Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions

De Anima

Liber 1

Liber I, Tractatus I

CAPUT I. : Et est digressio declarans, quod scientia naturalis est de anima, et quis ejus ordo.

CAPUT II. : De nobilitate et utilitate scientiae de anima.

CAPUT III. : De quaesitis quid sit subjectum hujus scientiae, et de difficultate ipsius.

CAPUT IV. : Quae oportet inquirere ad investigandum propriam animae diffinitionem.

CAPUT V : Quo ordine oportet procedere quaerentem de his quae spectant ad scientiam de anima.

CAPUT VI. : Quod oportet tractantem de anima inquirere utrum habeat aliquas operationes proprias, aut non.

CAPUT VII. : Qualiter differenter considerat physicus de eis quae hic quaeruntur, a dialectico et mathematico et metaphysico et mechanico, in quo est digressio quaedam.

Liber I, Tractatus II

CAPUT I. : De his qui diffiniebant animam per hoc quod ipsa est motivum quoddam.

CAPUT II. : De opinionibus eorum qui animam per cognoscitivum diffiniendam esse dixerunt.

CAPUT III. : De opinione quae et motivo et cognoscitivo animam dicit diffiniendam : in quo etiam est de opinionum collatione.

CAPUT IV. : De tribus in summa, per quae anima ab Antiquis diffiniebatur, quae sunt motivum, cognoscitivum et incorporeum.

CAPUT V. : De contradictione opinionum in communi, quae diffiniebant animam per motivum suiipsius.

CAPUT VI.

CAPUT VII. : De disputatione contra opiniones Democriti et Platonis de motibus animae, quibus movetur in corpore et movet corpus.

CAPUT VIII. : De improbatione opinionis quae dixit animam esse harmoniam corporis commixti.

CAPUT IX. : De solutione objectionis qua videtur ex alterantibus probari, quod anima movetur per se physice : et in illo est bona demonstratio de intellectualis animae immortalitate.

CAPUT X. : De improbatione opinionis quae dicit animam esse numerum seipsum moventem.

CAPUT XI. : De improbatione operationis eorum qui diffinierunt animam per cognoscitivum, dicentium simile simili cognosci, et ideo animam esse principium omnium.

CAPUT XII. : Utrum cognoscatur simile simili, sicut dixit Empedocles.

CAPUT XIII. : De causa illius opinionis, quae dixit animam esse ex elementis, et specialiter ex aere : et est digressio in eo declarans diversas causas, et tres opiniones circa hoc.

CAPUT XIV. : Et est digressio declarans causam dicti Antiquorum, quo dixerunt simile simili cognosci.

CAPUT XV. : Utrum anima diversa agat per unam substantiam et diversas potentias, vel per plures substantias et plures potentias : in quo etiam habetur utrum vegetabilis et sensibilis et rationalis una sit substantia in homine.

CAPUT XVI. : De dubitatione quae movetur de eo quod unit potentias animae, utrum ratio communis vel substantia realis, cujus vires animae sunt partes.

Liber 2

Liber II, Tractatus I

CAPUT I. : Quae sit libri intentio, et qualiter diffinitionem animae venari contingit.

CAPUT II. : De universali animae diffinitione, quae dicit quid est anima universaliter.

CAPUT III. : De datae diffinitionis explanatione, et est digressio quaedam.

CAPUT IV. : In quo ex praedictis demonstratur quae anima separabilis est, et quae non.

CAPUT V. : In quo probatur, quod oportet quaerere aliam adhuc diffinitionem, quae dicit causam superius habitae.

CAPUT VI. : De diffinitione animae dicente propter quid.

CAPUT VII. : Utrum quaelibet virium animae sit anima, et utrum sit tota in toto.

CAPUT VIII. : Qualiter intellectus est alterum genus animae et separabilis : et qualiter est umbra intelligentiae, et sensibilis est umbra intellectus, etiam vegetabilis est umbra sensibilis.

