi quod suum intellectuale lumen imbuitur intellectus speciebus, et resplendet in eis, non egreditur suum intelligere extra seipsum: non enim est differentia inter intelligens et intellectum in eo, nisi sicut luminis in se, et luminis quo imbuti sunt colores ad actum: et ideo secundum actum sua scientia est res scita prout est scita: sed intellectus possibilis quando intelligit ea quae non sunt ipsemet intellectus, tunc sua scientia et suum scitum non sunt idem. Sic ergo in duobus differunt simpliciter intellectus agens et intellectus possibilis, et in tertio secundum aliquid differunt, et in duobus conveniunt. Et quia lumen intellectus agentis non egreditur extra se, licet ad aliud terminetur, et hoc est proprium intelligentiarum separatarum, et maxime intelligentiae primae et causae primae, et ideo quidam crediderunt eum non esse partem animae, sed esse splendorem resultantem in anima ab intelligentia separata. Et hoc non inconveniens est, quia secundum hoc in natura animae non essent ista duo principia, agens scilicet et patiens: et cum illa sint in omni natura et universali et particulari, virtutes enim coelestes sunt agentes, et elementales sunt patientes, et in semine et in omnibus generatis est virtus formativa faciens et materia patiens, et impossibile est ista ad eamdem naturam reduci: et ideo manifeste errant qui dicunt quod ista duo secundum idem sint in anima: sed differunt in hoc quod eadem forma secundum quod est separata, sit agens: et secundum quod est incorporata, sit patiens: quoniam nos ostendimus supra quod anima non habet intellectum possibilem nisi in quantum est separata: et hoc concorditer dicunt Philosophi omnes. Amplius autem in intelligentiis separatis sunt istae duae differentiae, sicut dicit Averroes et omnes alii Philosophi: quia nec aliter enumerari possunt, nec intelligibilia habere, et non excipitur ab his duabus dif ferentiis nisi sola prima causa quae nihil omnino intelligit extra seipsam. Dicendum igitur quod ista super duo radicantur in anima, quorum unum est sicut forma, et alterum sicut materia. Et placet multum nobis hoc dictum Averrois in quaestionis Theophrasti solutione, qui quaesivit qualiter differrent potentiae materiae, et potentia intellectus possibilis: et dixit quod necesse est alia esse principia rerum corporearum et incorporearum. Corporea enim habent materiam et formam, incorporea autem omnino sunt formae, habent tamen in se id quod est universaliter agens, et id quod est possibile: et hoc convenit intelligentiis separatis omnibus: et ideo convenit eis reflectere lumen intellectus sui super se, quod non posset esse, si esset tantum intellectus agens in eis: quia ille non nisi spargitur ad intelligibiles formas, et reflectitur in seipsum: et ideo omne quod habet lumen intellectus in se reflexum, est compositum ex his principiis: et sic anima rationalis et est hoc aliquid, et non est hoc aliquid: quia est hoc aliquid, eo quod est substantia perfecta formali et possibili patiente secundum quid et non simpliciter. Non est autem hoc aliquid, quia est hoc perfectum ex materia et forma, et est separata a formis intellectorum suorum. Cum enim anima sit resultatio quaedam lucis intelligentiae separatae, erunt in ipsa duo necessaria, quorum unum est forma lucis, et alterum est id in quo lux recipitur et stat ut fiat ens aliquod mundi: et ab hoc esse animae fluunt duae virtutes, quarum una est intellectus agens, qui causatur a luce recepta: et alius est intellectus possibilis, qui causatur ab eo in quo lux recipitur: et in his duobus perfecta substantia existens et separata, anima est substantia permanens semper et non corrupta per mortem corporis, sicut nos inferius ostendemus. Cum autem separatus et immixtus dicitur intellectus agens et possi bilis, similiter hoc erit eodem modo in utroque: quia neuter eorum est virtus in corpore: et ideo immixtus est uterque eorum. Similiter autem uterque separatus est a formis intelligibilium: et ideo et agens universalis est ad agendum et possibilis universalis est ad recipiendum, quod non posset esse aliquo modo si specificarentur ut essent ens aliquod: quia illud ageret ad formam suam tantum, et non ad omnia. Ex his igitur patet quae sit natura et quae sint agentis intellectus proprietates.

PrevBack to TopNext

On this page

CAPUT XVIII.