Table of Contents
De Anima
Liber 1
Liber I, Tractatus I
CAPUT I. : Et est digressio declarans, quod scientia naturalis est de anima, et quis ejus ordo.
CAPUT II. : De nobilitate et utilitate scientiae de anima.
CAPUT III. : De quaesitis quid sit subjectum hujus scientiae, et de difficultate ipsius.
CAPUT IV. : Quae oportet inquirere ad investigandum propriam animae diffinitionem.
CAPUT V : Quo ordine oportet procedere quaerentem de his quae spectant ad scientiam de anima.
Liber I, Tractatus II
CAPUT I. : De his qui diffiniebant animam per hoc quod ipsa est motivum quoddam.
CAPUT II. : De opinionibus eorum qui animam per cognoscitivum diffiniendam esse dixerunt.
CAPUT V. : De contradictione opinionum in communi, quae diffiniebant animam per motivum suiipsius.
CAPUT VIII. : De improbatione opinionis quae dixit animam esse harmoniam corporis commixti.
CAPUT X. : De improbatione opinionis quae dicit animam esse numerum seipsum moventem.
CAPUT XII. : Utrum cognoscatur simile simili, sicut dixit Empedocles.
Liber 2
Liber II, Tractatus I
CAPUT I. : Quae sit libri intentio, et qualiter diffinitionem animae venari contingit.
CAPUT II. : De universali animae diffinitione, quae dicit quid est anima universaliter.
CAPUT III. : De datae diffinitionis explanatione, et est digressio quaedam.
CAPUT IV. : In quo ex praedictis demonstratur quae anima separabilis est, et quae non.
CAPUT VI. : De diffinitione animae dicente propter quid.
CAPUT VII. : Utrum quaelibet virium animae sit anima, et utrum sit tota in toto.
CAPUT X. : De enumeratione potentiarum principalium quae sunt potentiae animae.
CAPUT XI. : Ex quibus partibus componitur anima, et eadem est ratio animae et figurae.
Liber II, Tractatus II
CAPUT I. : De ordine procedendi, et quot sint et quae potentiae animae vegetabilis.
CAPUT II. : Qualiter anima est viventis corporis causa et principium.
CAPUT III. : De improbatione erroris Empedoclis circa motum et causam nutrimenti.
CAPUT V. : De alimento quod est objectum nutritivae et vegetativae.
CAPUT VI. : De officiis nutritivae et augmentativae.
CAPUT VII. : De officiis virtutis generativae.
CAPUT X. : De duplici motore nutrimenti.
Liber II, Tractatus III
CAPUT I. : In quo genere potentiae sit potentia sensitiva.
CAPUT II. : De distinctionibus potentiae passivae in apprehendendo.
CAPUT III. : De adaptatione dictae distinctionis potentiae ad potentiam sensitivam.
CAPUT IV. : Et est digressio declarans gradus abstractionis et modum.
CAPUT VII. : De visibili quod est color, qualiter secundum actum lucidi movet visum.
CAPUT VIII. : De natura diaphani et qualiter lumen est actus ejus.
CAPUT IX. : De improbatione opinionis Democriti, qui dixit lumen esse defluxum corporis.
CAPUT X. : Et est digressio declarans errorem eorum qui dicunt lumen esse corpus indivisibile.
CAPUT XII. : Et est digressio declarans veram sententiam de luce et de lumine et de natura.
CAPUT XIV. : Qualiter color in lumine videtur, et non sine lumine, et de quantitate visorum.
CAPUT XV. : Quare per vacuum non potest videri, et de visu in speculo.
CAPUT XVI. : De visu lucentium.
CAPUT XVII. : De auditu, et primo de bene sonantibus et male.
CAPUT XVIII. : Qualiter sonus generatur in aere et aqua.
CAPUT XIX. : De echo qui est sonus reflexus.
CAPUT XXI. : De differentiis sonorum quae non fiunt nisi in sono secundum actum facto.
CAPUT XXII. : De voce qualiter fiat.
CAPUT XXIII. : Quare homo non bene odorat, sed bene tangit, et ideo prudens.
CAPUT XXIV. : Qualiter odorum differentiae per analogiam ad differentias saporum accipiuntur.
CAPUT XXV. : Qualiter odor se habet ad olfactum et ad medium, et utrum sit evaporatio fumalis.
CAPUT XXVI. : Qualiter olfactus est in respirantibus, et in non respirantibus.
CAPUT XXVII. : De gustu secundum quod est in medio secundum esse materiale ipsius.
CAPUT XXVIII. : Qualiter saporis differentiae se habent ad gustum, et e converso.
CAPUT XXIX. : De differentiis saporum secundum speciem, et qualiter se habent ad gustum.
CAPUT XXX. : De tactu, utrum sit unus an plures.
CAPUT XXXI. : Quod caro non est organum tactus.