CAPUT IX. : Quod formaliter et non materialiter unitur anima, et quod ipsa est primus actus hujus corporis et non cujuslibet.

CAPUT X. : De enumeratione potentiarum principalium quae sunt potentiae animae.

CAPUT XI. : Ex quibus partibus componitur anima, et eadem est ratio animae et figurae.

Liber II, Tractatus II

CAPUT I. : De ordine procedendi, et quot sint et quae potentiae animae vegetabilis.

CAPUT II. : Qualiter anima est viventis corporis causa et principium.

CAPUT III. : De improbatione erroris Empedoclis circa motum et causam nutrimenti.

CAPUT IV. : De improbatione erroris eorum qui dicunt augmentum et alimentum fieri per virtutem ignis.

CAPUT V. : De alimento quod est objectum nutritivae et vegetativae.

CAPUT VI. : De officiis nutritivae et augmentativae.

CAPUT VII. : De officiis virtutis generativae.

CAPUT VIII. : Et est digressio declarans quatuor virtutes materiales dictis tribus virtutibus deservientes.

CAPUT IX. : De comparatione trium virtutum animae vegetabilis ad invicem et ad seipsam animam vegetabilem.

CAPUT X. : De duplici motore nutrimenti.

Liber II, Tractatus III

CAPUT I. : In quo genere potentiae sit potentia sensitiva.

CAPUT II. : De distinctionibus potentiae passivae in apprehendendo.

CAPUT III. : De adaptatione dictae distinctionis potentiae ad potentiam sensitivam.

CAPUT IV. : Et est digressio declarans gradus abstractionis et modum.

CAPUT V. : De sensatis in communi quae sunt per se et proprie, et secundum se et commune, et per accidens.

CAPUT VI. : Et est digressio declarans utrum sit aliquod movens unum sit in sensibilibus : et est de duplici esse sensibilis quod fit in materia et in abstractione.

CAPUT VII. : De visibili quod est color, qualiter secundum actum lucidi movet visum.

CAPUT VIII. : De natura diaphani et qualiter lumen est actus ejus.

CAPUT IX. : De improbatione opinionis Democriti, qui dixit lumen esse defluxum corporis.

CAPUT X. : Et est digressio declarans errorem eorum qui dicunt lumen esse corpus indivisibile.

CAPUT XI. : Et est digressio dicens defectum aliarum quatuor opinionum superius enumeratarum de luce et lumine.

CAPUT XII. : Et est digressio declarans veram sententiam de luce et de lumine et de natura.

CAPUT XIII. : De medio visus, et quot modis dicatur visibile : in quo etiam est de his qui aspiciunt lumen.

CAPUT XIV. : Qualiter color in lumine videtur, et non sine lumine, et de quantitate visorum.

CAPUT XV. : Quare per vacuum non potest videri, et de visu in speculo.

CAPUT XVI. : De visu lucentium.

CAPUT XVII. : De auditu, et primo de bene sonantibus et male.

CAPUT XVIII. : Qualiter sonus generatur in aere et aqua.

CAPUT XIX. : De echo qui est sonus reflexus.

CAPUT XX. : Qualiter sonus venit ad auditum auris, et qualiter auris connaturalitatem habeat ad audiendum.

CAPUT XXI. : De differentiis sonorum quae non fiunt nisi in sono secundum actum facto.

CAPUT XXII. : De voce qualiter fiat.

CAPUT XXIII. : Quare homo non bene odorat, sed bene tangit, et ideo prudens.

CAPUT XXIV. : Qualiter odorum differentiae per analogiam ad differentias saporum accipiuntur.

CAPUT XXV. : Qualiter odor se habet ad olfactum et ad medium, et utrum sit evaporatio fumalis.

CAPUT XXVI. : Qualiter olfactus est in respirantibus, et in non respirantibus.

CAPUT XXVII. : De gustu secundum quod est in medio secundum esse materiale ipsius.

