Capitulum 28
Capitulum 28
Quod idem spiritus simpliciter sit, et creata illi comparata non sint.
Videtur ergo consequi ex praecedentibus quod iste spiritus, qui sic suo quodam mirabiliter singulari et singulariter mirabili modo est, quadam ratione solus sit, alia vero quaecumque videntur esse, huic collata non sint. Si enim diligenter intendatur, ille solus videbitur simpliciter et perfecte et absolute esse, alia vero omnia fere non esse et vix esse. Quoniam namque idem spiritus propter incommutabilem aeternitatem suam nullo modo secundum aliquem motum dici potest quia fuit vel erit, sed simpliciter est; nec mutabiliter est aliquid quod aliquando aut non fuit aut non erit; neque non est quod aliquando fuit aut erit, sed quidquid est semel et simul et interminabiliter est; quoniam inquam huiusmodi est eius esse: iure ipse simpliciter et absolute et perfecte dicitur esse.
Quoniam vero alia omnia mutabiliter secundum aliquid aliquando aut fuerunt aut erunt quod non sunt, aut sunt quod aliquando non fuerunt vel non erunt; et quoniam hoc quia fuerunt iam non est, illud autem scilicet quia erunt nondum est, et hoc quod in labili brevissimoque et vix existente praesenti sunt vix est; quoniam ergo tam mutabiliter sunt: non immerito negantur simpliciter et perfecte et absolute esse, et asseruntur fere non esse et vix esse. Deinde, cum omnia quaecumque aliud sunt quam ipse, de non esse venerint ad esse non per se sed per aliud; et cum de esse redeant ad non esse quantum ad se, nisi sustineantur per aliud: quomodo illis convenit simpliciter aut perfecte sive absolute esse et non magis vix esse aut fere non esse? Cumque esse solius eiusdem ineffabilis spiritus nullo modo intelligi possit aut ex non esse inceptum, aut aliquem pati posse ex eo quod est in non esse defectum; et quidquid ipse est non sit per aliud quam per se, id est per hoc, quod ipse est: nonne huius esse merito solum intelligitur simplex perfectumque et absolutum? Quod vero sic simpliciter et omnimoda ratione solum est perfectum, simplex et absolutum: id nimirum quodam modo iure dici potest solum esse. Et econtra, quidquid per superiorem rationem nec simpliciter nec perfecte nec absolute esse sed vix esse aut fere non esse cognoscitur: id utique aliquo modo recte non esse dicitur. Secundum hanc igitur rationem solus ille creator spiritus est, et omnia creata non sunt; nec tamen omnino non sunt, quia per illum, qui solus absolute est, de nihilo aliquid facta sunt.
On this page