CAPUT XXXII. : Utrum tactus indigeat aliquo medio extrinseco.
CAPUT XXXIII. : Et est digressio dicens intentiones Alexandri, Themistii, Averrois et Avicennae.
CAPUT XXXIV. : De medio tactus, quid sit, et quot modis dicatur.
CAPUT XXXV. : Qualiter se habet tactus ad tangibilia.
Liber II, Tractatus IV
CAPUT I. : Quod omnis sensus est susceptivus specierum sensibilium.
CAPUT II. : Utrum aliquid non habens sensum patiatur a sensibus.
CAPUT III. : In quo est probatio, quod non est sensus praeter quinque per naturam mediorum.
CAPUT IV. : In quo probatur non esse nisi quinque sensus per naturam organorum.
CAPUT V. : In quo probatur, quod nullus deest sensus ab ipsis sensibilibus.
CAPUT VI. : Quod sensatorum omnium non potest esse aliquis sensus a praedictis.
CAPUT VII. : Et est digressio declarans quinque vires animae sensibilis interiores.
CAPUT VIII. : De eo quod sensu communi nos sentimus videre et audire, et secundum alios operari.
CAPUT XII. : Et est digressio declarans qualiter sensus communis est medietas omnium sensuum.
Liber 3
Liber III, Tractatus I
CAPUT I. : Et est digressio declarans libri intentionem, et de imaginatione.
CAPUT II. : Et est digressio declarans ea quae conveniunt ex aestimatione.
CAPUT III. : Et est digressio declarans naturam phantasiae.
CAPUT V. : De improbatione erroris Antiquorum qui dixerunt quod intelligere et sentire sunt idem.
CAPUT VI. : Quod imaginatio vel phantasia, neque sensus sunt, neque opinio cum sensu.
CAPUT VII. : Quare imaginatio vel phantasia, neque sensus sunt, neque opinio cum sensu.
CAPUT IX. : De ratione nominis phantasiae et utilitate ejus.
Liber III, Tractatus II
CAPUT I. : Qui tractatus est qualiter intellectus possibilis est.
CAPUT III. : Et est digressio declarans dubia quae consequuntur ex dictis de intellectu possibili.
CAPUT IV. : Et est digressio declarans opinionem Alexandri et ejus improbationem.
CAPUT V. : Et est digressio declarans opinionem Theophrasti et Themistii, et improbationem ejusdem.
CAPUT VI. : Et est digressio declarans opinionem Avempacis et Abubacher, et improbationem ejusdem.
CAPUT VII. : Et est digressio declarans opinionem Averrois, et improbationem ejusdem.
CAPUT IX. : Et est digressio declarans opinionem Avicebron, et errorem ejusdem.
CAPUT X. : Et est digressio declarans opinionem Platonis et Gregorii Nysseni, et ejus errorem.
CAPUT XI. : Et est digressio declarans opinionem Latinorum, et errorem eorumdem.
CAPUT XII. : Et est digressio declarans veram sententiam de omnibus inductis dubiis Peripateticorum.
CAPUT XIV. : Et est digressio declarans propter quid intellectus est separatus et immixtus.
CAPUT XVI. : Quod unus intellectus est qui distinguit inter sensibile et intelligibile.
CAPUT XVIII. : De natura intellectus agentis, et qualiter anima est composita.
CAPUT XIX. : De comparatione intellectus possibilis et agentis et speculativi.
Liber III, Tractatus III
CAPUT I. : De intellectu indivisibilium diversimode dictorum.
CAPUT IV. : Quod eadem est analogia phantasmatum ad intellectum, quae est sensibilium ad sensitivum.
CAPUT V. : De intellectu mathematicorum et divinorum.
CAPUT VIII. : Et est digressio de solutionem quaestionis Avempacis et Alfarabii in quo erraverunt.
CAPUT X. : Et est digressio declarans quorumdam modernorum solutionem.
CAPUT XII. : Quomodo anima est omnia quodammodo quae sunt.
Liber III, Tractatus IV
CAPUT I. : Quae pars animae sit motiva.
CAPUT II. : Quod vegetativum secundum se et sensitivum secundum se non sunt motiva secundum locum.
CAPUT IV. : De differentiis intellectus practici et speculativi.
CAPUT V. : Qualiter unum specie sunt moventia et plura secundum substantiam.
CAPUT VIII. : Qualiter est motus processivus secundum quod fit a motore immobili secundum locum.
CAPUT IX. : Quid est movens in animalibus perfectis, et quando unum movet aliud, et e converso.
CAPUT X. : Et est digressio declarans suas diversitates secundum Platonicos et Theologos.
Liber III, Tractatus V
CAPUT I. : Quod omne animatum habet vegetabile, sed non necessario habet sensum.
CAPUT III. : Qualiter sit animalis corpus, utrum simplex aut compositum.
