Text List

Capitulum 32

Capitulum 32

Quod summus spiritus seipsum dicat coaeterno verbo.

Capitulum XXXII. Quod summus spiritus seipsum dicat coaeterno verbo.

Sed cum ita sit: quomodo illud quod simplex est veritas, potest esse verbum eorum quorum non est similitudo, cum omne verbum quo aliqua res sic mente dicitur, similitudo sit rei eiusdem? Et si non est verbum eorum quae facta sunt per ipsum: quomodo constabit quia sit verbum? Nempe omne verbum alicuius rei verbum est. Denique, si numquam creatura esset, nullum eius esset verbum. Quid igitur? An concludendum est quia, si nullo modo esset creatura, nequaquam esset verbum illud, quod est summa et nullius indigens essentia? Aut fortasse ipsa summa essentia quae verbum est, essentia quidem esset aeterna, sed verbum non esset, si nihil umquam per illam fieret? Eius enim quod nec fuit nec est nec futurum est, nullum verbum esse potest.

Verum secundum hanc rationem, si numquam ulla praeter summum spiritum esset essentia, nullum omnino esset in illo verbum. Si nullum in illo verbum esset, nihil apud se diceret. Si nihil apud se diceret: cum idem sit illi sic dicere aliquid quod est intelligere, non aliquid intelligeret. Si nihil intelligeret: ergo summa sapientia, quae non est aliud quam idem spiritus, nihil intelligeret; quod absurdissimum est. Quid ergo? Si enim nihil intelligeret: quomodo esset summa sapientia? Aut si nullo modo aliquid esset praeter illam: quid illa intelligeret? Sed numquid seipsam non intelligeret?

At quomodo vel cogitari potest quod summa sapientia se aliquando non intelligat, cum rationalis mens possit non solum suimet sed et ipsius summae sapientiae reminisci, et illam et se intelligere? Si enim mens humana nullam eius aut suam habere memoriam aut intelligentiam posset, nequaquam se ab irrationalibus creaturis et illam ab omni creatura, secum sola tacite disputando, sicut nunc mens mea facit, discerneret. Ergo summus ille spiritus sicut est aeternus, ita aeterne sui memor est et intel- ligit se ad similitudinem mentis rationalis; immo non ad ullius similitudinem, sed ille principaliter et mens rationalis ad eius similitudinem. At si aeterne se intelligit, aeterne se dicit. Si aeterne se dicit, aeterne est verbum eius apud ipsum. Sive igitur ille cogitetur nulla alia existente essentia, sive aliis existentibus: necesse est verbum illius coaeternum illi esse cum illo.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 32