Table of Contents
De Anima
Liber 1
Liber I, Tractatus I
CAPUT I. : Et est digressio declarans, quod scientia naturalis est de anima, et quis ejus ordo.
CAPUT II. : De nobilitate et utilitate scientiae de anima.
CAPUT III. : De quaesitis quid sit subjectum hujus scientiae, et de difficultate ipsius.
CAPUT IV. : Quae oportet inquirere ad investigandum propriam animae diffinitionem.
CAPUT V : Quo ordine oportet procedere quaerentem de his quae spectant ad scientiam de anima.
Liber I, Tractatus II
CAPUT I. : De his qui diffiniebant animam per hoc quod ipsa est motivum quoddam.
CAPUT II. : De opinionibus eorum qui animam per cognoscitivum diffiniendam esse dixerunt.
CAPUT V. : De contradictione opinionum in communi, quae diffiniebant animam per motivum suiipsius.
CAPUT VIII. : De improbatione opinionis quae dixit animam esse harmoniam corporis commixti.
CAPUT X. : De improbatione opinionis quae dicit animam esse numerum seipsum moventem.
CAPUT XII. : Utrum cognoscatur simile simili, sicut dixit Empedocles.
Liber 2
Liber II, Tractatus I
CAPUT I. : Quae sit libri intentio, et qualiter diffinitionem animae venari contingit.
CAPUT II. : De universali animae diffinitione, quae dicit quid est anima universaliter.
CAPUT III. : De datae diffinitionis explanatione, et est digressio quaedam.
CAPUT IV. : In quo ex praedictis demonstratur quae anima separabilis est, et quae non.
CAPUT VI. : De diffinitione animae dicente propter quid.
CAPUT VII. : Utrum quaelibet virium animae sit anima, et utrum sit tota in toto.
CAPUT X. : De enumeratione potentiarum principalium quae sunt potentiae animae.
CAPUT XI. : Ex quibus partibus componitur anima, et eadem est ratio animae et figurae.
Liber II, Tractatus II
CAPUT I. : De ordine procedendi, et quot sint et quae potentiae animae vegetabilis.
CAPUT II. : Qualiter anima est viventis corporis causa et principium.
CAPUT III. : De improbatione erroris Empedoclis circa motum et causam nutrimenti.
CAPUT V. : De alimento quod est objectum nutritivae et vegetativae.
CAPUT VI. : De officiis nutritivae et augmentativae.
CAPUT VII. : De officiis virtutis generativae.
CAPUT X. : De duplici motore nutrimenti.
Liber II, Tractatus III
CAPUT I. : In quo genere potentiae sit potentia sensitiva.
CAPUT II. : De distinctionibus potentiae passivae in apprehendendo.
CAPUT III. : De adaptatione dictae distinctionis potentiae ad potentiam sensitivam.
CAPUT IV. : Et est digressio declarans gradus abstractionis et modum.
CAPUT VII. : De visibili quod est color, qualiter secundum actum lucidi movet visum.
CAPUT VIII. : De natura diaphani et qualiter lumen est actus ejus.
CAPUT IX. : De improbatione opinionis Democriti, qui dixit lumen esse defluxum corporis.
CAPUT X. : Et est digressio declarans errorem eorum qui dicunt lumen esse corpus indivisibile.
CAPUT XII. : Et est digressio declarans veram sententiam de luce et de lumine et de natura.
CAPUT XIV. : Qualiter color in lumine videtur, et non sine lumine, et de quantitate visorum.
CAPUT XV. : Quare per vacuum non potest videri, et de visu in speculo.
CAPUT XVI. : De visu lucentium.
CAPUT XVII. : De auditu, et primo de bene sonantibus et male.
CAPUT XVIII. : Qualiter sonus generatur in aere et aqua.
CAPUT XIX. : De echo qui est sonus reflexus.
CAPUT XXI. : De differentiis sonorum quae non fiunt nisi in sono secundum actum facto.
CAPUT XXII. : De voce qualiter fiat.
CAPUT XXIII. : Quare homo non bene odorat, sed bene tangit, et ideo prudens.
CAPUT XXIV. : Qualiter odorum differentiae per analogiam ad differentias saporum accipiuntur.
CAPUT XXV. : Qualiter odor se habet ad olfactum et ad medium, et utrum sit evaporatio fumalis.
CAPUT XXVI. : Qualiter olfactus est in respirantibus, et in non respirantibus.
