Table of Contents
De Anima
Liber 1
Liber I, Tractatus I
CAPUT I. : Et est digressio declarans, quod scientia naturalis est de anima, et quis ejus ordo.
CAPUT II. : De nobilitate et utilitate scientiae de anima.
CAPUT III. : De quaesitis quid sit subjectum hujus scientiae, et de difficultate ipsius.
CAPUT IV. : Quae oportet inquirere ad investigandum propriam animae diffinitionem.
CAPUT V : Quo ordine oportet procedere quaerentem de his quae spectant ad scientiam de anima.
Liber I, Tractatus II
CAPUT I. : De his qui diffiniebant animam per hoc quod ipsa est motivum quoddam.
CAPUT II. : De opinionibus eorum qui animam per cognoscitivum diffiniendam esse dixerunt.
CAPUT V. : De contradictione opinionum in communi, quae diffiniebant animam per motivum suiipsius.
CAPUT VIII. : De improbatione opinionis quae dixit animam esse harmoniam corporis commixti.
CAPUT X. : De improbatione opinionis quae dicit animam esse numerum seipsum moventem.
CAPUT XII. : Utrum cognoscatur simile simili, sicut dixit Empedocles.
Liber 2
Liber II, Tractatus I
CAPUT I. : Quae sit libri intentio, et qualiter diffinitionem animae venari contingit.
CAPUT II. : De universali animae diffinitione, quae dicit quid est anima universaliter.
CAPUT III. : De datae diffinitionis explanatione, et est digressio quaedam.
CAPUT IV. : In quo ex praedictis demonstratur quae anima separabilis est, et quae non.
CAPUT VI. : De diffinitione animae dicente propter quid.
CAPUT VII. : Utrum quaelibet virium animae sit anima, et utrum sit tota in toto.
CAPUT X. : De enumeratione potentiarum principalium quae sunt potentiae animae.
CAPUT XI. : Ex quibus partibus componitur anima, et eadem est ratio animae et figurae.
Liber II, Tractatus II
CAPUT I. : De ordine procedendi, et quot sint et quae potentiae animae vegetabilis.
CAPUT II. : Qualiter anima est viventis corporis causa et principium.
CAPUT III. : De improbatione erroris Empedoclis circa motum et causam nutrimenti.
CAPUT V. : De alimento quod est objectum nutritivae et vegetativae.
CAPUT VI. : De officiis nutritivae et augmentativae.
CAPUT VII. : De officiis virtutis generativae.
CAPUT X. : De duplici motore nutrimenti.
Liber II, Tractatus III
CAPUT I. : In quo genere potentiae sit potentia sensitiva.
CAPUT II. : De distinctionibus potentiae passivae in apprehendendo.
CAPUT III. : De adaptatione dictae distinctionis potentiae ad potentiam sensitivam.
CAPUT IV. : Et est digressio declarans gradus abstractionis et modum.
CAPUT VII. : De visibili quod est color, qualiter secundum actum lucidi movet visum.
CAPUT VIII. : De natura diaphani et qualiter lumen est actus ejus.
CAPUT IX. : De improbatione opinionis Democriti, qui dixit lumen esse defluxum corporis.
CAPUT X. : Et est digressio declarans errorem eorum qui dicunt lumen esse corpus indivisibile.
CAPUT XII. : Et est digressio declarans veram sententiam de luce et de lumine et de natura.
CAPUT XIV. : Qualiter color in lumine videtur, et non sine lumine, et de quantitate visorum.
CAPUT XV. : Quare per vacuum non potest videri, et de visu in speculo.
CAPUT XVI. : De visu lucentium.
CAPUT XVII. : De auditu, et primo de bene sonantibus et male.
CAPUT XVIII. : Qualiter sonus generatur in aere et aqua.
CAPUT XIX. : De echo qui est sonus reflexus.
CAPUT XXI. : De differentiis sonorum quae non fiunt nisi in sono secundum actum facto.
