Liber 3
Liber 3
In quo quaeritur unde ille motus existat quo voluntas ab incommotabili bono deflectit; an secum invicem pugnent Dei rascientia de hominum peccatis, et hominum ipeorum in peccando libertas. Mox ostenditur nequaquam id Creatori leputandum quod in creatura ita tleri necesse est, ut voluntate peccantium fiat; et prorsus de creature, quae peccato obnonia sit, productione ac supplicio laudandum esse Deum. Hinc ad originis vitia perducta disputatione declaretur quemadmodum es haud injuste in Adae posteros demanent ; utque propter haec ipsa immerito peccantae excusationem obtendant : deinceps vero difficultates nonnulle huc pertinentes enodantur.
Caput 1
E. Quoniam satis mihi manifestum est, inter bona, et ea quidem non minima, numerandam esse liberam voluntatem, ex quo etiam fateri cogimur eam divinitus datam esse, darique oportuisse: jam si opportunum existimas, cupio per te cognoscere unde ille motus existat, quo ipsa voluntas avertitur a communi atque incommutabili bono, et ad propria vel aliena vel intima, atque omnia commutabilia convertitur bona. A. Quid enim opus est hoc scire? E. Quia si ita data est, ut naturalem habeat istum motum, jam enecessitate ad haec convertitur; neque ulla culpa deprehendi potest, ubi natura necessitasque dominatur. A. Placetne tibi iste motus, an displicet ? E. Displicet. A. Reprehendis ergo eum. E. Utique reprehendo. A. Reprehendis igitur animi motum inculpabilem. E. Inculpabilem animi motum non reprehendo, sed nescio an ulla culpa sit, relicto incommutabili bono ad commutabilia converti. A. Reprehendis ergo quod nescis. E. Noli verbo premere: ita enim dixi. Nescio an ulla culpa sit, ut intelligi voluerim sine dubio culpam esse. Nam hoc verbo quod dixi, Nescio, satis profecto irrisi dubitationem de re manifesta. A. Vide quid sit certissima veritas, quae te coegit tam cito oblivisci quod paulo ante dixisti. Si enim natura vel necessitate iste motus ezistit, culpabilis esse nullo pacto potest: tu vero esse culpabilem ita firmissime tenes, ut dubitationem de hac re tam certa etiam irridendam putaveris. Cur ergo tibi vel affirmandum, vel certe cum aliqua dubitatione dicendum visum est, quod perspicue falsum esse ipse convincis? Dixisti enim : Si ita data est voluntas libera, ut naturalem habeat istum motum, jam necessitate ad haec convertitur ; neque ulla culpa deprehendi potest, ubi natura necessitasque dominatur. Nullo modo autem dubitare debuisti non esse ita datam, quando istum motum culpabilem esse non dubitas. E. Ego ipsum motum culpabilem dixi, et ideo mibi displicere, et reprehenGendum esse dubitare non possum :animam vero quae isto motu ab incommutabili bono ad commutabilia detrahitur, nego esse culpandam, si ejus natdra talis est, ut eo necessario moveatur.
A. Cujus est iste motus, quem profecto culpandum esse concedis? E. In animo eum video, sed cujus sit nescio. A. Numquid negas eo motu animum moveri ? E. Non nego. A. Negas ergo motum quo movetur lapis, motum esse lapidis ? Neque enim illum dico motum, quo eum nos movemus, vel aliqua vi aliena moretur, veluti cum in colum jacitur, sed eum quo ad terram nutu suo vergit et cadit. E. Non equidem nego motum quo ita ut dicis inclinatur, et ima petit motum, esse lapidis, sed naturalem. Si autem hoc modo etiam illum motum habet anima, profecto etiam ipse naturalis est; nec ex eo quod naturaliter movetar, recte vituperari potest: quia etiamsi ad perniciem movetur, naturae tamen suae necessitate compellitur. Porro quia istum motum non dubitamus esse culpabilem, omnimodo negandum est esse naturalem; et ideo non est similis illi motui quo naturaliter movetur lapis. A. Egimusne aliquid superioribus duabus disputationibus ? E. Egimus sane. A. Credo ergo meminisse te, in prima disputatione satis esse compertum, nulla re fieri mentem servam libidinis, nisi propria voluntate (supra, lib. 1, cap. 11, n.21): nam neque a superiore, neque ab aequali eam posse ad hoc dedecus cogi, quia injustum est; neque ab inferiore, quia non potest. Restat igitur;ut ejus sit proprius iste motus, quo fruendi voluntatem ad creaturam a Creatore convertit : qui motus si culpae deputatur (unde qui dubitat, irrisione dignus tibi visus est), non est utique naturalis, sed voluntarius; in eoque similis est illi motui quo deorsum versus lapis fertur, quod sicut iste proprius est:lapidis, sic ille animi : verumtamem in eo dissimilis, quod in potestate non habet lapis cohibere motum quo fertur inferius; animus ver non vult, non ita movetur, ut superioribus d inferiora deligat; et ideo lapidi naturalis motus, animo vero i-: voluntarius. Hinc estq pidem si quis dicat peccare, quod pondere suo in infima, non dicam ipso lapide stolidior, se fecto demens judicatur : animum vero peccati mus, cum eum convincimus superioribus des fruendum inferiora praeponere. Propterea, qui est quaerere unde iste motus existat, quov avertitur ab incommutabili bono ad commutat num, cum eum nonnisi animi, et voluntarium hoc culpabilem esse fateamur ; omnisque de disciplina utilis ad id valeat, ut eo motu im atque cohibito, voluntatem nostram ad fr sempiterno bono, a lapsu temporalium co mus (a)?
E. Video, et quodammodo, tango, et ten esse quae dicis : non enim quidquam tam firm intime sentio, quam me habere voluntatem, es moveri ad aliquid fruendum ; quid autem m cam, prorsus noninvenio, si voluntas qua volo non est mea: quapropter cui tribuendum est, per illam male facio, nisi mihi ? Cum enim bor me fecerit, nec bene aliquid faciam nisi perv tem, ad hoc potius datam esse a bono Deo, s paret. Motus autem quo huc aut illuc volunt vertitur, nisi essetvoluntarius, atque in nostra potestate, neque laudandus cum ad superiora culpandus homo esset cum ad inferiora à quasi quemdam cardinem voluntatis ; neque monendus esset ut istis neglectis aeterna ve pisci, atque ut male nollet vivere, vcllet autes Hoc autem monendum non esse hominem, c existimat, de hominum numero exterminandum
Caput 2
Quae cum ita sint, ineffabiliter me mon modo fieri possit ut et Deus praescius sit omn turorum, et nos nulla necessitate peccemus. ( enim dixerit aliter evenire posse aliquid qua ante praescivit, praescientiam Dei destruere insa impietate molitur. Quapropter, si praescivit D caturum esse primum hominem, quod nec concedat mihi quisquis mecum omnium fut prasscium fatetur Deum ; si ergo ita est, nond eum faceret, bonum enim fecit, nec obesse qu Deo posset peccatum ejus quem bonum ips imo in quo faciendo bonitatem suam oste ostendit etiam in puniendo justitiam, et in li misericordiam : non itaque dico, non eum sed hoc dico, quoniam peccaturum esse pra necesse erat id fieri, quod futurum esse pr Deus. Quomodo est igitur voluntas libera ubit vitabilis apparet necessitas ?
A. Pulsasti vehementer : misericordia D aperiatque pulsantibus. Verumtamen maximam partem hominum ista quaestione torqueri non ob aliud crediderim, nisi quia non pie quaerunt, velocioresque sunt ad excusationem, quam ad confessionem peccatorum suorum. Alii enim nullam divinam providentiam praeesse rebus humanis libenter opinantur, dumque fortuitis committuntcasibus et animos et corpora sua, tradunt se feriendos et dilaniandos libidinibus, divina judicia negantes, humana fallentes, eosa quibus accusantur, fortunae patrocinio propulsare se putant ; quam tamen caecam effingere ac pingere consueverunt, ut aut meliores ea sint a qua se regi arbitrantur, aut se quoque cum eadem caecitate et sentire ista fateantur et dicere. Nec enim talibus absurde etiam conceditur casibus eos agere omnia, quando agendo cadunt. Sed adversus hanc opinionem plenam stultissimi ac dementissimi erroris, satis, ut arbitror, secunda nostra sermocinatione dissertum est. Alii vero quanquam negare non audeant prasidere humanae vitae providentiam Dei, malunt tamen eam vel infirmam, vel ipjustam, vel malam nefario errore credere, quam sua peccata pietate supplici confiteri. Qui omnes si persuaderi sibi paterentur, ut cum de optimo et justissimo et potentissimo cogitant, bonitatem et justitiam et potentiam Dei longe majorem superioremque esse crederent, quam quidquid cogitatione concipiunt ; considerantesque semetipsos, gratias Deo se debere intelligerent, etiamsi aliquid inferius eos voluisset esse quam sunt, omnibusque ossibus et medullis conscientiae suae clamarent : Ego dizi, Domine, miserere mei, cura animum meam, quia peccavi tibi (Psal. x, 5) : ita certis itineribus divinae misericordio in sapientiam ducerentur, ut neque inventis rebus intlati, neque non inventis turbulenti, et cognoscendo instructiores fierent ad videndum?, et ad quaerendum ignorando mitiores. Tibi vero cui jam hoc persuasum esse non dubito, vide quam facile de tam magna quaestione respondeam, cum mihi prior interroganti pauca responderis.
Caput 3
Certe enim hoc te moret, et hoc miraris, quomodo non sint contraria et repugnantia, utet Deus praescius sit omnium futurorum, et nos non necessitate, sed voluntate peccemus. Si enim praescius est Deus, inquis, peccaturum esse hominem, necesse est ut pecet : si autem necesse est, non ergo est in peccando voluntatis arbitrium, sed potius inevitabilis et fixa necessitas. Qua ratiocinatione hoc videlicet ne conficiatur times, ut aut Deus futurorum omnium praescius impie negetur, aut si boc negare non possumus, fateamur non voluntate, sed necessitate peccari: an aliquid aliud te movet? E. Nihil interimaliud. A. Res ergo universasquarum Deus est praescius, non voluntate sed necessitate fieri putas. E. Omnino ita puto. A. Expergiscere tandem, teque ipsum paululum intuere, et dic mihi, si potes, qualem sis habiturus cras voluntatem, utrum peccandi, an recte faciendi. E. Nescio. A. Quid? Deum itidem nescire hoc putas? E. Nullo modo id putaverim. A. Si ergo voluntatem tuam crastinam novit, et omnium hominum, sive qui sunt, sive qui futuri sunt, futuras praevidet voluntates, multo magis praevidet quid de justis impiisque facturus sit. E. Prorsus si meorum operum prascium Deum dico, multo fidentius eum dixerim praescire opera sua, et quid sit facturus certissime praevidere. A. Nonne igitur caves ne tibi dicatur, etiam ipsum quacumque facturus est, non voluntate sed necessitate facturum, si omnia quorum Deus praescius est, necessitate fiunt, non voluntate ? E. Ego cum dicerem'necessitate universa fieri quae Deus futura praescivit, ea sola intuebar quae in creatura ejus fiunt, non autem quae in ipso: non enim ea fiunt, sed sunt sempiterna. A. Nihil ergo in sua creatura operatur Deus. E. Jam semel statuit quemadmodum feratur ordo ejus universitatis quam condidit ; neque enim aliquid nova voluntate administrat. A. Numquid neminem beatum facit ? E. Facit vero. A. Tunc utique facit, quando ille fit. E. Ita est. A4. Si igitur, verbi gratia, post annum beatus futurus es, post annum te beatum facturus est. E. Etiam. A. Jam ergo praescit hodie quod post annum facturus est. E. Semper hoc praescivit : nunc quoque hoc eum praescire consentio, si est ita futurum.
A. Dic, quaeso, num tu creatura ejus non es, aut tua beatitudo non in te fiet? E. Imo et creatura ejus sum, et in me fiet quod beatus ero. A. Non ergo voluntate sed necessitate in te fiet beatitudo tua Deo faciente. E. Voluntas illius mihi est necessites. A. Tu itaque invitus beatus eris. E. Mihi si esset potestas ut essem beatus, jam profecto essem : volo enim etiam nunc, et non sum, quia non ego, sed ille me beatum facit. A. Optime de te veritas clamat. Non enim posses aliud sentire esse in potestate nostra, nisi quod cum volumus, facimus. Quapropter nihil tam in nostra potestate, quam ipsa voluntas est. Ea enim prorsus nullo intervallo, mox ut volumus praesto est (a). Et ideo recte possumus dicere, Non voluntate senescimus?, sed necessitate ; aut, non voluntate morimur, sed necessitate ; et si quid aliud hujusmodi : non voluntate autem volumus, quis vel delirus audeat dicere? Quamobrem, quamvis praesciat Deus nostras voluntates futuras, non ex eo tamen conficitur ut non voluntate aliquid velimus. Nam et de beatitudine quod dixisti, non abs teipso beatum fieri, ita dixisti, quasi hoc ego negaverim : sed dico, cum futurus es beatus, non te invitum, sed volentem futurum. Cum igitur praescius Deus sit futurae beatitudinis tuae, nec aliter aliquid fieri possit quam ille praescivit, alioquin nulla praescientia est; non tamen ex eo cogimur sentire, quod absurdissimum est et longe a veritate seclusum, non te volentem beatum futurum. Sicut aut voluntatem beatitudinis, cum esse coeperis beatus, non tibi anfert preescientia Dei, quae hodieque de tua futura beatitudine certa est: sic etiam voluntas culpabilis, si qua in te futura est, non propteren voluntas non erit, quoniam Deus eam futuram esse praescivit.
