Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions

De Anima

Liber 1

Liber I, Tractatus I

CAPUT I. : Et est digressio declarans, quod scientia naturalis est de anima, et quis ejus ordo.

CAPUT II. : De nobilitate et utilitate scientiae de anima.

CAPUT III. : De quaesitis quid sit subjectum hujus scientiae, et de difficultate ipsius.

CAPUT IV. : Quae oportet inquirere ad investigandum propriam animae diffinitionem.

CAPUT V : Quo ordine oportet procedere quaerentem de his quae spectant ad scientiam de anima.

CAPUT VI. : Quod oportet tractantem de anima inquirere utrum habeat aliquas operationes proprias, aut non.

CAPUT VII. : Qualiter differenter considerat physicus de eis quae hic quaeruntur, a dialectico et mathematico et metaphysico et mechanico, in quo est digressio quaedam.

Liber I, Tractatus II

CAPUT I. : De his qui diffiniebant animam per hoc quod ipsa est motivum quoddam.

CAPUT II. : De opinionibus eorum qui animam per cognoscitivum diffiniendam esse dixerunt.

CAPUT III. : De opinione quae et motivo et cognoscitivo animam dicit diffiniendam : in quo etiam est de opinionum collatione.

CAPUT IV. : De tribus in summa, per quae anima ab Antiquis diffiniebatur, quae sunt motivum, cognoscitivum et incorporeum.

CAPUT V. : De contradictione opinionum in communi, quae diffiniebant animam per motivum suiipsius.

CAPUT VI.

CAPUT VII. : De disputatione contra opiniones Democriti et Platonis de motibus animae, quibus movetur in corpore et movet corpus.

CAPUT VIII. : De improbatione opinionis quae dixit animam esse harmoniam corporis commixti.

CAPUT IX. : De solutione objectionis qua videtur ex alterantibus probari, quod anima movetur per se physice : et in illo est bona demonstratio de intellectualis animae immortalitate.

CAPUT X. : De improbatione opinionis quae dicit animam esse numerum seipsum moventem.

CAPUT XI. : De improbatione operationis eorum qui diffinierunt animam per cognoscitivum, dicentium simile simili cognosci, et ideo animam esse principium omnium.

CAPUT XII. : Utrum cognoscatur simile simili, sicut dixit Empedocles.

CAPUT XIII. : De causa illius opinionis, quae dixit animam esse ex elementis, et specialiter ex aere : et est digressio in eo declarans diversas causas, et tres opiniones circa hoc.

CAPUT XIV. : Et est digressio declarans causam dicti Antiquorum, quo dixerunt simile simili cognosci.

CAPUT XV. : Utrum anima diversa agat per unam substantiam et diversas potentias, vel per plures substantias et plures potentias : in quo etiam habetur utrum vegetabilis et sensibilis et rationalis una sit substantia in homine.

CAPUT XVI. : De dubitatione quae movetur de eo quod unit potentias animae, utrum ratio communis vel substantia realis, cujus vires animae sunt partes.

Liber 2

Liber II, Tractatus I

CAPUT I. : Quae sit libri intentio, et qualiter diffinitionem animae venari contingit.

CAPUT II. : De universali animae diffinitione, quae dicit quid est anima universaliter.

CAPUT III. : De datae diffinitionis explanatione, et est digressio quaedam.

CAPUT IV. : In quo ex praedictis demonstratur quae anima separabilis est, et quae non.

CAPUT V. : In quo probatur, quod oportet quaerere aliam adhuc diffinitionem, quae dicit causam superius habitae.

CAPUT VI. : De diffinitione animae dicente propter quid.

CAPUT VII. : Utrum quaelibet virium animae sit anima, et utrum sit tota in toto.

CAPUT VIII. : Qualiter intellectus est alterum genus animae et separabilis : et qualiter est umbra intelligentiae, et sensibilis est umbra intellectus, etiam vegetabilis est umbra sensibilis.

CAPUT IX. : Quod formaliter et non materialiter unitur anima, et quod ipsa est primus actus hujus corporis et non cujuslibet.

CAPUT X. : De enumeratione potentiarum principalium quae sunt potentiae animae.

