CAPUT XIX.
CAPUT XIX.
De comparatione intellectus possibilis et agentis et speculativi.
Ex his autem facile adverti potest, quod duo sunt opera agentis, quorum unum est abstrahere formas intelligibiles, quod nihil aliud est nisi facere eas simplices et universales. Secundum est illuminare possibilem intellectum, sicut lumen se habet ad diaphanum, quod oportet quod species universalis quamdiu est universalis, semper sit in lumine agentis : et ideo quando recipitur in possibili intellectu, oportet quod in lumine agentis recipiatur : et ideo oportet possibilem illuminari lumine intellectus agentis. Similiter autem possibilis duplicer habet comparationem : comparatur enim ad agentem sicut completus lumine suo, et comparatur ad formas ex phantasiis elicitas sicut motus et formatus ab eis : quae formae sic speculatae ab intellectu possibili vocantur intellectus speculativus. Speculativus autem etiam duo hi habet esse : unum quidem in lumine agentis quo efficitur speculativus, alterum autem ex comparatione rerum quarum ipse est species, et quoad hoc mul tiplicatur et variatur secundum potentiam et actum. Ex primo autem esse non habet permutationem, sicut diximus supra.
Et ideo quando comparamus istos intellectus ad se invicem, tunc intellectus qui est secundum potentiam dictus, tempore prior est in individuo quolibet : quoniam prius intelligimus in potentia, et non tantum operatur intellectus agens adhuc in nobis aliquas intelligentias speculativas : postea autem crescentibus experimento et tempore incipit in nobis manifestari operatio intellectus agentis per separationem intelligibilium : sed universaliter secundum substantiam comparando possibilem intellectum ad agentem, tunc non praecedit tempore : quoniam si comparentur isti intellectus non prout manifestantur in nobis, sed secundum suas substantias, tunc agens prior est acto et informans prior est informato. Sed secundum hanc comparationem non potest dici quod possibilis aliquando intelligat, et aliquando non intelligat, sed potius semper intelligit, quia secundum hanc comparationem non conjungitur nisi intellectui agentis, cujus intelligere est semper, eo quod non egreditur extra seipsum, sicut diximus superius. Separatus enim sic intellectus tam possibilis quam agens quam etiam compositus ex utroque solummodo est, quod vere est et aeternum est, et non quod aliquando est intellectus, et aliquando non est, sicut est speculatio de rebus particularibus. Et iste sic separatus solus est immortalis et perpetuus permanens apud animam etiam quando fuerit exuta a corpore : quoniam quod modo intelligit aliquando, et aliquando non, hoc ideo est, quia movetur a phantasmatibus quae sunt in potentia intelligibilia, et ideo non semper actu movent : et ideo diximus supra, quod non semper permanet talium intellectus. Et ideo etiam quando talis est in toto separatus intellectus, qui est conversio intellectus possibilis ad agentem, qui totum intelligere suum habet intra seipsum, tunc non reminiscimur, quia reminiscentia fit per conversionem ad particularia quae sunt in phantasmatibus, et fit mediante cogitativa quae est actus rationis conferentis de particularibus : et hoc non habet intellectus possibilis per conversionem ad agentem, sed potius per conversionem ad phantasmata : et ex illa parte est vere passibilis intellectus, sicut ostendimus superius : et secundum hoc corruptibilis est, licet in se sit substantia perpetua : sine hoc tamen phantasmate et corruptibili intellectu cogitatio de particularibus nihil omnino determinatum intelligit in particularibus. Et ideo quando contingit ipsum separari ab actibus virium sensibilis animae, tunc nec reminiscitur nec imaginatur : licet enim substantia ipsa rationalis tota separetur a corpore, tamen secundum quasdam vires non operatur nisi in corpore : et ideo cum non est in corpore, tunc nullam habet operationem intellectus secundum conversiones ad illas secundum naturam.
Amplius autem adhuc aliud est consideratione dignum de istis intellectibus : quoniam in veritate quando intellectus possibilis procedit de potentia ad actum, tunc utitur reminiscentia et sensu et imaginatione et phantasia : quoniam ex sensu accipit experientiam, et ex experientiis memoriam, et ex memoriis universale : cum autem jam habet scientiam, vocatur intellectus adeptus : et tunc non indiget amplius virtutibus sensibilis animae, sicut qui quaerit vehiculum, ut dicit Avicenna, ad vehendum se ad patriam, cum pervenerit ad patriam, non indiget amplius vehiculo. Possumus igitur dicere, quod sic separatus intellectus qui habet jam intelligibilia et non convertitur nisi ad agentem et ad seipsum, est tantum quod est vere : quia verissime est quod est denudatum a materia et a materiae appendiciis : materia enim propter privationem et mutationem turbat verum esse : et tunc ille adeptus intellectus qui in simplici consistit intellectu, immortalis et perpetuus est : et in illo non reminiscimur nec utimur aliqua virtute sensibili, quia intellectus qui utitur reminiscentia et cogitatione, est passibilis et mutabilis : et quia passivus est, corruptibilis est, eo quod communicat corruptibili, et corrumpitur, illo interius corrupto, cum sit in se substantia incorruptibilis. Sine hoc enim talis passivus intellectus nihil omnino intelligit, eo quod omnis nostra scientia oritur ex sensibus. Et ideo intelligere intellectus possibilis post mortem est aequivocum ad intelligere in vita, quando utitur sensibus : et intelligere post habitum scientiae secundum solam conversionem ad agentem, est aequivocum ad intelligendum in accipiendo scientiam per experimentum et memoriam. Sic igitur patet quod intellectus agens est forma possibilis : et sunt isti duo unum sicut compositum, sed operationibus sunt diversi, sicut patet ex omnibus prius habitis.
On this page