Attende enim, quaeso, quanta caecitate dicatur, Si praescivit Dens futuram voluntatem meam, quoniam nihil aliter potest fieri quam praescivit, necesse est ut velim quod ille praescivit ; si autem necesse est, non jam voluntate, sed necessitate id me velle fatendum est. O stultitiam singularem ! Quomodo ergo non potest aliud fieri quam praescivit Deus, si voluntas non erit, quam voluntatem futuram ille preesciverit? Omitto illud aeque monstruosum, quod paulo ante dixi eumdem bominem dicere, Necesse est ut ita velim, qui necessitate supposita auferre nititur voluntatem*. Si enim necesse est ut velit, unde volet cum voluntas non erit ?Quod si non hocmodo dixerit, sed dixerit se, quia necesse est ut velit, ipsam voluntatem in potestate non habere: occurretur ex eo quod ipse dixisti, cum quaererem utrum invitus beatus futurus sis: respondisti enim quod jam esses beatus, si potestas esset in te; velle enim te, sed nondum posse dixisti. Ubi ego subjeci de te clamasse veritatem: non enim negare possumus habere nos potestatem, nisi dum nobis non adest quod volumus ; dum autem volumus si voluntas ipsa deest nobis, non utique volumus. Quod si feri non potest ut dum voluuus non velimus, adest utique voluntas volentibus; nec aliud quidquam est in potestate, nisi quod volentibus adest. Voluntas igitur nostra nec voluntas esset, riisi esset in nostra potestate. Porro, quia est in potestate, libera est nobis. Non enimest nobis liberum, quod inpotestate non habemus, aut potest non esse quod habemus. Ita fit ut et Deum non negemus esse preescium omnium futurorum, et nos tamen velimus quod volumus. Cum enim sit praescius voluntatis nostrae, cujus est praescius ipsa erit. Voluntas ergo erit, quia voluntatis est praescius. Nec voluntas esse poterit, si in potestate non erit. Ergo et potestatis est praescius. Non igitur per ejus praescientiam mihi potestas adimitur, quae propterea mibi certior aderit, quia ille cujus prasscientia non fallitur, adfuturam mihi esse praescivit. E. Ecce jam non nego ita necesse esse fieri quaecumque praescivit Deus, et ita eum peccata nostra praescire, ut maneat tamen nobis voluntas libera, atque in nostra posita potestate.
Caput 4
A. Quid ergo te movet? an forte oblitus quidprima nostra disputatio peregerit negabis nullo cogente, aut superiore, aut inferiore, aut sequali, sedea nos voluntate peccare? E. Nihil horum prorsus audeo negare : sed tamen, fateor, nondum video quomodo sibi non adversentur hac duo, praescientia Dei de pec- catis nostris, et nostrum in peccando liberum arbitrium. Nam et justum Deum necesse est fatcamur, et prasscium. Sed scire vellemqua justitia puniat peccata quae necesse est fieri; aut quomodo non sit necesse fieriquae futura esse preescivit; aut quomodo non Creatori deputandum est, quidquid in ejus creatura fieri necesse est.
A. Unde tibi videtur adversum esse liberum arbitrium no:trum prascientia Dei ? quia praescientia est, an quia Dei prasscientia est ? E. Quia Dei potius. A-Quidergo ? si tu praescires peccaturum essealiquem, non esset necesse ut peccaret ? E. Imo necesse esset nt peccaret: non enim aliter esset praescientia mea, nisi certa praescirem. A. Non igitur quia Dei praescientia est, necesse est fieri quae praescierit, sed taniummodo quia praescientia est ; quae si non certa preenoscit, utique nulla est E. Consentio : sed quorsum ista? A. Quia, nisi fallor, non continuo tu peccare cogeres, quem peccaturum esse praescires ; neque ipsa prescientia tua peccare eum cogeret, quamvis sine dubio peccaturus esset : non enim aliter id futurum esse praescires. Sicut itaque non sibi adversantur haec duo, ut tu preescientia tua noveris quod alius sua voluntate facturus est ; ita Deus neminem ad peccandum cogens, praevidet tamen eos qui propria voluntate peccabunt
Cur ergo non vindicet justus, quae fieri non cogit prascius ? Sicut enim tu memoria tua non cogis facta esse quae preeterierunt; sic Deus praescientia sua non cogit facienda quae futura sunt. Et sicnttu quaedam quae fecisti meministi, nec tamen qua meministi omnia fecisti: ita Deus omnia quorum ipse anctor est praescit, nec tamen omnium quae praescit, ipse auctor est. Quorum autem non est malusauctor, justus est ultor. Hinc ergo jam intellige qua justitia Deus peccata puniat, quia quae novit futura, non facit: nam si propterea non debet retribuere supplicium peccantibus, quia pravidet peccaturos, necrecte facientibus debet praemia retribuere, quia et recte facturos nihilominus praevidet. Imo vero fateamur et ad praescientiam ejus pertinere ne quid eum lateat futurorum, et ad justitiam, ut peccatum, quia voluntate committitur, ita judicio ejus impune non fiat, sicut praescientia non cogitur fieri.
Caput 5
Jam illud quod tertio loco posuisti, quomodo non Creatori deputandum sit quidquid in ejus creatura fieri necesse est; regula illa pietatis facile commonebit, quam meminisse nos convenit, gratiarum actionem nos debere Creatori nostro. Cujus profecio largissima bonitas justissime laudaretur, etiamsi aliquo inferiore creatura gradu nos condidisset. Quamvis enim anima nostra peccatis tabefacta sit, sublimior est tamen et melior, quam si in hanc lucem vi- sibilem verteretur. Et vides profecto de hujus lucis eminentia, quantum laudent animae Deum etiam corporis sensibus deditae. Quapropter non te jam moveat, quod vituperantur animae peccatrices, ut dicas in corde tuo melius fuisse si non essent. In sui enim comparatione vituperantur, dum cogitatur quales essent, si peccare noluissent. Institutor tamen earum Deus praclarissime pro humana facultate laudandus est, non solum quoniam peccantes eas juste ordinat, sed etiam quia tales instituit, ut etiam peccatis sordidatae, nullo modo lucis corporalis dignitate superentur, de qua tamen juroc laudatur.
Illud quoque moneo caveas, ne forte non dicas quidem melius fuisse ut non essent, sed dicas aliter fieri eas debuisse. Quidquid enim tibi vera ratione melius occurrerit, scias fecisse Deum tanquam bonorum omnium conditorem. Non est autem vera ratio, sed invida infirmitas, cum aliquid melius faciendum fuisse cogitaveris, jam nihil aliud inferius velle fieri, tanquam si perspecto coelo, nolles terram factam esse; inique omnino. Recte enim reprehenderes, si praetermisso colo terram factam videres, quoniam diceres ita eam fieri debuisse, sicuti posses cogitare coelum. Cum ergo etiam illud ad cujus speciem volebas terram perducere, factum esse perspiceres, non autem hoc terram, sed coslum vocari; credo quod re meliore non fraudatus, ut inferior quoque aliqua fleret et terra esset, nequaquam invidere deberes. In qua terra rursus secundum partes ejus tanta est varietas, ut nihil quod ad terrae pertinet speciem cogitanti occurrat, quod non in tota ejus mole Deus omnium conditor fecerit. Namque a terra feracissima et amoenissima usque ad salsissimam et infecundissimam, ita gradatim per medias pervenitur, ut nullam reprehendere audeas, nisi in comparatione melioris; atque ita per omnes gradus laudis ascendas, ut quod summum genus terrae inveneris, solum tamen essg nolis t. Jam vero inter totam terram et coclum quanta distantia est? Interponuntur enim humida flabilisque natura : atque ex his quatuor elementis alise innumerabiles nobis, numeratae autem Deo rerum species formaque variantur. Potest ergo esse aliquid in rerum natura, quod tua ratione non cogitas. Non esse autem quod vera ratione cogitas, non potest. Neque enim tu potes aliquid melius in creatura cogitare, quod creaturae artificem fugerit. Humana quippe anima naturaliter divinis ex quibus pendet connea rationibus, cum dicit, Melius hoc fieret quam illud; si verum dicit, et videt quod dicit, in illis quibus connexa est rationibus videt. Credat ergo Deum fecisse quod vera ratione ab eo faciendum fuisse cognovit, etiamsi hoc in rebus factis non videt. Quia etiamsi clum oculis videre non posset, et tamen ratione vera tale aliquid faciendum fuisse colligeret, credere debuit factum esse, quamvis id oculis non videret. Non enim cogitatione pideret fuisse faciendum, nisi in iis rationibus quibus facta sunt omnia. Quod autem ibi non est, tam nemo potest veraci cogitatione videre, quam non est verum.
In eo plerique homines errant, quia meliora cum mente conspexerint, non in sedibus congruis ea oculis quaerunt. Velut si quisquam perfectam rotunditatem ratione comprehendens, stomachetur quod talem in nuce non invenit, si nullum unquam corpus rotundum praeter hujuscemodi poma conspexit. Nam ita quidam cum ratione verissima videant meliorem esse creaturam, quae quamvis habeat liberam voluntatem, Deo tamen semper intisa, nunquam peccaverit; intuentes peccata hominum, non ut peccare desinant, sed quia facti sunt dolent, dicentes : Tales nos faceret, ut semper incommutabili ejus veritate perfrui, nunquam autem peccare vellemus. Non clament, non succenseant : quia neque ipsos ideo coegit peccare, quia fecit, quibus potestatem utrum vellent dedit; et sunt tales quidam Angeli, qui neque peccaverunt unquam, neque peccaturi sunt. Quamobrem si te delectat creatura quae perseverantissima voluntate non peccat, non est dubitandum quod eam peccanti recta ratione praponas : sed sicut eam tu cogitatione praeponis; sic eam creator Deus ordinatione praeposuit. Crede esse talem in superioribus sedibus, et in sublimitate colorum : quia si bonitatem Conditor praebuit ad eam condendam cujus praevidit futura peccata, nullo modo non praeberet eam bonitatem, ut creaturam conderet quam peccaturam non esse praescivit.
Habet enim illa sublimis perpetuam beatitudinem suam, in perpetuum fruens Creatore suo, quam perpetua tenendae justitias voluntate promeretur. Habet deinde ordinem suum ctiam ista peccatrix,amissa in peceatis beatitudine, sed non dimissa recuperanda beatitudinis facultate. Quae profecto superat eam quam peccandi perpetua voluntas tenet : inter quam et illam priorem permanentem in voluntate justitiae, haec medietatem quamdam demonstrat, quae poenitendi humilitate altitudinem suam recipit. Nam neque ab illa creatura, quam praescivit Deus non solum peccaturam, sed etiam in peccandi voluntate mansuram, abstinuit largitatern bonitatis suee, ut eam non conderet. Sicut enim melior est vel aberrans equus, quam lapis propterea non aberrans, quia proprio motu et sensu caret; ita est excellentior creatura quae libera voluntate peccat, quam quae propterea non peccat, quia non habet liberam voluntatem. Et sicut laudarem vinum in suo genere bonum, de quo vino inebriatum hominem vituperarem, et tamen eumdem hominem jam vituperatum et adhac ebrium, laudato illi vino, de quo ebrius factus est, anteponerem : itacorporalis creatura in suo gradu jure laudanda est; cum illi vituperandi sint, qui ejus immoderato usu a veritatis perceptione avertuntur; quamvis iidem rursus jam perversi, et quodammodo temulenti, eidem creatura in ordine suo laudabili, cujus aviditate evanuerunt, non jam merito vitiorum, sed adhuc natura dignitate praeferuntur.
Quia igitur omnis anima omni corpore est melior, omnisque peccatrix anima quocumque ceciderit, nulla commutatione corpus efficitur, nec omnino illi aufertur quod anima est, et ideo nullo pacto amittit quod corpore est melior, in corporibus autem lux tenet primum locum ; consequens est ut primo corpori anima extrema preeponatur, fierique possit ut corpori alicujus animee aliquod aliud corpus anteferatur, ut autem ipsi animaee nullo modo. Car ergo non laudetur Dens, et ineffabili praedicatione laudetur, qui cum fecerit eas quae in legibus essent justitiee permansurae, fecit etiam alias animas, quas vel peccaturas, vel in peccatis etiam perseveraturas esse praevidebat : cum ettales adhuc meliores sint eis, qua quoniam nullum habent rationale ac liberum voluntatis arbitrium, peceare non possunt ? Quae tamen adhuc etiam ipsae meliores sunt, quam corporum quorumlibet quamlibet splendidissimus fulgor, quem pro ipsius summi Dei substantia quidam, quamvis cum magno errore, venerantur. Quod si in ordine corporearum creaturarum ab ipsis siderum choris usque ad numerum capillorum nostrorum, ita gradatim bonarum rerum pulchritudo contexitur, ut imperitissime dicatur, Quid est hoc? ntquid hoc? omnia enim ordine suo creata sunt *: quanto imperitius de quacumqne anima dicitur, quae ad quantamlibet sui decoris diminutionem defectumque pervenerit, omnium corporum dignitatem sine ulla dubitatione semper superabit *?
Aliter enim eestimat ratio, aliter usus. Ratio eestimat luce veritatis, ut recto judicio subdat minora majoribus : usus autem consuetudine commoditatis plerumque inclinatur, ut ea pluris eestimet quae veritas minora esse convincit. Cum enim corpora coelestia corporibus terrestribus magna differentia ratio praeponat, quis temen carnalium hominum non mallet, vel plura deesse in coelo sidera, quam unam arbusculam in agro suo, aut vaccam in armento? Sed sicut eetate majores homines vel omnino contemnunt, vel certe patienter corrigenda exspectant judicia parvulorum,qui exceptis quibusdam quorum amore laetantur, quemlibet hominum caeterorum mori malunt, quam passerem suum; et multo magis si homo sit ille terribilis, passer autem canorus et pulcber : ita ii qui provectu animi ad sapientiam profecerunt, imperitos rerum aeestimatores cum invenerint Deum laudantes in creaturis minoribus, qui eas carnalibus suis sensibus accommodatius adhibent, in superioribus vero atque melioribus partim eum non laudantes, minusvc laudantes, partim etiam vituperare aut emendare conantes, partim non credentes quod oarum ille sit conditor; talium judicia vel omnino contemnere, si corrigere nequeunt, vel donec corrigant, eequo animo tolerare ac sustinere consuescant.
Caput 6
Quae cum ita se habeant,tantum abest a vero, quod Creatori deputanda existimantur peccata crea- turae, quamvis necesse est fiant quae ipse futura prascivit, ut cum tu dixeris non te invenire quomodo non ei deputetur quidquid in ejus creatura fieri necesse est; ego contranon inveniam modum, neque inveniri posse atque omnino non esse confirmem, quo ei deputetur quidquid in ejus creatura ita fieri necesse est, ut voluntate peccantium fiat. Si enim quis dixerit, Non esse, quam miserum me esse mallem: respondebo, Hentiris. Nam et nunc miser es, nec ob aliud mori non vis, nisi ut sis : ita cum miser nolis esse, esse vis tamen. Age igitur gratias ex eo quod es volens, ut quod invitus es auferatur. Volens enim es, et miser invitus es. Quod si ingratus es in eo quod esse ris, jure cogeris esse quod non vis. Ex illo igitur quod etiam ingratus habes quod vis, Creatoris laudo bonitatem : ex illo autem quod pateris ingratus quod non vis, ordinatoris laudo justitiam.