CAPUT XXII. : De voce qualiter fiat.
CAPUT XXIII. : Quare homo non bene odorat, sed bene tangit, et ideo prudens.
CAPUT XXIV. : Qualiter odorum differentiae per analogiam ad differentias saporum accipiuntur.
CAPUT XXV. : Qualiter odor se habet ad olfactum et ad medium, et utrum sit evaporatio fumalis.
CAPUT XXVI. : Qualiter olfactus est in respirantibus, et in non respirantibus.
CAPUT XXVII. : De gustu secundum quod est in medio secundum esse materiale ipsius.
CAPUT XXVIII. : Qualiter saporis differentiae se habent ad gustum, et e converso.
CAPUT XXIX. : De differentiis saporum secundum speciem, et qualiter se habent ad gustum.
CAPUT XXX. : De tactu, utrum sit unus an plures.
CAPUT XXXI. : Quod caro non est organum tactus.
CAPUT XXXII. : Utrum tactus indigeat aliquo medio extrinseco.
CAPUT XXXIII. : Et est digressio dicens intentiones Alexandri, Themistii, Averrois et Avicennae.
CAPUT XXXIV. : De medio tactus, quid sit, et quot modis dicatur.
CAPUT XXXV. : Qualiter se habet tactus ad tangibilia.
Liber II, Tractatus IV
CAPUT I. : Quod omnis sensus est susceptivus specierum sensibilium.
CAPUT II. : Utrum aliquid non habens sensum patiatur a sensibus.
CAPUT III. : In quo est probatio, quod non est sensus praeter quinque per naturam mediorum.
CAPUT IV. : In quo probatur non esse nisi quinque sensus per naturam organorum.
CAPUT V. : In quo probatur, quod nullus deest sensus ab ipsis sensibilibus.
CAPUT VI. : Quod sensatorum omnium non potest esse aliquis sensus a praedictis.
CAPUT VII. : Et est digressio declarans quinque vires animae sensibilis interiores.
CAPUT VIII. : De eo quod sensu communi nos sentimus videre et audire, et secundum alios operari.
CAPUT XII. : Et est digressio declarans qualiter sensus communis est medietas omnium sensuum.
Liber 3
Liber III, Tractatus I
CAPUT I. : Et est digressio declarans libri intentionem, et de imaginatione.
CAPUT II. : Et est digressio declarans ea quae conveniunt ex aestimatione.
CAPUT III. : Et est digressio declarans naturam phantasiae.
CAPUT V. : De improbatione erroris Antiquorum qui dixerunt quod intelligere et sentire sunt idem.
CAPUT VI. : Quod imaginatio vel phantasia, neque sensus sunt, neque opinio cum sensu.
CAPUT VII. : Quare imaginatio vel phantasia, neque sensus sunt, neque opinio cum sensu.
CAPUT IX. : De ratione nominis phantasiae et utilitate ejus.
Liber III, Tractatus II
CAPUT I. : Qui tractatus est qualiter intellectus possibilis est.
CAPUT III. : Et est digressio declarans dubia quae consequuntur ex dictis de intellectu possibili.
CAPUT IV. : Et est digressio declarans opinionem Alexandri et ejus improbationem.
CAPUT V. : Et est digressio declarans opinionem Theophrasti et Themistii, et improbationem ejusdem.
CAPUT VI. : Et est digressio declarans opinionem Avempacis et Abubacher, et improbationem ejusdem.
CAPUT VII. : Et est digressio declarans opinionem Averrois, et improbationem ejusdem.
CAPUT IX. : Et est digressio declarans opinionem Avicebron, et errorem ejusdem.
CAPUT X. : Et est digressio declarans opinionem Platonis et Gregorii Nysseni, et ejus errorem.
CAPUT XI. : Et est digressio declarans opinionem Latinorum, et errorem eorumdem.