CAPUT XI. : Ex quibus partibus componitur anima, et eadem est ratio animae et figurae.

Liber II, Tractatus II

CAPUT I. : De ordine procedendi, et quot sint et quae potentiae animae vegetabilis.

CAPUT II. : Qualiter anima est viventis corporis causa et principium.

CAPUT III. : De improbatione erroris Empedoclis circa motum et causam nutrimenti.

CAPUT IV. : De improbatione erroris eorum qui dicunt augmentum et alimentum fieri per virtutem ignis.

CAPUT V. : De alimento quod est objectum nutritivae et vegetativae.

CAPUT VI. : De officiis nutritivae et augmentativae.

CAPUT VII. : De officiis virtutis generativae.

CAPUT VIII. : Et est digressio declarans quatuor virtutes materiales dictis tribus virtutibus deservientes.

CAPUT IX. : De comparatione trium virtutum animae vegetabilis ad invicem et ad seipsam animam vegetabilem.

CAPUT X. : De duplici motore nutrimenti.

Liber II, Tractatus III

CAPUT I. : In quo genere potentiae sit potentia sensitiva.

CAPUT II. : De distinctionibus potentiae passivae in apprehendendo.

CAPUT III. : De adaptatione dictae distinctionis potentiae ad potentiam sensitivam.

CAPUT IV. : Et est digressio declarans gradus abstractionis et modum.

CAPUT V. : De sensatis in communi quae sunt per se et proprie, et secundum se et commune, et per accidens.

CAPUT VI. : Et est digressio declarans utrum sit aliquod movens unum sit in sensibilibus : et est de duplici esse sensibilis quod fit in materia et in abstractione.

CAPUT VII. : De visibili quod est color, qualiter secundum actum lucidi movet visum.

CAPUT VIII. : De natura diaphani et qualiter lumen est actus ejus.

CAPUT IX. : De improbatione opinionis Democriti, qui dixit lumen esse defluxum corporis.

CAPUT X. : Et est digressio declarans errorem eorum qui dicunt lumen esse corpus indivisibile.

CAPUT XI. : Et est digressio dicens defectum aliarum quatuor opinionum superius enumeratarum de luce et lumine.

CAPUT XII. : Et est digressio declarans veram sententiam de luce et de lumine et de natura.

CAPUT XIII. : De medio visus, et quot modis dicatur visibile : in quo etiam est de his qui aspiciunt lumen.

CAPUT XIV. : Qualiter color in lumine videtur, et non sine lumine, et de quantitate visorum.

CAPUT XV. : Quare per vacuum non potest videri, et de visu in speculo.

CAPUT XVI. : De visu lucentium.

CAPUT XVII. : De auditu, et primo de bene sonantibus et male.

CAPUT XVIII. : Qualiter sonus generatur in aere et aqua.

CAPUT XIX. : De echo qui est sonus reflexus.

CAPUT XX. : Qualiter sonus venit ad auditum auris, et qualiter auris connaturalitatem habeat ad audiendum.

CAPUT XXI. : De differentiis sonorum quae non fiunt nisi in sono secundum actum facto.

CAPUT XXII. : De voce qualiter fiat.

CAPUT XXIII. : Quare homo non bene odorat, sed bene tangit, et ideo prudens.

CAPUT XXIV. : Qualiter odorum differentiae per analogiam ad differentias saporum accipiuntur.

CAPUT XXV. : Qualiter odor se habet ad olfactum et ad medium, et utrum sit evaporatio fumalis.

CAPUT XXVI. : Qualiter olfactus est in respirantibus, et in non respirantibus.

CAPUT XXVII. : De gustu secundum quod est in medio secundum esse materiale ipsius.

CAPUT XXVIII. : Qualiter saporis differentiae se habent ad gustum, et e converso.

CAPUT XXIX. : De differentiis saporum secundum speciem, et qualiter se habent ad gustum.

CAPUT XXX. : De tactu, utrum sit unus an plures.

CAPUT XXXI. : Quod caro non est organum tactus.

CAPUT XXXII. : Utrum tactus indigeat aliquo medio extrinseco.