CAPUT XXVIII. : Qualiter saporis differentiae se habent ad gustum, et e converso.

CAPUT XXIX. : De differentiis saporum secundum speciem, et qualiter se habent ad gustum.

CAPUT XXX. : De tactu, utrum sit unus an plures.

CAPUT XXXI. : Quod caro non est organum tactus.

CAPUT XXXII. : Utrum tactus indigeat aliquo medio extrinseco.

CAPUT XXXIII. : Et est digressio dicens intentiones Alexandri, Themistii, Averrois et Avicennae.

CAPUT XXXIV. : De medio tactus, quid sit, et quot modis dicatur.

CAPUT XXXV. : Qualiter se habet tactus ad tangibilia.

Liber II, Tractatus IV

CAPUT I. : Quod omnis sensus est susceptivus specierum sensibilium.

CAPUT II. : Utrum aliquid non habens sensum patiatur a sensibus.

CAPUT III. : In quo est probatio, quod non est sensus praeter quinque per naturam mediorum.

CAPUT IV. : In quo probatur non esse nisi quinque sensus per naturam organorum.

CAPUT V. : In quo probatur, quod nullus deest sensus ab ipsis sensibilibus.

CAPUT VI. : Quod sensatorum omnium non potest esse aliquis sensus a praedictis.

CAPUT VII. : Et est digressio declarans quinque vires animae sensibilis interiores.

CAPUT VIII. : De eo quod sensu communi nos sentimus videre et audire, et secundum alios operari.

CAPUT IX. : Qualiter sensitivum sensibileque idem actu sunt et diversa in esse, et qualiter correlativa.

CAPUT X. : De probatione sensus communis per hoc quod componit et dividit inter sensata diversorum sensuum.

CAPUT XI. : In quo declaratur qualiter sensus communis est unus et indivisibilis, et qualiter diversus.

CAPUT XII. : Et est digressio declarans qualiter sensus communis est medietas omnium sensuum.

Liber 3

Liber III, Tractatus I

CAPUT I. : Et est digressio declarans libri intentionem, et de imaginatione.

CAPUT II. : Et est digressio declarans ea quae conveniunt ex aestimatione.

CAPUT III. : Et est digressio declarans naturam phantasiae.

CAPUT IV. : Et est digressio declarans quod omnes vires animae sunt organicae, et agunt mediante corpore.

CAPUT V. : De improbatione erroris Antiquorum qui dixerunt quod intelligere et sentire sunt idem.

CAPUT VI. : Quod imaginatio vel phantasia, neque sensus sunt, neque opinio cum sensu.

CAPUT VII. : Quare imaginatio vel phantasia, neque sensus sunt, neque opinio cum sensu.

CAPUT VIII. : Quid sit phantasia secundum veritatem, prout communiter agitur de imaginatione phantasiae.

CAPUT IX. : De ratione nominis phantasiae et utilitate ejus.

Liber III, Tractatus II

CAPUT I. : Qui tractatus est qualiter intellectus possibilis est.

CAPUT II. : Qualiter intellectus possibilis sit natura quaedam immixta receptibilis omnium eorum quae sunt.

CAPUT III. : Et est digressio declarans dubia quae consequuntur ex dictis de intellectu possibili.

CAPUT IV. : Et est digressio declarans opinionem Alexandri et ejus improbationem.

CAPUT V. : Et est digressio declarans opinionem Theophrasti et Themistii, et improbationem ejusdem.

CAPUT VI. : Et est digressio declarans opinionem Avempacis et Abubacher, et improbationem ejusdem.

CAPUT VII. : Et est digressio declarans opinionem Averrois, et improbationem ejusdem.

CAPUT VIII. : Et est digressio declarans opinionem eorum qui dixerunt nullam partem animae esse intellectualem, et errorem eorumdem.

CAPUT IX. : Et est digressio declarans opinionem Avicebron, et errorem ejusdem.

CAPUT X. : Et est digressio declarans opinionem Platonis et Gregorii Nysseni, et ejus errorem.