CAPUT XII. : Et est digressio declarans veram sententiam de omnibus inductis dubiis Peripateticorum.
CAPUT XIV. : Et est digressio declarans propter quid intellectus est separatus et immixtus.
CAPUT XVI. : Quod unus intellectus est qui distinguit inter sensibile et intelligibile.
CAPUT XVIII. : De natura intellectus agentis, et qualiter anima est composita.
CAPUT XIX. : De comparatione intellectus possibilis et agentis et speculativi.
Liber III, Tractatus III
CAPUT I. : De intellectu indivisibilium diversimode dictorum.
CAPUT IV. : Quod eadem est analogia phantasmatum ad intellectum, quae est sensibilium ad sensitivum.
CAPUT V. : De intellectu mathematicorum et divinorum.
CAPUT VIII. : Et est digressio de solutionem quaestionis Avempacis et Alfarabii in quo erraverunt.
CAPUT X. : Et est digressio declarans quorumdam modernorum solutionem.
CAPUT XII. : Quomodo anima est omnia quodammodo quae sunt.
Liber III, Tractatus IV
CAPUT I. : Quae pars animae sit motiva.
CAPUT II. : Quod vegetativum secundum se et sensitivum secundum se non sunt motiva secundum locum.
CAPUT IV. : De differentiis intellectus practici et speculativi.
CAPUT V. : Qualiter unum specie sunt moventia et plura secundum substantiam.
CAPUT VIII. : Qualiter est motus processivus secundum quod fit a motore immobili secundum locum.
CAPUT IX. : Quid est movens in animalibus perfectis, et quando unum movet aliud, et e converso.
CAPUT X. : Et est digressio declarans suas diversitates secundum Platonicos et Theologos.
Liber III, Tractatus V
CAPUT I. : Quod omne animatum habet vegetabile, sed non necessario habet sensum.
CAPUT III. : Qualiter sit animalis corpus, utrum simplex aut compositum.
CAPUT V.
Qualiter unum specie sunt moventia et plura secundum substantiam.Sicut autem intellectus est propter aliquid, ita omnis appetitus est propter aliquid quod non habet appetens: vel si appetit quod habet, appetit illud secundum quod non habet, sicut appetitur delectabile habitum aliquando non secundum quod est habitum, sed ut continuetur, vel ut alio modo habeatur: eo quod contingat pluribus modis haberi idem: et iste appetitus quo appetimus secundum actum, non practici intellectus est, ut potentia ex qua eliciatur appetere, sed potius est id quod est ultimum in ordine moventium, et proximum motui, hoc est principium motus et actionis: et ideo appetitiva est potentia distincta ab intellectu, et est illa quae post intellectus vel phantasiae motum et actionem sequitur, movendo lacertos et musculos ad motum perficiendum. Et ideo cum ad motum animalem qui sic fit per intentionem, non exigantur nisi haec duo, decernens scilicet et prosequens, rationabiliter videntur haec duo moventia, appetitus videlicet et intelligentia practica in homine. Appetitivum enim per speciem appetibilis movet sicut ultimum motus principium. Et intelligentia movet propter appetibile: quia intelligentia secundum quod est cognitio quaedam, non movet, sed potius per hoc quod principium primum intelligibile movens est appetitivum. Si autem non apprehenderet appetibile, et non traheretur ab appetitu, intelligentia non moveret, sed potius de cerneret non esse fugiendum, aut insequendum ut appetibile.