CAPUT XXXIII. : Et est digressio dicens intentiones Alexandri, Themistii, Averrois et Avicennae.

CAPUT XXXIV. : De medio tactus, quid sit, et quot modis dicatur.

CAPUT XXXV. : Qualiter se habet tactus ad tangibilia.

Liber II, Tractatus IV

CAPUT I. : Quod omnis sensus est susceptivus specierum sensibilium.

CAPUT II. : Utrum aliquid non habens sensum patiatur a sensibus.

CAPUT III. : In quo est probatio, quod non est sensus praeter quinque per naturam mediorum.

CAPUT IV. : In quo probatur non esse nisi quinque sensus per naturam organorum.

CAPUT V. : In quo probatur, quod nullus deest sensus ab ipsis sensibilibus.

CAPUT VI. : Quod sensatorum omnium non potest esse aliquis sensus a praedictis.

CAPUT VII. : Et est digressio declarans quinque vires animae sensibilis interiores.

CAPUT VIII. : De eo quod sensu communi nos sentimus videre et audire, et secundum alios operari.

CAPUT IX. : Qualiter sensitivum sensibileque idem actu sunt et diversa in esse, et qualiter correlativa.

CAPUT X. : De probatione sensus communis per hoc quod componit et dividit inter sensata diversorum sensuum.

CAPUT XI. : In quo declaratur qualiter sensus communis est unus et indivisibilis, et qualiter diversus.

CAPUT XII. : Et est digressio declarans qualiter sensus communis est medietas omnium sensuum.

Liber 3

Liber III, Tractatus I

CAPUT I. : Et est digressio declarans libri intentionem, et de imaginatione.

CAPUT II. : Et est digressio declarans ea quae conveniunt ex aestimatione.

CAPUT III. : Et est digressio declarans naturam phantasiae.

CAPUT IV. : Et est digressio declarans quod omnes vires animae sunt organicae, et agunt mediante corpore.

CAPUT V. : De improbatione erroris Antiquorum qui dixerunt quod intelligere et sentire sunt idem.

CAPUT VI. : Quod imaginatio vel phantasia, neque sensus sunt, neque opinio cum sensu.

CAPUT VII. : Quare imaginatio vel phantasia, neque sensus sunt, neque opinio cum sensu.

CAPUT VIII. : Quid sit phantasia secundum veritatem, prout communiter agitur de imaginatione phantasiae.

CAPUT IX. : De ratione nominis phantasiae et utilitate ejus.

Liber III, Tractatus II

CAPUT I. : Qui tractatus est qualiter intellectus possibilis est.

CAPUT II. : Qualiter intellectus possibilis sit natura quaedam immixta receptibilis omnium eorum quae sunt.

CAPUT III. : Et est digressio declarans dubia quae consequuntur ex dictis de intellectu possibili.

CAPUT IV. : Et est digressio declarans opinionem Alexandri et ejus improbationem.

CAPUT V. : Et est digressio declarans opinionem Theophrasti et Themistii, et improbationem ejusdem.

CAPUT VI. : Et est digressio declarans opinionem Avempacis et Abubacher, et improbationem ejusdem.

CAPUT VII. : Et est digressio declarans opinionem Averrois, et improbationem ejusdem.

CAPUT VIII. : Et est digressio declarans opinionem eorum qui dixerunt nullam partem animae esse intellectualem, et errorem eorumdem.

CAPUT IX. : Et est digressio declarans opinionem Avicebron, et errorem ejusdem.

CAPUT X. : Et est digressio declarans opinionem Platonis et Gregorii Nysseni, et ejus errorem.

CAPUT XI. : Et est digressio declarans opinionem Latinorum, et errorem eorumdem.

CAPUT XII. : Et est digressio declarans veram sententiam de omnibus inductis dubiis Peripateticorum.

CAPUT XIII. : Et est digressio declarans solutionem duarum quaestionum difficilium relictarum ex praedictis.

CAPUT XIV. : Et est digressio declarans propter quid intellectus est separatus et immixtus.

CAPUT XV. : Quo probatur quod intellectus non est mixtus corpori per hoc quod sua passibilitas non est similis passibilitati sensus.