CAPUT XXVII. : De gustu secundum quod est in medio secundum esse materiale ipsius.
CAPUT XXVIII. : Qualiter saporis differentiae se habent ad gustum, et e converso.
CAPUT XXIX. : De differentiis saporum secundum speciem, et qualiter se habent ad gustum.
CAPUT XXX. : De tactu, utrum sit unus an plures.
CAPUT XXXI. : Quod caro non est organum tactus.
CAPUT XXXII. : Utrum tactus indigeat aliquo medio extrinseco.
CAPUT XXXIII. : Et est digressio dicens intentiones Alexandri, Themistii, Averrois et Avicennae.
CAPUT XXXIV. : De medio tactus, quid sit, et quot modis dicatur.
CAPUT XXXV. : Qualiter se habet tactus ad tangibilia.
Liber II, Tractatus IV
CAPUT I. : Quod omnis sensus est susceptivus specierum sensibilium.
CAPUT II. : Utrum aliquid non habens sensum patiatur a sensibus.
CAPUT III. : In quo est probatio, quod non est sensus praeter quinque per naturam mediorum.
CAPUT IV. : In quo probatur non esse nisi quinque sensus per naturam organorum.
CAPUT V. : In quo probatur, quod nullus deest sensus ab ipsis sensibilibus.
CAPUT VI. : Quod sensatorum omnium non potest esse aliquis sensus a praedictis.
CAPUT VII. : Et est digressio declarans quinque vires animae sensibilis interiores.
CAPUT VIII. : De eo quod sensu communi nos sentimus videre et audire, et secundum alios operari.
CAPUT XII. : Et est digressio declarans qualiter sensus communis est medietas omnium sensuum.
Liber 3
Liber III, Tractatus I
CAPUT I. : Et est digressio declarans libri intentionem, et de imaginatione.
CAPUT II. : Et est digressio declarans ea quae conveniunt ex aestimatione.
CAPUT III. : Et est digressio declarans naturam phantasiae.
CAPUT V. : De improbatione erroris Antiquorum qui dixerunt quod intelligere et sentire sunt idem.
CAPUT VI. : Quod imaginatio vel phantasia, neque sensus sunt, neque opinio cum sensu.
CAPUT VII. : Quare imaginatio vel phantasia, neque sensus sunt, neque opinio cum sensu.
CAPUT IX. : De ratione nominis phantasiae et utilitate ejus.
Liber III, Tractatus II
CAPUT I. : Qui tractatus est qualiter intellectus possibilis est.
CAPUT III. : Et est digressio declarans dubia quae consequuntur ex dictis de intellectu possibili.
CAPUT IV. : Et est digressio declarans opinionem Alexandri et ejus improbationem.
CAPUT V. : Et est digressio declarans opinionem Theophrasti et Themistii, et improbationem ejusdem.
CAPUT VI. : Et est digressio declarans opinionem Avempacis et Abubacher, et improbationem ejusdem.
CAPUT VII. : Et est digressio declarans opinionem Averrois, et improbationem ejusdem.
CAPUT IX. : Et est digressio declarans opinionem Avicebron, et errorem ejusdem.
CAPUT X. : Et est digressio declarans opinionem Platonis et Gregorii Nysseni, et ejus errorem.
CAPUT XI. : Et est digressio declarans opinionem Latinorum, et errorem eorumdem.
CAPUT XII. : Et est digressio declarans veram sententiam de omnibus inductis dubiis Peripateticorum.
CAPUT XIV. : Et est digressio declarans propter quid intellectus est separatus et immixtus.
CAPUT XVI. : Quod unus intellectus est qui distinguit inter sensibile et intelligibile.
CAPUT XVIII. : De natura intellectus agentis, et qualiter anima est composita.
CAPUT XIX. : De comparatione intellectus possibilis et agentis et speculativi.
Liber III, Tractatus III
CAPUT I. : De intellectu indivisibilium diversimode dictorum.
CAPUT IV. : Quod eadem est analogia phantasmatum ad intellectum, quae est sensibilium ad sensitivum.
CAPUT V. : De intellectu mathematicorum et divinorum.
CAPUT VIII. : Et est digressio de solutionem quaestionis Avempacis et Alfarabii in quo erraverunt.
CAPUT X. : Et est digressio declarans quorumdam modernorum solutionem.
CAPUT XII. : Quomodo anima est omnia quodammodo quae sunt.
Liber III, Tractatus IV
CAPUT I. : Quae pars animae sit motiva.
