Liber 2
Liber 2
In quo, difficultate ex eo quod libertas, qua peccatur, a Deo data sit emergente, tria haec disquiruntur: Qua ratione Deum esse manifestum sit; en ab ipso sint bona quecumque; utrum in bonis censenda sit libera voluntas.
Caput 1
E. Iam, si fieri potest, explica mihi quare dederit Deus homini liberum voluntatis arbitrium : quod utique si non accepisset, peccare non posset. A. Jam enim certum tibi atque cognitum est, Deum dedise homini hoc, quod dari decuisse non putas? E. Quartum in superior libro intelligere mihi visus sum, e habemus liberum voluntatis arbitrium, et non nisi e peccamus. A. Ego quoque memini jam nobis id factum esse perspicuum. Sed nunc interrogavi utrum boc quod nos habere, et quod nos peccare manifestum est, Deum nobis dedisse scias. E. Nullum alium puto. Ab ipso enim sumus; et sive peccantes, sive recte agentes, ab illo poonam meremur aut praemium. A. Hoc quoque utrum liquido noveris, an auctoritate commotus libenter etiam incognitum credas, cupio scire. E. Auctoritati quidem me primum de hac re credidisse confirmo. Sed quid verius quam omne bonum ex Deo esse, et omne justum bonum esse, et peccantibus ponam recteque facientibus praemium justum esse ? Ex quo conficitur a Deo affici, et peccantes miseris, et recte facientes beatitate.
A. Nihil resisto ; sed quaero illud alterum, quomodo noveris nos ab ipso esse. Neque enim hoc nunc, sed ab ipso nos vel poenam, vel praemium mereri explicasti. E. Hoc quoque non aliunde video esse manifestum, nisi quod jam constat Deum vindicare peccata. Siquidem ab illo estomnisjustitia. Non enim ut alicujus estbonitatisalienis praestarebeneficia ita justitise vindicare in alienos. Unde manifestum est ad eum nos pertinere, quianon solum in nos benignissimusin prasstando, sed etiam justissimus in vindicando est. Deinde ex eo quod ego posui, tuqueconcessisti, omne bonum ex Deo esse, etiam hominem ex Deo esse intelligi potest. Homo enim ipse in quantum homo est aliquod bonum est ; quia recte vivere, cum vult, potest (a).
A. Plane si haec ita sunt, soluta quastio est quam proposuisti. Si enim homo aliquod bonum est, et non posset, nisi cum vellet, recte facere, debuit habere liberam voluntatem, sine qua recte facere non posset. Non enim quia per illam etiam peccatur, ad hoc eam Denum dedissecredendum est. Satis ergo causa est cur dari debuerit, quoniam sine illa homo recte non potest vivere. Ad hoc autem datam vel hinc intelligi potest, quia si quis ea usus fuerit ad peccandum, divinitus in eum vindicatur. Quod injuste fieret, si non solum ut recte viveretur, sed etiam ut peccaretur, libera esset voluntas data. Quomodo enim juste vindicaretur in eum, qui ad hanc rem usus esset voluntate, ad quam rem data est? Nunc vero Deus cum peccantem punit, quid videtur tibi aliud dicere nisi, Cur non ad eam rem usus es libera voluntate, ad quam tibi eam dedi, hoc est ad recte faciendum? Deinde illud bonum, quo commendatur ipsa justitiu in damnandis peccatis recteque factis honorandis, quomodo esset, si homo careret libero voluntatis arbitrio ? Non enim aut peccatum esset, aut recte factum, quod non fieret voluntate. Ac per hoc et pona injusta esset et praemium, si homo voluntatem non haberet liberam. Debuit autem et in supplicio, et in preemio essejustitia; quoniam hoc unum est bonorum quae sunt ex Deo. Debuit igitur Deus dare homini liberam voluntatem.
Caput 2
E. Jam concedo eam Deum dedisse. Sed nonne tibi videtur, quaeso te, si ad recte faciendum data est, quod non debuerit ad peccandum posse converti? sic ut ipsa justitia quae data est homipi ad bene vivendum : numquid enim potest quispiam per justitiam suam male vivere? Sic nemo posset per voluntatem peccare, si voluntas data esset ad recte faciendum. A. Donabit quidem Dens, ut spero, ut tibi valeam respondere, vel potius ut ipse tibi eadem, quae summa omnium magistra est veritate intus docente responGeas. Sed paulisper mibi volo dicas,si id quod abs te quaesiveram, certum et cognitum tenes, Deum nobis dedisse liberam voluntatem, utrum oporteat dicere dari non debuisse, quod dedisse confitemur Deum. Si enim incertum est utrum dederit, recte quaerimus utrum bene sit data, ut cum invenerimus bene datam esse, inveniatur etiam illum dedisse, a quo homini data sunt omnia bona : si autem invenerimus non bene datam esse, non eumdedisse intelligamus, quem culpare nefas est. Si vero certum est quod ipse illam dederit, oportet fateamur, quoquo modo data est, neque non dari, neque aliter dari eam debnisse quam data est. Ille enim dedit, cujus factum recte reprehendi nullo pacto potest.
E. Quanquam haec inconcussa fide teneam, tamen quia cognitione nondum teneo, ita quaeramus quasi omnia incerta sint. Video enim ex hoc quod incertum est, utrum ad recte faciendum voluntas libera data sit, cum per illam etiam peccare possimus, fleri etiam illud incertum, utrum dari debuerit. Si enim incertum est ad recte faciendum datam esse, incertum est etiam dari debuisse : ac per hoc etiam utrum eam Deum dederit, incertum erit; quia si incertum est dari debuisse, incertum est ab eo datam esse, quem nefas est credere dedisse aliquid quod dari non debuit. A. Illud saltem tibi certum est, Deum esse. E. Etiam hoc non contemplando, sed credendo inconcussum teneo. A. Siquis ergo illorum insipientium, de quibus scriptum est, Dixit insipiens in corde suo, Non est Deus (Psal. u, 1), hoc tibi diceret, nec vellet tecum credere quod credis, sed cognoscere utrum vera credideris ; relinqueresne hominem, an aliquo modo, quod inconcussum tenes, persuadendum esse arbitrareris; praesertim si illenon obluctari pervicaciter, sed studiose id vellet agnoscere? E. Hoc quod ultimum posuisti, satis me admonet quid ei respondere deberem. Certe enim quamvis esset absurdissimus, concederet mihi, cum doloso et pervicaci de nulla omnino et marime de re tanta, non esse disserendum. Quo concesso, prior mecum ageret, ut sibi crederem bono animo eum istuc quaerere, neque aliquid in se, quod ad rem hanc attinet, doli ac pervi cacie latere. Tum ego demonstrarem, quod cuivis facillimum puto, quanto esset aequius, cum sibi de occultis animi sui quae ipse nosset, vellet alterum credere qui non nosset, ut etiam ipse tantorum virorum Libris, qui se cum Filio Dei vixisse testatum Litteris reliquerunt, esse Deum crederet; quia et ea se vidisse scripserunt, quae nullo modo fieri possent, si non esset Deus ; et nimium stultus esset, si me reprehenderet quod illis crediderim, qui sibi vellet ut crederem. Jam vero quod recte reprehendere non valeret, nullo modo reperiret cur etiam nollet imitari. A. Si ergo utrum sit Deus, satis esse existimas, quod non temere tantis viris credendum esse judicavimus : cur non, quaeso te, de iis quoque rebus, quas tanquam incertas et plane incognitas quaerere instituimus, similiter putas eorumdem virorum auctoritati sic esse credendum, ut de investigatione earum nihil amplius laboremus ? E. Sed nos id quod credimus, nosse et intelligere cupimus.
A. Recte meministi, quod etiam in exordio superioris disputationis a nobis positum esse (Lib. 1, cap. 2), negare non possumus. Nisi enim aliud esset credere, et aliud intelligere, et primo credendum esset, quod magnum et divinum intelligere cuperemus, frustra propheta dixisset, Nisi credideritis, non intelligetis (Isai. vu, 9, sec. LXX). Ipse quoque Dominus noster et dictis et factis ad credendum primo hortatus est, quos ad salutem vocavit. Sed postea cum de ipso dono loqueretur, quod erat daturus credentibus, non ait, Haec est autem vita seterna ut credant; sed, Hac est, inquit vita aterna, ut cognoscant te solum Deum verum, et quem misisti Jesum Christum (Joan. xvn, 3). Deinde jam credentibus dicit, Quarite et invenietis (Matth. vii, 7): nam neque inventum dici potest, quod incognitum creditur ; neque quisquam inveniendo Deo fit idoneus, nisi antea crediderit quod est postea cogniturus. Quapropter Domini praeptis obtemperantes quaeramus instanter. Quod enim hortante ipso quaerimus, eodem ipso demonstrante inveniemus, quantum haec in hac vita, et a nobistalibus inveniri queunt : nam et a melioribus etiam dum has terras incolunt, et certe a bonis et piis omnibus post hanc vitam, evidentius atque perfectius ista cerni obtinerique credendum est; et nobis ita fore sperandum est, et ista contemptis terrenis et humanis, omni modo desideranda et diligenda sunt.
Caput 3
Quaeramus autem hoc ordine, si placet ; primum, quomodo manifestum est Deum esse; deinde, utrum ab illo sint quaecumque in quantumcumque sunt bona; postremo, utrum in bonis numeranda sit voluntas libera. Quibus compertis satis apparebit, ut opinor, utrum recte homini data sit. Qnare prius abs te quaero, ut de manifestissimis capiamus exordium ; utrum tu ipse sis. An tu fortasse metuis, ne in hac interrogatione fallaris, cum utique si non esses, falli omnino non posses? E. Perge potius ad ceetera. A Ergo quoniam manifestum est esse te, nec tibi aliter manifestum esset, nisi viveres, id quoque manifestum est, vivere te: intelligisne ista duo esse verissima? E. Prorsus intelligo. A. Ergo etiam hoc tertium manifestum est, hoc est intelligere te. E. Manifestum. A. Quid in his tribus tibi videtur excellere? E. Intelligentia. A. Cur tibi hoc videtur ? E. Quia cum tria sint haec, esse, vivere, intelligere; et lapis est, et pecus vivit, nec tamen lapidem puto vivere, aut pecus intelligere ; qui autem intelligit, eum et essee vivere, certissimum est : quare non dubito id excellentius judicare, cui omnia tria insunt, quam id ca duo vel unum desit. Nam quod vivit, utique et es, sed non sequitur ut etiam intelligat : qualem vitu esse pecoris arbitror. Quod autem est, non utiqu consequens est ut et vivat et intelligat : nam ese cadavera possum fateri, vivere autem nullus dixerit, Iamvero quod nonvivit, multo minus intelligit. ATenemus igitur horum trium duo deesse cadaveri, unua pecori, nihil homini. E. Verum est. A. Tenemu etiam id esse in his tribus prasstantius, quod home cum duobus caeteris habet, id est intelligere, quoi habentem sequitur et esse et vivere. E. Tenemussane
A. Dic mihi jam utrum illos vulgatissimos corporis sensus habere te noveris, videndi, et audiendi et olfaciendi, et gustandi, et tangendi. E. Nori.4. Quid putas pertinere ad videndi sensum ? id est, qui putas nos videndo sentire? E. Quecumque corponlia, A. Num etiam dura et mollia videndo sentimus* E. Non. A. Quid ergo proprie ad oculos pertine, quod per eos sentimus? E. Color. A. Quid ad aure? E. Sonus. A. Quid ad olfactum? E. Odor. A. Qui ad gustum ? E. Sapor. A. Quid ad tactum? E. Mole vel durum, lene vel asperum, et multa talia. A. Qui corporum formas, magnas, breves, quadras, rotundas, et si quid hujusmodi est, nonne et tangendo & videndo sentimus, et ideo nec visui proprie, nec uctui tribui possunt, sed utrique? E. Intelligo. A. - telligis ergo et quaedam singulos sensus habere pnpria, de quibus renuntient, et quaedam quosdu habere communia? E. Ethocintelligo. A. Quid igiur ad quemque sensum pertineat, et quid inter ses omnes vel quidam eorum communiter habeant, nun possumus ullo eorum sensu dijudicare? E. Nulh modo, sed quodaminteriore ista dijudicantur. A. Num fortasse ipsa est ratio, qua bestie carent? nam, u opinor, ratione ista comprehendimus, et ita sesehabere coguoscimus. E. Magis nos arbitror ratione comprehendere esse interiorem quemdam sensum, ad quem ab istis quinque notissimis cuncta referantur. Nanque aliud est quo videt bestia, aliud quo ea que videndo sentit, vel vitat vel appetit : ille enim senszs in oculis est, ille autem intus in ipsa anima; qu non solum ea qua videntur, sed etiam quae audiuntu, quasque caeteris capiuntur corporis sensibus, vel appetunt animalia delectata et assumunt, vel offensa de vitant et respuunt. bic autem nec visus, nec auditus nec olfactus, nec gustatus, nec tactus dici potes sed nescio quid aliud quod omnibus communiter pre sidet. Quod cum ratione conprehendamus, ut dix, hoc ipsum tamen rationem vocare non possum; qooniam et bestiis inesse manifestum est.
