Text List

Capitulum 38

Capitulum 38

Quod dici non possit, quid duo sint, quamvis necesse sit esse duos.

Capitulum XXXVIII. Quod dici non possit, quid duo sint, quamvis necesse sit esse duos.

Studiose itaque attendendum est quiddam, quod valde insolitum rebus aliis, in summo spiritu et verbo eius videtur evenire. Nam certum est sic unicuique singulatim et utrisque simul inesse, quidquid sunt in essentia et quidquid sunt ad creaturam, ut et singulatim perfectum sit ambobus, et tamen pluralitatem non admittat in duobus. Licet enim singulatim et ille perfecte sit summa veritas et creator, et verbum eius sit summa veritas et creator: non tamen ambo simul sunt duae veritates aut duo creatores.

Sed cum haec ita sint, miro tamen modo apertissimum est, quia nec ille cuius est verbum, potest esse verbum suum, nec verbum potest esse ille cuius est verbum. Ut in eo quod significat vel quid sint substantialiter, vel quid sint ad creaturam, semper individuam teneant unitatem; in eo vero quod ille non est ex isto, hoc autem est ex illo, ineffabilem admittant pluralitatem. Ineffabilem certe. Quamvis enim necessitas cogat ut sint duo, nullo tamen modo exprimi potest, quid duo sint. Nam etsi forte duo pares aut aliquid aliud similiter ad invicem possint dici: in his ipsis tamen relativis si quaeratur quid sit illud de quo dicuntur, non poterit dici pluraliter, quemadmodum dicuntur duae pares lineae aut duo similes homines. Quippe nec sunt duo pares spiritus nec duo pares creatores nec duo aliquid, quod significet eorum aut essentiam aut habitudinem ad creaturam. Sed nec duo aliquid, quod designet propriam habitudinem alterius ad alterum; quia nec duo verba nec duae imagines. Verbum namque hoc ipsum quod verbum est aut imago, ad alterum est, quia non nisi alicuius verbum est aut imago; et sic propria sunt haec alterius, ut nequaquam alteri coaptentur. Nam ille cuius est verbum aut imago, nec imago nec verbum est. Constat igitur quia exprimi non potest, quid duo sint summus spiritus et verbum eius, quamvis quibusdam singulorum proprietatibus cogantur esse duo. Etenim proprium est unius esse ex altero, et proprium est alterius alterum esse ex illo.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 38