CAPUT XVI. : Quod unus intellectus est qui distinguit inter sensibile et intelligibile.

CAPUT XVII. : Qualiter intellectus est subjectum receptionis et non transmutationis, et qualiter intelligit se.

CAPUT XVIII. : De natura intellectus agentis, et qualiter anima est composita.

CAPUT XIX. : De comparatione intellectus possibilis et agentis et speculativi.

Liber III, Tractatus III

CAPUT I. : De intellectu indivisibilium diversimode dictorum.

CAPUT II. : Et quis intellectus est semper verus : et quis aliquando verus, aliquando falsus : et quod actus sensus et intellectus sunt actus perfecti et motus simplices.

CAPUT III. : Quod est idem intellectus componens et dividens intelligibilia, sicut est idem sensus communis.

CAPUT IV. : Quod eadem est analogia phantasmatum ad intellectum, quae est sensibilium ad sensitivum.

CAPUT V. : De intellectu mathematicorum et divinorum.

CAPUT VI. : Qualiter intelliguntur divina quae sunt separata : in quo est digressio declarans hoc quod dixit Alexander, et improbationem ejusdem erroris.

CAPUT VII. : Et est digressio declarans opinionem Themistii et Theophrasti in solutione quaestionis inductae.

CAPUT VIII. : Et est digressio de solutionem quaestionis Avempacis et Alfarabii in quo erraverunt.

CAPUT IX. : Et est digressio qualiter Avicenna et Algazel solvunt inductam quaestionem, et quaestio dubitationis est in dictis eo rumeorum.

CAPUT X. : Et est digressio declarans quorumdam modernorum solutionem.

CAPUT XI. : Et est digressio declarans veram causam et modum conjunctionis intellectus agentis nobiscum.

CAPUT XII. : Quomodo anima est omnia quodammodo quae sunt.

CAPUT XIII. : Et est digressio declarans quod anima non moritur morte corporis, et quod non fuit ante corpus.

CAPUT XIV. : Et est digressio declarans errorem eorum qui dicunt de omnibus animabus tantum unam remanere post mortem.

Liber III, Tractatus IV

CAPUT I. : Quae pars animae sit motiva.

CAPUT II. : Quod vegetativum secundum se et sensitivum secundum se non sunt motiva secundum locum.

CAPUT III. : Quod nec intellectivus nec operativus secundum se sunt causa motus secundum locum, sed duo horum vel tria simul.

CAPUT IV. : De differentiis intellectus practici et speculativi.

CAPUT V. : Qualiter unum specie sunt moventia et plura secundum substantiam.

CAPUT VI. : Quod intellectus semper est rectus, ille scilicet qui est movens : phantasia autem et appetitus recta et non recta.

CAPUT VII. : Quod omnia moventia sunt unum specie et diversa numero, et ad quem numerum, et ad quam speciem.

CAPUT VIII. : Qualiter est motus processivus secundum quod fit a motore immobili secundum locum.

CAPUT IX. : Quid est movens in animalibus perfectis, et quando unum movet aliud, et e converso.

CAPUT X. : Et est digressio declarans suas diversitates secundum Platonicos et Theologos.

Liber III, Tractatus V

CAPUT I. : Quod omne animatum habet vegetabile, sed non necessario habet sensum.

CAPUT II. : Quod sensus qui fiunt per media extrinseca, non nutriunt, et qualiter fiunt per media extrinseca.

CAPUT III. : Qualiter sit animalis corpus, utrum simplex aut compositum.

CAPUT IV. : Et est digressio declarans quod sensibile et vegetativum et rationale in homine sunt una anima.

Prev

How to Cite

Next

CAPUT I.