A. Agnosco istud quidquid est, et eum interiorem sensum appellare non dubito. Sed nisi et istum transeat, quod ad nos refertur a sensibus corporis pervenire ad scientiam non potest. Quidquid enin scimus, id ratione comprehensum tenemus. Scimus autem, ut de caeteris taceam, nec colores auditu, nec voces visu posse sentiri. Et cum hoc scimus, nec oculis, nec auribus scimus, neque illo sensu interiore, quo nec bestise carent. Non enim credendum est eas nosse, nec auribus sentiri lucem, nec oculis vocem ; quoniam ista nonnisi rationali animadversione et cogitatione discernimus. E. Non possum dicere hoc me habere perceptum. Quid si enim sensu illo interiore, quo eas non carere concedis, hoc quoque dijudicant, nec colores auditu nec visu voces posse sentiri? A. Num etiam putas ea posse discernere, ab invicem colorem qui sentitur, et sensum qui in oculo est, et interiorem illum sensum apud animam, et rationem qua ista singillatim definiuntur et dinumerantur? E. Nullo modo. A. Quid? ista ratio posset haec quatuor discernere ab invicem et definitionibus terminare, nisi ad eam referretur et color per oculorum sensum, et ipse rursus per illum interiorem qui ei praesidet, et idem interior per seipsum, si tamen jam nihil aliud interpositum est? E. Non video quomodo aliter posset. A. Quid? hoc videsne, sensu oculorum colorem sentiri, eumdem autem sensum eodem sensu non sentiri? Non enim quo sensu colorem vides, hoc eodem vides etiam ipsum videre. E. Non omuino. A. Enitere etiam ista dijudicare: nam credo te non negere aliud colorem esse, et aliud colorem videre, et item aliud etiam, cum color non subest, habere sensum quo videri posset, si subesset. E. Discerno et ista, et inter se differre concedo. A. Num horum trium quidquam vides oculis, nisi colorem? E. Nihil aliud. A. Dic ergo unde videas alia duo ; non enim ea non visa posses discernere. E. Nescio quid aliud; esse scio, nihil amplius. A. Nescis igitur utrum jam ipsa sit ratio, an illa vita sit quam sensum interiorem vocamus praecellentem sensibus corporis, an aliquid aliud? E. Nescio. A.Illud tamen scis, ea definiri nisi ratione non posse; neque rationem id facere, nisi de iis qua sibi examinanda offeruntur. E. Certum est. A. Quidquid igitur est aliud quo sentiri potest omne quod scimus, ministerium rationis est, cui offert et renuntiat quidquid attingit, ut ea quae sentiuntur discerni suis finibus possint, et non sentiendo tantum, sed etiam sciendo comprehendi. E. Ita est. A. Quid? ipsa ratio quae ministros suos, et ea quae suggerunt, discernit ab invicem, et item quid inter hac et seipsam distet, agnoscit, seque illis praepotentiorem esse confirmat ; num alia re seipsam nisi seipsa, id est ratione comprehendit ? an aliter scires te habere rationem, nisi id ratione perciperes ? E. Verisiznum est. A. Quoniam ergo cum colorem sentimus, non itidemn sensu ipsa nos sentire etiam sentimus; neque cum audimus sonum, nostrum etiam audimus auditum ; neque cum olfacimus rosam, olet nobis aliquid et ipse olfactus; neque quidquam gustantibus sapit in ore ipse gustus; nec tangentes aliquid, ipsum etiam tangendi sensum possumus tangere : manife- stum est quinque istos sensus nullo eorum sensu posse sentiri, quamvis eis corporalia quaeque sentiantur. E. Manifestum est.
Caput 4
A. Arbitror etiam illud esse manifestum, sensum illum interiorem non ea tantum sentire, quae acceperit a quinque sensibus corporis, sed etiam ipsos ab eo sentiri. Non enim aliter bestia moveret se, vel appetendo aliquid, vel fugiendo, nisi se sentire sentiret ; non ad sciendum, nam hoc rationis est, sed tantum ad movendum, quod non utique aliquo illorum quinque sentit. Quod si adhuc obscurum est, elucescet, si animadvertas quod exempli gratia sat est in uno aliquo sensu, velut in visu. Namque aperire oculum, et movere aspiciendo ad id quod videre appetit, nullo modo posset, nisi oculo clauso vel non ita moto se id non videre sentiret. Si autem sentit se non videre dum non videt, necesse est etiam sentiat se videre dum videt; quia cum eo appetitu non movet oculum videns, quo morvet non videns, indicat se utrumque sentire. Sed utrum et se ipsam haec vita sentiat, quae se corporalia sentire sentit, non ita clarum est, nisi quod se quisque intus interrogans, invenit omnem rem viventem fugere mortem ; qua cum sit vitae contraria, necesse est ut vita etiam seipsum sentiat, quae contrarium suum fugit. Quod si adhuc non liquet, omittatur, ut non nitamur ad id quod volumus, nisi certis manifestisque documentis. Manifesta enim sunt, sensu corporis sentiri corporalia; eumdem autem sensum hoc eodem sensu non posse sentiri; sensu autem interiore et corporalia per sensum corporis sentiri, et ipsum corporis sensum: ratione vero et illa omnia, et eamdem ipsam notam fieri, et scientia contineri : an tibi non videtur? E. Videtur sane. 4f. Age, nunc responde unde sit quaestio, ad cujus solutionem pervenire cupientes, jam diu istam molimur viam.
Caput 5
E. Quantum memini trium illarum quaestionum quas paulo ante ad contexendum ordinem hujus disputationis posuimus, nunc prima versatur, id est, quomodo manifestum fleri possit, quamvis tenacissime firmissimeque credendum sit, Deum esse. A. Recte hoc tenes ; sed etiam illud diligenter tenere te volo, cum de teipso quaererem utrum te esse noveris, non solum hoc, sed etiam alia duo nobis apparuisse quod noveris. E. Id quoque teneo. A. Nunc ergo vide ad quam rem istarum trium intelligas pertinere omne quod corporis sensus attingit ; id est, in quo rerum genere tibi ponendum videatur, quidquid vel oculorum, vel alio quolibet corporis instrumento noster sensus attingit : utrum in eo quod tantum est, an in eo quod etiam rvivit, an in eo quod etiam intelligit. E. In eo quod tantum est. A. Quid? ipsum sensum in quo genere trium horum esse censes? E. In eo quod vivit. A. Quid igitur horum guorum melius esse judicas? sensum ipsum, an quod sensus attingit ? E. Sensum scilicet. A. Quare? E. Quia melius est id quod etiam vivit, quam id quod tentum est.
A. Quid ? illum sensum interiorem, quem quidem infra rationem, et adhuc nobis communem cum bestiis superius indagavimus, dubitabisne huic sensui praeponere quo corpus attingimus, et quem jam ipsi corpori praponendum esse dixisti? E. Nullo modo dubitaverim. A. Etiam hoc cur non dubites, volo abs te audire. Non enim poteris dicere hunc sensum interiorem jam in eo genere trium illorum esse ponendum, quod etiam intelligit, sed adhuc in eo quod et est et vivit, etiamsi intellectu caret : iste enim sensus inest et bestiis, quibus intellectus non inest. Quae cum ita sint, quaero cur praeponas sensum interiorem huic sensui quo corporalia sentiuntur, cum sit uterque in eo genere quod vivit. Sensum autem istum qui corpora attingit, ideo praeposuisti corporibus, quia illa sunt in eo genere quod tantum est, iste vero in eo quod etiam vivit: in quo cum et ille interior reperiatur, cur eum meliorem putes dic mihi. Si enim dixeris, quia ille istum sentit, non te credo inventurum regulam qua figere possimus, omne sentiens melius esse quam id quod ab eo sentitur, ne fortassis ex hoc etiam cogamur dicere, omne intelligens melius esse quam id quod ab eo intelligitur. Hoc enim falsum est; quia homo intelligit sapientiam, et non est melior quam ipsa sapientia. Quamobrem vide qua causa tibi visum sit, sensum interiorem huic sensui quo sentimus corpora, esse praeferendum. E. Quia moderatorem et judicem quemdam hujus illum esse cognosco. Nam et si quid huic in officio suo defuerit, ille tanquam debitum a ministro flagitat, sicut paulo ante disputatum est. Non enim se videre, aut non videre sensus oculi videt, et quia non videt, non potest quid sibi desit, aut quid satis sit judicare; sed ille interior, quo admonetur et anima bestiae aperire oculum clarsum, et quod deesse sentit implere. Nulli autem dubium est eum qui judicat, eo de quo judicat esse meliorem. A. Cernis ergo istum etiam corporis sensum de corporibus quodammodo judicare ? Ad illum enim pertinet voluptas et dolor, cum vel leniter vel aspere corpore attingitur. Nam sicut ille interior quid desit vel satis sit oculorum sensui judicat; sic ipse sensus oculorum quid desit *, vel satis sit coloribus judicat. Item sicut ille interior de auditu nostro judi cat, utrum minus an sufficienter intentus sit ; sic judicat auditus ipse de vocibus, quid earum leniter influat, aut aspere perstrepat. Non necesse est caeteros sensus corporis persequi: jam enim, ut opinor, animadvertis quid velim dicere, ita scilicet sensum illum interiorem de istis corporis sensibus judicare, cum eorum et integritatem probat, et debitum flagitat, quemadmodum et ipsi corporis sensus de corporibus judicant, assumentes in eis lenem tactum, rejicientesque contrarium. E. Cerno sane, et verissima esse consentio.