Si dixerit,Non ideo mori nolo,quod malim miser esse quam omnino non esse, sed ne post mortem miserior sim : respondebo, Si hoc injustum est, non sic eris; si antem hoc justum est, laudemus eum cujus legibus sic eris. Si dixerit, Unde preesumam quoi si hoc injustum est, non sic ero? respondebo, Quia si eris in tua potestate,aut miser non eris, aut tu ipsete uste regendo, juste eris miser; aut volendo et non valendo te juste regere, non eris in tua potestate, et ant in nullius eris, aut in alterius : si in nullius, aut invitosaut volens : sed invitus esse nihil potes, nisite vis aliqua superaverit ; porro nulla vi superari potest, qui est in nullius potestate : si autem volens in nullius eris potestate, ad hoc ratio recurrit, ut sis in tua;e aut te injuste regendo juste miser sis; aut quoniam quodlibet volens eris, habes adhuc unde gratias agas bonitati Conditoris tui. Quod si in tua potestate non eris, aut potentior profecto, aut infirmior te habebit in potestate. Quod si infirmior, tua culpa, et jusa miseria : poteris enim infirmiorem superare si voles. Si autem potentior te infirmiorem habebit in potestate, nullo modo tam rectam ordinationem recte injustam putabis. Verissime igitur dictum est : Si ho injustum est, non sic eris; si auem justum, laudemus eum cujus legibus sic eris.
Caput 7
Si dixerit : Ideo magis volo vel miser esse, quam omnino non esse, quia jam sum ; si autem priusquam essem posse:n consuli, eligerem non esse potius quam ut essem miser. Nunc enim quod timeo non esse cum miser sim, ad ipsam miseriam pertinet, qua non id volo,quod velle deberem ; magis enim non esse, quam miser esse velle deberem. Nunc vero fateor me quidem malle vel miserum esse quam nihil; sed tanto stultius id volo, quanto miserius : tanto autem miserius, quanto verius video non hoc me velle debuisse. Respondebo : Cave potius ne hic erres, ubi te videre verum putas. Nam si beatus esses, utique esse quam non esse malles; et nunc miser cum sis,mavis tamen esse vel miser quam omnino non esse, curn esse nolis miser. Considera igitur, quantum potes, quam magnum bonum sit ipsum esse, quod et beati et miseri volunt. Nam si hoc bene consideraveris, videbis te in tantum esse miserum, in quantum non propinquas ei quod summe est; in tantum autem pntare melius esse, ut quisque non sit quam ut miser sit, in quantum non vides quod summe est : et ideo tamen te esse velle, quoniam ab illo es qui summe est.
Si vis itaque miseriam fugere, ama in te hoc ipsum, quia esse vis. Si enim magis magisque esse volueris, ei quod summe est propinquabis: et gratias age nunc quia es. Quamvis enim beatis sis inferior, superior tamen es quam ea quae non habent vel beatitudinis voluntatem ; quorum tamen multa etiam a miseris laudantur. Omnia tamen eo ipso quo sunt, jure laudanda sunt ; quia eo ipso quo sunt, bona sunt. Quanto enim amplius esse amaveris tanto amplius vitam aeternam desiderabis, teque ita formari exoptabis, ut affectiones tuae non sint temporales, de temporalium rerum amoribus inustae et impressae : quae temporalia etantequam sint non sunt, et cum sunt fugiunt, et cum fugerint non erunt. Itaque cum futura sunt, nondum sunt ; cum autem praeterita sunt, jam non sunt. Quomodo igitur tenebuntur ut maneant, quibus hoc est incipere ut sint, quod est pergere nt non sint ? Qui autem amat esse, probat ista in quantum sunt, et amat quod semper est. Et si variabatur in amore istorum, munietur in illius *; et si diffluebat in amore transeuntium, in permanentis amare solidabitur, et stabit, etobtinebit ipsum esse, quod volebat cum timebat non esse, et stare non poterat irretitus amore fugientium. Non igitur tibi displiceat, imo maxime placeat, quod marvis esse vel miser, quam propterea miser non esse, ia nihil eris. Huic enim exordio quo esse vis, si adjicias magis magisqua esse, consurgis atque exstrueris in id quod summe est; atque ita te ab omni labe cohibebis, qua transit ut non sit quod infime est, et secum amantis vires subruit. Hinc flet ut qui mavult non esse, ne miser sit, quia non esse non potest, restet ut miser sit.Qui autem plus amatesse quam odit miser esse, adjiciendo ad id quod amat, quod odit excludat : cum enim in suo genere perfecte esse coeperit miser non erit.
Caput 8
Nam illud vide quam absurde et inconvenienter dicatur : Mallem non esse quam miser esse. Qui enim dicit, Mallem hoc quam illud, eligit aliquid. Non esse autem non est aliquid, sed nihil ; et ideo nullo pacto potes recte eligere, quando quod eligas non est. Dicis velle te quidem esse, cum sis miser, sed non hoc velle debuisse. Quid igitur velle debuisti ? Non esse, inquis, potius. Si hoc velle debuisti, hoc cst melius; quod autem non est, melius esse non potest: non ergo id velle debuisti; veraciorque sensus est quo id non vis, quam opinatio per quam te id velle debuisse arbitraris. Deinde quod quisque recte eligit appetendum, cum ad id pervenerit, necesse est melior fiat: melior autem esse non poterit, qui non erit : nemo igitur recte potest eligere ut non sit. Neque enim moveri nos oportet eorum judicio, qui urgente miseria sese interemerunt. Aut enim eo confugerunt, ubi melius fore sibi putarunt ; et non est contrarium rationi nostree, quoquo modo putaverint: aut si nullos se futuros omnino crediderunt, multo minus falsa electio nihil eligentium commovebit. Quomodo enim sequar eligentem, a quo si quaeeram quid eligat, respondebit, Nihil ? Nam qui eligit non esse, profecto se nihil eligere, etiamsi hoc nolit respondere, convincitur.
Verumtamem ut de hac tota re, si potero, dicam quod sentio: nemo mihi videtur cum seipsum necat, aut quolibet modo emoricupit, habere in sensu quod post mortem non sit futurus ; tametsi aliquantum hoc in opinione habeat. Nam opinio autin errore, aut in veritate ratiocinantis est, vel credentis: sensus autemaut consuetudine, aut natura valet. Posse autem fieri ut aliud sit in opinione, aliud in sensu, vel ex hoc cognoscere facile est, quod plerumque aliud faciendum esse credimus, et aliud facere delectat. Et aliquando veracior est sensus quam opinio, si illa de errore, ille de natura est: velut cum eger plerumque aquafrigida conducibiliter delectatur *, quam tamen credit, si biberit, esse nocituram. Aliquando veracior opinio quam sensus, si credit arti medicinae, obesse frigidam, cum revera oberit, et tamen bibere delectet: aliquando utrumque in veritate est, cum id quod prodest, non solum ita creditur, sed etiam libet ; aliquando utrumque in errore, cum id quod nocet, et prodesse creditur, et libere non desinit. Solet autem et recta opinio pravam corrigere consuetudinem, et prava opinio rectam depravare naturam: tanta vis est in dominatu et principatu rationis. Cum ergo quisque credens quod post mortem non erit, intolerabilibus tamen molestiis ad totam cupiditatem mortis impellitur, et decernit atque arripit mortem ; in opinione habet errorem omnimodae defectionis, in sensu autem nsturale desiderium quietis. Quod autem quietum est, non est nihil; imo etiam magis est quam id quod inquietum est. Inquietudo enim variat affectiones, ut altera alteram perimat: quies autem habet constantiam, in qua maxime intelligitur quod dicitur, est *. Omnis itaque lile appetitus in voluntate mortis, non nt qui moritur non sit, sed ut requiescat intenditur. Ita cum errore credat non se futurum, natura tamen quietus esse, hoc est magis esse desiderat, Quapropter, sicut nullo pacto fleri potest ut non esse aliquem libeat; ita nullo pacto fleri oportet ut ex eo quod est quisque, bonitati Creatoris ingratus sit.
Caput 9
Si dixerit: Non erat tamen difficile aut laboriosum omnipotenti Deo, ut omnia quaecumque fecit sic haberent ordinem suum, ut nulla creatura usque ad miseriam perveniret; non enim hoc aut omnipotens non potuit, aut bonus invidit. Respondebo, ordinem creaturarum a summa usque ad infimam gradibns justis ita decurrere, utille invideat qui dixerit, Ista non esset ; invideat etiam ille qui dixerit, Ista talis esset." Si enim talem vult esse qualis est superior, jam illa est, et tanta est ut adjici ei non oporteat, quia perfecta est. Quiergo dicit, Etiamista talis esset, aut perfectae superiori vult addere, et erit immoderatus et injustus; ant istam vult interimere, et erit malus atque invidus. Qui autem dixerit, Ista non esset, nibilominus erit malas atque invidus, cum eam non vult esse, qua inferiorem laudare adhuc cogitur. Velut si dicat, Non esset luna, cum etiam lucernae claritatem longe inferiorem, in suo tamen genere pulchram, et terrenis tenebris esset decoram atque aptam nocturnis usibus, atque in his omnibus pro suo modulo utique laudabilemant fateatur, aut stultissime vel contentiose neget. Quomodo ergo recte dicere audebit, Luna non esset in rebus, qui si diceret, Lucerna non esset, deridendum se esse sentiret ? Quod si non dicit, Luna non esset, sed qualem solem videt, talem dicit lunam esse debuisse, non intelligit nihil aliud se dicere quam, Non esset luna, sed essent soles duo. In quo dupliciter errat, quod rerum perfectioni et addere aliquid cupit, cum desiderat alterum solem ; et minuere, cum lunam vult detrahi.
Hic fortasse dicat, ideo nihil se de luna conqueri, quia splendor ejus ita minor est, ut miser non sit; de animarum autem non obscuritate, sed miseria se dolere. Sedulo cogitet, ita lung splendorem non esse miserum, utnec splendor solis sit beatus. Quamvis enim corpora coslestia sint, corpora sunt tamen quantum ad lucem istam pertinet, quae per corporeos oculos sentiri potest. Nulla autem corpora, quantum ad sese attinet, vel beata possunt esse, vel misera ; quanquam beatorum aut miserorum corpora possint esse. Sed de illis luminibus similitudo adhibita id docet, ut quemadmodum corporum differentias contemplando, videns alia clariora, injuste petis auferri quae obscuriora conspexeris, aut clarioribus adaequari; sed ad perfectionem universitatis referens omnia, quanto magis minusve inter se clara sunt, tanto magis cernis esse omnia ; nec tibi occurrit perfecta universitas, nisi ubi majora sic preesto sunt. ut minora non desint : sic etiam differentias animarum cogites, in quibus hoc quoque invenies, ut miseriam quam doles, ad id quoque valere cognoscas, ut universitatis perfectioni nec ille desint animae, quae miserae fieri debuerunt, quia peccatrices esse voluerunt. Tantumque abest ut Deus tales facere non debuerit, ut etiam caeteras creaturas laudabiliter fecerit longe inferiores animis miseris.
Sed adhuc videtur minus intelligens quod dictum. est, habere quod contradicat. Dicit enim: Si universitatis perfectionem complet etiam nostra miseria, defuisset aliquid huic perfectioni, si beati semper essemus. Quapropter, si ad miserism nisi peccando non perrenit anima, etiam peccata nostra necessari! sunt perfectioni universitatis quam condidit Deus Quomodo ergo juste peccata punit, quae si defuissent, creatura ejus plena et perfecta non esset ? Hie respondetur, non ipsa peccata vel ipsam miseriam perfectioni universitatis esse necessaria, sed animas in quantum animae sunt; quae si velint, peccant ; si peccarerint, miserae fiunt. Si enim peccatis earum detractis misera perseverat, aut etiam peccata praecedit, recte deformari dicitur ordo atque administratio universitatis Rursus, si peccata fiant, et desit miseria, nihilominas dehonestat ordinem iniquitas. Cum autem non peecantibus adest beatitudo, perfecta est universitas. Cum vero peccantibus adest miseria, nibilominus perfeca est universitas. Quod autem ipsae non desunt anime, quas vel peccantes sequitur miseria, vel recte facientes beatitudo, semper naturis omnibus universitas plena atque perfecta est. Non enim peccatum et sopplicium peccati natura sunt quaedam, sed affectiones naturarum, illa voluntaria, ista ponalis. Sed voluntara quae in peccato fit, turpis affectio est. Cui proplera ponalis adhibetur, ut ordinet eam, ubi talem esse non turpe sit, et decori universitatis congruere cogat, ut peccati dedecus emendet poena peccati.
Binc fit nt peccant creatura superior, a creaturis inferioribus puniatur, quia ille tam sunt infime, ut ornari etiam a turpibus animis possint, atque i decori universitatis congruere. Quid enim tam magnum in domo est quam homo? et quid tam abjectum e infimum quam cloaca domus ? Servus tamen in uli peccato detectus, nt mundandee cloacae dignus habetur, ornat eam etiam turpitudine sua ; et utrumque borum, id est turpitudo servi, et mundatio cloace, jam conjunctum et redactum in quamdam sui generis unitatem, ita dispositae domui coaptatur atqua subtexitur, ut ejus universitati ordinatissimo decore conveniat. Qui tamen servus si peccare noluisset, non defuisset domestice discipline alia provisio, qu necessaria mundarentur. Quid itaque tam infimum in rebus quam corpus omne terrenum ? Hanc tamen corruptibilem carnem etiam peccatrix anima sic ornat, nt ei speciem decentissimam prabeat, motumque vialem. Habitationi ergo coelesti talis anima non congruit per peccatum, terrestri autem congruit per supplicium; ut quodlibet elegerit, semper sit pulchra universitas decentissimis partibus ordinata, cujus est conditor et administrator Deus. Namque optimae animae cum in ipfimis creaturis habitant, non eas ornant miseria sua, quam non habent, sed usu earum bono. Si autem peccatrices animae permittantur habitare in sublimibus locis, inbonestum est; quia non conveniunt illis, quibus nec bene uti possunt, nec ornamenti aliquià conferunt.
