Text List

Capitulum 33

Capitulum 33

Quod uno verbo dicat se et quod fecit.

Capitulum XXXIII. Quod uno verbo dicat se et quod fecit.

Sed ecce quaerenti mihi de verbo quo creator dicit omnia quae fecit, obtulit se verbum quo seipsum dicit, qui omnia fecit. An ergo alio verbo dicit se ipsum, et alio ea quae facit; aut potius eodem ipso verbo quo dicit se ipsum, dicit quaecumque facit? Nam hoc quoque verbum quo se ipsum dicit, necesse est idipsum esse quod ipse est, sicut constat de verbo illo, quo dicit ea quae a se facta sunt. Cum enim, etiam si nihil umquam aliud esset nisi summus ille spiritus, ratio tamen cogat verbum illud quo se dicit ex necessitate esse: quid verius, quam hoc verbum eius non esse aliud, quam quod ipse est? Ergo si et se ipsum et ea quae facit consubstantiali sibi verbo dicit: manifestum est quia verbi quo se dicit, et verbi quo creaturam dicit, una substantia est. Quomodo ergo, si una substantia est, duo verba sunt?

Sed forsitan non cogit identitas substantiae verbi unitatem admittere. Nam idem ipse qui his verbis loquitur, eandem illis habet substantiam, et tamen verbum non est. Sed utique verbum quo se dicit summa sapientia, convenientissime dici potest verbum eius secundum superiorem rationem, quia eius perfectam tenet similitudinem. Nam nulla ratione negari potest, cum mens rationalis seipsam cogitando intelligit, imaginem ipsius nasci in sua cogitatione; immo ipsam cogitationem sui esse suam imaginem ad eius similitudinem tamquam ex eius impressione formatam. Quamcumque enim rem mens seu per corporis imaginationem seu per rationem cupit veraciter cogitare, eius utique similitudinem quantum valet in ipsa sua cogitatione conatur exprimere. Quod quanto verius facit, tanto verius rem ipsam cogitat. Et hoc quidem, cum cogitat aliquid aliud quod ipsa non est, et maxime cum aliquod cogitat corpus, clarius perspicitur. Cum enim cogito notum mihi hominem absentem, formatur acies cogitationis meae in talem imaginem eius, qualem illam per visum oculorum in memoriam attraxi. Quae imago in cogitatione verbum est eiusdem hominis, quem cogitando dico. Habet igitur mens rationalis, cum se cogitando intelligit, secum imaginem suam ex se natam, id est cogitationem sui ad suam similitudinem quasi sua impressione formatam; quamvis ipsa Se a sua imagine non nisi ratione sola separare possit. Quae imago eius verbum eius est.

Hoc itaque modo quis neget summam sapientiam, cum se dicendo intelligit, gignere consubstantialem sibi similitudinem suam, id est verbum suum? Quod verbum, licet de re tam singulariter eminenti proprie aliquid satis convenienter dici non possit, non tamen inconvenienter sicut similitudo ita et imago et figura et caracter eius dici potest. Verbum autem quo creaturam dicit, nequaquam similiter est verbum creaturae, quia non est eius similitudo, sed principalis essentia. Consequitur igitur, ut ipsam creaturam non dicat verbo creaturae. Cuius ergo verbo eam dicit, si non eam dicit verbo eius? Nam quod dicit, verbo dicit, et verbum alicuius est verbum, id est similitudo. Sed si nihil aliud dicit quam se aut creaturam, nihil dicere potest nisi aut suo aut eius verbo. Si ergo nihil dicit verbo creaturae: quidquid dicit, verbo suo dicit. Uno igitur eodemque verbo dicit seipsum et quaecumque fecit.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 33