De intellectu indivisibilium diversimode dictorum.
1

His autem sic pertractatis de natura intellectuum animae rationalis, videamus de actibus intellectus possibilis: quia sic melius adhuc declarabitur de natura ejus. Et quia prior est actus intellectus super indivisibilia, quam super composita, ob hoc primo de actibus intellectus super indivisibilia est perscrutandum: omne enim quod intelligitur, ut unum intelligitur: quia scire plura possumus simul et semel, sed intelligere minime: omne ergo quod intelligitur, intelligitur unum. Est autem unum quod dicitur indivisum, quando compositioni opponitur, et illud est incomplexum. Est etiam unum quod multitudini dividentium oppositum est et illud est continuum: et est unum sicut ratione unum, et hoc est unum forma: et est unum quod simpli citer est unum, quod est impartibile secundum rem, et illud privatione partium est unum. Intellectus autem unus actus, cum sit unum, de omnibus istis unus est.

2

Indivisibilium quidem igitur quae sunt incomplexa intelligentia sive intelligere quod est actus intelligendi, in omnibus his est circa quae non est falsum eo quod, sicut inferius ostendemus, nunquam accidit error intelligibilium in talium intellectu. Hic autem intellectus vocatur apud Arabes informatio: eo quod intelligere talia est informari intellectum possibilem naturis formalibus eorum: intellectus autem complexorum, qui est enuntiationis vel compositionis, vocatur fides per assensum intellectus ad talia. In quibus igitur intellectibus jam falsum est et verum, quia enuntiatione alicujus de aliquo jam necessarium est esse compositionem alicujus de aliquo: quia unum incomplexum cum altero componitur et aliud affirmatur de ipso vel negatur ab eo: talis enim intellectus est de eo quod inest secundum quod inest praedicatum subjecto: verum enim et falsum non sunt nisi in respectu compositionis ali cujus cum alio, vel divisionis alicujus ab aliquo. Est autem prior intellectus incomplexorum quam compositionis, quodammodo causa ejus qui compositionis est, quemadmodum et Empedocles dixit de natura, inquiens, quod capita secundum naturam germinaverunt et secundum germinum naturam et sibi congruentium fuerunt primo sine cervice, quae postea per amicitiam suis germanis cervicibus associata sunt, quando amicitia commisit res germanas sibi in generationem rerum. Sic enim et haec separata et incomplexa primo intelliguntur, et postea germana suis germanis componuntur per per intellectum: et ab his qua non sunt germana, dividuntur per negationem hujus ab hoc. Verbi gratia, incomplexum quod est asimetros, et incomplexum quod est diametros, conjungitur, cum dicitur quod diameter est asimeter: et horum compositorum est etiam intellectus unus, quoniam non simpliciter accipiuntur ut plura, sicut dicit enuntiando, sed ut unum in altero, vel unum ab altero. Et haec non sunt enuntiata ut plura, sicut dicit enuntiando, ita intelligit. In his quae sunt incomplexa cum intelliguntur, nullum confingitur tempus vel differentia temporis. Omnium enim talium intellectus est per rei simplicem speciem, quae denudata est a conditionibus materiae, quarum una est motus, et altera tempus: et ideo talium intellectus abstrahit ab omni differentia temporis. Cum autem per compositionem unum de altero signetur, licet in re non sit compositio, sed unio unius cum alio nisi secundum modum cujusdam esse quod habet unum in alio, et hoc esse significatur per verbum notans compositionem: et quia signatur in actione esse, ideo oportet quod figuret differentiam aliquam: esse enim talis mensurat tempus.

3

Et ideo intellectus intelligens factorum sive praeteritorum et futurorum falsum esset, ut si non album albo componitur: verum autem quando componit cum eo quod secundum veritatem est album: et hoc contingit secundum quamlibet differentiam temporis. Non enim solum falsum et verum est secundum praesens tempus, ut si dicatur quoniam Cleon est albus vel non est albus: sed etiam quia erat albus, et quia erit albus, vel non erat albus. In omnibus autem his compositionibus, licet verum et falsum a re causetur, tamen compositio pro certo in anima est componente: quia tria sunt in compositione, scilicet subjectum, et praedicatum, et compositio media: et tantum duae sunt in re res, videlicet cui aliquid inest, et quod inest: et unum inest alteri sine medio: et ideo nihil in re respondet compositioni nisi ipsa unitas duorum unitorum: sed compositio est in anima uniente quae accipit primo divisa, et postea componit falsum esse verum, cum sint relationes uniuscujusque relativorum: et ideo sunt in re sicut in causa efficiente, in anima autem sunt sicut in subjecto. In anima autem dico esse quod est in compositione quam facit anima: in voce autem sunt sicut in signo. Quidquid autem de his sit, sciendum est ic quod quaecumque contingit dicere componendo, contingit etiam dicere dividendo: sed cum componit anima, tunc componit divisa, et cum dividit, tunc dividit composita, et ideo ante omnem animae compositionem est divisio, et ante omnem divisionem est compositio. Est autem et in divisione compositio, quae divisio notatur, quando unum negatur ab altero: et sic et divisio et compositio adveniens, composita et divisa referuntur, et in illo ut unum vel unita intelliguntur: et inde unum compositum facit intellectus componens in unoquoque diversorum prius, et postea compositorum. Indivisum autem unumquodque aliquando vocatur indivisibile, sicut continuum est unum, eo quod est indivisum.