CAPUT XI. : Et est digressio declarans opinionem Latinorum, et errorem eorumdem.

CAPUT XII. : Et est digressio declarans veram sententiam de omnibus inductis dubiis Peripateticorum.

CAPUT XIII. : Et est digressio declarans solutionem duarum quaestionum difficilium relictarum ex praedictis.

CAPUT XIV. : Et est digressio declarans propter quid intellectus est separatus et immixtus.

CAPUT XV. : Quo probatur quod intellectus non est mixtus corpori per hoc quod sua passibilitas non est similis passibilitati sensus.

CAPUT XVI. : Quod unus intellectus est qui distinguit inter sensibile et intelligibile.

CAPUT XVII. : Qualiter intellectus est subjectum receptionis et non transmutationis, et qualiter intelligit se.

CAPUT XVIII. : De natura intellectus agentis, et qualiter anima est composita.

CAPUT XIX. : De comparatione intellectus possibilis et agentis et speculativi.

Liber III, Tractatus III

CAPUT I. : De intellectu indivisibilium diversimode dictorum.

CAPUT II. : Et quis intellectus est semper verus : et quis aliquando verus, aliquando falsus : et quod actus sensus et intellectus sunt actus perfecti et motus simplices.

CAPUT III. : Quod est idem intellectus componens et dividens intelligibilia, sicut est idem sensus communis.

CAPUT IV. : Quod eadem est analogia phantasmatum ad intellectum, quae est sensibilium ad sensitivum.

CAPUT V. : De intellectu mathematicorum et divinorum.

CAPUT VI. : Qualiter intelliguntur divina quae sunt separata : in quo est digressio declarans hoc quod dixit Alexander, et improbationem ejusdem erroris.

CAPUT VII. : Et est digressio declarans opinionem Themistii et Theophrasti in solutione quaestionis inductae.

CAPUT VIII. : Et est digressio de solutionem quaestionis Avempacis et Alfarabii in quo erraverunt.

CAPUT IX. : Et est digressio qualiter Avicenna et Algazel solvunt inductam quaestionem, et quaestio dubitationis est in dictis eo rumeorum.

CAPUT X. : Et est digressio declarans quorumdam modernorum solutionem.

CAPUT XI. : Et est digressio declarans veram causam et modum conjunctionis intellectus agentis nobiscum.

CAPUT XII. : Quomodo anima est omnia quodammodo quae sunt.

CAPUT XIII. : Et est digressio declarans quod anima non moritur morte corporis, et quod non fuit ante corpus.

CAPUT XIV. : Et est digressio declarans errorem eorum qui dicunt de omnibus animabus tantum unam remanere post mortem.

Liber III, Tractatus IV

CAPUT I. : Quae pars animae sit motiva.

CAPUT II. : Quod vegetativum secundum se et sensitivum secundum se non sunt motiva secundum locum.

CAPUT III. : Quod nec intellectivus nec operativus secundum se sunt causa motus secundum locum, sed duo horum vel tria simul.

CAPUT IV. : De differentiis intellectus practici et speculativi.

CAPUT V. : Qualiter unum specie sunt moventia et plura secundum substantiam.

CAPUT VI. : Quod intellectus semper est rectus, ille scilicet qui est movens : phantasia autem et appetitus recta et non recta.

CAPUT VII. : Quod omnia moventia sunt unum specie et diversa numero, et ad quem numerum, et ad quam speciem.

CAPUT VIII. : Qualiter est motus processivus secundum quod fit a motore immobili secundum locum.

CAPUT IX. : Quid est movens in animalibus perfectis, et quando unum movet aliud, et e converso.

CAPUT X. : Et est digressio declarans suas diversitates secundum Platonicos et Theologos.

Liber III, Tractatus V

CAPUT I. : Quod omne animatum habet vegetabile, sed non necessario habet sensum.

CAPUT II. : Quod sensus qui fiunt per media extrinseca, non nutriunt, et qualiter fiunt per media extrinseca.