CAPUT II. : Quod vegetativum secundum se et sensitivum secundum se non sunt motiva secundum locum.
CAPUT IV. : De differentiis intellectus practici et speculativi.
CAPUT V. : Qualiter unum specie sunt moventia et plura secundum substantiam.
CAPUT VIII. : Qualiter est motus processivus secundum quod fit a motore immobili secundum locum.
CAPUT IX. : Quid est movens in animalibus perfectis, et quando unum movet aliud, et e converso.
CAPUT X. : Et est digressio declarans suas diversitates secundum Platonicos et Theologos.
Liber III, Tractatus V
CAPUT I. : Quod omne animatum habet vegetabile, sed non necessario habet sensum.
CAPUT III. : Qualiter sit animalis corpus, utrum simplex aut compositum.
CAPUT IX.
Quid est movens in animalibus perfectis, et quando unum movet aliud, et e converso.Secundum autem praedicta oportet considerare de imperfectis animalibus, quae non sunt imperfecta secundum suas species, ita quod aliquid desit eis de necessariis ad speciem, sed sunt imperfecta in genere animalium, quod videlicet non habent quosdam sensus quos habent ea animalia quae perfecta sunt. Haec autem sunt quae non habent nisi unicum sensum qui est tactus: et gustum quidem non secundum quod judicium sapientium est, id est, saporum, sed secundum quod ipse est quidam tactus: haec enim ad delectabile non moventur nisi tangentia ipsum, quando est praesens, et secundum veritatem non moventur de loco ad locum, sed in eodem loco moventur motibus dilatationis et constrictionis: in his dubium est quid sit movens. In his enim non videtur esse nisi solus sensus, eo quod non nisi praesente delectabili moventur. Et ideo quaerendum est, utrum phantasiam contingat inesse talibus. Quod enim desiderium in sit eis, videtur ex hoc probari: quia passiones proprie desiderativae potentiae talibus insunt, quae sunt laetitia et tristitia: haec enim talibus inesse probantur, quia non dilatantur nisi in delectatione, et non contrahuntur nisi in tristitia, cum delectatio sit motus mutationis delectabilis, et contristatio sit motus fugae tristabilis: oportet igitur desiderium esse in talibus: desiderium autem est appetitus sensibilis. Sed quaeritur, quomodo phantasia erit in talibus ? quia sine hac non perficitur motus, ut diximus superius, et talibus non videtur inesse: quia, sicut diximus in antehabitis, phantasia accipit rem non praesente ea in sensu, et talis imaginatio non perficitur in talibus animalibus, ut videtur, cum nunquam nisi ad praesens moveantur. Dicimus autem ad hoc, quod talia non habent motum diffinitum: et voco diffinitum, qui est ad locum determinatum per phantasiam et appetitum vel appetibile determinatum: et ideo etiam habent phantasiam indeterminatam. Cujus causa est, quia sicut superius habitum est, sensus communis formalis est et secundum locum distinctus a sensibilibus propriis, et respectu sensus communis formalis est imaginatio et phantasia: et sic semper superior formalis est respectu inferioris, et sunt illae vires distinctae in animalibus perfectis et perfectam figuram capitis habentibus. Ubi autem perfecta figura capitis non est, ibi nec sensus proprii perfecte insunt, neque superior vis bene distincta est ab inferiori, sed organa sibi invicem sunt permixta phantasiae, et sensus communis, et sensus proprii, et hoc praecipue in animalibus imperfectis quae non habent aliquem sensum formalem, sed materialem habent, qui sunt sensus tactus et gustus,secundum quod est tactus quidam: et quia organa permixta sunt, eo quod talia animalia neque cerebrum neque caput habent, sed aliquid loco cerebri, et aliquid loco capitis, ideo phantasiam habent permixtam cum sensu communi et sensum communem permixtum cum sensu proprio: cujus signum est, quod phantasia in talibus non movet nisi motu sensus, qui est ex praesentia rei, et haec permixtio adducit confusam et permixtam et determinatam phantasiae apprehensionem, et haec causat indiffinitum et confusum motum.