CAPUT VI.
Quod intellectus semper est rectus, ille scilicet qui est movens: phantasia autem et appetitus recta et non recta.Si autem differentias horum considerare volumus, quod intellectus per hoc quod est intellectus nihil habens phantasmatis admixtionis, et semper est rectus: hoc enim nihil aliud est, nisi potentia habituali habens habitum principiorum moralium et factualium, in quibus nullus est error, scilicet non esse occidendum, non esse moechandum, non esse furandum, justitiam esse colendam, Deum esse venerandum, parentes esse honorandos, rempublicam instaurandam. Et in artibus similiter, sicut architectonica gravia subtus ponenda, et levia super ea conjungenda esse, prius dolanda esse, ut bene conjungantur, et hujusmodi: et ideo naturales hunc intellectum vocant naturale adjutorium vel judicatorium, in quo universalia juris sunt descripta. Appetitus autem et phantasia sunt recta et non recta. Propter quod et intellectus si exeat ex se in phantasmata, accidit ei rectitudo et curvitas. Cujus probatio est, quoniam semper quidem, ut dictum est, movetur appetitus ad aliquid fugiendum vel prosequendum, hoc est, ad id quod habet intentionem boni convenientis vel mali nocentis: non enim movetur ad omne bonum. Est enim bonum non agibile per nos, et ad hoc non movet, sed movet ad actuale bonum, circa quod sunt actus et motus nostri: et per quod nos operando et movendo acquirere possumus. Omne autem tale bonum est circa particularia, quod contingit se sic et aliter habere: et ideo aliquando est rectum, aliquando non rectum: et ideo cum appetitus et phantasia sint circa tale bonum, contingit phantasiam et appetitum aliquando esse recta, aliquando non recta. Si enim id quod habet intentionem boni, est bonum simpliciter, hoc semper et ubique est bonum, tunc phantasia et appetitus circa id sunt recta. Si autem est bonum ut nunc et non simpliciter, hoc est dupliciter: bonum enim simpliciter habet in se duo: quorum unum est, quod semper bonum est: alterum autem, quod ubique et in omnibus bonum est: per comparationem ad illa duo dicitur bonum ut hic et nunc. Secundum autem quod opponitur ei quod semper bonum est, tunc dicitur bonum ut nunc, quod praesentialiter afficit delectando sensum: et hoc est bonum quod prosequitur animal brutum et in continens. Secundum autem quod opponitur ei quod est ubique, sic opponitur ei bonum quod est casu, hoc malum est: sicut bonum est pignus reddere vel depositum ei qui fidei rem commisit: et tamen ut hoc malum est, quia si pignus sit gladius, et committens facinus sit furiosus, malum est ei reddere gladium. Similiter est in aliis: et ideo circa particularia non omnino potest dirigi veritas intellectus: et ideo circa ea per phantasiam et appetitum incidit rectum et non rectum: et ideo in Ethicis dicitur quod epicheos qui dirigit in particularibus, melior est justo qui semper opera, scilicet universalia juris nititur dirigere. Non enim semper operationum mobilitas normam et regulam assequitur universalium. Et ideo dicit Aristoteles quod in talibus est directio sicut regula Lesbiae aedificationis. Est autem Lesbe insula quaedam habens lapides indolabiles, et ideo illi ad regulam omnino rectam non aedificant, sed utuntur regula plumbea, qua ad torturam aedificii curvatam solum cavetur, ut non omnino fiat enormis curvitas. Rectitudinem enim servare in operabilibus aliquando curvare est: et melius est nonnunquam solvere legem universalem in moribus quam in tali casu et loco observare.
Ex omnibus igitur nunc habitis, manifestum est quod talis potentia quae appetitiva vocatur, movet: quia etsi aliae movent, propter hanc movent, ut diximus. Sicut autem hic dictum est, ita quidam non dividunt, plures ponentes esse motivas potentias, sicut rationalem, et irascibilem, et concupiscibilem. Talibus autem qui sic motivas animae partes dividunt, contingit quod si intendunt animam dividere in quaslibet partes, quae aliquo modo potentiam ad modum remotae vel propinquae in communi vel particulari, quod valde multae secundum eos erunt partes animae. Erunt vegetabile, sensitivum, intellectivum, appetitivum, deliberativum: adhuc autem appetibile sive appetitum sensibilem. Haec enim plurimum differunt secundum istos, et adhuc autem magis his differunt concupiscibile et desiderativum, et irascibile, quia concupiscibile et irascibile sunt diversorum objectorum, sed deliberativum et appetitivum possunt esse ejusdem. Quamvis autem sic multae vi res accipiantur, quarum quaedam sunt motivae, et quaedam non, tamen illae quae sunt motivae, omnes movent per appetitum: et ideo appetitivum est per se movens.
On this page