CAPUT III. : Qualiter sit animalis corpus, utrum simplex aut compositum.

CAPUT IV. : Et est digressio declarans quod sensibile et vegetativum et rationale in homine sunt una anima.

Prev

How to Cite

Next

CAPUT X.

Et est digressio declarans suas diversitates secundum Platonicos et Theologos.
1

Si vero nos dicamus omnia moventia quaecumque movent spiritus operabilium circa quae sunt motus hominum, tunc multa diversitas est in moventibus: tunc enim non determinabimus partes tantum animae motivas subjecto ab aliis partibus differentes, sed accipiemus omnem partem moventem, quaecumque potentia cum habitu suo uno nomine vocatur: et ab illa habituali potentia differt tam in habitu quam in actu, licet sit eadem illi in subjecto, et quamvis circa idem operetur: et hoc est dividere moventia potius per virtutes quam per partes: una enim pars secundum subjectum animae multas habere potest virtutes, quibus perficitur ad opus et ad motum: et quando habitualiter potentia sumitur, hoc est cum habitu uno nomine nominatur, tunc differt a seipsa secundum quod alio habitu nominatur: et secundum hoc cum duae sint moventes tanquam decernentes motum, et potentia intellectus et phantasia, plures accipiemus sub intellectu et plures sub phantasia. Sub intellectu autem accipiemus omnes illas quae quocumque modo habent speciem moventem, quae est species operabilium per nos: contingit enim haberi habitus operabilium universales, quae sunt quasi ipsa principia morum, circa quae quasi nunquam incidit error, et quae sunt quasi regentia prima in moribus, quae non accepimus a doctore, sed sunt congenita nobis, sicut non esse furandum, nulli esse injuriandum, quod mihi nolo alii ne faciam, et caetera hujusmodi: et pars in tellectus conjuncta hujusmodi habitui, ab antiquis Platonicis synderesis vocata est: dictum enim est ab eis quod nunquam errat per seipsam: vocata autem est a quibusdam posterioribus naturale judicatorium, eo quod judicium ejus de moralibus per naturam detur nobis, sicut et primae dignitates scibilium contemplationum: sunt enim haec instrumenta intellectus practici, quibus et alia operabilia cognoscit. Et quia ab universalibus est decursus ad particulare, sub istis universalibus assumit ratio quasi minorem propositionem conferens et componens universale ad particulare, dicens hoc vel esse fornicationem, vel furtum, vel moechiam, vel hac vel illa justitia esse vivendum, vel hac vel illa veteri actione Deum esse colendum: et jam circa istud plurimus est error: quoniam et tyrannus universaliter bene accipit leges esse custodiendas, sed mentitur in hoc quod dicit hoc esse legem, quod in nocumentum populi statutum est. Quod autem ex duobus, synderesi videlicet proponente et ratione cognitiva assumente quasi conclusum vocari consuevit conscientia, ideo conscientia accusat vel excusat apud rectorum: quia quasi ex quadam obligatione syllogistica obligat agentem. Non est tantum jus naturale ex quo principaliter procedit syderesis synderesis, sed est divinum positivum humanum, et hoc est variatum secundum consuetudinem et statuta viventium.

