Capitulum 37
Capitulum 37
Quod, quidquid ipse est ad creaturam, hoc sit et verbum eius; nec tamen ambo simul pluraliter.
Capitulum XXXVII. Quod, quidquid ipse est ad creaturam, hoc sit et verbum eius; nec tamen ambo simul pluraliter.
Verum cum manifeste rationes superiores doceant summum spiritum per verbum suum fecisse omnia: numquid non et ipsum verbum fecit eadem omnia? Quoniam enim illi est consubstantiale, cuius est verbum, necesse est ut sit summa essentia. Summa autem essentia non est nisi una, quae sola creatrix et solum principium est omnium quae facta sunt. Ipsa namque sola fecit non per aliud quam per se omnia ex nihilo. Quare quaecumque summus spiritus facit, eadem et verbum eius facit et similiter. Quidquid igitur summus spiritus est ad creaturam, hoc et verbum eius est et similiter; nec tamen ambo simul pluraliter, quia non sunt plures creatrices summae essentiae. Sicut igitur ille est creator rerum et prin- cipium, sic et verbum eius; nec tamen sunt duo, sed unus creator et unum principium.
On this page