Text List

Capitulum 26

Capitulum 26

Quomodo illa dicenda sit esse substantia, et quod sit extra omnem substantiam, et singulariter sit quidquid est.

Capitulum XXVI. Quomodo illa dicenda sit esse substantia, et quod sit extra omnem substantiam, et singulariter sit quidquid est.

Sed si ratum est quod de huius naturae simplicitate perspectum est: quomodo substantia est? Nam cum omnis substantia admixtionis differentiarum vel mutationis accidentium sit susceptibilis: huius immutabilis sinceritas omnimodae admixtioni sive mutationi est inaccessibilis» Quomodo ergo obtinebitur eam esse quamlibet substantiam, nisi dicatur substantia pro essentia, et sic sit extra sicut est supra omnem substantiam? Nam quantum illud esse, quod per se est quidquid est, et de nihilo facit omne aliud esse, diversum est ab eo esse, quod per aliud fit de nihilo quidquid est: tantum omnino distat summa substantia ab iis quae non sunt idem quod ipsa. Cumque ipsa sola omnium naturarum habeat a se sine alterius naturae auxilio esse quidquid est: quomodo non est singulariter absque suae creaturae consortio quidquid ipsa est? Unde si quando illi est cum aliis nominis alicuius communio, valde procul dubio intelligenda est diversa significatio.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 26