2

Et ex his etiam habemus habitus in operabilibus regentes, et illa quidem quae informata jure divino regit, in operibus vocata est superior portio rationis, eo quod superiori jure perficitur, quod similitudo quaedam est aequitatis et rectitudinis divinae: vocatur autem a quibusdam ratio sapientiae, eo quod dicunt sapien tiam sapientiam esse rationem et cognitionem divinorum, quae altissima sunt et rectissima: et quia haec non tantum habet ut in se considerata, sed etiam particularibus comparata, ideo non est sine peccato in moribus, sed tamen peccata morum non inci piunt non ex parte illa qua ad inferiora comparatur: pars autem quae informatur jure humano, quod positum est et consuetudine approbatum, nihil habet perpetuo: rectum potius particulare est totum et locale et temporale et secundum casus variatum id ex quo ipsa regit opera, sicut variatur regula Lesbiae aedificationis, sicut diximus superius: et hanc vocant inferiorem portionem rationis. Vocatur autem a naturalibus ratio scientiae, eo quod scientiam non vocant effectum demonstrationis, sed potius habitum ex humanis regentem opera, et est habitus docens bene conversari inter parvos ex his quae moribus congruunt secundum jus positivum et consuetudinem civium: portio autem rationis superior et inferior sub quibusdam una est, licet habitibus et actibus et officiis sint divisae. Sciendum autem est, quod sicut devenitur ab universali hujus juris naturalis praeponentis assumptionem ad conclusionem quae vocatur conscientia, ita etiam ex ratione superiori proponente id quod est juris divini, et per rationem cogitativam hoc particulare comparante, devenitur ad conclusionem quae iterum conscientia vocatur. Et simile est quando proponit ratio inferior aliquid quod est juris humani, et confertur illud cogitativo ad operabilia, venitur in quoddam quasi conclusum, quod idem vocatur conscientia propter similem obligationis modum, quod videlicet in omnibus obligatio est quasi ex syllogismo, sed tamen cum proponitur ex ratione inferiori, non perfecta est argumentatio, sed imperfecta propter defectum universalis propositionis. Nihil enim in humanis statutis adeo universale et verum est quam quod semper et ab omnibus faciendum sit. Sciendum autem est, quod sicut in motoribus sphaerarum est semper quod superior ordinat inferiorem, ita est etiam in istis: quoniam naturalia et divina ordinant humana: et ideo verissime jus humanum est, quod ex casibus hominum habet varietatem, et tamen quantum potest attingit jus divi num et jus naturale exemplum quoddam juris divini. De istis autem in Civilibus est determinandum.

3

Sicut autem diximus de motivis decernentibus motum in homine, ita est de appetitivis: quodiam quoniam appetitus, sicut diximus, commune aliquod est, et dividitur in appetitivam rationalem, et in appetitivam sensibilem: et illa quidem est quae rationalis voluntas proprie vocatur. Illa autem quae est sensibilis pars animae, vocatur desiderium. De voluntate autem superius dictum est: quoniam ipsa libera est ad volendum, et est quasi facultas omnium aliarum: quoniam non cogitamus nisi quando volumus: et hoc modo quasi motor est aliarum virium ad actum vel actus, et hoc modo dicimus, quando per voluntatem domini sumus nos nostrorum actuum, et sumus liberi: quia liberum vocamus, quia causa sui est et non causa alterius: et hoc significamus, cum dicimus quod facimus sponte id quod facimus, significantes quod causa actus non est aliunde nisi a nobis. Quoniam tamen haec potentia quae voluntas vocatur, ut ordinata a ratione deliberante accipitur, et tam deliberatio quam appetitus in idem feruntur, tunc facultas talis sic utroque ordinatim procedens liberum arbitrium vocatur: arbitrium quidem propter rationem deliberantem et arbitrantem, et liberum propter voluntatis libertatem, et ideo dicitur optime, quod liberum arbitrium est facultas rationis et voluntatis. Ratio enim, ut dicit Aristoteles in VI Ethicorum, in contingentibus est operabilibus, et libertas facit nos causam istorum. Nascitur autem ex arbitratione et libertate facultas, quae recte est hominis ad opera: quia solus homo arbiter sui constitutus est, quod arbiter libere eligit ad opus vel dimittit: et ideo etiam hoc solum accusat vel excusat apud rectorem. Quia si homo arbiter suus non esset de agendo vel non agendo, et liber non esset, non puniret vel praemiaret actus ejus legislator: cum autem dico hominem esse arbitrum sui, est arbiter sui iste assimi latus arbitro, cujus arbitrium non est vallatum poena, sed in potestate libera habet pronuntiare quod voluerit: et ideo arbitrium saepe perversum est, cujus tamen perversitatis sola causa est libertas: et ideo perversitatis operum principalior causa est voluntas a qua est libertas, quam ratio cujus proprius actus est arbitrium.

