Capitulum 25
Capitulum 25
Quod nullis mutabilis sit accidentibus.
Sed haec essentia quam patuit omnimode sibi esse eandem substantialiter: nonne aliquando est a se diversa vel accidentaliter? Verum quomodo est summe incommutabilis, si per accidentia potest non dicam esse, sed vel intelligi variabilis? Et econtra, quomodo non est particeps accidentis, cum hoc ipsum quod maior est omnibus aliis naturis et quod illis dissimilis est, illi videatur accidere? Sed quid repugnant quorundam quae accidentia dicuntur susceptibilitas et naturalis incommutabilitas, si ex eorum assumptione nulla substantiam consequatur variabilitas? Omnium quippe quae accidentia dicuntur, alia non nisi cum aliqua participantis variatione adesse et abesse posse intelliguntur, ut omnes colores; alia nullam omnino vel accedendo vel recedendo mutationem circa id de quo dicuntur efficere noscuntur, ut quaedam relationes. Constat namque quia homini post annum praesentem nascituro nec maior nec minor nec aequalis sum nec similis. Omnes autem has relationes utique cum natus fuerit, sine omni mei mutatione ad illum habere potero et amittere, secundum quod crescet vel per qualitates diversas mutabitur. Palam itaque fit, quia eorum quae accidentia dicuntur, quaedam aliquatenus attrahant commutabilitatem, quaedam vero nullatenus subtrahant immutabilitatem.
Sicut igitur summa natura accidentibus mutationem efficientibus num- quam in sua simplicitate locum tribuit, sic secundum ea quae nullatenus summae incommutabilitati repugnant, aliquando dici aliquid non respuit, et tamen aliquid eius essentiae unde ipsa variabilis intelligi possit non accidit. Unde hoc quoque concludi potest, quia nullius accidentis susceptibilis est. Quippe quemadmodum illa accidentia, quas mutationem aliquam accedendo vel recedendo faciunt, ipso suo effectu vere accidere rei quam mutant perpenduntur: sic illa quae a simili effectu deficiunt, improprie dici accidentia deprehenduntur. Sicut ergo semper sibi est omni modo eadem substantialiter, ita numquam est a se diversa ullo modo vel accidentaliter. Sed quoquo modo sese habeat ratio de proprietate nominis accidentium: illud sine dubio verum est, quia de summe incommutabili natura nihil potest dici, unde mutabilis possit intelligi.
On this page