4

Indivisum enim dupliciter dicitur, potentia videlicet, et actu. Indivisum enim actu est continuum, licet potentia sit divisum: et hoc tale intelligibile nihil prohibet una simplici actione intellectus intelligi, sicut indivisibile: et hoc quando intelligit longitudinem. Et illius causa est, quoniam non intelligit longitudinem per partes quae potentia sunt in ipsa accipiendo eam, licet potius per unam simplicem speciem longitudinis quae est forma unius quae unit omnes partes longitudinis faciendo eas unum in esse in actu: actualiter enim una longitudo indivisibilis est: et ideo in tempore uno vel momento uno totam per speciem longitudinis intelligit. Quod similiter est in intellectu continuorum, sicut temporis et aliorum: quia tempus similiter est indivisibile actu, et potentia divisibile est, sicut et continua longitudo: unde licet utramque partem habeant ante et post, tamen quia intellectus non accipit continuum per partes, sed per speciem totius, quae nec partium quaedam est, nec partes omnes, sed quidditas unius in actu divisi existentis, ideo una et simplici actione intellectus intelligitur. Non enim contingit dicere quod per utrumque istorum intelligitur per medium, quia id quod intelligitur per medium sui sicut per partem, hoc est divisum in actu: non enim habet medium actu nisi divisum in actu: sed illud continuum non est divisum, ita quod partes ejus sequestratae sunt seorsum, nisi potentia: res autem per quod est in potentia, non intelligitur, sed per id quod est in actu. Si autem intellectus est utrumque intelligens seorsum, hoc est, per partem extra partem, tunc etiam tempus intelligendi unum, dividitur a tempore intelligendi alterum. Quoniam quando intelligit partem unam, tunc in eodem momento non intelligit alteram: tunc enim intelligere est in tempore quod est sicut intellectus est: in longitudine autem divisa divisum est intelligere: ergo et in tempore diverso perficere et intelligere est unius et alterius partis. Si autem intelligit longitudinem sicut unum actu, quod est ex utrisque partibus, quae sunt in ea potentia solum, tunc etiam intelligere est in unico tempore, quod proportionatur intellectui longitudinis ex utrisque partibus composito: et hoc est unicum et indivisum tempus intelligendi.