Ideo quanquam orbis iste terrenus rebus corruptibilibus deputatus sit, tamen servans quantum potest imaginem superiorum, exempla nobis et indicia quaedam demonstrare non cessat. Si enim bonum et magnum aliquem virum, hortante honestatis officio, videamus ignibus, quantum ad corpus attinet, concremari ; non hoc vocamus ponam peccati, sed fortitudinis et patientis documentum, eumque magis diligimus, cum foedissima corruptio corporea membra ejus absumat, quam si nihil hujusmodi pateretur; miramur quippe animi naturam mutabilitate corporis non mutari. At vero crudelissimi latronis membra com tali supplicio confici aspicimus, approbamus ordinem legum. Ornant ergo ambo illa tormenta ; sed ille merito virtutis, iste peccati. At si postillos ignes, vel etiam ante illos, optimum virum illum commutatum ad congcuentiam coslestis habitationis ad sidera videvemus attolli, utique laetaremur. Si autem sceleratum latronem, sive ante supplicium, sive post supplicium, cum eadem malitia voluntatis ad sedem honoris sempiternam levari videremus in codlum, quis non offenderetur? Ita fit ut inferiores creaturas ambo ornare potuerint, superiores autem unus illorum. Ex quo admonemus advertere, mortalitatem carnis bujus et primum hominem ornasse, ut peccato pana congrueret, et Dominum nostrum, ut a peccato misericordia liberaret. Non autem sicut justus potuit in ipsa justitia permanens corpus habere mortale ; ita iniquus potest, dum iniquus est, ad immortalitatem peraenire sanctorum, scilicetsublimemet angelicam ; non eorum angelorum, de quibus Apostolus ait, Nescitis quia angelos sumus judicaturi (1 Cor. vi, 3); sed eorum de quibus Dominus ait, Et erunt zquales Angelis Dei (Luc. xx, 36). Qui enim aequalitatem Angelorum desiderant proptas inanem gloriam suam, non ideo volunt sequales esse Angelis, sed Angelos sibi. Itaque in tali voluntate perseverantes, eequabuntur supplicio pravaricatoribus angelis, potestatem suam potius quam Dei omnipotentis diligentibus. Talibus enin ad sinistram constitutis, quia non quasierunt Deum per humilitatis januam, quam in seipso Dominus Jesus Christus ostendit, et immisericorditer superbeque vixerunt, dicetur, Ite in ignem aternum, qui praparatus estdiabolo et ange?is ejus (Matth. xxx, 41).
Caput 10
Cum enim duae sint origines peccatorum, una spontanea cogitatione, alia persuasione alterius quo pertinere arbitror quod Propheta dicit : Ab occultis meis munda me. Domine, et ab alienis parce servo tuo (Psal. xvin, 13, 14): utrumque voluntarium est quidem.Nam sicut propria cogitatione non peccat invitus, ita dum consentit male suadenti, non utique nisi voluntate consentit : sed tamen gravius est, non solum nullo suadente propria cogitatione peccare, sed etiam peccandum alteri per invidentiam dolumque suadere, quam ad peccandum alterius suasione traduci. Servata est ergo in utroque peccato justitia Domini punientis. Nam et illud appensum est auitatis examine, ut nec ipsius diaboli potestati negaretur homo, quem sibi male suadendo subjecerat. Iniquum enim erat ut ei quem ceperat, non dominaretur. Nec fieri ullo modo potest ut Dei summi et veri perfecta justitia, qua usquequaque pertenditur, deserat etiam ordinandas ruinas peccantium. Et tamen quia minus peccaverat homo quam diabolus, idipsum ei valuit ad reparandam salutem, quod principi hujus mundi, partis rerum scilicet hujus mortalis atque infime, hoc est principi omnium peccatorum *, et praeposito mortis, usque ad mortalitatem carnis addictus est. Ita enim conscientia mortalitatis timidus, et a vilissimis et abjeclissimis bestiis vel etiam minutissimis, molestias atque interitum reformidans, incertusque futurorum, et illicitas cohibere laetitias, et maxime superbiam, cujus persuasione dejectus est, et quo uno vitio misericordise medicina respuitur, frangere consuevit. Quid enim tam opus habens misericordia quam miser? Et quid tam indignum misericordia quam superbus miser?
Ex quo factum est ut illud Dei Verbum per quod facta sunt omnia, et quo fruitur omnis angelica beatitudo, usque ad miseriam nostram clementiam suam porrigeret, et Verbum caro fleret, et habitaret in nobis ( Joan. 1, 3, 14). Sic enim posset panem Angelorum homo manducare, nondum Angelis adaquatus, si panis ipse Angelorum hominibus dignaretur eequari. Nec sic descendit ad nos, ut illos desereret; sed simul integer illis, integer nobis, illos intrinsecus pascens per id quod Deus est, nos forinsecus admonens per id quod nos sumus, idoneos facit per tldem quos per speciem pascat aequaliter. Quia enim rationalis creatura Verbo illo tanquam optimo cibo suo pascitur; humana autem anima rationalis est, quae mortalibus vinculis peccati poena tenebatur, ad hoc diminutionis redacta, ut per conjecturas rerum visibilium ad intelligenda invisibilia niteretur: cibus rationalis creaturae factus est visibilis, non commuatatione naturee sue, sed habitu nostrae, ut visibilia sectantes ad se invisibilem revocaret. Sic eum anima, quem superbiens intus reliquerat, foris humilem invenit, imitatura ejus humilitatem visibilem, et ad invisibilem altitudinem reditura.
Atque Verbum Dei unicus Dei Filius, diabolum quem semper sub legibus suis habuit et habebit, homine indutus etiam bomini subjugavit: nihil ei extorquens violento dominatu, sed superans eum lege justitia ; ut quoniam, femina decepta, et dejecto per feminam viro, omnem prolem primi hominis tanquam peccatricem legibus mortis. malitiosa quidem nocendi cupiditate, sed tamen jure equissimo vindicabat, tamdiu potestas ejus valeret, donec interficeret justum, in quo nihil digaum morte posset ostendere, non s lum quia sine crimine occisus est, sed etiam quia sinelibidine natus : cui subjugaverat ille quos ceperat ut quidquid inde nasceretur, tanquam suee arboris fructus, prava quidem habendi cupiditate, sed tamen non iniquo possidendi jure retineret. Justissime itaque dimittere cogitur credentes in eum quem injustissime occidit, ut et quod temporaliter moriuntar, debitum exsolvant, et quodsemper vivunt, in illo vivant, qui pro eis quod non debebat exsolvit. Quibus autem infidelitatis perseverantiam persuasisset, juste secum haberet in perpetua damnatione consortes. Itafactum est ut neque diabolo per vim eriperetur homo quem nec ipse vi, sed persuasione ceperat : et qui juste plus humiliatus est, ut serviret cui ad malum consenscrat, juste per eum cui ad bonum consensit liberaretur; quia minus iste in consentiendo, quam ille in male suadendo peccaverat.
Caput 11
Naturas igitur omnes Deus fecit, non solum in virtute atque justitia permansuras, sed etiam peccaturas ; non ut peccarent, sed ut essent ornatura» universum, sive peccare, sive non peccare voluissent. Si enim rebus deessent anima quae ipsum fastigium ordinis in universa creatura sic obtinerent, ut si peccare voluissent, infirmaretur et labefactaretur universitas, magnum quiddam deesset creaturae: illud enim deesset, quo remoto stabilitas rerum atque connexio turbaretur. Tales sunt optimse, et sanctae, et sublimes creaturae coelestium vel supercoelestium potestatum, quibus solus Deus imperat ; universus autem mundus subjectus est. Sine istarum officiis justis atque perfectis essa universitas non potest. Item, si deessent quae sive peccarent, sive non peccarent, nihil universitatis ordini minueretur, etiamsicplurimum deesset. Animae sunt enim rationales, et illis superioribus officio quidem impares, sed natura pares: quibus adhuc inferiores sunt multi, et tamen laudabiles a summo Deo constitutarum rerum gradus.
Illa ergo natura sublimioris officii est, qua non solum si non esset, sed etiamsi peccaret, minueret ordinem universitatis. Inferioris officii est ista, quae tantummodo si non esset, non autem si peccaret, aliquid minus haberet universitas. Illi data est potentia omnia continendi officio proprio, quod rerum ordini deesse non possit: nec ideo in bona voluntate permanet, quia hoc accepit officium ; sed ideo accepit, quoniam ab illo qui dedit permansura pravisa est. Nec tamen sua majestate continet omnia, sed inhaerendo illius majestati, et ejus imperiis devotissime obtemperando, a quo et per quem et in quo facta sunt omnia. Huic autem datum est quidem non peccanti potentissimum officium continendi omnia : non tamen proprium, sed cum illa, tanquam ei quae peccatura pracognita est. Habent sane spiritualia quaeque inter se et conjunctionem sine cumulo, et sejunctionem sine diminutione: ut neque adjuvaretur illa in actionis suae facilitate, cum haec sibi conjungeretur: neque difcilior illi actio fieret, si hec officium suum peccando desereret. Non enim locis et mole corporum, sed parilitate affectuum jungi, et disparilitate segungi possunt spirituales creature, quamvis corpora sua quaeque possideant.
In corporibus autem inferioribus atque morta- libus post peccatum anima ordinata, regit corpus suum, non omnimodo pro arbitrio, sed sicut leges universitatis sinunt. Nec ideo tamen talis anima inferior est corpore coelesti, cui corpori etiam corpora terrena subjecta sunt. Pannosa quippe vestis damnati servi multo est inferior veste bene meriti, et in honore magno apud dominum constituti ; sed ipse servus melior est qualibet veste pretiosa, quia homo est Illa ergo inhaeret Deo, et in coelesti corpore, angelica potestate, etiam terrestre corpus ornat et regit, sicut jubet ille cujus nutum intuetur ineffabiliter. Ista vero mortalibus membris onerata, vix hoc ipsum quo premitur, administrat intrinsecus, ettamen ornatquantum potest : caetera vero extrinsecus adjacentia, longe infirmiore operatione extrinsecus afficit sicut potest.
Caput 12
Unde colligitur non defuturum fuisse ornatum congruentissimum infimae corporeae creaturae, etiamsi ista peccare noluisset. Quoniam quae totum potes regere, etiam partem regit ; quie autem minuspotest, non continuo potest ampliora. Perfectus enim medicus etiam scabiem sanat efficaciter; at non continuo qui scabioso utiliter consulit, universee humanae valetudini mederi potest. Et ratio quidem si certa conspicitur, qua manifestum fiat esse oportuisse creaturam quae nunquam peccaverit, nunquam peccatura sit, etiam illud eadem ratio renuntiat a peccato illam libera voluntate abstinere, neque coactam non peccare, sed sponte. Verumtamen etiamsi peccaret ( quanquam non peccavit, sicut eam non peccaturam prascivit Deus) : tamen si etiam ipsa peccaret, sufficeret Dei potestas ineffabilis potentin ad regendam istam universitatem, ut omnibus congrua et condigna retribnens, nihil in toto imperio suo turpe atque indecorum esse permitteret. Quia sive per nullas ad hoc ipsum conditas potestates, si omnis angelica natura ab ejus praeceptis peccando defecisset, majestate sua decentissime atque optime regeret omnia : nec sic invidens creatura spirituali ut esset; qui etam corporalem peccantibus quoque spiritualibus longe inferiorem, tanta largitate bonitatis instituit, ut nullos sit colum terramque rationabiliter intuens, omnesque naturas visibiles in suis generibus moderatas, formatas, ordinatas, qui vel alium credat artificem omnium esse quam Deum, vel non eum ineffabiliter laudandum esse fateatur. Sive nulla est* melior rerum ordinatio, nisi potestas angelica naturse excellentia et bonitate voluntatis in dispositione universitatis superemineat, etiamsi omnes peccassent Angeli, nullam inopiam facerent ad regendum imperium snum Creatori Angelorum. Non enim vel bonitas ejus quasi aliquo teedio, vel omnipotentia difficultate deficeret ad creandos alios, quos in eis sedibus collocaret, quas peccando alii deseruissent; aut creatura spiritualis quantilibet numeri, si pro suis meritis damnaretur, angustare posset;ordinem, qui convenienter et decenter excipit quoscumque damnandos. Quacumque se igitur consideratio nostra converterit, ineffabiliter laudandum invenit Deum naturarum omnium conditorem optimum, et administratorem justissimum.
Caput 13
Omnis natura quae minus bona fieri potest, bona est ; et omnis natura dum corrumpitur, minus bona fit. Aut enim non ei nocet corruptio, et non corrumpitur; aut si corrumpitur, nocet ei corruptio : et si nocet, minuit aliquid de bono ejus, ct eam minus bonam facit. Nam si penitus eam privat omni bono, quidquid ejus remanebit, jam corrumpi non poterit; quia nulIum erit bonum cojus ademptione possit nocere corruptio : cui autem non potest nocere corruptio, non corrumpitur. Porro natura quae non corrumpitur, incorruptibilis est : erit ergo natura, quod absurdissimum est dicere, corruptione facta incorruptibilis. Quapropter quod verissime dicitur, omnis natura in quantum nalura est, bona est : quia si incorruptibilis est, melior est quam corruptibilis; si autem corruptibilis est, quoniam dum corrumpitur minus bona fit, sine dubitatione bona cst. Omnis autem natura aut corruptibilis est, aut incorruptibilis. Omnis ergo natura bona est : naturam voco quae et substantia dici solet.Omnis igitur substantia aut Deus, aut ex Deo; quia omne bonum aut Deus, aut ex Deo.
Quibus constitutis atque firmatis tanquam in capite ratiocinationis nostre, attende quid dicam. Omnis natura rationalis, cum libero voluntatis arbitrio condita, si manet in fruendo summo atque incommutabili bono, procul dubio laudanda est; et omnis quae tendit ut maneat,etiam ipsa landanda est : omnis autem quae non in eo manet, et non vult agere ut maneat,in quantum ibi non est,et in quantum non id agit ut ibi sit, vituperanda est. Si ergo laudatur rationalis natura quae est facta, nemo dubitat laudandum esse qui fecit; et si vituperatur, nemo dubitat ejus Conditorem in ipsa ejus vituperatione laudari. Cum enim propterea vituperamus hanc, quoniam summo et incommutabili bono, id est Creatore suo frui non vult, illum sine ulla dubitatione laudamus. Quantum ergo bonum, et quam vel inefabiliier linguis omnibus, vel ineffabiliter cogitationibus omnibus praedicandus et honorandus est creastor omnium Deus, sine cujus laude nec laudari possumus, nec vituperari! Non enim vituperari possumus quia in eo non manemus, nisi quia magnum et summum ct primum nostrum bonum est manere in illo : unde autem hoc,nisi quia ille ineffabile bonum est? Quid ergo inveniri potest in nostris peccatis undeille vituperetur, quando vituperatio peccatorum nostrorum nulla est,nisi ille laudetur?
