Capitulum 19
Capitulum 19
Quomodo nihil fuit ante aut erit post illam.
Sed ecce iterum insurgit nihil, et quaecumque hactenus ratio veritate et necessitate concorditer attestantibus disseruit, asserit esse nihil. Si enim ea quae supra digesta sunt, necessariae veritatis munimine firmata sunt, non fuit aliquid ante summam essentiam nec erit aliquid post eam. Quare nihil fuit ante eam et nihil erit post eam. Nam aut aliquid aut nihil necesse est praecessisse vel subsecuturum esse. Qui autem dicit, quia nihil fuit ante ipsam et nihil erit post ipsam, id pronuntiare videtur, quia fuit ante ipsam quando nihil erat, et erit post ipsam quando nihil erit. Quando ergo nihil erat, illa non erat; et quando nihil erit, illa non erit. Quomodo ergo non incepit ex nihilo, aut quomodo non deveniet ad nihilum, si illa nondum erat cum iam erat nihil, et eadem iam non erit cum adhuc erit nihil? Quid igitur molita est tanta moles argumentorum, si tam facile demolitur nihilum molimina eorum? Si namque constituitur, ut summum esse nihilo et praecedenti succedat et subsequenti decedat: quidquid supra statuit verum necesse, destituitur per inane nihilum. An potius repugnandum est nihilo, ne tot structurae necessariae rationis expugnentur a nihilo, et summum bonum quod lucerna veritatis quaesitum et inventum est, amittatur pro nihilo?
Potius igitur asseratur, si fieri potest, quia nihil non fuit ante summam essentiam nec erit post illam, quam dum locus datur ante vel post illam nihilo, per nihilum reducatur ad nihil illud esse, quod per seipsum conduxit id quod erat nihil ad esse. Duplicem namque una pronuntiatio gerit sententiam, cum dicitur quia nihil fuit ante summam essentiam. Unus enim est eius sensus: quia priusquam summa essentia esset fuit, cum erat nihil; alter vero eius est intellectus: quia ante summam essentiam non fuit aliquid. Veluti si dicam: nihil me docuit volare, hoc aut sic exponam: quia ipsum ,nihil', quod significat ,non aliquid', docuit me volare, et erit falsum; aut: quia non me docuit aliquid volare, quod est verum. Prior itaque sensus est, quem sequitur supra tractata inconvenientia, et omnimoda ratione pro falso repellitur; alter vero est, qui superioribus perfecta cohaeret convenientia, et tota illorum contextione verus esse compellitur. Quare cum dicitur quia nihil fuit ante illam, secundum posteriorem intellectum accipiendum est; nec sic est exponendum ut intelligatur aliquando fuisse, quando illa non erat et nihil erat, sed ita ut intelligatur quia ante illam non fuit aliquid. Eadem ratio est duplicis intellectus, si nihil dicatur post illam esse futurum. Si ergo haec interpretatio quae facta est de nihilo diligenter discernitur, verissime nec aliquid nec nihil summam essentiam aut praecessisse aut subsecuturum esse, et nihil fuisse ante vel post illam esse secuturum concluditur; et tamen nulla iam constitutorum soliditas nihili inanitate concutitur.
On this page