Similiter autem est in his in quibus phantasia movet: quia animalia bruta intellectus practici phantasia utuntur, quae practica dicitur sicut intellectus, quia videt propter aliquid quod est extra, et quia apprehendit speciem ut operabile vel appetibile, et quia est forma operativa, et quia causa rei etiam, quae de formis practicis jam ante determinavimus. Haec igitur phantasia non movet sine specie appetibilis secundum quod est appetibile: appetibile autem in eo quod appetibile trahit et inclinat appetitum: ergo etiam phantasia sicut et intellectus, movetur per hoc quod miscetur appetitivae: et sic possumus dicere quod unum specie motivum est, et hoc est appetitivum. Quocumque enim est modo phantasia decernens, est motum propter appetitum: appetitus autem movens est propter appetibile: specie igitur sunt unum, et duo in subjectis. Similiter autem aliquando intellectus cum appetitu movet, et ideo etiam est unus specie motus, et non duo, nec unus compositus. Si enim daretur quod duo specie esset intellectus et appetitus quando movent, et quod eorum sit motus simulis, et sit tamen unus motus, et cum hoc per se sit, quod unius motoris simplicis non est nisi unus motus, oporteret dicere quod intellectus practicus et appetitus moverent secundum unum aliquid quod est commune utrique: et ex hoc sequeretur quod motus secundum locum per se esset illis communis, et per accidens esset intellectus practici: et similiter per accidens esset ipsius appetitus, sicut habere tres angulos per se est trianguli, et per accidens convenit isosceli. Sed secundum hoc non vere essent moventia intellectus et appetitus. Oportet igitur quod sit utriusque, sed unius propter alterum. In nullo enim motu intellectus videtur esse movens sine appetitu tam in rationabilibus quam in irrationabilibus.
Appetitus enim commune quoddam est ad rationalem appetitum et ad irrationalem: quoniam voluntas quae solius est rationis, est appetitus rationalis. Cujus causa est, quia voluntas quoddam liberrimum est in anima: et illa quae tantum per nos incoacte omnino facimus, ex voluntate dicimur facere. Libertas autem omnimoda non est in his quae obligata sunt materiae: et ideo in sensibili proprie voluntas non est: et si dicantur bruta animalia volentia aliquando, abusio fit vocabuli: quia voluntas eorum pro appetitu vel desiderio sensibili accipitur. In ista enim voluntate tota libertas est: quod ex hoc patet, quia cum coactio ad aliquid agendum, vel in aliquid consentiendum, fiat ex tribus causis, quarum una est violentia exterior, secunda autem obligatio ad materiam in qua est, tertia autem est per rationem et syllogismum per quem ratio cogatur ad consensum verum: ab omnibus autem his coactionibus deobligata est voluntas. Cadente enim coactione exterius in corpus, libera manet voluntas et dissentit interius ab his ad quae cogitur extra in opere. Similiter non est virtus organica: et ideo non agitur et impellitur a natura, quemadmodum bruta ad opus aguntur. Similiter autem post conclusionem de aliquo faciendo quod de necessitate probatum est, voluntas adhuc est libera ad hoc volendum vel non, et saepe non vult hoc ipsum. Haec enim tota et sola causa est sui tantum: solum enim haec sufficit ad volendum aliquid in quod consentit voluntas, quia volumus illud sine omni alia causa: et ideo regnum voluntatis simile est regno tyranni: quoniam leges edit ad libitum, et non ex aliqua causa utilitatis reipublicae, quod sonat proverbium quod dicit,
Regnum autem intellectus practici simile est monarchiae in qua rex sapiens dominatur, nihil omnino decernens nisi secundum rationem utilitatis reipublicae. Haec igitur voluntas constat, quod est appetitus quidam. Et cum rationale moveatur, sicut dictum est, secundum appetitum, tunc non movetur secundum liberam voluntatem. Appetitus enim movet extra ad appetibile. Et haec est causa, quod omnis appetitus est cum quodam affectu concupiscentiae quae est rei exterioris. Et ex his patet quod intellectus et phantasia sunt moventia propter appetitum: et quod in omni motu exiguntur ad minus duo moventia, quorum unum nuntiat de motu, et alterum prosequitur. Unum igitur sunt specie moventia, duo autem per subjectum efficientia motum, et tria genere, intellectus, phantasia, appetitus, et in rationali anima appetitus est voluntas libera.
On this page