Quid, quod etiam in ipsis rebus quae vituperantur, nullius vituperatur nisi vitium? Nullius autem vituperatur vitium, nisi cujus natura laudatur. Aut enim secundum naturam est quod vituperas; et non est vitium, tuque magis emendandus es, ut recte vituperare novoris, quam illud quod nonrecte vituperas; aut si vitium est, ut recte vituperari possit, etiam contra naturam sit necesse est. Omne quippe vitium, eo ipso quo vitium est, contra naturam est. Si enim naturae non nocet, nec vitium est; si autem quia nocet ideo vitium est, ideo vitium est quia contra naturam est. Quod si non suo, sed alieno vitio aliqua natura corrumpitur, injuste vituperatur, et quaerendum est utrum illa natura non corrumpatur vitio suo, cujus vitio potuit aliena natura corrumpi. Sed quid est aliud vitiari, nisi vitio corrumpi? Porro natura quae non vitiatur, caret vitio : cujus autem vitio aliena natura corrumpitur, habet utique vitium. Prior ergo osa est, et prior corrumpitur vitio sno, cojus vitio alia quoque corrumpi potest. Ex quo colligitur, contra naturam esse omne vitium, etiam ejus rei cujus est vitium. Quapropter, quoniam in quacumque re non vituperatur nisi vitium,ideo autem vitiunr est, quia contra naturam ejus rei est cujus est vitium, nullius rei recte vituperatur vitium, nisi cujus natura laudatur. Non enim tibi recte in vitio displicet, nisi quia vitiat quod in natura placet.
Caput 14
Videndum est etiam illud, utrum vere dicstur aliquam naturam naturae alterius vitio corrumpi,nullo adjuncto vitio suo. Si enim natura quae accedit cum vitio suo ad aliam corrumpendam, non in ea corruptibile aliquid invenit, non eam corrumpit. Si autem invenit, adjuncto ejus vitio corruptionem ejus operatur. Potentior enim ab infirmiore si corrumpi nolit, non corrumpitur : si autem velit, prius incipit suo vitio corrumpi quam alieno. JEqualis autem ab sequali nihilominus si corrumpi nolit, non potest. Nam quaecumque natura cum vitio ad eam quae sine vitio est, ut corrumpat accedit, eo ipso non accedit aequalis, sed infirmior vitio suo. Si vero potentior invalidiorem corrumpit, aut utriusque vitio fit, si utriusque prava enpiditate fit; ant vitio potentioris, si naturae tanta prasstantia est, ut inferiorem quam corrumpit, etiam vitiosa praecedat. Quis enim recte vituperaverit fructus "terrae, quod homines eis non utantur bene, corruptique vitio suo, corrumpant cos abutendo ad luxuriam; cum tamen dubitare dementis sit praestantiorem potentioremque esse hominis naturam etiam vitiosam, quam non vitiosas quasque fruges?
Potest etiam fieri ut aliquam inferiorem potentiornatura corrumpat, et hoc nullius earum vitio fiat: siquidem vitium dicimus, quod vituperatione dignum est. Quis autem vel frugalem hominem uibil aliud de frugibus, quam supplementa natura ! quaeritantem vituperare audeat,aut easdem fruges quod usu ciborum ejus corrumpantur ? Talis enim nec usitate corruptio dicitur, quia maxime vitii nomen solet esse corruptio. Nam et illud in rebus facile animadverti potest, quod plerumque in nullos usus * explendae indigentioe sum natura potentior inferiorem corrumpit, vel justitiae ordine dum vindicat culpam; ex qua regula illud dictum est ab Apostolo, Si quis templum Dei corruperit, corrumpet illum Deus (I Cor. m, 17) : vel ordine mutabilium rerum sibi cedentium secundum leges congruentissimas pro valentia cujusque partis universitati datas. Neque enim si cujusquam oculos pro nature suse modulo ferendae lucis invalidos sol fulgore corrumpat,aut ad explendam indigentiam sui luminis eos commutare pulandus est, aut id facere ullo vitio suo; aut saltem ipsi oculi vituperandi sunt, quia et domino suo cesserunt ut contra lucem aperirentur, et ipsi luci ut corrumperentur. Omnium igitur corruptionum sola quae vitiosa est corruptio recte vituperatur : caeterae autem, aut ne corruptiones quidem dicendae sunt,aut certe quia vitiosae non sunt, dignee vituperatione esse non possunt. Nam et ipsa vituperatio, quod soli vitio parata, id est apta ot debita sit, inde traxisse vocabulum creditur, ut vituperatio diceretur.
Vitium autem, dicere coperam, non aliunde malum est, nisi quia naturae adversatur cjus ipsius rei cujus est vitium. Unde manifestum est hanc eamdem rem cujus vitium vituperatur, natura esse lau bilem; ita ut omnino hanc ipsam vituperationem vitiorum, naturarum laudem esse fateamur, earum scilicet quarum vitia vituperantur. Quia enim vitium naturae adversatur, tantum additur malitie vitiorum, quantum naturarum integritati minuitur. Cum ergo vituperas vitium, id profecto laudas cujus integritatem desideras : cujus autem, nisi naturae integritatem? Natura enim perfecta,non solum nulla vituperatione, sed etiam laude in suo genere digna est. Quod ergo perfectioni naturae deesse perspexeris, id vocas vitium, satis tibi eam placere contestans, quam vituperatione imperfectionis ejus velles-esse perfectam.
Caput 15
Si igitur vituperatio vitiorum ipsarum etiam, quarum sunt vitia, naturarum decus dignitatemque commendat, quanto magis Deus conditor omnium naturarum etiam in earum vitiis laudandus est; cum et hoc ab illo habeant quod naturae sunt, et in tantum vitiose sint, in quantum ab ejus qua factae sunt arte discedunt,et in tantum recte vituperentur,in quantum earum vituperator artem qua factee sunt videt, ut hoe in eis vituperet, quod ibi non videt! Et si ars ipa per quam facta sunt omnia, hoc est summa et incommutabilis Sapientia Dei, vere summeque est, sicnti est, respice quo tendat quidqnid ab illa discedit. Qui umen defectus non esset vituperatione dignus, nisi e« set voluntarius. Attende enim, quaeso, utrum rect vituperes quod ita est sicuti esse debuit : non opinor; sed utique quod non ita est ut debuit. Nemo autem debet, quod non accepit : et quisquis debet, cui debet, nisi a quo accepit ut debeat? Nam et quae redduntar translegando, ei redduntur qui translegaverat Et quod creditorum justis successoribus redditu, ipsis utique redditur quibus isti jure succedunt Aliter non redditio, sed cessio vel admissio, vel si quid alivd hujusmodi nominanda est.Quapropter omnia temponlia, que in hoc rerum ordine ita locata sunt, ut nis deficiant, non possint praeteritis futura succedere ut tota temporum in suo genere pulchritudo peragtur, absurdissime dicimus non debere deficere. Quantum enim acceperunt, tantum agunt, et tantum reidunt ei cui debent quod sunt in quantumcumque sunt. Qui enim dolet ea deficere, sermonem suum oportet altendat, eum certe ipsum quod ista conqueritur, s justum et a prudentia profectum esse arbitratur; cojus sermonis quod ad sonum ejus attinet,si quis unam particulam diligat, nec eam velit caeteris deficiendo locum dare, quibus decedentibus et succedentibus totus ille scrmo contexitur, mirabilis dementis judicabitur.
In iis igitur rebus quae ideo deflciunt, quia non ultra esse acceperunt, ut suis temporibus omnia peragantur, nemo defectum recte vituperat; quia nemo potest dicere, Debuit permanere, cum acceptas metas transire non posset. In creaturis autem rationabilibus, quibus sive peccantibus sive non peccantibus, universalis pulchritudo modis congruentissimis terrninatur, aut nulla peccatasunt,quod absurdissimum est dicere; peccat enim saltem, qui vel damnat quasi peccata que nulla sunt : aut non sunt vituperanda peccata, quod nihilominus absurdum est ; incipient quippe nec recte facta laudari, et tota turbabitur humanae mentis intentio,vitamque subvertet : aut vituperabitur factum quod ita factum est ut debuit, et exsecrabilis insania, velut mitius loquar, error miserrimus orietur : aut si cogit verissima ratio, sicuti cogit, ut et vituperentur peccata, et quidquid recte vituperatur ideo vituperetur, quia non est ita ut esse debuit; quaere quid debeat natura peccatrix, et invenies recte factum; quaere cui debeat, et invenies Deum. A quo enim accepit posse recte facere cum velit, ab eo accepit ut sit etiam misera si non fecerit, et beata si fecerit.
Quia enim nemo superat leges omnipotentis Creatoris, non sinitur anima non reddere debitum. Ant enim reddit bene utendo quod accepit, aut reddit amittendo quo bene uti noluit. Itaque si non reddit faciendo justitiam,reddet patiendo miseriam ;quia in utroque verbum illud debiti sonat.Hoc enim etiam modo dici potuit quod dictum est. Si non reddit faciendo quod debet, reddet patiendo quod debet. Nullo autem temporis intervallo ista dividuntur, ut quasi alio tempore non faciat quod debet, et alio patiatur quod debet, ne vel puncto temporis universalis pulchritudo turpetur, nt sit in ea peccati dedecus sine decore vindictae. Sed in futurum judicium servatur ad manifestationem atque ad acerrimum sensum miserie, quidquid nunc occultissime vindicetur. Sicut enim qui non vigilat, dormit; sic quisquis non facit quod debet, sine intervallo patitur quod debet, quoiam tanta est beatitudo justitie, ut nemo ab ea nisi ad miseriam possit abscedere. In omnibus ergo defectibus, aut non acceperunt ultra esse quae deficiunt, et nulla culpa est; sicut etiam cum sunt, quia non acceperunt amplius esse quam sunt, nibilominus nulla cuipa est; aut nolunt esse, quod si vellent, esse acceperunt; et quia bonum est, reatus est si nolint.
Caput 16
Deus autem nulli debet aliuid, quia omnia gratuito praestat. Et si quisquam dicet ab illo aliquid deberi meritis suis, certe ut esset, non ei debebatur. Non enim erat cui deberetur. Et tamen, quod meritum est converti ad eum ex quo es , ut ex ipso etiam melior sis, ex quo habes ut sis? Quid ergo ei preerogas, ut tanquam debitum poscas ; quando si nolles ad eum converti, nihil ei deesset, tibi autem ipse, sine quo nibil esses, et ex quo ita es aliquid, ut nisi convertendo te ad illum, reddideris ei quod ab ipso es, non quidem nihil, sed miser tamen eris? Omnia ergo illi debent, primo quidquid sunt, in quantum nature sunt : deinde quidquid melius possunt esse si velint, quaecumque acceperuant ut velint ; et quidquid oportet eas esse. Ex eo igitur quod non accepit, nullus reus est: ex eo vero quod non facit quod debet, juste reus est. Debet autem, si accepit et voluntatem liberam, et sufficientissimam facultatem.
Usque adeo autem dum non facit quisque quod debet, nulla culpa est Conditoris, ut et laus sit, quoniam quod debet patitur, et in eo ipso quod vituperatur non faciendo quod debet, non nisi laudatur ille cui debet. Si enim tu laudaris videndo quid facere debeas, cum id non videas, nisi in illo qui est incommutabilis Veritas; quanto magis ille qui et velle praecepit, et posse praebuit, et non impune nolle permisit ? Si enim hoc debet quisque quod accepit, et sic homo factus est, ut necessario peccet, hoc debet ut peccet. Cum ergo peccat, quod dehet facit. Quod si scelus est dicere, neminem natura sna cogit ut peccet (a). Sed nec aliena. Non enim quisquis dum id quod non vult patitur, peccat. Nam si juste pati- tur, non in eo peccat quod patitur invitus, sed in eo peccavit quod ita fecit volens, nt quod nollet jure pateretur. Si autem injuste patitur, quomodo peccat ? Non enim injuste aliquid pati, sed injuste aliquid facere, peccatum est. Quod si neque sua neque aliena natura quis peccare cogitur, restat ut propria voluntate peccetur. Quid si tribuere volueris Conditori, peccantem purgabis, qui nihil praeter sui Conditoris instituta commisit, qui recte defenditur, non peccavit : non est ergo quod tribuas Conditori. Laudemus ergo Conditorem, si potest defendi peccator; laudemus, si non potest. Si enim juste defenditur, non est peccator: lauda ergo Creatorem. Si autem defendi non potest, in tantum peccator est in quantum sea Crestore avertit : lauda ergo Creatorem. Omnino igitur non invenio, nec inveniri posse, et prorsus non esse confirmo, quomodo tribuantur peccata nostra creatori nostro Deo: quando et in ipsis eum laudabilem invenio, non solum quod ea punit, sed etiam quod tunc fiunt, cum ab ejus veritate receditur. E. Accipio, ista libentissime ac probo; et omnino verum esse consentio, nullo modo fieri posse ut Creatori nostro recte peccata nostra tribuantur.
Caput 17
Sed tamen scire vellem, si fieri, posset, quare illa natura non peccet, quam non peccaturam praescivit Deus, et quare ista peccet, quae ab illo peccatura praevisa est. Non enim jam puto, ipsa Dei praescientia vel istam peccare, vel illam non peccare cogi. Sed tamen si nulla causa esset, non ita dispertiretur creatura rationalis, ut alia nunquam peccet, alia in peccando perseveret, alia quasi media inter utramque aliquando peccet, aliquando ad recte faciendum convertatur. Quae causa in has tres partes eam distribuit? Sed nolo mihi respondeutur, Voluntas : ego enim causam quaero ipsius voluntatis. Non enim sine causa nunquam vult illa peccare, nunquam ista non vult, quaedam vero aliquando vult, aliquando non vult, cum ejusdem generis omnes sint. Hoc solum. enim mihi videre videor, non sine causa esse istam tripartitam voluntatem rationalis creaturae; sed quae causa sit, nescio.