Caput 6
A. Attende jam utrum ratio etiam de hoc interiore sensu judicet. Jam enim non quaero utrum ean meliorem illo esse dubites, quia non dubito id te ju dicare : quanquam ne id quidem jam quaerendum putem, utrum de isto sensu judicet ratio. Namque in ii ipsis quae infra eam sunt, id est in corporibus eta sensibus corporis et isio interiore sensu, quomode sit aliud alio melius, et quaim sit illis praestantior ips, quae tandem, nisi ipsa renuntiat ? quod profecto nule modo posset, nisi de his ipsa judicaret. E. Manifestua est. A. Cum ergo eam naturam quae tantum est, pe vivit nec intelligit, sicuti est corpus exanime, praeedat ea natura quae non tantum est, sed etiam virit nec intelligit, sicuti est anima bestiarum ; et rurss hanc praecedat ea quae simul et est et vivit et intell git, sicut in homine mens rationalis ; num arbitrari in nobis, id est in iis quibus natura nostra compleur vt homines simus, aliquid inveniri posse praestantins quam hoc quod in his tribus tertio loco posnimu? Nam et corpus nos habere manifestum est, et viam quamdam qua ipsum corpus animatur atque vegeutur, quae duo etiam in bestiis agnoscimus, et tertium quiddam quasi anima nostrae caput aut oculum, au si quid congruentius de ratione atque intelligentia dia potest, quam non habet natura bestiarum. Quare vide, obsecro, utrum aliquid invenire possis, quod sitin natura hominis ratione sublimius. E. Nihil omnin melius video.
A. Quid si aliquid invenire potuerimus, quoi non solum esse non dubites, sed etiam ipsa nosn ratione praestantius ? dubitabisue illud quidquid es, Deum dicere ? E. Non continuo, si quid melius qum id quod in mea natura optimum est, invenire potuero Deum esse dixerim. Non enim mihi placet Deum appellare, quo mea ratio est inferior, sed quo nullus e superior. A. Ita plane: nam ipse huic tuee rationi dedit, tam de se pie vereque sentire. Sed, quaeso v. si non inveneris esse aliquid supra nostram rationem, nisi quod aeternum atque incommutabile est, dubiubisne hunc Deum dicere ? Nam et corpora mutabila esse cognoscis ; et ipsam vitam qua corpus animatur. per affectus varios mutabilitate non carere manifestum est; et ipsa ratio cum modo ad verum pervenire nititur, modo non nititur, et aliquando pervenit, ali quando non pervenit, mutabilis esse profecto convincitur. Qua si nullo adhibito corporis instrument neque per tactum, neque per gustatum, neque perofactum, neque per aures, neque per oculos, nequ per ullum sensum se inferiorem, sed per seipsam cernit seterpum aliquid et incommutabile, simul & seipsam inferiorem, et illum oportet Deum suum es fateatur. E. Hunc plane fatebor Deum, quo nibhil eperius esse constiterit. A. Bene habet : nam mibi a tis erit ostendere esse aliquid hujusmodi, quod ant fateberis Deum esse, aut si aliquid supra est, eum ipsum Deum esse concedes. Quare sive supra sit ali quid, sive non sit, manifestum erit Deum esse, cum ego, quod promisi, esse supra rationem, eodem ipso adjurante monstravero. E. Demonstra ergo quod polliceris.
Caput 7
A. Faciam: sed prius quaero utrum sensus corporis meus idem sit qui tuus, an vero meus non sit nisi meus, et tuus non sit nisi tuus; quod si non ita esset, non possem per oculos meos videre aliquid, quod tu non videres. E. Concedo prorsus, quamvis ejusdem generis, tamen singulos nos habere sensus, videndi, vel audiendi, vel quoslibet alios caeterorum. Non enim solum videre, sed etiam audire potest aliquis hominum quod alius non audiat, et aliud aliquid quolibet alio sensu quisquam sentire quod alius non sentiat. Unde manifestum est et tuum nonnisi tuum, et meum sensum non esse nisi meum. A. Hoc idem respondebis de illo etiam sensu interiore? an aliquid aliud? E. Nihil sane aliud. Nam et ille utique sensum meum sentit meus, et tuum sentit tuus : nam ideo plerumque interrogor ab eo qui aliquid videt, utrum hoc etiam ego videam, quia ego me videre aut non videre sentio, non ille qui interrogat. A. Quid? ipsam rationem nonne unusquisque nostrum habet suam? quandoquidem fleri potest ut ego aliquid intelligam, cum tu id non intelligis; nec utrum intelligam tu scire possis, ego autem sciam. E. Manifestum est etiam rationales mentes singulos quosque nostrum singulas habere.
A. Num etiam poteris dicere singulos soles nos habere quos videmus, aut lunas, aut luciferos, aut caetera hujusmodi, quamvis suo quisque ac proprio sensu ista videat? E. Nullo modo istud dixerim. A. Possumus ergo videre unum aliquid multi simul, cum sint sensus nostri nobis singulis singuli, quibus omnibus illud unum sentimus quod simul videmus; ut quamvis alius sensus meus sit, et alius tuus, possit tamen fieri ut id quod videmus, non sit aliud meum, aliud tuum; sed illud unum praesto sit utriquae nostrum et simul ab utroque videatur. E. Manifestissimum est. A. Possumus etiam unam aliquam vocem simul audire, ut quamvis alius sit auditus mens, alius tuus, non sit tamen alia mea, et alia tua vox quam simul audimus, vel alia pars ejus auditu meo capiatur, et alia tuo, sed quidquid sonuerit, et upum et totum audiendum simul adsit ambobus. E. Et hoc manifestum est.
A. Jam etiam de caeteris sensibus corporis licet animadvertas quod dicimus, neque omnino illos, quod ad hanc rem attinet, ita se habere ut illos duos oculorum et aurium, neque omnino non ita. Nam quia ex uno aere et ego et tu possumus implere spiramentum, et ejus aeris affectionem odore sentire: et item quia ex uno melle, vel quolibet alio cibo seu potu ambo gustare possumus, et ejus affectionem sapore sentire, quamvis ille unus sit, nostri autem sint sensus singuli, tibi tuus et mihi meus; ut unum odorem vel unum saporem cum ambo sentiamus, nec tu tamen eum meo sensu sentias, nec ego tuo, nec aliquo uno qui utriusque nostrum possit esse communiter, sed prorsus mihi meus sensus sit, et tuus tibi, etiamsi unus aut odor, aut sapor ab utroque sentiatur : hinc ergo isti sensus inveniuntur habere aliquid tale, quale illi duo in visu et auditu: sed in eo dispares sunt, quantum ad id quod nunc agimus pertinet, quod etsi unum aerem naribus ambo trahimus, aut unum cibum gustando capimus; non tamen eam partem aeris duco quam tu, nec eamdem partem cibi sumo quam tu, sed aliam ego, aliam tu : et ideo de toto aere cum spiro, duco partem quanta mibi satis est, et tu item de toto aliam quanta tibi satis est ducis : et cibus quamvis unus et totus ab utroque absumatur * non tamen et a me totus, et a te totus absumi potest, quomodo verbum et ego totum audio, et tn totum simul, et speciem quamlibet quantam ego rideo, tantam et tu simul; sed cibi vel potionis alia pars in me, alia in te transeat necesse est : an parum ista intelligis? E. Imo vero apertissima et certissima esse consentio.
A. Num censes tangendi sensum comparandum esse oculorum et aurium sensibus in ea re de qua nunc agitur; quia non solum corpus uuum ambo possumus sentire tangendo, sed etiam eamdem partem tu quoque poteris tangere quam ego tetigero, ut non solum idem corpus, sed eamdem quoque corporis partem possimus ambo sentire tangendo? Non enim sicuti cibum aliquem appositum non possumus et ego totum et tu totum capere, cum aribo illo vescimur, sic etiam in;tangendo accidit : sed et unum et totum quod ego tetigero, etiam tu potes, ut id ambo tangamus, non singulis partibus, sed totum singuli. E. Fateor hoc modo duobus illis superioribus sensibus, hunc tangendi sensum esse simillimum : sed in hoc video esse dissimilem, quod simul, id est uno tempore, et videre aliquid unum totum ambo possumus et audire; tangere autem possumus quidem totum aliquid ambo uno tempore, sed partibus singulis, eamdem autem partem nonnisi temporibus singulis : nam nulli parti quam tactu capis, possum meum tactum admorere, nisi tu amoveris tuum
A. Vigilantissime respondisti : sed oportet te etiam illud videre, cum horum omnium quae sentimus, alia sint que ambo, alia quae singuli sentiamus; ipsos vero sensus nostros suos quisque singuli sentiamus ut neque ego sentiam sensum tuum, neque tu meum, quod de his rebus que sentiuntur a nobis per corporis sensus, id est quod de corporalibus rebus non possumus sentire ambo, sed singuli, nisi quod ita fit nostrum ut hoc in nos vertere, et commutare possimus, sicti est cibus et potus, cujus nullam partem quam ego percepero, et tu percipere poteris : quia et si nutrices alimenta mansa infantibus reddunt, illud tamen quod inde gustatus rapuerit atque in mandentis viscera commutaverit, nullo modo revocari poterit ut in escam refundatur infantis. Gula enim cum aliquid jucunde sapit, etiamsi exiguam, tamen irrevocabilem partem sibi vindicat, et hoc cogit fieri quod naturae corporis convenit : quod nisi ita esset, nullus remaneret sapor in ore posteaquam fuerint mansa illa reddita atque desputa. Quod etiam de aeris partibus recte dici potest, quas naribus ducimus : nam etiamsi aliquid aeris quod ego reddidero, possis etiam tu ducere, non tamen poteris etiam illud, quod inde in alimentum meum cesserit; quia nec reddi potest. Nam etiam naribus alimentum nos capere medici docent : quod alimentum et spirando solus sentire possum, et reflando restituere non possum, ut abs te etiam ductum naribus sentiatur. Nam caetera sensibilia qua quamvis sentiamus, non tamen ea sentiendo in nostrum corpus corrupta mutamus, possumns ea, sive uno tempore, sive singulis vicissim temporibus ambo sentire, sicut vel totum vel pars ipsa quam sentio, abs te etiam sentiatur; qualia sunt, sive lux, sive sonus, sive corpora quae attingimus, non tamen ledimus. E. Intelligo. A. Manifestum est ergo ea quae non commutamus et tamen sentimus corporis sensibus, et non pertinere ad naturam sensuum nostrorum, et propterea magis nobis esse communis, quia in nostrum proprium et quasi privatum non vertuntur atque mutantur. E. Prorsus assentior. A. Proprium ergo et quasi privatum intelligendum est, quod unicuique nostrum soli est *, et quod in se solus sentit, quod ad suam naturam proprie pertinet : commune autem et quasi publicum, quod ab omnibus sentientibus nulla sui corruptione atque commntatione sentitur. E. Ita est.
Caput 8
CAPUT VIII. — Numerorum ratio nullo corporis sensu percipitur, a quovis intelligente percepta una est et incommutabilis.
