Text List

Capitulum 29

Capitulum 29

Quod eius locutio idipsum sit quod ipse, nec tamen sint duo, sed unus spiritus.

Capitulum XXIX. Quod eius locutio idipsum sit quod ipse, nec tamen sint duo, sed unus spiritus.

Iam vero iis quae de proprietatibus huius summae naturae ad praesens mihi ducem rationem sequenti occurrerunt perspectis, opportunum existimo, 6 ut de eius locutione, per quam facta sunt omnia, si quid possum considerem. Etenim cum omnia quae de illa supra potui animadvertere, rationis robur inflexibile teneant, illud me maxime cogit de illa diligentius discutere, 9 quia idipsum quod ipse summus spiritus est probatur esse. Si enim ille nihil fecit nisi per seipsum, et quidquid ab eo factum est per illam est factum: quomodo illa est aliud quam quod est idem ipse? Amplius. 12 Asserunt utique inexpugnabili ter ea quae iam inventa sunt, quia nihil omnino potuit umquam aut potest subsistere praeter creantem spiritum et eius creaturam. Hanc vero spiritus eiusdem locutionem impossibile est inter 15 creata contineri, quoniam quidquid creatum subsistit per illam factum est, illa vero per se fieri non potuit. Nihil quippe per seipsum fieri potest, quia quidquid fit, posterius est eo per quod fit, et nihil est posterius is seipso. Relinquitur itaque ut haec summi spiritus locutio, cum creatura esse non possit, non sit aliud quam summus spiritus. Denique haec ipsa locutio nihil aliud potest intelligi quam eiusdem spiritus intelligentia, qua cuncta 21 intelligit. Quid enim est aliud illi rem loqui aliquam hoc loquendi modo quam intelligere? Nam non ut homo non semper dicit quod intelligit. Si igitur summe simplex natura non est aliud quam quod est sua intelligentia, quemadmodum est idem quod est sua sapientia: necesse est ut similiter non sit aliud quam quod est sua locutio. Sed quoniam iam manifestum est summum spiritum unum tantum esse et omnimode individuum: necesse est ut sic illi haec sua locutio sit consubstantialis, ut non sint duo, sed unus spiritus.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 29