A. Quoniam voluntas est causa peccati, tu autem causam ipsius voluntatis inquiris, si hanc invenire potuero, nonne causam etiam ejus cause que inventa fuerit quaesiturus es? Et quis erit quaerendi modus, quis finis percunctandi ac disserendi, cum te - ultra radicem quaerere nibil oporteat? Cave enim putes quidquam potuisse dici verius quam id quod dictum est, radicem omnium malorum esse avaritiam (I Tim VI, 10), hoc est, plus velle quam sat est, Tantum autem sat est, quantum sibi exigát naturae in suo genere conservande modus. Avaritia enim, quae Braece gnaprupia dicitur, non in solo argento vel tn nummis, unde magis nomen duxisse resonat ; argento enim nummi vel mixto argento frequentius apud veteres fiebant : sed in omnibns rebus qua immoderate copiuutur intelligenda est, ubicumque omnino plus vult quisque quam sat est. Heec autem avaritia cupi- dites est; cupiditas porro improba voluntas est. Ergo improba voluntas, malorum omnium causa est. Qua si secundum naturam esset, conservaret utique naturam, nec ei perniciosa esset, et ideo non esset improba. Unde colligitur radicem omnium malorum non esse secundum naturam ; quod sufficit adversus omnes qui volunt accusare naturas. Tu autem si hujus radicis causam requiris, quomodo erit ista radix omnium malorum ? Illa enim erit quae causa hujus est, quam cum inveneris, ut disi, etiam ipsius causam quaesiturus es, et quaerendi nullum habebis modum.
Sed quae tandem esse poterit ante voluntatem causa voluntatis? ut enim et ipsa voluntas est; eta radice ista voluntatis non receditur : aut non ess voluntas ; et peccatum nullum habet. Aut igitur ipsa voluntds est prima causa peccandi, aut nullum peccatum est prima causa peccandi. Nec est cui recte imputetnr peccatum nisi peccanti. Non est ergo cui recte imputetur nisi volenti (a) : sed nescio cur aliud te quaerere libeat. Deinde quaecumque illa causa est voluntatis, aut justa profecto est, aut injusta. Si justa, quisquis ei obtempcraverit non peccabit: si injasta, non ei obtemperet. et non peccabit.
Caput 18
An forte violenta est et cogit invitum ? Num eadem toties replicaturi sumus? Reminiscere superiorum, quae a nobis tam multa de peccato et voluntate, libera dicta sunt. Sed si laboriosum est omnia mandare memoria, hoc brevissimum tene. Quaecumque ista causa est voluntatis, si non ei potest resisti, sine peccato ei ceditur: si autem potest, non ei cedatur, et non peccabitur. An forte fallit incautum ? Ergo caveat ne fallatur. An tanta fallacia est, ut caveri omnino non possit? Si ita est, nulla peccata sunt. Quis enim peceat in co quod nullo modo cavori potest (5)? Peccatur autem : caveri igitur potest (c).
Et tamen etiam per ignorantiam facta quedam improbantur, et corrigenda judicantur, sicut in divinis auctoritatibus legimus: ait enim Apostolus, Misericordiam consecutus sum, quia ignorans feci (I Tim. I, 13) ; ait et propheta, Delicta juventutis et ignorantia: mez ne memineris Psal. xxw, 7). Sunt etiam necessitate facta improbanda, ubi vult homo recle facere, et non potest : nam unde sunt illae voces, Non euim quod volo fucio bonum, sed quod nolo malum, hoc ago; et illud, Velle adjacet mihi perficere autem bonum non invenio (Rom. vn, 19); et illud, Caro concupiscit adversus spiritum, spiritus, autem adversus carnem: haec enim invicem adversantur ; ut non ea qua vultis faciatis (Galat. v, 17)? Sed hac omnia hominum sunt, ex il mortis damnatione venientium : nam si non est isa poena hominis, sed natura, nulla ista peccata sunt. Si enim non receditur ab eo modo quo naturaliter factas est, ita ut melius esse non possit, ea quae debet faci cum hiaec facit. Si autem bonus homo esset, si alite esset *; nunc autem quia ita est, non est bonus, ne habet in potestate ut bonus sit, sive non videndo qulis esse debeat, sive videndo et non valendo ess, qualem debere esse se videt: posnam istam esse qui dubitet ? Omnis autem pona si justa est, peccati pem est, et supplicium nominatur: si autem injusts ex poena, quoniam poenam esse nemo ambbigit, injuss aliquo dominante homini imposita est. Porro quia àe omnipotentia Dei et justitia dubitare dementis es, justa haec poena est, et pro peccato aliquo penditur. Non enim quis uam injustus dominator aut surripee hominem potuit, velut ignoranti Deo ; aut extorquae invito, tanquam invalidiori, vel terrendo vel conflgendo, ut hominem injusta pona cruciaret. Relinqi tur ergo ut haec justa pona de damnatione hominis veniat (a).
Nec mirandum est quod vel ignorando nonh beat arbitrium liberum voluntatis ad eligendum qui recte faciat : vel resistente carnali consuetudine, que violentia mortalis successionis quodammodo naturali ter inolesit, videat quid recte faciendum sit, et veli nec possit implere. Illa est enim peccati poena justisima, ut amittat quisque quo bene uti noluit, cam sine ulla posset difficultate, si vellet. Id est autem, u quis sciens recte non facit, amittat scire quid rectos sit; et qui recte facere, cuin posset, noluit, amilt posse cum velit. Nam sunt revera omni peccanti animae duo ista poenalia, ignorantia et difticultas E ignorantia dehonestat error, ex difficultate cruciatu affligit. Sed approbare falsa pro veris, ut erret ini tus, et resistente atque torquente dolore carnalis vinculi, non posse a libidinosis opcribus tern perare, non est natura instituti hominis, sed poena damnati. Cam autem de libera voluntate recte faciendi loquimur, e illa scilicet in qua homo factus est loquimur (b.
Caput 19
CAPUT XIX. — Peccantes ignorantiam et diffcultaten transfusa in se ex Ada peccato vitiu ne cxcusent.
Hoc occurrit illa quasstio, quam inter se murmurantes homines rodere censueverunt, qui quodlibe aliud in peccando quam se accusare parati sunt. Dicunt enim: Si Adam et Eva peccaverunt, quid nm: miseri fecimus, ut cum ignorantise caecitate, et diffcultatis cruciatibus nasceremur, et primo erraremu: nescientes quid nobis esset faciendum ; deinde uli nobis inciperent aperiri praecepta justitiae, vellemus ea facere, et renittente carnalis concupiscentiae nescio qua necessitate non valeremus? Quibas breviter rspondetur ut quiescant, et adversus Deum murmurare desistant. Recte enim foriasse quererentur, si errori: et libidinis nullus bominum victor cxisteret; cum vero ubique sit praesens, qui multis modis per creaturam sibi Domino servientem aversum vocet, doccat credentem, consoletur sperantem, diligentem adhortetur, conantem adjuvet, cxaudiat deprecantem; non tibi deputatur ad culpam quod invitus ignoras, sed qnod negligis quaerere quod ignoras; neque illud quod vulnerata membra non colligis, sed quod volentem sanare contemnis : ista tua propria peccota sunt, Nulli enim homini ablatum est scire utiliter quaeri quod inntiliter ignoratur *, et bumiliter conitendum esse imbecillitatcm, ut quaerenti et confitenti il'e subveniat, qui nec errat dum subvenit, nec laborat.
Nam illud quod ignorans quisque non recte faet quod recte volens facere non potest, ideo dicuntur peccata, quia de peccato illo liberae voluntatis originem ducunt : illud enim praecedens meruit ista sequentia. Nam sicut linguam dicimus non solum membrum qnuod movemus in ore dum loquimur, sed etiam illad quod hujus membri motum consequitur, idest formam tenoremque verborum, sccundum quem modum dicitur alia lingua graeca, alia latina : sic non solum peccatum illud dicimus, quod proprie vocatur peccatum, libera enim voluntate et ab sciente committitor; sed etiam illud quod jam de hujus supplicio consequatur necesse est. Sic etism ipsam naturam aliter dicimus, cum proprie loquimur, naturam hominis, in qua primum in soo genere inculpabilis factus est: aliter. istam, in qua ex illius damnati pcna, et mortales et ignari et carni subditi nascimur; juxta quem modum dicit Apostolus, Fuimus enim et nos naturaliter filii iras sicut et cateri (Ephes. II, 2).
Caput 20
CAPUT XX. — Panales defectus in Adae posteros haud injuste damnasse, quaecumque demum vera sit de anmarum origine sententia.
Ut autem de illo primo conjugio, et cum ignorantia, et cum difficultate, et cum mortalitate nascamur, quoniam illi cum peccavissent, et in errorem, et in erumnam, et in mortem praecipitati sunt, rerum moderatori summo Deo justissime placuit; ut etin ortu hominis originaliter appareret justitia punientis, et in provectu misericordia liberantis. Nam enim damnato primo homini sic adempta est beatitudo, ut etiam fecunditas adimeretur. Poterat enim et de prole ejus, quamvis carnali et mortali, aliquod in suo genere fieri decus ornamentumque terrarum. Jamvero ut meliores gigneret quam ipse esset, non erat eequitatis: sed ex conversione ad Deum, ut vinceret quisquesupplicium quod origo ejus ex aversione meruerat, non solum volgntem non prohiberi, sed etiam adjuvari oportebat; etiam sic enim rerum Creator ostendit quanta facilitate potuisset homo, si voluisset, retinere quod factus est, cum proles ejuspotuit etiam superare quod nata est.
Deinde, si una unima facta cst, ex qua omnium hominum animae trahuntor nascentium, quis potest dicere non se peccasse, cum primus ille peccavit? Si autem sipgillatim fiunt in unoquoque nascentium, non est perversum, imo convenientissimum et ordinatissimum apparet, ut malum meritum prioris, natura sequentis sit; et bonum meritum scquentis, natura prioris sit. Quid enim indignum, si etiam sic voluit Creator ostendere, usque adeo excellero creaturis corporeis animae dignitatem, ut ab eo gradu possit esse ortus alterius, ad quem allerius perductus est occasus ? Nam cum ad ignorantiam difficultatemque pervenerit illa peccatrix, ideo paena recte dicitur, quia melior ante hanc poenam fuit. Si ergo aitera lalis esse co»pit non solum ante peccatum, sed ante omnem vitam suam, qualis alia post vitam culpabilem facta est, non parvum bonum habct, unde Conditori suo gratias agat; quia ipse ortus ejus et inchoatio quovis perfecto corpore est melior. Non enim mediocria bona sunt, non solum quod anima est, qua natura jam omme corpus praecedit ; sed etiam quod facultatem habet, ut adjuvante Creatore seipsam excolat, et pio studio possit omnes acquirere et capere virtutes, per quas et a difficultate cruciante, et ab ignorantia ceecante liberetur. Quod si ita est, non erit nascentibus animis ignorantia et difficultas supplicium peccati, sed proficiendi admonitio, et perfectionis exordium. Non enim ante omne meritum boni operis parum est accepisse naturale judicium, quo sapientiam praeponat errori, et quietem difficultati, ut ad haec non nascendo, sed studendo perveniat. Quod si agere noInerit, peccati rea jure tenebitur, tanqguam quae non bene usa sit ea facultate quam accepit. Quanquam enim in ignorantia et difficultate nata sit, non tamen ad permanendum in eo quod nata est, aliqua necessitate comprimitur: neque omnino potuit nisi Deus omnipotens esse * etiam talium creator animarum, quas et non dilectus ipse faciat, et diligens eas reficiat, et dilectus ipse perticiat; qui et non emistentibus praestat ut sint, et amantibus eum a quo sunt preestat ut beatee sint.
Si vero in Dei aliquo secreto jam existentes ani mee mittuntur ad inspiranda et regenda corpora singulorum quorumque nascentium, ad hoc utiqne mittuntur officium, ut corpus quod de pona peccati, hoc est mortalitate primi hominis, nascitüt, bene administrando, id est castigando per virtutes, et ordinatissimee atque legitimae servituti subjiciendo, etiam ipsi comparent ordine atque tempore opportuno caelestis incorruptionis locum. Qua cum introeunt in banc vitam, subeuntque gestanda membra mortalia, subeant etiam necesse est et oblivionem vitae prioris, et praesentis laborem : unde illa ignorantia et difficultas consequitur, quod in primo homine supplicium mortalitatis fuit, ad animi expendendam miseriam *; in istis autem janua ministerii ad reparandam corporis incorruptionem. Nam hoc quoque modo non dicuntur ista peccata, nisi quia caro de propagine veniens peccatoris, venientibus ad se animis hanc ignorantiam et difficultatem facit : quae neque his, neque Creatori tanquam culpanda tribuatur. Dedit enim ille et facultatem bene operandi in laboriosis oficiis, et viam fidei in oblivionis caecitate ; judicium illud vel maxime, quod anima omnis et quaerendum esse concedit quod inutiliter nescit, et perseveranter in ofliciosis laboribus enitendum ad evincendam recte faciendi difficultatem, et opem a Creatore implorandam, nt conantem adjuvet ; qui vel extrinsecus lege, vel in intimis cordis allocutione conandum esse preecepit, et praeparat civitatis beatissimae gloriam triumphantibus de illo qui primum hominem adistam miseriam perduxit victum pessima suasione; quam miseriam isti suscipiunt ad eum vincendum optima fide. Non enim parvae gloriae militia est diabolum vincere eodem suscepto supplicio, quo se ille hominem victum perduxisse gloriatur. Quisquis autem hoc istius vitae captus amore neglexerit, nullo pacto juste flagitium desertionis suae regis imperio deputabit: sed erit potius sub omnium Domino in ejus partibus ordinatus, cujus turpe stipendium ut castra sua desereret, adamavit.