A. Age, nunc attende, et dic mihi utrum inveniatur aliquid quod omnes ratiocinantes sua quisque ratione atque mente communiter videant, cum illud quod videtur praesto sit omnibus, nec in usum eorum quibus praesto est commutetur, quasi cibus aut potio, sed incorruptum integrumque permaneat, sive illi videant, sive non videant : an forte nihil hujusmodi esse arbitraris? E. Imo multa esse video; e quibus unum commemorari satis est, quod ratio et veritas numeri omnibus ratiocinantibus prasto est, ut omnis eam computator sua quisque ratione et intelligentia conetur apprehendere; et alius id facilius, alius difficilius possit, alius omnino non possit : cum tamen ipsa sequaliter omnibus se praebeat valentibus eam capere; nec cum eam quisque percipit, in sui perceptoris quasi alimentum vertatur atque mutetur; nec cum in ea quisque fallitur, ipsa deficiat, sed ea vera et integra permanente, ille in errore sit tanto amplius, quanto minus eam videt.
A. Recte sane; sed video te tanquam non rudem harum rerum cito invenisse quod diceres : tamen, si tibi aliquis diceret numeros istos non ex aliqua sua natura, sed ex iis rebus quas sensu corporis attingimus, impressos esse animo nostro quasi quasdam imagines quocumque visibilium; quid re- sponderes? an tu quoque id putas? E. Nullo modo id putaverim : non enim si sensu corporis peresi numeros, idcirco etiam rationem partitionis nume rorum vel copulationis sensu corporis percipere petui. Hac enim luce mentis refello eum, quisquis wd in addendo vel in retrahendo dum computat falsan summam renuntiaverit. Et quidquid sensu corpors tango, veluti est hoc colum et haec terra, et que cumque in eis alia corpora sentio, quamdiu fotan sint nescio : septem autem et tria decem sunt;a non solum nunc, sed etiam semper; neque ullo mods aliquando septem et tria non fuerunt decem,ant ali quando septem et tria non erunt decem. Hanc em incorruptibilem numeri veritatem *, dixi mibhi et ca libet ratiocinanti esse comnunem.
A. Non resisto tibi verissima et certissima respondenti. Sed ipsos quoque numeros non per corporis sensus attractos esse facile videbis, si cogitavers quemlibet numerum tot vocari quoties unum habuerit : verbi gratia, si bis habuerit unum, duo wcantur; si ter, tria; et si decies unum haben, tunc vocantur decem : et quilibet omnino namerus quoties habet unum, hinc illi nomen est et tot appellatur. Unum vero quisquis verissime cogitat, profecto invenit corporis sensibus non pose sentiri. Quidquid enim tali sensu attingitur, m non unum, sed multa esse convincitur : corpus est enim, et ideo habet innumerabiles partes Sel ut minutas quasque minusque articulatas non per sequar, quantulumcumque illud corpusculum si habet certe aliam partem dexteram, aliarn sinistram; aliam superiorem, aliam inferiorem; aut aliam ulteriorem, aliam citeriorem; aut alias finales, aliam mediam : haec enim necesse est quamlibet exiguo corporis modulo inesse fateamur; et propterea nallum corpus vere pureque unum esse concedimus, in quo tamen non possent tam multa numerari nisiillis unius cognitione discreta. Cum enim quaero unumia corpore, et me non invenire non dubito, novi utique quid ibi quaeram, et quid ibi non inveniam, et na posse inveniri, vel potius omnino ibi non esse. Ubi ergo novi quod non est corpus unum, quid sit unum novi : unum enim si non nossem, multa in corpore numerare non possem. Ubicumque antem unum noverim, non utique per corporis sensum novi quia per corporis sensum non novi nisi corpus, quod vere pureque unum non esse convincimus. Porro si unum non percepimus corporis sensu, nullum numerum eo sensu percepimus, eorum duntaxa numerorum quos intelligentia cernimus. Nullus enim est ex iis, qui non tot vocetur, quoties habet unum, cujus perceptio corporis sensu non fit. Cojuslibe enim corpusculi pars dimidia quantis duabus totum constat, habet et ipsa dimidiam suam. Sic ergo sunt ille duae partes in corpore, ut nec ipsae simpliciter duee sint. Numerus autem ille qui vocatur duo, quoniam bis habet illud quod simpliciter unum est, pars dimidia, id est illud ipsum quod simpliciter unum non potest rursus habere dimidiam partem velam, vel quotamlibet, quoniam simplex et vere n est.
Deinde quoniam tenentes ordinem numerorum, unum duo videmus, qui numerus ad unum col duplus invenitur: duplus duorum non conse iter adjungitur, sed interposito ternario quater as sequitur, qui duplus est duorum. Et haec ratio nmnes caeteros numeros certissima et incommu ilege pertenditur, ut post unum, id est post mm omnium numerorum, ipso excepto primus sit Juplum ejus habet; duo enim sequuntur. Post adum autem, id est post duo, ipso excepto se us sit qui duplum ejus habet: post duo enim us est ternarius, secundus quaternarius, duplus udi. Post tertium, id est ternarium, ipso excepto us sit qui duplus est ejus: post tertium enim, id ost ternarium primus est quaternarius, secundus arius, tertius senarius, qui duplus est tertii. At ita post quartum, ipso excepto quartus habet du 1 ejus: post quartum enim, id est quaternarium uus est quinarius, secundus senarius, tertius se arius, quartus octonarius, qui duplex est quarti. te ita per omnes caeteros reperies hoc quod in iacopula numerorum, id est uno et duobus inven est, ut quotus quisque numerus est ab ipso prin totus post illum sitduplus ejus. Hocergo quod omnes numeros esse immobile, firmum incorru aque conspicimus, unde conspicimus? Non enim ullo sensu corporis omnes numeros attingit ; merabiles enim sunt: unde ergo novimus per es hoc esse, autqua phantasia vel phantasmate tam 1 veritas numeri per innumerabilia tam fidenter, in luce interiore conspicitur, quam corporalis us ignorat ?
His et talibus multis documentis coguntur fateri quibus disputantibus Deus donavit ingenium, et inacia caliginum non obducit, rationem verita que numerorum, et ad sensus corporis non per e, et invertibilem sinceramque consistere, et ibus ratiocinantibus ad videndum esse commu Quapropter cum multa alia possint occurrere, comnuniter et tanquam publice praesto sunt ra nantibus, et ab eis videantur mente atque ratione ulorum quorumqne cernentium, eaque inviolata et mmutabilia maneant ; non tamen invitus accepe quod ista ratio et veritas numeri tibi potissimum rrerit, cum ad id quod interrogaveram, respon voluisses : non enim frustra in sanctis Libris antiae conjunctus est numerus, ubi dictum est: sivi ego et cor meum *, ut scirem, et considerarem. urerem sapientiam, et numerum (Eccle. vn, 26).
Caput 9
Verumtamen, quaeso te, quid de ipsa sapientia putas existimandum ? Singulas quasque suas arbitraris singulos quosque homines habere sapientias ? an vero unam praesto esse communiter omnibus, cujus quanto magis quisque fit particeps, tanto est sapientior? E. Quam dicas sapientiam nondum scio; video quippe varie videri hominibus, quid flat dicatur va sapienter : nam et qui militant, sapienter sibi facere videntur ; et qui contempta militia colendo agro curam atque operam impendunt, hoc potius laudant, tribuuntque sapientiae ; et qui astuti sunt ad excogitandos modos conquirende pecunise, sibi videntur esse sapientes ; et qui haec omnia negligunt vel abjiciunt, et quaeque sunt hujusmodi temporalia et totum studium suum ad investigationem conferunt veritatis, ut semetipsos Deum que cognoscant, magnum hoc esee sepientis munus judicant ; et qui huic otio querendi et contemplandi veri nolunt se dedere, sed potius laboriosissimis curis et officiis agunt, ut hominibusconsulant, et in rerum humanarum juste moderandarum et gubernandarum actione versantur, sapientes se esse arbitrantur ; et qui utrumque horum agunt, et partim vivunt in contemplatione veritatis, partim in laboribus officiosis, quos humanae societati deberi putant, sibi palmam sapientiae tenere videntur. Omitto innumerabiles sectas, quarum nulla est quae non sectatores suos preeponens caeteris, eos solos velit esse sapientes. Quamobrem cum id nunc agatur inter nos, ut non quid credamus respondendum sit, sed quid dilucida intelligentia teneamus, nullo modo ad id tibi quod interrogasti respondere potero, nisi quod credendo teneo, contemplando etiam et ratione cernendo noverim, quae sit ipsa sapientia.
A. Num aliam putas esse sapientiam nisi veritatem, in qua cernitur et tenetur summum bonum ? Nam illi omnes quos commemorasti diversa sectantes, bonum appetunt, et malum fugiunt; sed propterea diversa sectantur, quod aliud alii videtur bonum. Quisquis ergo appetit quod appetendum non erat, tametsi id non appeteret nisi ei videretur bonum, errat tamen. Errare autem neque ille potest qui nihil appetit, neque ille qui hoc appetit quod debet appetere. In quantum igitur omnes homines appetunt vitam beatam, non errant. In quantum autem quisque non eamtenet vite viam quae ducit ad beatitudinem, cum se fateatur, et profiteatur nolle nisi ad beatitudinem pervenire, in tantum errat. Error est enim cum sequimur aliquid quod non ad id ducit quo volumus perrenire. Et quanto magis in via vite quis errat, tanto minus sapit. Tanto enim magis longe esta veritate, in qua cernitur et tenetur summum bonum. Summo autem bono assecnto et adepto, beatus quisque fit; quod omnes sine controversia volumus. Ut ergo constat nos beatos esse velle, ita nos constat velle esse sapientes ; quia nemo sine sapientia beatus est. Nemo enim beatus est, nisi summo bono, quod ni en veritate, quam sapientiam vocamus, cernitur et tenetur. Sicut ergo antequam beati simus, mentibus tamen nostris impressa est notio beatitatis; per hanc enim scimus, fidenterque, et sine ulla dubitatione di- cimus beatos nos esse velle : ita etiam priusquam sapientes simus, sapientiee notionem inmente habemus impressam, per quam unusquisque nostrum si interrogetur velitne esse sapiens, sine ulla caligine dubitationis se velle respondet.
