Capitulum 18
Capitulum 18
Quod sit sine principio et sine fine.
Ex quo igitur haec tam simplex natura creatrix et vigor omnium fuit, vel usquequo futura est? An potius nec ex quo nec usquequo est, sed sine principio et sine fine est? Si enim principium habet: aut ex se vel s per se hoc habet, aut ex alio vel per aliud, aut ex nihilo vel per nihil. Sed constat per veritatem iam perspectam, quia nullo modo ex alio vel ex nihilo, aut per aliud vel per nihil est. Nullo igitur modo per aliud vel 12 ex alio, aut per nihil vel ex nihilo initium sortita est. Ex seipsa vero vel per se initium habere non potest, quamquam ex seipsa et per seipsam sit. Sic enim est ex se et per se, ut nullo modo sit alia essentia quae 15 est per se et ex se, et alia per quam et ex qua est. Quidquid autem ex aliquo vel per aliquid incipit esse, non est omnino idem illi, ex quo vel per quod incipit esse. Summa igitur natura non incepit per se vel ex se. is Quoniam igitur nec per se nec ex se, nec per aliud nec ex alio, nec per nihil nec ex nihilo habet principium: nullo modo habet principium.
Sed neque finem habebit. Si enim finem habitura est, non est summe 21 immortalis et summe incorruptibilis. Sed constat quia est summe et immor- talis et incorruptibilis. Non habebit igitur finem. Amplius. Si finem habitura est, aut volens aut nolens deficiet. Sed pro certo non est simplex bonum, cuius voluntate perit summum bonum. At ipsa est verum et simplex bonum. Quare sua sponte non deficiet ipsa, quam certum est esse summum bonum. Si vero nolens peritura est, non est summe potens nec omni- potens. Sed rationis necessitas asseruit eam esse summe potentem et omnipotentem. Non ergo nolens deficiet. Quare si nec volens nec nolens summa natura finem habebit, nullo modo finem habebit.
Amplius. Si summa illa natura principium vel finem habet, non est vera aeternitas, quod esse supra inexpugnabiliter inventum est. Deinde cogitet qui potest, quando incepit aut quando non fuit hoc verum: scilicet quia futurum erat aliquid; aut quando desinet et non erit hoc verum: videlicet quia praeteritum erit aliquid. Quodsi neutrum horum cogitari potest, et utrumque hoc verum sine veritate esse non potest: impossibile est vel cogitare, quod veritas principium aut finem habeat. Denique si veritas habuit principium vel habebit finem: antequam ipsa inciperet, verum erat tunc quia non erat veritas; et postquam finita erit, verum erit tunc quia non erit veritas. Atqui verum non potest esse sine veritate. Erat igitur veritas, antequam esset veritas; et erit veritas, postquam finita erit veritas; quod inconvenientissimum est. Sive igitur dicatur veritas habere, sive intelligatur non habere principium vel finem: nullo claudi potest veritas principio vel fine. Quare idem sequitur de summa natura, quia ipsa summa veritas est.
On this page