Si autem alibi animae constitutae non mittuntur a Domino Deo, sed sua sponte inhabitanda corpora veniunt ; facile est jam hoc videre, quidquid ignorantise difficultatisque secutum fuerit earum propriam voluntatem, nullo modo Creatorem hinc esse culpandum: quandoquidem etiamsi eas ipse misisset, quibus etiam in ipsa ignorantia et difficultate liberam voluntatem petendi et quaerendi et conandi non abstulit, daturus petentibus, demonstraturus quaerentibus, pulsantibus aperturus, omnino extra culpam esset. Hanc enim ignorantiam et difficultatem studiosis et benevolis evincendam, ad coronam gloriae valere praestaret; negligentibus autem et peccata sua de infirmitate defendere volentibus, non ipsam ignorantiam difficultatemque pro crimine objiceret; sed quia in eis potius permanere, quam studio quaerendi atque discendi, et humilitate confitendi atque orandi, ad veritatem ac facilitatem pervenire voluerunt, justo supplicio vindicaret.
Caput 21
Harum autem quatuor de anima sententiarum, utrum de propagine veniant, an in singulis quibusque nascentibus novae flant, an in corpora nascentium jam alicubi existentes vel mittantur divinitus, vel sua sponte labantur, nullam temere affirmare oportebit (a). Aut enim nondum ista quaestio a divinorum Librorun catholicis tractatoribus pro merito suae obscuritatis a perplexitatis evoluta atque illustrata est; aut si n factum est nondum in manus nostras hujuscemod litterae pervenerunt. Tantum adsit fides nihil de sa stantia Creatoris falsum indignumque sentiendi. Ai illum enim tendimus itinere pietatis. Si ergo aliodée illo senserimus quam est, intentio nostra non in beatitatem sed in vanitatem nos ire cormnpellet. De creaton vero si quid aliter quam sese habet senserimus, dunmodo non id pro cognito perceptoque teneamus, n lum periculum est. Non enim ad creaturam jubemur tendere ut efficiamur beati, sed ad ipsum Creatorem: de quo si aliud quam oportet ac sese res habet, nolis persuadetur, perniciosissimo errore decipimur. Ai hoc enim pergendo, quod aut non est, aut, si es, non facit beatos, ad beatam vitam nullus perrenin potest.
Sed ad contemplandam veritatis aeternitatem, ut ea perfrui eique inhaerere valeamus, infirmitati nostrae via de temporalibus procurata est, ut quan:um itineri suflicit ad aterna tendentium, praeterita et futura credamus. Quae fidei disciplina, ut auctorita prapolleat, divina misericordia gubernatur. Praesentia vero, quantum ad creaturam pertinet, in corporis et animi mobilitate et mutabilitate, quasi transeuntia sentiuntur. In quibus quidquid non experimur, cognitione qnalicumque tenere non possumus. Quaecumque ergo nobis de quibuscumque creaturis vel praeteria vel futura divina auctoritate credenda narrantur, quamvis partim priusquam ea sentire potuerimus praeterierint, partim nondum in nostros sensus perrenerint ; tamen quia plurimum valent ad roborandam spem nostram, et exhortandam dilectionem, dum nobis commendant per ordinatissimam seriem temporum quam non negligat liberationem nostram Deus, sine ulla dubitatione credenda sunt. Sed quisquis error personam sibi divine auctoritatis assumit, ea maxime ratione refellitur, si aut aliquam vel mutabilem speciem praeter creaturam Dei, aut aliquam mutabilem speciem in substantia Dei credere aut affrmare convincitur, eamque substantiam Dei vel plas vel minus quam Trinitatem esse contendit : cui Trinitati pie sobrieque intelligende omnis excubat vigilantia christiana, et omnis ejus provectus intenditur. De cujus Trinitatis unitate et aqualitate, et singulrum in ea personarum quadam proprietate, non bic locus est disserendi. Nam commemorare quaedam de Domino Deo auctore et formatore et ordinatore rerum omnium, quae adsaluberrimam fidem pertineant et quibus lactens atque a terrenis in coelestia sese attollere incipiens, utiliter adminiculetur intentio, ei factu facillimum et a plerisque jam factitatum est: pertractare autem istam totam, atque ita versare quaestionem, ut perspicuae rationi, quantum in hac vita datur, omnis humana intelligentia subjugetur, non modo eloquio, sed ne cogitatione quidem vel cuiquam hominum, vel certe nobis satis expeditum et facile aggrediendum videri potest. Nunc ergo ut quod instituimus, quantum adjuvamur, et quantum sinimur peragamus : quaecumque nobis, quantum ad creaturam pertinet, vel narrantnr praeterita, vel pranuntiantur futura, qua ad commendandam valeant integram religionem, excitando nos ad sincerissimam dilectionem Dei et proximi, sine dubitatione credenda sunt : adversus incredulos tem hactenus defendenda, ut vel mole auctoritatis infidelitas eorum obteratur, vel eis ostendatur, quantum potest, primo quam non sit stultum talia credere, deinde quam sit stultum talia non credere. Verumtamen falsam doctrinam non tam de prateritis et futuris, quam de praesentibus et maxime de incommutabilibus oportet refellere, et quantum datur, perspicna ratione convincere.
Sane in serie temporalium inquisitioni praeeteritorum futurorum exspectatio praeferenda est: quandoquidem etiam in divinis Libris ea quae praeterita narrantur, vel preefigurationem futurorum, vel pollicitationem, vel testificationem prae se gerunt. Et revera in iis etiam, quae ad hanc vitam pertinent, prosperis adversisque rebus, quid quisque flerit non satis curat : in id vero quod futurum speratur, sese omnis curarum aestus agglomerat. Nescio quo quippe intimo naturalique sensu, ea quae nobis acciderunt, quoniam transacta sunt, sic habentur ad momentum felicitatis et miseris, quasi nunguam accidissent. Quid igitur mihi obest, si esse quando coeperim necio, cum esse me noverim, nec futurum esse desperem ? Non enim in preeterita me attendo, ut tanguam errorem perniciosissimum verear, si aliter de iis sersero quam fuerunt : sed in id quod futurus sum, cursum dirigo duce misericordia Conditoris mei. De hoc igitur quod futurus sum, et de illo apud quem futurus sum, si aliter quam veritas esse habet credidero aut sensero, vehementer cavendus est error; ne mihi aut necessaria non praeeparem, aut ad eum ipsum finem propositi mei, dum aliud pro alio mihi videtur, pervenire non possim. Quamobrem,sicut ad comparandam vestem nihil mihi obesset, si praeteritee hiemis oblitus essem, obesset autem si futurum frigus imminere non crederem : ita nihil oberitanimae meae, si oblita est quid forte pertulerit, si modo diligenter advertat et teneat quo se deinceps parare moneatur, Et sicut, verbi gratia, Romam naviganti nihil noceret si excidisset animo, a quo littore navem solverit, dum tamen ab eo loco ubi esset non ignoraret quo proram dirigeret; nihil autem prodesset meminisse littoris unde iter exorsus sit, si de Bomano portu falsum aliquid existimans, in saxa incidisset:ita neque si non tenuero initium temporis meis, quidquam mihi oberit scienti quo fine requiescam ; nec prodesset aliquid illa sive memoria sive conje- ctura inchoatae vitee, si deipso Deo, quiunus laborum animae finis est, aliter quam dignum est opinatus, in scopulos erroris irruerem.
Nec iste sermo ad id valuerit, ut quisquam nos prohibere arbitretur ut quaerant quipotuerint secundum Scripturas divinitus inspiratas, utrum anima de unima propagetur, an suo cuique animanti singulain ipso fiant, an ad regendum animandumque corpus divino nutu alicunde mittantur, vel propria voluntate se insinuent ; si vel alicujus expediende necessarim quaestionis ratio flagitat ista considerare atque discutere, vel a rebus magis necessariis otium ad hmc quaerenda et disserenda conceditur. Verum ad id potius ista dixerim, ne quis in re tali vel temere succenseat ei qui see opinioni bumaniore fortasse dubitatione non cedit : aut etiam si quid hinc certi quisquam et liquidi nomprehenderit, ideo putet alium spem perdidisse futurorum, quia praeteritaexorsa non recolit.
Caput 22
CAPUT XXII. — Ignorantia et difficultas si naturalis est homini, non propterea deest unde laudetur Creator.
Quoquo modo autem se istud habeat, sive omnino omittendum, sive nunc differendum et alias considerandum sit, praesens tamen quaestio non impeditur, quominus appareat integerrima et justissima et inconcussa atque incommutabili majestateet substantia Creatoris, supplicia peccatorum suorum animas Iuere : quae peccnta, ut jam diu disseruimus, nonnisi propriae voluntsti earum tribuenda sunt, nec nlla ulterior peccatorum causa quaerenda.
Ignorantia vero et difficultas si naturalis est, inde incipit anima proficere, et ad cognitionem et requiem, donec in ea perficiatur vita baata, promoveri. Quem profectum in studiis optimis atque pietate, quorum facultas ei non negata est, si propria voluntate neglexerit, juste in graviorem quae jam ponalis est, ignorantiam difficultatemque praecipitatur, decentissimo et convientissimo rerum moderamine in inferioribus ordinata *. Non enim quod naturaliter nescit ct naturaliter non potest, hoc animae deputatur in reatum ; sed quod scire non studuit, et quod dignam facilitati comparandse adrecte faciendum operam non dedit. Loqui enim non nosse atqune non posse, infanti naturale est: quae ignorantia diffcultasque sermonis non modo inculpabilis sub grammaticorum legibus, sed etiam humanis affectibus blanda et grata est; non enim ullo vitio illam facultatem comparare neglexit, aut ullo vitio quam compararat amisit. ftaque, si nobis in eloquentia esset beatitudo constituta, atque ita crimini duceretur cum peceatur in lingue sonis, quemadmodum cum peccatur in actibus vitee;nullus utique argueretur infantise, quod ab ea esset exorsus ad consequendam eloquentiam : sed plane merito damnaretur si sue volunta- tis perversitate vel ad cam recidisset, vel in ea remansisset. Sic etiam nunc, si ignorantia veri et difficultas recti naturalis est homini, unde incipiat in sapientise quietisque beatitudinem surgere, nullus hanc ex initio naturali recte arguit: sed si proficere noluerit, aut a profectu retrorsum relabi voluerit, jure meritoque pomas luet.
Creator vero ejus ubique laudatur, vel quod eam ab ipsis exordiis ad summi boni capacitatem inchoaverit, vel quod ejus profectum adjuvet, vel quod impleat proficientem atque perficiat, vcl quod peccantem, id est aut abinitiis suis sese ad perfectionem attollere recusantem, aut jam ex profectu aliquo relabentem, justissima damnatione pro meritis ordinat. Non enim propterea malam creavit, quia nondum tanta est, quanta ut proficiendo essc posset accepit ; cum ejus exordio perfectiones omnes corporum longe inferiores sint, quas tamen in suo genere laudabiles esse judicat, quisquis de rebus sanissime judicat. Quod ergo ignorat quid sibi agendum sit, ex eo est quod nondum accepit: sed hoc quoque accipiet, si hoc quod accepit, bene usa fuerit. Accipit autem ut pieet diligenter quaerat, si volet. Et quod agnoscens quid sibi agendum sit, non continuo valet implere, hoc quoque nondum accepit: praecessit enim quaedam pars ejus sublimior ad sentiendum quod recte faciat bonum : sed quaedam tardior atque carnalis non consequenter in sententiam ducitur ; ut ex ipsa diflicultate admoneatur eumdem implorare adjutorum perfectionis suae, quem inchoationis sentit auctorem ; ut ex hoc ci fiat charior, dum non suis viribus, sei cujus bonitate habet ut sit, ejus misericordia sublevatur ut beata sit. Quanto autem chariorilli cst a quo cst, tanto in eo firmius acquiescit, et tanto uberius aeternitate ejus perfruitur. Si enim arboris novellum et rudevirgultum nullo modo recte sterile dicimus, quamvis aliquot aestates sine fructibus trajiciat, donec opportuno tempore expromat feracitatem suam ; cur non auctor animae debita pietate laudetur, si ei tale tribuit exordium, ut studendo ac proficiendo ad frugem sapientiae justitieque perveniat, tantumque illi prastitit dignitatis, ut in ejus etiam potestate poneret, si vellet ad beatitudinem tendere ?
Caput 23
CAPUT XXIII. — De parvulorum morte et cruciatibus corporis quibus affliguntur iniqua est imperitorum querela. Dolor quid sit.
Huic autem disputationi objici ab imperitis solet quaedam calumnia de mortibus parvulorum, et de quibusdam cruciatibus corporis, quibus cos saepe videmus affligi. Dicunt enim : Quid opus erat ut nasceretur, qui antequam iniret ullum vitae meritum, excessit e vita? aut qualis in futuro judicio deputabitur, cui neque inter justos locus est, quoniam nihil recte ecit ; neque inter malos, quoniam nihil peccavit? Quibus respondetur : ad universitatis complexum, et totius creaturae vel per locos vel per tempora ordinatissimam connexionem, non posse superfluo creari qualemcumque hominem, ubi folium arboris nullum superfluo creatur; sed sane superfluo quaeri de meri- tis ejus qui nihil meruerit. Non enim metuendum es ne vita esse potuerit media quaedam inter recte ctum atque peccatum, et sententia judicis media es« non possit inter pra-ium atque supplicium.
Quo loco m illud perscrutari homines slent sacramentum baptismi Christi quid parrulis pe sit, cum eo accepto plerumque moriuntur, priusquan ex oo quidquam cognoscere potucrint. Qua in re suis pie recteque creditur, prodesse parvulo eorum fidena quibus consecrandus offertur. Et hoc Ecclesis conmendat saluberrima auctoritas, ut ex eo quisquesetiat quid sibi prosit fides sua, quando in aliurum qu que beneficium, qui propriam nondum habent, pos aliena commodari Quid enim filio viduae profuit fiie sua, quam ntique mortuus non habebat ; cui tames profuit matris ut resurgeret? (Luc. viu, 12-15). Quant ergo potius fides aliena potest consulere parsulo, cu sua perfidia non potest imputari ?