Quare si jam constat inter nos quae sit sapientia, quam fortasse verbis explicare non poteras (nam si eam nullo modo animo cerneres, nullo modo scires et velle te esse sapientem et velle debere, quod te negaturum esse non arbitror), volo jam dicas mihi, utrum etiam sapientiam, sicut numeri rationem atque veritatem omnibus ratiocinantibus communem se prabere arbitreris ; an quoniam tot sunt mentes hominum quot homines sunt, unde nec ergo de tuamente aliquid cerno, nec tu de mea, tot etiam putes esse sapientias, quot potuerint esse sapientes. E. Si summum bonum omnibus unum est, oportet etiam veritatem in qua cernitur et tenetur, id est sapientiam, omnibus unam esse communem. A. Dubitas autem summum bonum, quidquid illud est omnibus hominibus unum esse ? E. Dubito sane, quia diversos diversis rebus gaudere video tanquam summis bonis suis. A. Vellem quidem, ut de summo bono ita nemo dubitaret, ut nemo dubitat quidquid illud est, non nisi eo adepto posse fieri hominem beatum. Sed quoniam magna quaestio est, et longum sermonem forte desiderat, putemus omnino tot summa bona esse, quot sunt ipsae res diversae quae a diversis tanquam summa bona appetuntur: num ideo sequitur, ut ipsa sapientia etiam non sit una communis omnibus, quia ea bona, quae in illa cernunt et eligunt homines, multa et diversa sunt? Si enim hoc putas, potes et de luce solis dubitare quod una sit, quia multa et diversa sunt, quae inea cernimus. De quibus multis elegit quisque pro voluntate quo fruatur per oculorum sensum : et alius altitudinem montis alicujus intuetur libenter. et eo gaudet aspectu; alius campi planitiem, alius convexa vallium, alius nemorum viriditatem, alius mobilem sequalitatem maris, alius haec omnia, vel quaedam horum simul pulchra confert ad latitiam videndi. Sicut ergo ista multa et diversa sunt, quae in Iuce solis homines vident et eligunt ad fruendum, lux tamen ipsa una est, in qua videt et tenet quo fruatur uniuscujusque intuentis aspectus : ita, etiamsi multa sunt bona eaque diversa, e quibus eligat quisque quod volet, idque videndu et tenendo ad fruendum summum sibi bonum recte vereque constituat; fieri tamen potest nt lux ipsa sapientiae, in qua haec videri et teneri possunt, omnibus sapientibus sit una communis. E. Fateor fieri posse, nec impedire aliquid, ut non sit omnibus communis una sapientia, etiamsi multa et diversa sint summa bona : sed vellem scire an ita sit. Quod enim concedimus fleri posse ut ita sit, non continuo ita esse concedimus. A. Tenemus interim esse sapientiam: sed utrum sit communis una omnibus, an singuli sapientes suas habeant, sicuti animas vel mentes suas, hoc nondum tenemus. E. Ita est.
Caput 10
A. Quid? hoc quod tenemus vel esse sapientiam, vel sapientes, et beatos esse omnes homines velle, ubi videmus? Nam hoc te videre, et verum ese nullo modo utique dubitaverim. Hoc ergo verum s vides ut cogitationem tuam, quam si mihi non enunties, ego prorsus ignoro? an ita ut intelligas eta m videri posse hoc verum, tametsi mihi abs te non dictur? E. Imo ita nt abs te quoque, etiam me invito, vderi posse non dubitem. A. Quod ergo unum verun videmus ambo singulis mentibus, nonne utrique nostrum commune est? E. Manifestissime. A. Item credo te non negare studendum esse sapientiae, atque bhoc verum esse concedere. E. Prorsus non dubito. A. Hoc item vcrum, et unum esse, et omnibus qui hoc sciunt, ad videndum esse commune, quamr unusquisque id nec mea, nec tua, nec cujusquam alterius, sed sua mente conspiciat, cum id quod conspi citur, omnibus conspicientibus communiter prasto sit, numquid, negare poterimus? E. Nullo mod A. Item, juste esse videndum, deterioria melioribus esse subdenda, et paria paribus comparanda, et p pria suis quibusque tribuenda, nonne fateberis es verissimum, et tam mihi quam tibi atque omnibus id videntibus praesto esse communiter ? E.. Assentior. A. Quid incorruptum melius esse corrupto, etrnum temporali, inviolabile violabili, poteris negare? E. Quis potest A. Hoc ergo verum potest quisqu suum proprium dicere, cum incom:nutabiliter contemplandum adsit omnibus qui hoc contemplari ulent? E. Nullus hoc vere dixerit suum esse proprium, cum tam sit unum atque omnibus commune quam verum est. A. Item a corruptione avertendum animum, atque ad incorruptionem convertendum esse, i est non corruptionem, sed incorruptionem diligendam esse quis negat ? Aut quis cum verum esse fateatar, non etiam incommutabile intelligat, atque omnibus mentibus id valentibus intueri, communiter pras esse videat ? E. Verissimum est. A. Quid ? ear vium quae nullis adversitatibus de certa et honesta sententia demovetur, dubitabit aliquis esse meliorem, quam eam quae facile incommodis temporalibus frangitur atque subvertitur ? E. Quis dubitaverit?
A. Jam hujusmodi plura non quueram: ssts enim est quod istas tanquam regulas, et quaedam lamina virtutum, et vera et incommntabilia, et sir singula sive communiter adesse ad contempla dum eis qui haec valent sua quisque ratione ac mente conspicere, pariter mecum vides certissimumque ese concedis. Sed sane quaro utrum haec tibi videantu ad sapientiam pertinere. Nam credo videri tibi eun qui sapientiam assecutus est, esse sapientem. E.V detur omnino. A. Quid? ille qui juste vivit, possetn ita vivere, nisi videret quae inferiora quibus potioribus subdat, et quae paria sibimet copulet, et que propria suis quibusque distribuat? E. Non posee A. Qui ergo hec videt, num eum negabis sapienter videre ? E. Non nego. A. Quid? ille qui prudenter vi- vit, nonne eligit incorruptionem, et eam corruptioni praeponandam esse decernit? E. Manifestissime? A. Com ergo id eligit quo convertat animum, quod eligendum esse nemo ambigit, num negari potest sapienter eligere? E. Nullo modo negaverim. A. Cum ergo ad id quod sapienter eligit convertit animum, sapienter utique convertit. E. Certissimum est. A. Et qui ab eo quod sapienter eligit, et quo se sapienter convertit, nullis terroribus ponisque depellitur, sapienter sine dubio facit. E. Prorsus sine dubio. A. Manifestissimunm est igitur omnes has, quas regulas diximus et lumina virtutum, ad sapientiam pertinere: quandoquidem quanto magis quisque ad agendam vitam eis utitur, et secundum haec agit vitam, tanto magis vivit facitque sapienter; omne autem quod sapienter fit, non potest recte dici a sapientia esse separatum. E. Omnino ita est. A. Quam ergo verae atque incommutabiles sunt regulae numerorum, quorum rationem atque veritatem incommutabiliter atque communiter omnibus eam cernentibus, praesto esse dixisti; tam sunt verae atque incommutabiles regulae sapientie, de quibus paucis nunc singillatim interrogatus respondisti esse veras atque manifestas, easque omnibus qui haec intueri valent, communes ad contemplandum adesse concedis.
Caput 11
E. Dubitare non possum. Sed pervellem scire utrum uno aliquo genere contineantur haec duo, sapientia scilicet et numerus, quia conjuncta etiam in Scripturis sanctis haec posita esse commemorasti ; an alterum existat ab altero, aut alterum in altero consistat, veluti numerus a sapientia, vel in sapientia. Nam sapientiam existere a numero, aut consistere in numero, non ausim dicere: nescio enim quomodo, quia multos novi numerarios aut numeratores, vel si quo alio nomine vocandi sunt, qui summe atque mirabiliter computam, sapientes autem perpaucos, aut forsitan neminem, longe venerabilior mihi occurrit sapientia quam numerus. A. Rem dicis quam ego quoque mirari soleo. Nam cum incommutabilem veritatem numerorum mecum ipse considero, et ejus quasi cubile ac penetrale vel regionem quamdam, vel si quod aliud nomen aptum inveniri potest, quo nominemus quasi habitaculum quoddam sedemque numerorum; longe removeor a corpore: et inveniens fortasse aliquid quod cogitare possim, non tamen aliquid inveniens quod verbis proferre sufficiam, redeo tanquam lassatus in haec nostra, ut loqui possim, et ea quae ante oculos sita sunt dico, sicut dici solent. Hoc mibi accidit etiam cum de sapientia quantum valeo, vigilantissime atque intentissime cogito. Et propterea multum miror, cum haec duo sint in secretissima certissimaque veritate, accedente etiam testimonio Scripturarum, quo commemoravi conjuncte illa posita; plurimum miror, ut dixi, quare numerus vilis sit multitudini hominum, et chara sapientia. Sed nimirum illud est, quod una quaedam ea- demque res est ; verumtamen quoniam nihilominus in divinis Libris de sapientia dicitur, quod attingit a fne usque ad finem fortiter, et disponit omnia suaviter (Sap. vitt, 1), sa potentia qua fortiter a fine usque ad finem attingit, numerus fortasse dicitur : ea vero qua disponit omnia suaviter, sapientia proprie jam vocatur; cum sit utrumque unius ejusdemque sapientiae.
31. Sed quia dedit numeros omnibus rebus etiam infimis, et in fine rerum locatis; et corpora enim omnia quamvis in rebus extrema sint, habent numeros suos; sapere autem non dedit corporibus, neque animis omnibus, sed tantum rationalibus, tanquam in eis sibi sedem locaverit, de qua disponat omnia illa etiam infima quibus numeros dedit: itaque quoniam de corporibus facile judicamus, tanquam de rebus quae infra nos ordinatae sunt, quibus impressos numeros infra nos esse cernimus; et eos propterea vilius habemus. Sed cum coeperimus tanquam sursum versus recurrere, invenimus eos etiam nostras mentes transcendere, atque incommutabiles in ipsa manere veritate. Et quia sapere pauci possunt, numerare autem etiam stultis concessum est, mirantur homines sapientiam, numerosque contemnunt. Docti autem et studiosi, quanto remotiores sunt a labe terrena, tanto magis et numerum et sapientiam in ipsa veritate contuentur, et utrumque charum habent: et in ejus veritatis comparatione non eis aurum et argentum, et [caetera de quibus homines dimicant, sed ipsi etiam vilescunt sibi.
Nec mireris numeros ideo viluisse hominibus, et charam esse sapientiam, quia facilius possunt numerare quam sapere, cum videas charius illos babere aurum quam lumen lucernae, cui comparatum aurum ridetur. Sed honoratur amplius res longe inferior, quia lucernam sibi et mendicus accendit, aurum vero pauci habent ; quanquam sapientia absit ut in comparatione numeri inveniatur inferior, cum eadem sit; sed oculum quo cerni possit, inquirit *. Sed quemadmodum in uno igne consubstantialis, ut ita dicam, sentitur fulgor et calor, nec separari ab invicem possunt ; tamen ad ea calor pervenit quae prope admoventur, fulgor vero etiam longius latiusque diffunditur: sic intelligentim potentia, quae inest sapientie, propinquiora fervescunt *, sicuti sunt animae rationales; ea vero quae remotiora sunt, sicuti corpora, non attingit calore sapiendi, sed perfundit lumine numerorum: quod tibi fortassis obscurum est. Non enim ulla visibilis similitudo invisibili rei potest ad omnem convenientiam coaptari. Tantum illud attende, quod et quaestioni quam suscepimus satis est, et humilioribus etiam mentibus, quales nos sumus, sese manifestat, quia etsi clarum nobis esse non potest utrum in sapientia, vel ex sapientia numerus, an ipsa sapientia ex numero, an in numero sit, an utrumque nomen unius rei possit ostendi; illud certe manifestum est utrumque verum esse, et incommuverum. .