4

Quaeret autem forte aliquis, quid vocatur facultas, quando dicimus liberum arbitrium esse facultatem rationis et voluntatis ? Dicimus ad hoc, quoniam facultas est potestas facilis tam rationis quam voluntatis: rationis dico arbitrantis, et voluntatis libere volentis unum vel aliud: neque est facultas arbitrii quo arbitratur ratio de operabilibus tantum, sed potius arbitrii quo quis suus arbiter constituitur ad eligendum quod voluerit: et ideo liberum arbitrium non est separatum a ratione et voluntate, cum sit potestas habitualis et facilis utriusque, nullo indigens ad opus nisi seipsa. De eligentia autem et consilio in Ethicis erit determinandum: vires autem animae sensibilis secundario moventes multum sunt valde, et sub phantasia quidem comprehenditur aestimativa, de qua superius diximus in secundo libro. Est etiam movens sensus sicut primo nuntians delectabile vel triste sensui per accidens: et quia omne movens habet aliquid desiderii, ideo sensualitas vocatur ille motus animalium qui afficit ipsa ex quinque sensibus corporis. Et quia talis motus nullo secundum se regimine gubernatur, sed inclinatur ad omne delectabile oblatum, ideo dicitur sensualitas perpetuae esse corruptionis: ideoque omnis legislator et mores quaerens instruere, avertit a delectabilibus sensualitatis quantum potest. Desiderativa autem est animae sensibilis pars, appetitiva dividitur in concupiscibilem et irascibilem a Platone, qui concupiscibile in hepate quidem ponit, et irascibile in cista fellis: vocavit autem concupiscibilem virtutem desiderativam eorum quae afficiunt secundum delecta tionem quae vocatur mulcebris, eo quod demulcendo, et emolliendo trahit appetitum, sicut est delectatio tactus in cibis et potibus et venereis, et ejusdem potentiae erit tristitia his opposita. Irascibile autem vocavit virtutem animi quae insurgit in arduum quod est in ausu et gloria et victoria, et in omni eo quod collocat in gloria et in gradu quodam sublimitatis et altitudinis secundum seipsum et ejusdem tristitias his oppositas: propter quod ponit Plato in concupiscibili temperantiam, in irascibili fortitudinem. Istae autem duae sicut et omnis potentia animae sensibilis, formalitatem quamdam habent in homine, quam non habent in aliis animalibus: in homine enim sunt rationales, et in aliis sunt actae a natura. Rationale enim dupliciter dicitur, scilicet quod secundum essentiam rationale est, vel quod participat aliqualiter rationem in hoc quod regimen ejus participat: et sic rationale est persuasibile a ratione: et hoc modo concupiscibilis et irascibilis sunt rationales voluntate: et hoc simile est motoribus sphaerarum, sicut diximus, in quibus virtus superioris motoris remanet in inferiori, ordinans et movens eumdem. Sunt autem qui dicunt voluntatem quae rationalis est per essentiam, eo quod est pars animae rationalis, in concupiscibilem et irascibilem dividi: sed hoc omnino absurdum est, quia concupiscibile et irascibile a passionibus corporeis nomen accipiunt, et penes illas non potest dividi vel denominari aliqua pars animae rationalis, quae universaliter corporis actus existit: sed potius cujus voluntas sit simpliciter appetitus, illa indivisibilis permanere debet: desiderium autem quod est appetitus sensibilium, quae multa sunt, dividi habet per passiones in genere differentes, quae ex ipsis sensibilibus oriuntur: et hae passiones in genere sunt duae, neque connaturales nobis, et illatae extrinsecus: et circa primas quidem est concupiscibilis, et circa alias irascibilis.

PrevBack to TopNext

On this page

CAPUT X.