Sic igitur patet quod omnibus sensibilibus inest phantasia, sed phantasia aliquando ordinabilis est a ratione deliberante, ut in homine, et hic ordinans deliberatio phantasiam et appetitum in solis est rationativis. Cum enim sic proceditur ad motum, quod prius deliberatur utrum hoc prius vel aliud agendum sit, hoc jam rationis est opus ordinantis phantasiam et appetitum: mens autem quae ratio est, et cujus meditari est proprius actus a metiendo dicitur: eo quod anima ipsa uno quodam quod est potentia ejus unita, mensurat et numerat phantasmata comparando ea ad invicem: eo quod ipsa imitatur melius: quia est melius apud ipsam et magis amatum, quod potest efficere eligendo ex pluribus phantasmatibus: et cum sensus et praeamatum vocatur opinio: et ideo opinio acceptio ejus est, quod pluribus rationibus aliis praeponitur: et causa hujus est, quia opinio non habet imitari phantasiam, sed potius e converso debet imitari opinionem a ratione elicitam: phantasia enim non habet opinionem ex syllogismo, sed potius opinio ex syllogismo habet phantasiam: quoniam opinio est de universaliter agendo, et phantasia est de particulariter agendo. Syllogismus habet particulare sub universali, et non e converso universale sub particulari: et ideo sub discursu syllogistico habet opinio phantasiam, et non e converso: et ideo cum appetitus sit particularium boni ut nunc et hic, non universaliter habet appetitus opinionem, sed universaliter habet phantasiam: et ideo in quibus utrumque eorum est, in illis secundum ordinem movent ratio et opinio phantasiam, et ordinant appetitum: tamen aliquando vincitur opinio ab appetitu et phantasia: et tunc deliberativa movetur a phantasia et appetitu, eo quod umbratur vel obumbratur ex concupiscentia appetitus et phantasiae, sicut incontinentibus accidit. Aliquando autem fit e converso, quia phantasia movetur a deliberativa ratione et opinione: haec habent se sicut fit in sphaera coelesti. Sicut enim in sphaeris sphaera inferior movetur a motore primae sphaerae secundum motum diurnum, et tamen inferior habet motum proprium qui exit a suo motore proprio: ita se habet ad invicem ratio, phantasia, et appetitus: aliquando enim omnia haec moventur motu rationis, sicut apparet in actibus continentis et abstinentis: aliquando autem non sequitur phantasiae et appetitus rationem: sed movent per se, sicut apparet in actibus continentis et secundum naturae ordinem motus superioris motoris semper est principalior: et quando motus egreditur ab illo, tunc semper opera ordinata sunt. Quando autem vincit inferior, tunc egreditur opus perversum, eo quod inferior superiorem non habet ex syllogismo, sed sophistice procedit ex bono ut nunc tanquam sit bonum per se et essentialiter. Movet autem iste superior tanquam in tres vires: quoniam primo decernit universale decretum motus, scilicet quod omne tale faciendum est, et postea sub ipso simili mensurat phantasma particulare, et tertio non quidem concludit decernendo, sed conclusio sua est impulsus ad opus per appetitum: et de hoc in Ethicis est declarandum. Similiter enim appetitus incontinentis non habet conclusionem nisi impetum ad opus: fit igitur iste motus sic vicissim, ut dictum est.
In tali autem motu scibile universale non movet, sed quasi quiescens est, et fixum, et hoc praecipue verum est de scibili speculativo: de practico autem etiam verum est, sicut inferius ostendemus. Quoniam enim alia est universalis opinio de operabilibus et similiter ratio, et alia est opinio et ratio particularis quae est in phantasmate: tunc patet quod universalis quidem dicit, quod hoc hujus semper et ab omni et unicuique, alias ubique, agendum sit: et hoc non movet, quia hanc secundum similitudinem habent continens et incontinens. Omnes enim dicunt a nullo et nunquam esse furandum: particularis autem dicit, quod hoc nunc conceptum est hujusmodi: ideo ergo etiam sine hujusmodi, et hoc non similiter est apud omnes. Quia enim ego concipio tale delectabile ut nunc esse hujusmodi, ideo etiam ego prosequor hoc per affectum et appetitum: eo quod in particularibus est motus et opus: et ideo ista movet appetitum et non movet opinio secundum quod particularis et propria: nisi forte, quod aliquis dicat quod utrumque movent: sed universalis quidem movet ut quiescens magis et fixa secundum rationem certam motus: particularis autem movet ut mota et quasi fluens per hoc desiderium: et in hoc delectabile quod ut nunc est conceptum, sed universalis non fluit in ipsum: quia aliter omnis talem habens acceptionem de operabilibus, jam eo ipso deflueret in hoc quod concipit, quod non est verum. Haec igitur de movente in animalibus secundum Peripateticorum peritiam diffinita sunt.
On this page