Caput 12
Quapropter nullo modo negaveris esse incommutabilem veritatem, heec omnia quae incommutabiliter vera sunt continentem ; quam non possis dicere tuam vel meam, vel cujusquam hominis, sed omnibus incommutabilia vera cernentibus, tanquam miris modis secretum et publicum lumen, praesto esse ac se praebere communiter : omne autem quod communiter omnibus ratiocinantibus atque intelligentibus proesto est, ad ullius eorum proprie naturam pertinere quis dixerit? Meministi enim, ut opinor, quid de sensibus corporis paulo ante tractatum sit; ea scilicet quae oculorum vel aurium sensu communiter tangimus, sicuti sunt colores et soni, quos ego et tu simul videmus, vel simul audimus, non pertinere ad oculorum nostrorum auriumve naturam, sed ad sentiendum nobis esse communia. Sic ergo etiam illa quae ego et tu communiter proprio quisque mente conspicimus, nequaquam dixeris ad mentis alicujus nostrum pertinere naturam. Duorum enim oculi quod simul vident, nec hujus nec illius oculos esse poteris dicere, sed aliquid tertium in quod utriusque conferatur aspectus. E. Apertissimum atque verissimum est.
A. Hanc ergo veritatem, de qua jam diu loguimur, et in qua una tam multa conspicimus, excellentiorem putas esse quam mens nostra est, an equalem mentibus nostris, an etiam inferiorem ? Sed si esset inferior, non secundum illam, sed de illa judicaremus, sicut judicamus de corporibus, quia infra sunt, et dicimus ea plerumque non tantum ita esse vel non ita, sed ita vel non ita esse debere: sic et de animis nostris non solum ita esse animum novimus, sed plerumque etiam ita esse debere. Et de corporibus quidem sic judicamus, cum dicimus, Minus candidum est quam debuit; aut, minus quadrum, et multa similiter : de animis vero, Minus aptus est quam debet ; aut, minas lenis ; aut minus vehemens, sicat nostrorum morum se ratio tulerit. Et judicamus haec secundum illas interiores regulas veritatis, quas communiter cernimus : de ipsis vero nullo modo quis judicat. Cum enim quis dixerit aeterna temporalibus esse potiora, ant septem et tria decem esse, nemo dicit ita esse debuisse, sed tantum ita esse cognoscens, non examinator cor-igit, sed tantum laetatur inventor. Si autem esset eequalis mentibus nostris haec veritas, mutabilis etiam ipsa esset. Mentes enim nostree aliquando eam plus vident, aliquando minus, et ex hoc fatentur se esse mulabiles: cum illa in se manens nec proficiat cum plus a nobis videtur, nec deficiat cum minus, sed integra et incorrupta, et conversos heetificet lumine, et aversos puniat cacitate. Quid, quod etiam de ipsis mentibus nostris secundum illam judicamus, cum de illa nullo modo judicare possimus? Dicimus enim, Minus intelligit quam debet, aut tantum quantum debet intelligit. Tantum autem mens debet intelligere, quantum propius admorveri atque inherere potuerit incommutabili veritati. Quare si nec inferior, nec aequalis est, restat ut sit saperior a que excellentior.
Caput 13
Promiseram autem, si meministi, me tibi deme straturum esse aliquid quod sit mente nostra atque ntione sublimius. Ecce tibi est ipsa veritas : amplece illam si potes, et fruere illa, et delectare in Domino,a dabit tibi petitiones cordis tui (Psal. xxxvi, 4) Qud enim petis amplius quam ut beatus sis? Et quid beatis eo qui fruitur inconcussa et incommutabili et exelentissima veritate? An vero clamant homines beal se esse, cum pulchra corpora magno desiderio cmcupita, sire conjugum. sive etiam meretricum asplexantur; et nos in amplexu veritatis beatos esse nbitamus? Clamant homines se beatos esse, cum ess aridis faucibus ad fontem abundantem" salubremque perveniunt, aut esurientes prandium coenamve omtam copiosamque reperiunt; et nos negabimus beau esse, cum irrigamur pascimurque veritate ? Solems audire vozes clamantium se beatos, si jaceant in ross et aliis floribus *, vel etiam unguentis odoratissims perfruantur: quid fragrantius, quid jucundius inspin tione veritatis ? et dubitamus nos cum ab illa inspinmur, dicere beatos? Multi beatam vitam in can vocum et nervorum et tibiarum sibi constituunt, a cum ea sibi desunt, se miseros judicant; cum autn adsunt, efferuntur leetitia: et nos cum mentibus nestris sine ullo strepitu, ut ita dicam, canorum ett cundum quoddam silentium reritatis illabitur, aliam beatam vitam quaerimus, et tam certa et praesentenos fruimur ? Luce auri et argenti, luce gemmarum et ali rum colorum, sive ipsius lucis quae ad hos oculos pe tinet, sive in ignibus terrenis, sive in stellis vel um vel sole, claritate et jucunditate delectati homines, cun ab ista laetitia nullis molestiis, nulla indigentia reucantur, beati sibi videntur, et propter haec sempe volunt vivere : et nos in luce veritatis beatam vitum collocare metu imus ?
Imo vero quoniam in veritate cognoscitar e tenetur summum bonum, eaque veritas sapientia es cernamus in ea, teneamusque summum bonum, eoq perfruamur. Begtus est quippe qui fruitur summo bono. Heec enim reritas ostendit omnia bona, qu vera sunt, quae sibi pro suo captu intelligentes homines, vel singula, vel plura eligunt, quibus fruant. Sed quemadmodum illi qui in luce solis eligunt qui libenter aspiciant, et eo aspectu leetificantur ; in quibes si qui forte fuerint vegetioribus sanisque et fortissim oculis praediti, nihil libentius quam ipsum solem oe tuentur, qui etiam caetera quibus infirmiores oc deleciantur, illustrat : sic fortis acies mentis et reges cum multa vera et incommutabilia certa ratione co spererit, dirigit se in ipsam veritatem, qua cun monstrantur, eique inhaerens tamquam obliviscitu caetera, et in illa simul omnibus fruitur. Quidquid enim jucundum est in caeteris veris, ipsa utique veritate jucundum est.
Haec est libertas nostra, cum isti subdimur veritati : et ipse est Deus noster qui nos liberat a morte, id est a conditione peccati. Ipsa enim Veritas etiam homo cum hominibus loquens, ait credentibus sibi : Si manseritis in verbo meo,vere discipuli mei estis, et cognoscetis veritatem, et veritas liberabit vos Joan. vin, 31, 32). Nulla enim re fruitur anima cum libertate, nisi qua fruitur cum securitate.
Caput 14
Nemo autem securus est in iis bonis quae potest invitus amittere. Veritatem autem atque sapientiam nemo amittit ipvitus : non enim locis separari ab ea quisquam potest; sed ea quae dicitur a veritate atque sapientia separatio, perversa voluntas est, qua inferiora diliguntur. Nemo autem vult aliquid nolens. Habemus igitur qua fruamur omnes eequaliter atque communiter : nullae sunt angustiae, nullus in ea defectus. Omnes amatores suos nullo modo sibi invidos recipit, et omnibus communis est, et singulis casta est. Nemo alicui dicit : Recede, ut etiam ego accedam; remove manus, ut etiam ego amplectar. Omnes inhaerent, idipsum omnes tangunt *. Cibus ejus nulla ex parte discerpitur; nihil de ipsa bibis quod ego non possim. Non enim ab ejus communione in privatum tuum mutas aliquid; sed quod tu de illa capis, et mihi manet integrum. Quod te inspirat non exspecto ut reddatur abs te, et sic ego inspirer ex eo: non enim aliquid ejus aliquando fit cujusquam unius aut quorumdam proprium, sed simul omnibus tota est communis.
Minus ergo ea quae tangimus, vel quae gustamus, vel quae olfacimus, huic sunt veritati similia, sed magis ea quaee audimus et cernimus : quia et omne verbum a quibus auditur, totum auditur ab omnibus, et simul a singulis totum; et species omnis quae oculis adjacet, quanta videtur ab uno, tanta et ab alio simul. Sed multum longo intervalio sunt ista similia : nec tota enim simul sonat quaelibet vox, quia per tempora tenditur et producitur, et aliud ejus prius sonat,aliud posterius ; et species omnis visibilis tanquam intume scit per locos, nec ubique tota est. Et certe omnia baec auferuntur invito, et quominus eis frui possimus, quibusdam impedimur angustiis. Nam et si posset esse cujusquam suavis cantus sempiternus,et studiosi ejus certatim ad eum audiendum venirent,coarctarent sese, atque pugnarent de locis, quanto plures essent, ut cantanti esset quisque propinquior, et in audiendo nihil tenerent manere secum, sed omnibus vocibus fugientibus tangerentur. Solem autem istum si vellem intueri, atque id pertinaciter possem; et in occasu me desereret, et subvelaretur nubilo, et multis aliis obstaculis voluptatem videndi eum invitus amitterem. Postremo etiam si adesset semper suavitas, et tucis videnti, et vocis audienti, quid magnum ad me perveniret, cum mihi esset commune cum belluis? At illa veritatis et sapientiae pulchritudo, tantum adsit perseverans voluntas fruendi, nec multitudine audientium constipata secludit venientes, nec peragitur tempore, nec migrat locis, nec nocte intercipitur, nec umbra intercluditur, nec sensibus corporis subjacet. De toto mundo ad se conversis qui diligunt eam, omnibus proxima est, omnibus sempiterna; nullo loco est, nusquam deest; foris admonet, intus docet ; cernentes se commutat omnes in melius, a nullo in deterius commutatur ; nullus de illa judicat, nullus sine illa judicat bene. Ac per hoc eam manifestum est mentibus nostris, quae ab ipsa una fiunt singulee sapientes, et non de ipsa, sed per ipsam de caeteris judices, sine aubitatione esse potiorem.
Caput 15
Tu autem concesseras, si quid supra mentes nostras esse monstrarem, Deum te esse confessurum, siadhuc nihil esset superius. Quam tuam concessionem accipiens dixeram satis esse, ut hoc demonstrarem. Si enim aliquid est excellentius, ille potius Deus est : si autem non est, jam ipsa veritas Deus est. Siveergo illud sit, sive non sit, Deum tamen esse, negare non poteris : quae nobis erat ad disserendum et tractandum quaestio constituta. Nam si te hoc morvet quod apud sacrosanctam disciplinam Christi in fidem recepimus, esse Fatrem Sapientiae; memento nos etiam hoc in fidem accepisse, quod aeterno Patri sit aqualis quae ab ipso genita est Sapientia. Unde nunc nihil quaerendum est, sed inconcussa fide retinendum. Est enim Deus, et vere summeque est. Quod jam non solum indubitatum, quantum arbitror, fide retinemus, sed etiam certa, quamvis adhuc tenuissima, forma cognitionis attingimus; quod quaestioni susceptae sufficit, ut caetera quae ad rem pertinent, explicare possimus : nisi quid habes adversus ista quod opponas. E. Ego vero incredibili omnino, et quam tibi verbis explicare non possum, laetitia perfusus accipio ista, et clamo esse certissima. Clamo autem voce interiore, qua exaudiri cupio ab ipsa veritate, et illi inbeerere : quod non solum bonum, sed etiam summum bonum, et beatificum esse concedo.