5

Quia vero non solum est aliquid indivisum quantitate, quod actu est quantitas una: sed aliquid dicitur specie indivisum, quod formaliter est unum, sicut caro, vel lignum, licet sit indivisibile non potentia et per se sicut quantum, sed per accidens, eo quod est forma ejus quod indivisibile est per se, et illo diviso accidit illud dividi, sicut diviso ligno species et forma dividitur per accidens: tamen illud quod per accidens sic divisibile est species et forma, indivisibile est secundum quod ipsum est indivisibile, sic unica intellectus actione intelligitur et in specie indivisibili et unica. Hanc autem unicam intellectus actionem quidam vocant indivisibilem animam: eo quod in tali, ut ita dicam, intellectione animae per diversos actus non dividuntur talia: cum sint divisibilia per accidens divisione sui subjecti, et non in quantum sunt hoc quod sunt per formas suas, sicut quae sunt quidditates subjectorum talium: hoc igitur quod intelligit subjectum, est divisibile: et si dividatur, tunc etiam tempus intellectivae dividitur, quia in pluribus temporibus intelligit partita et divisa secundum actum, sed non intelligit ea sic, sed potius in quantum forma et species: hoc tamen non est separabile ab eis: quia tales species phy sicae secundum rationem non separantur ab eis, cum materiam in sua ratione concipiant, et hoc indivisibile facit talia unum: et intellectum eorum facit unicum et indivisum: et tale indivisibile quod est forma, facit in longitudinem unam, licet sit divisibilis potentia: tale enim uniens quod est forma et species, secundum similitudinem unam est in omni continuo, sive illud positionem habeat in partibus, ut longitudo: sive non habeat positionem in partibus, sicut tempus. Licet autem talis forma secundum esse non sit separabilis a materia quam unit, et sit indivisibilis per accidens divisione subjecti: tamen simpliciter conceptus ejus est universalis, nec est divisibilis, nec separabilis a materia: omne enim quod intelligitur, denudatum est a materia secundum quod ipsa est individuans: sicut omne universale separatur a particulari: potest tamen ratio diffinitiva esse in se concipiens materiam: sed illa non erit individuans, sed erit quasi differentia constituens ipsam formam: quia non est solum materia, sed potius causa ejus, sicut quando diffiniens carnem, dico quod est medium in tactu ex calido, et frigido, et humido, et sicco, et sic proportionabiliter nominando commixtum calidum et frigidum et humidum et siccum, non dico simplicem materiam, sed etiam causam effectivam commixtionis carnis: multitudinem ergo intelligit componibilium intellectus unus univoce compositionis, et multitudinem potentialem accipit intellectus unicus univoce actus et multitudinem partium materiae, et sibi accidit unicus intellectus univocae speciei et formae.

6

Id autem quod simpliciter est indivisum est, sicut punctum et unitas: omne enim punctum divisio est, et non divisibile: divisio enim semper fit in puncto, et tamen nunquam dividitur: omne autem hujusmodi indivisibile secundum quod est in divisibile, nomine privativo monstratur esse indivisibile: sicut dicimus quod punctum est, cujus pars non est, et sic est in omnibus aliis simpliciter indivisibilibus, sicut unitas est, et sicut est nunc. Quando enim illa sumuntur ut privatio suarum quantitatum, tunc non accipiuntur in se, sed in suis quantitatibus quas principiant, sicut punctum est terminus lineae, et unitas in aggregatione numeri, et nunc in continuatione praeteriti et futuri, et tunc non nosceretur nomine ratione privata. Quando autem secundum se accipiuntur, privationis nomine monstrantur, et tunc etiam ut privationes per suos habitus oppositos intelliguntur: et haec sunt intelligibilia quasi reflexa, et una et similis ratio est in intellectu omnium illarum privationum: nisi enim ita diceremus, quomodo possemus dicere quod intellectus cognoscat malum, quod privatio est, et ignorantiam, quae etiam est privatio, sicut alibi monstratum est. In omnibus intelligibilibus oportet intellectum potentia primum esse cognoscentem, et cognoscibile postea esse in ipso secundum actum ipso intellectu eodem remanente. Quoniam, sicut supra ostendimus, intellectus possibilis diversificatur per intelligibilia, sicut materia diversificatur per formas: et ideo accipiendo cognoscibile, accipit aliquid extra seipsum. Si autem alicujus intellectus nullum habet omnino contrarium, secundum intelligibilia, oportet quod ille per aliquid cognoscat quod non habet contrarium: et hic est intellectus ille qui ratio et causa est intelligibilium, et ille cognoscit seipsum, et cognoscendo se cognoscit alia, et illud intelligere nullo modo egreditur extra se: et cum sit ratio omnium sicut ars artificiatorum, oportet ipsum esse separatum ab omnibus: et erit semper in actu, et nunquam in potentia: eo quod intelligere suum nunquam egreditur extra se: sibi enim semper est praesens: et hic est intellectus intelligibilium substantiarum separatarum, et maxime intellectus causae primae.

PrevBack to TopNext

On this page

CAPUT I.