De cruciatibus autem corporis, quibus affligon tar parvuli, quorum per ietatem nulla peccata sunt,s animae quibus animantur, non prius quam ipsi hom nes esse caeperunt, major querela et quasi misericor deponi solet, cum dicitur: Quid mali fecerunt utisa paterentur ? Quasi possit esse innocentise meritum, antequam quisque aliquid nocere possit. Cum autem boni aliquid operatur Deus in emendatione majormn. cum parvulorum suorum qui cis chari sunt, doloribus ac mortibus flagellantur; cur ita non fiant quando cum transierint, pro non factis eruunt, in quibus facia sunt : propter quos autem facta sunt, au meliores erunt, si temporalibus incommodis emendati, rectius elegerint vivere, aut excusationem in futuri judicii supplicio non habebunt, si vitee hujes angoribus ad ieternam vitam desiderium converte noluerint? Quis antemnovit quid parvulis, de quorum cruciatibus duritia majorum contunditur, aut exercetur fides aut misericordia probatur ; quis ergo norit quid ipsis parvulis in secreto judiciorum suorum bonuc compensationis reservet Deus, qui quanquam nihi recte fecerint, tamen nec peccantes aliquid ista perpessi sunt? Non enim frustra ctiam infantes illos, qui cum Dominus Jesus Christus necandus ad Herode quaereretur, occisi sunt (Matth. u, 16), in honorem martyrum receptos commendat Ecclesia (a).
Quanquam isti calumniosi, et talium quaestionum non studiosissimi examinatores, sed loquacissimi ventilatores, etiam de pecorum doloribus et laboribos solent minus eruditorum sollicitare fidem, cum dicunt: Quid etiam pecora vel meruerunt mali, u tanta patiantur incommoda, vel sperant boni, qui tantis exercentur incommodis ? Sed heec dicunt ve sentiunt, quia iniquissime de rebus existimant, qui cum summum bonum quod et quantum sit aspicere nequeant, talia volunt esse omnia, quale putant esse summum bonum : preeter enim summa corpora que colestia sunt, minusque corruptoni subjacent, summum bonum cogitare non possunt; ideoque inordi- natissime flagitant, ut nec mortem nec ullam corraptionem patiantur corpora bestiarum, quasi non sint mortalia, cum sint infima; aut ideo mala sint, quia sunt colestia meliora. Dolor autem quem bestiae sentiunt, animarum etiam bestialium vim quamdam in suo genere mirabilem laudabilemque commendat. Hoc ipso enim satis apparet in regendis animandisque suis corporibus, quam sint appetentes unitatis. Quid est enim aliud dolor, nisi quidam sensus divisionis vel corruptionis impatiens? Unde lucc clarius apparet quam sit illa anima in sui corporis universitate avida unitatis et tenax, quae nec libenter, nec indifferenter, sed potius renitenter et reluctanter intenditur in eam passionem corporis sui, quaejus unitatem atque integritatem labefactari moleste accipit. Non ergo appareret quantus inferioribus creaturis animalibus esset appetitus unitatis, nisi dolore bestiarum. Quod si non appareret, minus quam opus esset aó moneremur ab illa summa et sublimi et ineffabili unitate Creatoris esse omnia ista constituta.
Et revera si pie ac diligenter attendas, omnis creaturae species et motus qui in animi humani considerationem cadit , cruditionem nostram loquitur, diversis motibus et affectionibus, quasi quadam varietate linguarum, undique clamans atque increpans cognoscendum esse Creatorem. Nulla enim res est carum quaee nec dolorem nec voluptatem sentiunt, quae non aliqua unitute decus proprii generis assequatur, vel omniuo nature sue qualemcumque stabilitatem. Nulla item res est earum quae vel doloris molestias, vel blanditias septiunt volnptatis, quae non eo ipso quo dolorem fugit, voluptatemque appetit, diremplionem se fugere, unitatemque appetere, fateatur. Inque ipsis rationalibus animis omnis appetitns cognitionis qua illa naturaleetatur, et ad unitatem refert omne quod percipit, et in errore nibil fugit alind quam incomprehensibili ambiguitate confundi. Omne autem ambiguum unde molestum est, nisi quia certam non habet unitatem ? Ex quo apparet omnia, sive cum otfendunt vel offenduntur, sive cum delectant vel delectantur, unitatem insinuare alque praedicare Croaturis. Si autem ignorantia et difficultas, a quibus istam vitam necesse est incipere, non sunt animis naturales; restat ut aut officio susceptae sint, aut irrogate supplicio. De quibus jam satis esse arbitror disputatum.
Caput 24
Quapropter ipse primus homo qualis factus sit, magis quaerendum est, quam quomodo ejus posteritas propagata sit Multum enim sibi videntur acute proponere quaestionem qui dicunt: Si sapiens factus est primus homo, cur seductus est ? si autem stultus factus est, quomodo non est Deus auctor vitiorum, cum sit stultitia maximum vitium ? Quasi vero natura hupraeter stultitiam et sapientiam nullam mediam affectionem, quae nec stultitia, nec sapientia dici possit. Tunc enim homo incipit aut stultus esse aut sapiens, ut alterum horum necessario appelletur, cum jam posset, negligeret, habere sapientiam, ut vitiosae stultiti voluntas rea. Non enim quisquam ita desipit, nt stoltum appellet infantem, quamvis sit absurdior si velit appellare sapientem. Ut ergo infans nec stultus nec sapiens dici potest, quamvis jam homo sit ; ex quo apparet naturam hominis recipere aliquid medium, quod neque stultitiam, neque sapientiam recte vocaveris :ita etiam si quisquam tali affectione animatus esset, qualem habent illi qui per negligentiam sapientia carent, nemo eum stultum recte diceret quem non vitio, sed natura talem videret. Est enim stultitia, rerum appetendarum et vitandarum non quaelibet, sed vitiosa ignorantiu. Unde neque auimalirrationale stultum dicimus, quia non accepit ut sapiens esse posset. Appellamus tamen plerumque ex similitudine aliquid non proprie. Nam etcaecitas eum maximum vilium sit oculorum, non tamen in catulis nascentibus vitiumest, nec proprie caecitas dici potest.
Si ergo ita factus est homo, ut quamvis sapiens nondum esset, preeceptum tamen posset accipere, cai utique obtemperare deberet nec illud jm mirum est quod seduci potuit; nec illud injustum, quod praecepto non obtemperans poenas luit; nec Creator ejus auctor vitiorum est, quia non habere sapientiam, nondum erat vitium hominis, si nondum ut babere posset, acceperat. Sed tamen habebat aliquid quo si bene uti vellet, ad id quod non habebat ascenderet. Aliud est enim esse rationalem, aliud essc sapientem. Bationefit quisque pracepti capax, cuifidem dehet, ut quod pracipitur, faciat. Sicut autem natura rationis prasceptum capit, sic praecepti observatio sapientiam. Quod est autem natura ad capiendurn praeceptum, hoc est voluntas ad observandum. Et sicut rationalis natura tanquam meritum cst praecepti accipiendi, sip praeceptiobservatio meritum est accipiendae sanientiaeEx quo autem incipit homo praecepti esse capax, ex illo incipitposse peccare. Duobus autem modis peccat antequam fiat sapiens; si aut se non accommodet ad accipiendum praeceptum, aut cum acceperit non observet.Sapiens autem peceat, sise averteritasapientia. Sicut enim praeceptum non est ab illo cui praecipitur, sed ab illo qui praecipit; sic et sapientia non estab illo quiilluminatur, sed abillo qui illuminat. Quid ergo est unde non laudandus sit hominis Creator ? Bonum est enim aliquod homo, et melius quam pecus, ex eo quod praecepti capax. Et hoc melius, cum praeceptum jam cepit. Rursus, hoc melius, cum praecepto paruit. Et his omnibus melius, cum eeterno lumine sapientiae beatus est. Prccatum autem malum est in negligentia vel ad capiendum praceptum, vel ad observandum, vel ad custodiendam contemplationem sapientiee. Ex quo intelligitur, etiamsi sapiens primus homo factus est, potuisse tamen seduci. Quod peccatum cum esset in libero arbitrio, justa, divina lege, poena consecuta est. Ita dicit etiam apostolus Paulus : Dicen- tes se esse sapientes, stulti facti sunt. Superbia enim avertit a sapienlia : aversionem autem stultitia consequitur. Stultitia quippe cacitas quaedam est, sicut idem dicit : Et obscuratum est insipiens cor eorum (Rom. 22, 21). Unde autem haec obscuratio, nisi ex aversione a lumine sapientiae? unde autem hacc aversio, nisi dum ille cui bonum est Deus, sibi ipse vult essse bonum suum, sicuti sibi est Deus? Itaque, Ad meipsum, inquit, conturbata est anima mea (Psal. xu, 1): et, Gustate, et eritis sicut dii (Gen. m, 5).
Turbat autem considerantes, quod ita quarunt: Stultitiane primus homo recessita Deo? an recedendo stultus factus est ? Quia si responderis eum stultitia recessisse a sapientia, videbitur stultus fuisse untequam recederet a sapientia, ut stultitia illi causa esset recedendi. Item si responderis eum recedendo stultum esse factum, quaerunt utrum stulte, an sapienter fecerit quod recessit. Si enim sapienter fecit, recte fecit, nihilque peccavit : si stulte, jam erat, inquiunt, in eo stultitia, qua factum est utrecederet. Non enim stulte aliquid sine stultitia facere poterat. Ex quo apparet esse quiddam medium, quo ad stultitiam a sapientia transitur, quod neque stulte, neque sapienter factum dici potest, quod ab bominibus in hac vita constitutis non nisi ex contrario datur intelligi. Sicut enim nullus mortalium fit sapiens, nisi ab stultitia in sapientiam transeat ; ipse autem transitus si stulte fit, non utique bene fit, quod dementissimum est dicere ; si autem sapienter fit, jam erat sapientia in homine antequam transisset ad sapientiam, quod nibilominus absurdum est; ex quo intelligitur esse medium, quod neutrum dici possit: ita et ex arce sapientise, ut ad stultitiam primus homo transiret, nec stultus, nec sapiens transitus ille fuit. Velut in somno et vigiliis, neque idest dormire quod obdormiscere, neque id est vigilare quod expergisci, sed transitus quidam ex altero in alterum. Verum hoc interest, quod sine voluntate plerumque ista fiunt : illa autem nunquam nisi per voluntatem ; unde justissime retributiones consequuntur.
Caput 25
Sed quia voluntatem non allicit ad faciendum quodlibet, nisi aliquod visum ; quid autem quisque vel sumat vel respuat, est in potestate, sed quo viso tangatur, nulla potestas est : fatendum est et ex superioribus et ex inferioribus visis animum tangi utrationalis substantia ex utroque sumat quod voluerit, et ex merito sumendi vel miseria vel beatitas subsequatur. Velut in paradiso visum ex superioribus, praeceptum Dei; visum ex inferioribus, suggestio serpentis. Nam neque quid sibi praciperetur a Domino, neque quid a serpente suggereretur, fuit in hominis potestate. Quam sit autem liberum et ab omnibus difficultatis vinculis expeditum, ipsa sapientie sanitate constituto, non cedere visis inferioris illecebrae, vel hinc intelligi potest, quod etiam stulti ea superant ad sapientiam transituri, etiam cum molestia carendi perniciosarum consuetudinum pestilentiosa dulcedine.
Quaeri autem hoc loco potest, si homini prasto fuerunt ex utraque parte visa, unum ex preecepto Dei, alterum ex suggestione serpentis ; unde ipsi diabolo suggestum sit appetendae impietatis consilium, quo de sublimibus sedibus laberetur. Si enim null viso tapgeretur, non eligeret facere quod fecit: nam si non ei aliquid venisset in mentem, nullo modo intentionem convertisset in nefas. Unde igitur venit ia mentem, quidquid illud est quod venit in mentem, ut ea moliretur quibus ex bono angelo diabolus fieret* Qui enim vult, profecto aliquid vult: quod nisi u extrinsecus per sensum corporis admoneatur, aut occultis modis in mentem veniat, velle non potest. Discernenda igitur sunt genera visorum, quorum unum est quod proficiscitur a voluntate suadentis, quale illud est diaboli, cui homo consentiendo peccavit; alterum a subjacentibus rebus vel intentiosi animi, vel sensibus corporis. Intentioni animi subjcet, excepta incommutabilitate Trinitatis, quae quidem non subjacet, sed eminet potius; subjacet ergo intentioni animi prius ipse animus, unde nos etiam vivere sentimus: deinde corpus quod administrat ; unde ad quodlibet operandum, membrum quod opus est, cum opus est movet. Subjacent autem sensibus corporis quaecumque corporea.
Ut autem in contemplatione summae sapienti (quae utique animus non est; nam incommutabilis est), etiam seipsum, qui est commutabilis, animus intueatur, et sibi ipse quodammodo veniat in mentem, non fit nisi differentia qua non est quod Deus, etamen aliquid est quod possit placere post Deum. Melior est autem cum obliviscitur sui prae charitate incommntabilis Dei, vel seipsum penitus in illius comparatione contemnit. Si autem tanquam obvius placet sibi ad perverse imitandum Deum, ut potestate sua frui velit, tanto fit minor, quanto se cupit esse majorem. Et hoc est, Initium omnis peccati superbia ; et, nttium superbia hominis apostatare a Deo (Eccli. x, 5. 14). Superbiae autem diaboli accessit malevolentissima invidia, ut hanc superbiam homini persuaderet, per quam sentiebat se esse damnatum. Unde factum est ut pena hominem susciperet emendatoria potius quam interfectoria, ut cui se diabolus ad imitationem superbiae praebuerat, ei se Dominus ad imitationem humilitatis praeberet, per quem nobis seterna vita promittitur: ut praerogato nobis Christi sanguine, pos labores miseriasque ineffabiles tanta charitate liberatori nostro adhaereamus, et tanta ejus in eum claritate rapiamur, ut nulla nos visa ex inferioribus a conspectu superiore detorqueant ; quanquam et si aliquid buic intentioni nostra suggereretur ab appetitu inferiorum, sempiterna nos diaboli damnatio cruciatusque revocarent.
Tanta est autem pulchritudo justitiae, tanta jacunditas lucis aeterne, hoc est incommntabilis veritatis atque sapientiae, ut etiamsi non liceret amplius in ea manere quem unius diei mora, propter hoc solum innumerabiles anni hujus vite pleni deliciis et circumfluentia temporalium bonorum recte merito- que contemnerentur. Non enim falso aut parvo affectu dictum est : Quoniam melior cst dies unus in atriis tuis super millia (Psal. Lxxxur, 11). Quanquam et alio sensu possit intelligi. ut millia dierum in temporis mutabilitate intelligantur; unius autem dioi nomine incommuntabilitas eeternitatis vocetur. Nescio me aliquid praetermisisse quod ex nostra responsione, quantum Dominus praebere dignatus, tuis interrogationibus desit : quanquam et si tibi aliquid occurrit, modus libri nos jam finem facere, et ab hac disputatione requiescere aliquando compellit.