A. Recte sane; etiam ego plurimum gaudeo. Sed, quaeso te, numquid jam sapientes et beati sumus? an adhuc tendimus eo, ut id nobis esse proveniat? E. Eo nos potius tendere existimo. A. Unde ergo ista comprehendis, quibus veris certisque gaudere te clamas, et hoc ad sapientiam pertinere concedis? an quisquam insipiens potest nosse sapientiam? E. Quamdiu insipiens est, non potest. A. Tu ergo jam sapiens es, aut nondum nosti sapientiam. E. Non sum quidem adhuc sapiens, sed nec insipientem me dixerim, in quantum novi sapientiam; quoniam et certa sunt ista quae novi, et ad sapientiam pertinere, negare non possum. A. Dic, quaeso te, nonne fateberis eum qui non est justus, injustum esse; et qui non est prudens, imprudentem esse; et qui non est temperans, intemperantem? an dubitari de his aliquid potest? E. Fateor bominem, quando justus non est, injustum esse: hoc etiam de prudente et temperante responderim. A. Cur ergo et quando sapiens non est, non sit insipiens? E. Hoc quoque fateor, quando quisque sapiens non est, eum esse insipientem. A. Nune ergo tu quid horum es? E. Quodlibet horum me appelles, nondum audeo me dicere sapientem; et ex iis quae concessi, video esse consequens ut me insipientem non dubitem dicere. A. Novit ergo insipiens sapientiam. Non enim, sicut jam dictum est, certus esset velle se esse sapientem, idque oportere, nisi notio sapientiae menti ejus inheereret, sicut earum rerum de quibus singillatim interregatus respondisti, quae ad ipsam sapientiam pertinent,quarum cognitione letatus es. E. Ita estut dicis.
Caput 16
CAPUT XVI. — Sapientia studiosis sui inquisitoribus sese in via ostendit, numeris videlicet cuique rei impressis.
A. Quid igitur aliud agimus cum studemus esse sapientes, nisi ut quanta possumus alacritate, ad id quod mente contingimus, totam animam nostram quodammodo colligamus, et ponamus ibi, atque stabiliter infigamus; ut non jam privato suo gaudeat quod implicavit rebus transeuntibus, sed exuta omnibus temporum et locorum affectionibus apprehendat id quod unum atque idem semper est? Sicut enim tota vita corporis est anima, sic beata vita animse Deus est. Quod dum agimus, donec peragamus, in via sumus. Et quod istis veris et certis bonis, quamvis adhuc in hoc tenebroso itinere coruscantibus, gaudere concessum est, vide utrum hoc sit quod scriptum est de sapientia, quid agat cum amatoribus suis cum ad eam veniunt, et eam quaerunt : dictum est enim, In viis ostendet se illis hilariter, et omni providentia occurret illis (Sap. vi, 17). Quoquo enim te verteris, vestigiis quibusdam, quae operibus suis impressit, loquitur tibi, et te in exteriora relabentem, ipsis exteriorum formis intro revocat; ut quidquid te delectat in corpore, et per corporeos illicit sensus, videas esse numerosum, et quaeras unde sit, et in teipsum redeas, atque intelligas te id quod attingis sensibus corporis, probare aut improbare non posse, nisi apud te habeas quasdam pulchritudinis leges, ad quasreferas quaeque pulchra sentis exterius.
Intuere colum et terram et mare, et quaecumque in eis vel desuper fulgent, vel deorsum repunt vel volant vel natant; formas habent, quia numeros habent : adime illis hoec, nihil erunt. A quo ergo sunt, nisi a quo numerus; quandoquidem in tantom illis est esse, in quantum numerosa esse? Et omnium quidem formarum corporearum artifices homines in arte habent numeros, quibus coaptant opera sua : et tamdiu manus atque instrumenta in fabricando movent, donec illud quod formatur foris, ad eam quae intus est lucem numerorum relatum, quantum potest impetret absolutionem, placeatque per interpretem sensum interno judici supernos numeros intuenti. Quaere deinde artificis ipsius membra quis moveat; numerus erit : nam moventur etiam illa numerose. Et si detrahas de manibus opus, ct de animo intentionem fabricandi, motusque ille membrorum ad delectationem referatur, saltatio vocabitur. Quem ergo quid in saltatione delectet; respondebit tibi numerus : Ecce sum. Inspice jam pulchritudinemfo mati corporis; numeri tenentur in loco. Inspice puchritudinem mobilitatis in corpore; numeri versatur in tempore. Intra ad artem unde isti procedus quaere in ea tempus et locum; nunquam erit, nusqua erit; vivit in ea tamen numerus : nec ejus regio sutiorum est, nec aetas dierum; et discendae arti tama cum se accommodant, qui se artifices fieri volun corpus suum per loca et tempora movent, animun vero per tempora : accessu quippe temporis perition fiunt. Transcende ergo et animum artificis, nt nmerum sempiternum videas; jam tibi sapientia à ipsa interiore sede fulgebit, et de ipso secretario v ritatis : quae si adhuc languidiorem aspectum tuum reverberat, refer oculum mentis in illam viam, ui se ostendebat hilariter. Memento sane distulise visionem quam fortior saniorque repetas.
Vae qui derelinquunt te ducem, et oberraniu vestigiis tuis, qui nutus tuos pro te amant, et oblii scuntur quid innuas, o suavissima lux purgatae menti sapientia! non enim cessas innuere nobis qued quanta sis; et nutus tui sunt omne creaturarum decus. Et artifex enim quodammodo innui spectati operis sui de ipsa operis pulchritudine, ne ibi tot haereat, sed speciem corporis fabricati sic percurnt oculis, ut in eam qui fabricaverit recurrat affecn. Similes autem sunt hominibus, qui ea quae facis pete amant, qui cum audiunt aliquem facundum sapie tem, dum nimis suavitatem vocis ejus, et structura syllabarum apte locatarum avidc audiunt, amittun sententiarum principatum, cujus illa verba tanquam signa sonuerunt. Vae qui se avertunt a lumine tno.et obscuritati suae dulciter inheerent! Tanquam enim dorsum ad te ponentes, in carnali opere velut in umnbra sua defiguntur, et tamen etiam ibi quod eos delectat, adhuc habent de circumfulgentia lucis tua '. Sed umbra dum amatur, languidiorem facit oculum animi, et invalidiorem ad perferendum conspectum tuum. Propterea magis magisque homo tenebratur dum sectatur libentius quidquid infirmiorem tolenbilius excipit. Ex quo incipit non posse videre quoi summe est, et malum putare quidquid fallit improvidum, aut illicit indigum ?, aut captum excrucia cum ea pro merito patiatur aversionis sue, et quiquid justum est, malum esse non possit.
Si ergo quidquid mutabile aspexeris, vel sensu corporis, vel animi consideratione capere non potes nisi aliqua numerorum forma teneatur, qua detraca in nihil recidat; noli dubitare, ut ista mutabilia non intercipiantur, sed dimensis motibus, et distincta varietate formarum, quasi quosdam versus temporam peragant, esse aliquam formam aeternam et incommutabilem; quae neque contineatur et quasi diffundatur locis, neque potendatur atque varieturtemporibus, per quam cuncta ista formari valeant, et pro suo genere implere atque agere locorum ac temporum numeros.
Caput 17
Omnis enim res mutabilis, etiam formabilis sit necesse est. Sicut autem mutabile dicimus quod mutari potest, ita formabile quod formari potest appellaverim. Nulla autem res formare seipsam potest : quia nulla res potest dare sibi quod non habet; et utique ut habeat formam, formatur aliquid. Quapropter quaelibet res si quam habet formam, non ei opus est accipere quod habet; si qua vero non habet formam, non potest a se accip»re quod non habet. Nulla ergo res, ut diximus, formare se potest. Quid autem amplius de mutabilitate corporis et animi dicamus? superius enim satis dictum est. Conficitur itaque, ut et corpus et animus forma quadam incommntabili et semper manente formentur. Cai formae dictum est: Hutabis ea et mutabuntur ; tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient (Psal. ct, 27, 28). Annos sine defectu, pro aternitate posuit prophetica locntio. De hac item forma dictum est, quod in seipsa manens innovet omnia (Sap. vi, 27). Hinc etiam comprehenditur omnia providentia gubernari. Si enim omnia quae sunt, forma penitus subtracta nulla erunt, forma ipsa incommutabilis, per quam matabilia cuncta subsistunt, ut formarum suarum numeris impleantur et aguntur, ipsa est eorum providentia: non enim ista essent, si illa non esset. Intuens ergo etconsiderans universam creaturam, quicumque iter agit ad sapientiam, sentit sapientiam in via se sibi ostendere hilariter, et in omni providentia occurrere sibi : et tanto alacrius ardescit viam istam peragere, quanto et ipsa via per illam pulchra est, ad quam exsestuat pervenire.
Tu autem si praeter id quod est et non vivit, et id quod est et vivit neque intelligit, et id quod est et virit et intelligit, inveneris aliquod aliud creaturarum genus ; tunc aude dicere aliquod bonum esse, quod non sit ex Deo. Tria enim haec duobus etiam nomit bus enuntiari possunt, si appellentur corpus et vita: quia et illa qua tantum vivit, neque intelligit, qualis est pecorum, et haec quae intelligit, sicuti est hominum, rectissime vita dicitur. Haec autem duo, id est, corpus et vita, quae quidem creaturae deputantur (nam et Creatoris ipsius vita dicitur, et ea summa vita est) : istae igitur duae creaturae corpus et vita quoniam formabilia sunt, sicuti superius dicta docuerunt, amissaque omnino forma in nihilum recidunt, satis ostendunt se ex illa forma subsistere, quae semper ejusmodi est. Quamobrem quantacumque bona, quamvis magna, quamvis minima, nisi ex Deo esse non possunt. Quid enim majus in creaturis quam vita intelligens, aut quid minus potest esse quam corpus? Quae quantumlibet deficiant, et eo tendant ut non sint, tamen aliquid formae illis remanet, ut quoquo modo sint. Quidquid autem formae cuipiam rei deficienti remanet ; ex illa forma est quae nescit deficere, motusque ipsos rerum deficientium vel proficientium excedere numerorum suorum leges non sinit. Quidquid igitur laudabile advertitur in rerum natura, sive exigua sive ampla laude dignum judicetur, ad excellentissimam et ineffabilem laudem referendum est Conditoris : nisi quid habes ad heec.
Caput 18
E. Satis mihi persuasum esse fateor, et quemadmodum manifestum fiat, quantum in hac vita atque inter tales, quales nos sumus, potest, Deum esse, et ex Deo esse omnia bona: quandoquidem omnia quae sunt, sive quae intelligunt et vivunt et sunt, sive quae tantum vivunt et sunt, sive qua tantum sunt, ex Deo sunt. Nunc jam tertiam quaestionem videamus, utrum expediri possit, inter bona esse numerandam liberam voluntatem. Quo demonstrato, sine dubitatione concedam Deum dedisse nobis eam, darique oportuisse. A. Bene meministi proposita, et secundam quasstionem jam explicatam vigilanter animadvertisti : sed videre debuisti etiam istam tertiam jam solutam. Propterea quippe tibi videri dixeras, dari non debuisse liberum voluntatis arbitrium, quod eo quisque peccat. Cui sententise tuae cum ego intulissem, recte fieri non posse, nisi eodemlibero voluntatisarbitrio (a), atque ad id potius hoc Deum dedisse asseverarem ; respondisti liberam voluntatem ita nobis dari debuisse, ut justitia data est, qua nemo nisi recte potest uti. Quie responsio tua in tantos circuitus disputationis nos ire compulit, quibus tibi probaremus et majora et minora bona non esse nisi ex Deo. Quod non tam dilucidc ostendi posset, nisi prius adversus opiniones impiaestultitia, qua dicit insipiens in corde suo, Non est Deus (Psal. xur, 1), qualiscumque de re tanta pro modulo nostro inita ratio, eodem ipso Deo in tam periculoso itinere nobis opitulante, in aliquid manifestum intenderetur. Quae duo tamen, id est, Deum esse, et omnia bona ex ipso esse, quanquam inconcnssa fide etiam antea tenerentur, sic tamen tractata sunt, ut hoc quoque tertium, inter bona esse numerandam liberam voluntatem, manifestissime appareat.
Jam enim superiore disputatione patefactum est, constititque inter nos, naturam corporis inferiore gradu esse quam animi naturam, ac per hoc animum majus bonum esse quam corpus. Si ergo in corporis bonis invenimus aliqua quibus non recte uti homo possit, nec tamen propterea dicimus non ea dari debuisse, quoniam esse confitemur bona ; quid mirum si et in animo sunt quaedam bona, quibus etiam non recte uti possimus, sed quia bona sunt, non potuerunt dari nisi ab illo a quo sunt omnia bona? Vides enim quantum boni desit corpori cui desunt manus, et tamen manibus male utitur qui eis operatur vel seva vel turpia. Sine pedibus aliquem si aspiceres, fatereris deesse integritati corporis plurimum bonum ; et tamen eum qui ad nocendum cuipiam, vel seipsum dehonestandum pedibus uteretur, male uti pedibus non negares. Oculis hanc lucem videmus, formasque internoscimus corporum ; idque et speciosissimum est in nostro corpore, unde in fastigio quodam dignitatis heec membra locata sunt; et ad salutem tuendam, multaque alia vite commoda refert usus oculorum: ocnlis tamen plerique pleraque agunt turpiter, et eos militare cogunt Et vides quantum bonum desit in facie, si oculi desint: cum autem adsunt, quis hos dedit, nisi bonorum omnium largitor Deus? Quemadmodum ergo ista probas in corpore, et non intuens eos qui male his utuntur, laudas illum qui haec dedit bona : sic liberam voluntatem sine qua nemo potest recte vivere, oportet et bonum, et divinitus datum, et potius eos damnandos qui hoc bono male utuntar, quam eum qui dederit dare non debuisse fatearis.
E. Prius ergo vellem ut mihi probares aliquod bonum esse liberam voluntatem, et ego concederem Deum illam dedisse nobis, quia fateor ex Deo omnia bona esse. A. Itane tandem non probavi tibi tanto molimine superioris disputationis, cum omnem speciem formamque corporis a summa omnium rerum forma, id est a veritate, subsistere fatereris, et bonum esse concederes ? Nam et capillos nostros numeratos esse, ipsa in Evangelio loquitur Veritas (Matth. x, 30). De numeri autem summitate, et a fine usque ad finem pertendente potentia, quae locati fuerimus, excidit tibi? Quae igitur ista est tanta perversitas, capillos nostros quamvis inter exigua et omnino abjectissima, tamen inter bona numerare, nec invenire cui auctori triInantur nisi bonorum omnium conditori Deo, quia et maxima et minima bona ab illo sunt, a quo est omne bonum ; et dubitare de libera voluntate, sine qua recte vivi non posse concedunt, etiam qui pessime vivunt? Et certe nunc responde, quaeso, quid tibi melius esse videatur in nobis, sine quo recte vivi potest, an sine quo recte vivi non potest. E. Jamjam parce, quaeso ; pudet caecitatis. Quis enim ambigat id longe esse praestantius, sine quo recta vita nulla est? A. Jam ergo tu negabis luscum hominem recte posse vivere? E. Absit tam immanis amentia. A. Cum ergo in corpore oculum concedas esse aliquod bonum, quo amisso tamen ad recte virendum non impeditur; voluntas libera tibi videbitur nullum bonum, sine qua recte nemo vivit?
Intueris enim justitiam, qua nemo male utitur: Heec inter summa bona quae in ipso sunt homine numeratur, omnesque virtutes animi quibus ipsa recta vita et honesta constat. Nam neque prudentia, neque fortitudine, neque temperantia male quis stitur: in his enim omnibus, sicut in ipsa etiam quam tu commemorasti justitia, recta ratio viget, sine qua virtutes esse non possunt. Recta autem ratione male uti nemo potest.
Caput 19
Ista ergo magna bona sunt : sed meminisse te oportet, non solum magna, sed etiam minima bona non esse posse, nisi ab illo a quosunt omnia bona, hoc est Deo. Id enim superior disputatio persuasit, cui toe: tamque leetus assensus es. Virtutes igitur quibus re vivitur, magna bonasunt : species autem quorumliba corporum, sine qi^us recte vivi potest, minimabou sunt : potentia vero animi sine quibus recte vivi na potest, media bona sunt. Virtutibus nemo male ulitu: caeteris autem bonis, id est, mediis et minimis, nonse lum bene, sed etiam male quisque uti potest. Etió virtute nemo male utitur, quia opus virtutis est bon usus istorum, quibus etiam non bene uti possumes Nemo autem bene utendo male utitur.(Q uare abundasta et magnitudo bonitatis Dei non solum magna, sed etiaa media et minima bona esse praestitit. Magis laudmh est bonitas ejus in magnis quam in mediis, et mags in mediis quam in minimis bonis: sed magis in omibus quam si non omnia tribuisset.
E. Assentior. Sed illud me movet, quoniam ie libera voluntate quaestio est, et videmnus ipsam bem uti caeteris vel non bene, quomodo et ipsa inter il quibus utimurnumeranda sit. A. Quomodo omniaque ad scientiam cognoscimus, ratione cognoscimus, & tamen etiam ipsa ratio illa numeratur que ntione cognoscimus. Àn oblitus es, cum quaereremu quae ratione cognoscantur, confessum te fuisse etan ratienem ratione cognosci? Noli ergo mirari si cates per liberam voluntatem utimur, etiam ipsa libera vluntate per eam ipsam ati nos posse; ut quodammole se ipse utatur voluntas quae utitur caeteris, sicut seipsam cognoscit ratio, quae cognoscit et ceetera. Nam et memoria non solum ceetera omnia, quae memirimus comprehendit ; sedetiam quod non obliviscimu nos habere memoriam, ipsa se memoria quodammods tenet in nobis, quae non solum aliorum, sed etiam sui meminit, vel potius nos et caetera et ipsam pe ipsam meminimus.
Voluntas ergo quae medium bonum est, cumin haeret incommutabili bono, eique communi non proprio, sicuti est illa de qua multum locuti sumus, e nihil digne diximus, veritas; tenet homo beatam vitam: eaque ipsa vita beata, id est snimi affectio inhaerentis incommutabili bono, proprium et primom est hominis bonum. In eo sunt etiam virtutes omnes, quibus male uti nemo potest. Nam haec quamvis mgna in homine et prima sint, propria tamen ess uninscujusque hominis, nou communia, satis inteligitur. Veritate enim atque sapientia, quae communis est omnibus, omnes sapientes et beati fiunt, inherendo illi. Beatitudine autem alterius hominis non fit alter beatus ; quia et cum eum imitatur ut sit, inde appetit beatus fieri unde illum factum videt, illa scilicet incommutabili communique veritate. Neque prudentia cujusquam fit prudens alius, aut fortis fortitudine, aut temperans temperantia, aut justus justitia hominis alterius quisquam efficitur; sed coaptand animum illi incommutabilibus regulis luminibusque virtutum, quae incorruptibiliter vivunt in ipsa veritate sapientiaque communi, quibus et ille coaptavit et fixit animum, quem istis virtutibus praditum sibi ad imitandum proposuit.
Voluntas ergo adhaerens communi atque incommutabili bono, impetrat prima et magna hominis bona, cum ipsa sit medium quoddam bonum. Voluntas autem aversa ab incommutabili et communi bono, et conversa ad proprium bonum, aut ad exterius, aut ad inferius, peccat. Ad proprium convertitur, cum suae potestatis vult esse; ad exterius, cum aliorum propria, vel quaecumque ad se non pertinent, cogoscere studet; ad inferius, cum voluptatem corporis diligit: atque ita homo superbus, et curiosus, et lascivus effectus, excipitur ab alia vita, quae in comparatione superioris vitae mors est; quae tamen regitur administratione divinae providentie, quae congruis sedibus ordinat ómnia, et pro meritis sua cuique distribuit. Ita fit ut neque illa bona qua a peccantibus appetuntur, ullo modo mala sint, neque ipsa voluntas libera, quam in bonis quibusdam mediis numerandam esse comperimus ; sed malum sit aversio ejus ab incommutabili bono, et conversio ad mutabilia bona: quae tamen aversio atque conversio, quoniam non cogitur, sed est voluntaria, digna et justa eam miseriee poena subsequitur.
Caput 20
Sed tu fortasse quaesiturus es, quoniam movetur voluntas cum se avertit ab incommutabili bono ad mutabile bonums, unde ei iste motus existat ; qui profecto malus est, tametsi voluntas libera, quia sine illa nec recte vivi potest, in bonis numeranda sit. Si enim motus iste, id est aversio voluntatis a Domino Deo, sine dubitatione peccatum est, num possumus auctorem peccati Deum dicere? Non erit ergo iste motus ex Deo. Unde igitur erit? Ita quaerenti tibi, si respondeam nescire me, fortasse eris tristior: sed tamen vera responderim. Sciri enim non potest qnod nihil est. Tu tantum pietatem inconcussam tene, ut nullum tibi bonum vel sentienti, vel intelligenti, vel quoquo modo cogitanti occurrat quod non sit ex Deo. Ita enim nulla natura occurrit quae non sit ex Deo. Omnem quippe rem ubi mensuram et numerum et ordinem videris, Deo artifici tribuere ne cuncteris. Unde autem ista penitus detraxeris, nihil omnino remanebit : quia etsi remanserit aliqua formae alicujus inchoatio, ubi neque mensuram neque numerum neque ordinem invenias, quia ubicumque ista sunt, forma perfecta est; oportet auferas etiam ipsam inchootionem formae, quae tanquam materies ad perticiendum subjacere videtur artifici. Si enim formae perfectio bonum est, nonnullum jam bonum est et formae inchoatio. Ita, detracto penitus omni bono, non quidem nonnibhil, sed omnino nihil remanebit t. Omne autem bonum ex Deo: nulla ergo natura est quae non sit ex Deo. Motus ergo ille aversionis, quod fatemur esse peccatum, quoniam defectivus motus est, omnis autem defectus ex nihilo est, vide quo pertineat, et ad Deum non pertinere ne dubites *. Qui tamen defectus quoniam est voluntarius, in nostra est positus potestate. Si enim times illum, oportet ut nolis; si autem nolis, non erit. Quid ergo securius quam esse in ea vita, ubi non possit tibi invenire quod non vis ? Sed quoniam non sicut homo sponte cecidit, ita etiam [sponte surgere potest ; porrectam nobis desuper dexteram Dei, id est Dominum nostrum Jesum Christum, fide firma teneamus (a), et exspectemus certa spe, et charitate ardenti desideremus. Si quid autemdeorigine peccati diligentius querendum adhuc putas (nam omnino ego jam opus esse non arbitror): si quid tamen paotas, in aliam disputationem differendum est. E. Sequor sane voluntatem tuam, ut in tempus aliud, quod binc moverit, differamus. Nam illud tibi non concesserim, ut satis jam inde quaesitum putes.